Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/nestorius-cyrillus-alexandrinus-marius-mercator" aria-label="More works by Nestorius; Cyrillus Alexandrinus; Marius Mercator">
More
Original / primary: 7523 Neblcax
49.1
DISSERTATIO MARII MERCATORIS, seu APPENDIX AD CONTRADICTIONEM XII ANATHEMATISMI NESTORIANI, Quae refutatio secundi sermonis, et posteriorum duorum, ac secundi anathematismi retractatio.
49.1
Porro autem illud ejus, quod in superiore sermone vel tractatu legitur, qui est circa finem quaternionis, ad locum ubi signum asteriscorum est, indiscussum remanere non debet, ubi magni ludibrii sensus inauditos inferre molitur. Vult enim quod Christus a Matthaeo neutrae naturae esse praedicatus sit. Quod si ita est, quod absit; ergo nullius erit, nis forte, quod ejus capitis periculo dictum sit, belluinae.
49.2
Hanc autem illi cum impietate vecordiam ultimam parit pravus sensus ejus, quo duplicem Christum pronuntiat, velut hominem et Deum a se natura divisos, cautissimus quasi et rationis liquidae disputator: et non videt alterum haereticum vaniore cautela occurentem sibi, qui ei Christum apud se fabricatum triplicem ingerat, ex anima scilicet, et corpore, et Deo.
49.3
Quid si ei Apollinaris quoque in faciem veniat, quemlibet communem hominem τριυπόστατον, ex anima, et corpore, et mente definit; aliud mentem esse volens seu rationem, aliud animam diversae scilicet naturae, diversaeque substantiae: qui quamvis in Christo mentem, seu rationem non fuisse, sed animam sine mente, pro ea autem Domini Verbum, quod officium mentis impleret, cum impietate deliret; tamen si quid ille praevaluisset, quod absit, ut homo communis, ut diximus, triplex esse crederetur. Nonne hic insanissimus magister quadruplicem nobis intulerat Christum, ex anima, corpore, mente, et Deo?
49.4
His igitur deliramentis omissis, Christum nos Deum ab aeterno Verbum, apud Patrem carnem factum, id est, hominem factum confitemur, ex anima rationali et corpore, manente in eo incommutabili atque inconvertibili, cum Patre et spiritu Sancto, divina natura unum totum indivisum a sua carne et anima, ut diximus, rationali, non duplicem dicendum, non triplicem, quia nec homo communis unus ex anima rationali et corpore duplex, aut triplex umquam dici potuit, sed in singularitate status sui unus et una substantia: ita et illa ineffabilis divina Filii Dei majestas in sua persona et substantia una est, cum assumpta anima sua compote mentis suae sive rationis, et solido ac perfecto corpore suo nihil harum ab istis vanissimis et impiissimis dupli, vel tripli appellationum admittens, propter unitatem, vel singularitatem, in qua et hominem suscipere et gerere placuit, ex seque Deo et illo facere unum Dominum Jesum Christum, cum Patre et Spiritu sancto, in Trinitate unum Deum manentem in saecula. De quo Joannes apostolus in Epistola sua prima, ita ait: Quod fuit ab initio, quod audivimus et vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae palpaverunt de Verbo vitae, et vita manifesta est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis; quod vidimus, et audivimus, annuutiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.
49.5
Quid etiam in secundo folio quaternionis noni codicis hujus( ubi hoc signum est) ab illo dictum contineatur, cautus et prudens lector attendat. Cum enim mirae fatuitatis et dementiae hic homo sit, impietatis autem absurdissimae, mirandum est hunc ita vecordem sequaces vel auditores sensus alicujus homines habere potuisse. Ne igitur sanctam Mariam virginem Θεοτόκον confiteatur, quid vanus dicat, sollicite videamus: Nusquam, inquit, Nicaenum concilium ausum est dicere quia Verbum Deus natus est ex Maria virgine; ait enim: Credimus et in unum Dominum Jesum Christum. Attendite, quia prius cum Patres posuissent Christum, quod duarum naturarum conjunctionem demonstrat, non dixerunt in unum Deum Verbum, sed acceperunt nomen, quod significat utrumque, etc.
49.6
Cum itaque Jesus Christus non sit huic ipsi( concilio) aliud, nisi Dominus, qui Dominus Dei Verbum, Deique Filius sine dubio est, quique cum assumpto suo corpore et anima rationali integer homo factus, in illius sanctae feminae utero figuratus atque procreatus, procedensque jam totus Deus atque homo, totum et totus inseparabiliter unum atque unus est. Hic ipse magister insanus, unde Jesum Christum saltem Dominum dicit, si ei Verbum Dei non est? Neque enim ulli dominatio competit, nisi soli Deo. Anne hoc doctor egregius non novit? Si igitur Jesus etiam Deus non est apud illum, ab ipso, et in ipso, et cum ipso conceptu et partu, ut recte genitrix Dei, id est, secundum rectissimam veterum Patrum definitionem Θεοτόκος sit, unde illi saltem Dominus visus est esse?
49.7
Deinde Christi nomen quis ei dixit, vel ubi somniavit, duarum esse nomen significativum naturarum, cum magis hominem hoc nomen apud homines exprimat? intelligendum enim est ἀπὸ τῆς χρίσεως, id est, ab unctione dici, quasi unctum, quod Dei naturae non competebat.
49.8
Accedit illud ejus inaestimabilis fatuitatis, quo dicat dixisse illud sanctum concilium: Credimus et in unum Dominum Jesum Christum, unigenitum, qui de Deo Patre natus est, consubstantivum, id est, ὀμοούσιον Patri, qui propter nos descendit. Jesus certe, ut ipse vult, homo est; dicatur, quaeso, quomodo ei, vel apud eum, Patri Deo consubstantivus est, nisi tamquam Deus ex Patre genitus Deo? Aut iterum quomodo ei Deus non est, qui de Maria est? Si natus ita est, quomodo sensit et pronuntiavit concilium Nicaenum, et huic verbo tantum tenus placuit confiteri? Quid ergo solidum? Quid sanum? Quid integrum apud ipsum est?
49.9
Accedit etiam aliud impietatis deliramentum, dicentis praetermisisse illos Patres pronuntiare credere se in Deum Verbum Filium unigenitum; sed dixerunt, inquit, unum se credere Dominum Jesum Christum, consubstantivum Patri, Deum de Deo vero, lumen de lumine, per quem omnia facta sunt; tamquam Deus Verbum apud istum Filius non sit, sicut in superiore ejus sermone apertius declaratur. Quae hujus haec vanitas? Quaeve dementia? Quod ludibrium potius in tam inconstanti sermone, non minus stulto quam impio? Ut Verbum Dei, Dei Filius ei non sit; ut Jesus ei sit ex medietate Deus, ex medietate homo, et idem tamen Verbum Dei Filius esse non possit? Modo sit consubstantivus natusque ex Deo Patre, Deus verus de Deo vero, lumen de lumine: postea vero horum nihil proprium naturaliter habens, sed sola nuncupatione alterius particeps divinae dignitatis, tamquam homo natus ex tempore.
49.10
Claudendae sane Christianae aures, cum dicitur Filii nomen non significare Verbum illud Patris, quod ex ipso, et in ipso est. Ad quod testimonium esto, lector, attentus: Misit, inquit, Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege; videlicet ut quia natus ex muliere non est Deus, Verbum Filius ei non sit, sed alius, qui potuit nasci partu mulieris.
49.11
Certe superius illi placuerat Patrum sententia, Jesum Christum Patri Deo consubstantivum esse, Deum de Deo vero, lumen de lumine; et rectissime placuerat: quid illi de Verbo Dei, quod in principio apud Deum erat, et Deus erat, subito iterum visum est, ut Dei Filius non sit? Aut Jesum Christum, qui consubstantialis Deo Patris est, et Deus verus de Deo vero, et lumen de lumine, sicut ei optime placuerat, Patres Nicaeni definiisse concilii, Deum non esse, ut totus, et totum, unus et idem et unum quidquid est, et de illo dicitur, et quo pacto enuntiatur, intelligi debeat et sentiri. Qui tametsi factus est homo, ut Joannes evangelista fidelissimus et veracissimus testis est, quia Verbum caro factum est, et id dubium non est. Non est negandum quod hic ficte erubescit, factum esse sub lege, et in se universa suscepisse, quae tamquam homo factus gerere debuit: sed sic non est negandum, immo totis viribus confitendum, ut manente apud eum Deitatis impassibili ex omni parte natura, suscepta ab eo ista esse credantur.
49.12
Quis autem etiam hoc ejus aliud deliramentum aequo animo ferat, quo ait Christum Jesum suum ipsius Dominum esse? Cujus verba sunt ista: Hoc autem dico, inquit, ut noveritis quam superexcellens et summa quaedam conjunctio existebat, etiam in infante ipso, cum Dominica caro conspiceretur; erat enim ipse et infans et infantis Dominus. Quis umquam sui esse dominus dictus est? Sed hic cum vult et conatur quartam introducere in sancta Trinitate personam, atque substantiam, mirae stoliditatis est, et impietatis maculis inquinatus.
49.13
Quartum quoque tractatum ejus, qui in isto codice continetur, diligentius et sollicitius considerandum admonemus, cujus initium istud est: Dulcem nobis praecedens doctor mensam charitatis apposuit, etc. Ad cujus loca pervidenda, quae hic exponere curavimus, signa labyrinthorum( id est. asteriscorum] apposita lector inveniet. Ibi namque inter Samosatenum Paulum et Photinum, magistros suos( purgare se studens, tamquam ab eorum doctrina alienus), differentia quae sit molitus ostendere est, atque ita ait: Paulus quidem in eo quod dicit Christum hominem solum, et tunc initium habere, ex quo de Virgine natus est, etc. Quod totum impietatis malum Photini ab Ebione magis stoico philosopho tractum est.
49.14
Hic tempore adhuc Joannis apostoli intra Asiam exstitit, et Christum hominem communem ex Joseph et Maria natum, et eum vitae merito omne humanum genus praeivisse, proque hoc in Dei Filium adoptatum, ausus est praedicare, asserens se Matthaei, Marci et Lucae evangelistarum auctoritatem secutum. Quo tempore Joannes apostolus contra hunc condidit evangelium, quo praefatus ait, in principio esse Verbum, et Verbum esse apud Patrem, et Deum esse Verbum( Joan, I, 1). Postquam praefationem subdescendens, ut ostenderet quem illi tres Evangelistae hominem scripserant, esse etiam Deum ait: Quod factum est in illo, vita est. Et post pauca: Et Verbum caro factum est.
49.15
Hunc itaque Ebionem philosophum secutus Marcellus Galata est; Photinus quoque, et ultimis temporibus Sardicensis Bonosus, qui a Damaso urbis Romae episcopo praedamnatus est.
49.16
Paulus autem Samosatenus, qui fuit Antiochiae episcopus temporibus Aureliani principis, verum est quidem, quod Christum communiter, ut caeteri, natum hominem ex utroque parente definit; Verbum autem Dei Patris, non substantivum, sed prolativum, vel imperativum sensit, atque pronuntiavit, non ut fides habet catholica, Verbum in substantia, vel essentia consubstantivum, id est, ὁμοούσιον Filium Dei Patris.
49.17
Photinus autem insanissimo Nestorio parem sententiam tenuit, Verbum Dei quidem non negans esse in substantia; sed hoc extrinsecus in isto, qui ex Maria more communi conjugum natus est, Jesu inhabitasse peculiariter, et omnia illa per hunc fecisse in terris miracula, quae in Evangeliis legimus. Λογοπάτορα vero, quod hic insanissimus dicit, nesciens quid loquatur υἱοπάτορα Praxeas primus, inde post non multum Montanus, cum sua Prisca et Maximilla pronuntiant.
49.18
Post haec autem Sabellius et Marcellus, tempore quo impiissimus Arius exstitit, monarchiam se in Divinitatis substantia retinere debere putantes, nefando errore decepti, ausi sunt Deum Patrem ipsum sibi Filium, ipsum sibi esse Patrem, ipsum sibi esse Spiritum sanctum, ipsum incarnatum, passum, crucifixum, ipsum a Judaeis omnia pertulisse, resurrexisse a mortuis, et omnia peregisse, quae nos per Christum in persona propria ejus, pro humani generis salute, gestasse credimus et confitemur.
49.19
Differentia itaque inter Samosatenum et Photinum, ista sola est, qua Paulus Verbum Dei προφορικὸν, καὶ πρακτικὸν λόγον καὶ ἐνεργητικὸν, id est, prolativum et potestatis effectivum Verbum sensit, non substantivum, quod Graeci οὐσιῶδες, dicunt. Photinus autem Nestorii magister Verbum quidem hoc Dei esse in substantia negat, sed esse id Dei Filium non vult; habitasse vero peculiariter, vel adhaesisse Christo Jesu de Joseph et Maria nato, nec quidquam hunc plus fuisse quam hominem, cum impietate delirat, qui omnes omnino homines vitae merito antevenerit.
49.20
Photinum Romana Ecclesia, et participes hujusmodi pravitatis Homuncionitas nominat: Sabellianos vero cum antiquioribus similibus eorum, Patripassianos appellat; quia, ut dictum est, ipsum Patrem ipsum Filium sentiunt nomine unionis, qui aliquando Pater, aliquando Filius, unus atque idem ipse sit sibi, etiam Spiritus.
49.21
Nestorius sane a Photino auctore suo in id tantum dissentit, quod ex Virgine Maria Christum asserit natum; in reliquis vero omnibus totus ipsius sequax, signifer, antesignanus est, et in id maxime, quod supra memoratum est, Dei Verbum Dei Filium non esse, nec dici debere, nec ullum, nisi Jesum ex Maria natum, Filium Dei dicendum, qui templum habitantis in se factus, ex indivisa inter se et Verbi Dei societate et conjunctione hoc dici meruit, non tamen esse natura Filium Dei, ut qui ex hac unione Divinitatis privilegia consecutus sit, non ea habens natura, sed gratia.
49.22
Quod ejus impietatis genus non hic in isto capitulo, sed in aliis scriptis, in isto tamen codice insertis, et tractatibus continetur et legitur. Et inde est quod catholicus, qui legit, cautus esse debet de varietate et inconstantia, quam utrum astutia, an vecordia ad alliciendum auditorem habeat, non est facile nosse: quovis tamen pacto, constat eum varium esse, sibique contrarium. Quis autem non agnoscat hujusmodi hominem, aut tamquam astutum captatorem esse fugiendum; aut tamquam excordem, utpote sibi adversantem, et ex varietate confusum, nullo modo esse sequendum?
49.23
In illis sane duodecim capitulis, quibus ad hunc ipsum Nestorium sanctus episcopus Cyrillus scribens, rectam et sanam exposuit fidem, et hic a contrario singulis eis respondendo, contradicendum putavit, secundum ejus contradictionis capitulum retractandum est. Ibi namque ita ait: Si quis in Verbi Dei conjunctione, quae ad carnem facta est, de loco in locum commutationem, sive conversionem divinae substantiae dixerit esse factam, ejusque divinae naturae carnem capacem dixerit, aut partialiter unitam Divinitatem carni; aut iterum in infinitum incircumscriptam cum divina natura coextenderit carnem ad capiendum Deum, eumdemque ipsum natura, et Deum dicat et hominem; anathema sit. Quasi quisquam similis ei insanus ipsos saltem angelos non cogitet, qui, sicut scriptum est, igniti sunt spiritus; dictum est enim de eis: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam urentem.
49.24
Angelos ergo, quos frequenter et diversis temporibus ad sanctos quosque missos esse, sicut legimus, credimus quoque, ut his ad quos missi sunt possent esse visibiles, humanum habitum gessisse, sumptis corporibus, certum est. Sed utrum tantum corpora ab his suscepta sint in quibus illi spiritus pro tempore habitando animarum rationalium ministerium impleverint; an animata corpora, vatum more, extrinsecus inspiraverint, non est facile et temere horum aliquid affirmandum.
49.25
Quae praesumpta incerta tamquam certa, et Scripturis minime expressa opinio, Apollinarem Laodicenum, et postea Arianos( non autem ipsum Arium), et Eunomium quoque, et ultimum Macedonium forte decepit, ut hinc sentirent et pronuntiarent Christum Dei Filium corpus tantum hominis, non etiam animam suscepisse, pro anima autem Dei Filium Verbum Patris in illo suscepto corpore habitasse.
49.26
Quod si ita est, stulto vere sensus sui errore decepti sunt; illa enim Salvatoris humana susceptio, longe et ultra quam longe aestimari potest, ab ista angelorum incomparabilis invenitur; quia enim haec pro redemptione totius humani generis futura erat, oportebat a Salvatore totam et integram, quae salvanda erat, ac in coelum sublevanda cum ipso, et inseparabilis in vita aeterna mansura, totam, inquam, oportebat ab eo humanam gestari naturam. Haec autem angelorum pro tempore corporalis assumptio, ad exhibendum officium divinitus imperatum, quocumque modo de duobus facta fuerit, id est, utrum animata, an sine animis corpora habuisse dicantur, in nullo fides catholica laeditur.
49.27
Quamvis postea Apollinaris in pejus velut emendans, animam quidem fuisse in Christo confessus est, rationem autem seu mentem in ea hominis non fuisse, sed pro ea Deum Dei Filium exstitisse cum impietate deliravit.
49.28
Tot ergo et toties, ut diximus, variis temporibus angeli, sive corporibus tantum sumptis, sive etiam animatis eis susceptis, numquid commutati et versi ex illa spiritali et angelica sua natura, corporei, vel etiam animales, facti esse umquam a quoquam dici vel credi potuerunt? Non utique; quid ergo ad effundendas nebulas imperitis hic insanus magister molitur ingerere? Ita ut si quis dixerit Filium Dei Deum Verbum, secundum Evangelium carnem factum, seu hominem factum, statim tamquam impiissimus, Divinitatem in carnem versam esse pronuntians, arguatur.
49.29
Illud autem quod in ipso isto capitulo ultimum posuit quam impium, quamque vanum sit, videamus. Ait igitur Eumdemque ipsum si quis natura et Deum et hominem dixerit, anathema sit. Volens duplicem Christum introducere, vel incongrue sapere, quid dixerit, ignoravit. Non enim vidit statim objici sibi posse, neque Deum illum, neque hominem natura esse dixisse; quia idem ipse Christus, cum sit Deus et homo, immo, ut signatius dicatur et cautius, cum sit homo Deus, et Deus homo, non sit, nisi natura. Si, ut ei visum est, natura non est( quod in ipsius caput tale dictum et tam impium convertatur), nec aliquid potest esse, quia quod natura non potest esse, prorsus esse nihil potest.

Intertext edge

Open linked passage

Note