Nicolaus I
Epistolae et decreta
Decr IV.16
Choose a text
More by Nicolaus I
—
21397 Epetde23
IV.1
(Anno 860.) IV. AD MICHAELEM IMPERATOREM. Conqueritur synodum Constantinopoli injussu sedis apostolicae ausum fuisse Ignatium honore privare, et in ejus locum Photium substituere. Ostendit multis rationibus laicum ad pontificalis dignitatis gradum conscendere non posse. Promotionem Photii non vult comprobare, nisi prius causa a legatis examinetur, et ad se integra deferatur. His adjungit nonnulla de imaginum adoratione; estque epistola prima missa ab apostolica sede ad imperatorem Michaelem per Rodoaldum et Zachariam episcopos. [Apud Mansi, Conc. tom. XV, col. 162-167.]
IV.1
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio MICHAELI glorioso imperatori Graecorum.
IV.2
Principatum itaque divinae potestatis, quod omnium conditor electis suis apostolis largitus est, super solidam fidem apostolorum principis( Petri videlicet) soliditatem constituens, ejus egregium, imo primam sedem deliberavit. Nam voce dominica ipsi dictum fuerat: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Petrus denique a firmitate petrae, quae Christus est, structuram universalis Ecclesiae inconcussam, et fidei robore solidatam, ita precibus suis munire non cessat, ut errantium vesaniam rectae fidei norma reformare festinet, necnon intrepide eam consolidantes remunerare procuret: quatenus portae inferi, malignorum utique spirituum suggestiones, atque haereticorum impetus, non praevaleant ejusdem Ecclesiae unitatem refringere. Quapropter Deo omnipotenti multiplices referimus grates, qui vestro pectori hoc infundere dignatus est, ut fautores Ecclesiae Dei effecti, concordiae ipsius desideretis favere, ne quavis rubigine erroris consumatur pulchritudo fidei, et frangatur intellectus apostolicae traditionis. Ad cujus etenim( sicut ipsi scitis) integritatem observationis multoties conventus factus fuerit sanctorum Patrum, a quibus et deliberatum ac observatum existit, qualiter absque Romanae sedis, Romanique pontificis consensu, nullius insurgentis deliberationis terminus daretur. Igitur a vobis Constantinopoli congregatum concilium( ut vestris apicibus nostris intimatum est auribus) hujus tenoris seriem parvipendens, ab institutis supradictis manum considerationis suae reflectere non trepidavit; adeo ut Ignatium supra jam nominatae urbis patriarcham, sine Romani consultu pontificis, ibidem coetus conveniens proprio privasset honore. Quod quam sit reprehensione dignum, testes illi qui ei oppositi fuerant, manifestant: quia tales quos in epistola vestra legimus, canonica institutio prohibet: et invidiose datos manifeste claret, quoniam nec ipse proprio ore manifestavit( ut directionis vestrae asserunt litterae) illa quae ei objiciebantur, neque accusatores illius secundum sacrorum canonum instituta probaverunt. Caeterum his etiam sic injuste peractis, ad detestabiliora inconsiderationis suae votum, supradictam populi catervam dirigendo, de laicorum habitu qui ei praeesset eligit pastorem. O quam praesumptuosa temeritas! ille praeponitur ovili divino qui nescit adhuc dominari spiritui suo. Nam qui ignorat disponere vitam suam per gradus Ecclesiae minime ductus, quomodo corrigere quibit vitam alienam subito electus? Latuisse vos non credimus, quid apo stolorum egerit coetus post acceptum donum sancti Spiritus. Ecce etenim ipsi visione Domini, et locutione illius assidua, ejusdemque resurrectione laetificati, atque gratia spiritalis descensus consolidati, non praesumpserunt de electis septuaginta duobus eligere tam audacter duodecimum, qui Judae praevaricatoris suppleret locum: sed per gradus quosdam( ut ita dicatur) de septuagenario binarioque numero elegerunt duos, Joseph qui vocabatur Justus, et Matthiam. Et sic ex his, quem alteri praeponerent interim ignorantes, divinum examen postulavere, electioneque data, qui humanis obtutibus justior videbatur, coram Divinitatis conspectu inferior est inventus. Igitur illius congregationis conatus, nihil horum studentes exercere, visi sunt a recto itineris tramite declinasse, cum in custodiam Dominici gregis non taliter, ut decuit, studuerunt pastorem praeponere. In notitia siquidem saecularium litterarum nemo magistri nomine merito censetur, nisi per gradus disciplinarum procedens fuerit doctus. Verum iste Photius videlicet antea doctor prorupit quam doctus exstiterit; prius magister videri cupit quam discipulus audiri: prius auditor esse debuit, ac deinde institutor. Sed hic doctoris e contrario cathedram eligens, docere prius elegit, ac deinde coepit doceri: prius sanctificare curavit, ac demum sanctificari: prius illuminare voluit, et postmodum illuminari.
IV.3
Haec itaque catholicus ordo prohibet: et sancta nostra Romana Ecclesia talem electionem semper prohibuit per antecessores nostros catholicae fidei doctores. Quorum nos tenorem observantes, instituta ipsorum esse inviolabilia censemus. Sardicense denique concilium, ut de laicis non eligeretur antistes, in decimo tertio capite per omnia prohibuit ita inquiens: Si forte aut dives, aut scholasticus de loro, aut ex administratore episcopus fuerit postulatus, ut non prius ordinetur, nisi ante lectoris munere, et officio diaconii, aut presbyterii fuerit perfunctus, ut per singulos gradus, si dignus fuerit, ascendat ad culmen episcopatus. Et reliqua.
IV.4
Coelestinus itidem sanctissimus doctor, et nostrae Romanae sedis praesul egregius, in decreto suae sanctionis asserens dicit: Audivimus quasdam propriis destitutas rectoribus civitates, episcopos sibi petere velle de laicis, tantumque fastigium tam vile credere, ut hoc illis, qui non Deo, sed saeculo militaverunt, aestiment nos posse conferre: non solum male de suis clericis, in quorum contemptum hoc faciunt, judicantes, sed de nobis pessime, quos credunt hoc posse facere sentientes: quod nunquam auderent, si non quorumdam illic his consentiens sententia cohiberet. Ita nihil quae frequentius sunt decreta proficiunt, ut hoc, quasi nunquam de hac parte scriptum fuerit, ignoretur. Quid proderit per singula clericos stipendia militasse, et omnem egisse in Dominicis castris aetatem, si qui his praefuturi sunt, ex laicis requiruntur? Qui vacantes saeculo, et omnem ecclesiasticum ordinem nescientes, saltu praepropero alienum honorem ambiunt immoderata cupiditate transcendere: et in aliud vitae genus calcata reverentia ecclesiasticae disciplinae transire.
IV.5
Talibus itaque, fratres charissimi, qui juris nostri( id est canonum) gubernacula custodimus, necesse est obviemus; hisque fraternitatem vestram epistolis commonemus, ne quis laicum ad ordinationem clericatus admittat, et sinat fieri: unde et illum decipiat, et sibi causas generet, quibus reus constitutis decretalibus fiat. Leo denique sanctissimus doctor, et apostolicae Romanaeque sedis pontifex egregius, cujus laus in quarta synodo magnificatur, hoc ipsum in Decretalibus suis prohibuit, cap. 33: In civitatibus, quarum rectores obierint, de substituendis episcopis haec forma servetur, ut is qui ordinandus est, etiam si bonae vitae testimonio fulciatur, non laicus, non neophytus, nec secundae conjugis sit maritus, et reliqua.
IV.6
Gelasius autem supradicti doctoris, Leonis videlicet, meritis non impar, sanctissimus Romanae Ecclesiae praesul, non solum episcopos de laicis fieri prohibuit, sed etiam presbyteros, ne talia praesumerent, vetavit in decretalibus suis, cap. 3, ita inquiens: Si vero de laicis quispiam ecclesiasticis est aggregandus officiis, tanto sollicitius in singulis, quae superius comprehensa sunt, hujusmodi decet examinare personam, quantum inter mundanam, religiosamque vitam, constat esse discriminis: quia utique convenientia ecclesiae ministeria reparanda sunt, non inconvenientibus meritis ingerenda: tantoque magis, quod sacris aptum possit esse servitiis, in eorum quaerendum est institutis, quanto de tempore, quo fuerant haec assequenda, decerpitur, ut morum habere doceatur hoc probitas, quod prolixior consuetudo non contulit: ne per occasionem supplendae penuriae clericalis, vitia potius divinis cultibus intulisse, non legitimae familiae reputemur procurasse compendia, quorum promotionibus super anni metas sex menses nihilo minus subrogamus.
IV.7
Quoniam, sicut dictum est, distare convenit inter personam divino cultui deditam, et de laicorum conversatione venientem: quae tamen eatenus indulgenda credidimus, ut illis ecclesiis, quibus infestatione bellorum, vel nulla penitus, vel exigua remanserunt ministeria, renoventur; quatenus his Deo propitio restitutis in ecclesiasticis gradibus subrogandis, canonum paternorum vetus forma servetur: ne contra eos ulla ratione praevaleat, quod pro occidentis defectus remedio providetur. Non adversus scita majorum nova lex proponitur, caeteris ecclesiis ab hac occasione cessantibus, quas non simili clade vastatas pristinam in faciendis ordinationibus convenit tenere sententiam.
IV.8
Quo magis hac opportunitate commoniti, observantiam venerandorum canonum propensius delegamus: singulorum graduum conscientias admonentes, ne in illicitos prorumpere moliantur excessus, ne fas esse confidat quisquam pontificum, bigamos, aut conjugia sortientes, aut ab aliis derelicta, sive quoslibet post poenitentiam, vel sine litteris, vel corpore vitiatos, vel conditionarios, aut curiae, publicarumque rerum nexibus implicatos, aut passim nulla temporis congruentis exspectatione discussos, divinis servituros applicare ministeriis; neque pro suo libitu jura studeant aliena pervadere, absque sedis apostolicae justae dispositionis mandato.
IV.9
Praedecessor itaque noster hujus almae sedis, Adrianus videlicet sanctissimus praesul, in epistola quam Constantinopolim pro venerandis imaginibus destinaverat, ita instituit ut amplius de laicis nullatenus in eadem vestra Constantinopolitana Ecclesia ordinaretur antistes: cujus textum si scire vultis, in concilio quod ejus tempore in supradicta urbe celebratum est, invenire potestis.
IV.10
His itaque paulisper praelibatis in supradicti viri consecratione consensum apostolatus nostri praebere non possumus, donec per missos nostros, quos ad vos destinavimus, cuncta quae in jam praenominata saepius urbe de ecclesiasticis causis, seu ordinibus peracta sunt, vel agentur, nostris intimata fuerint auribus. Et ut in omnibus rectus ordo servari queat, volumus, o clemens Auguste, ut Ignatius, quem sedis supradictae gubernacula propria spontaneaque voluntate deseruisse, et totius plebis congregato concilio depositum esse vestris apicibus nobis intimare curastis, in conspectum veniat nostrorum missorum, et universi concilii, vestris quidem imperialibus institutis, quatenus perquiratur, quamobrem spreverit traditam sibi plebem, et instituta antecessorum nostrorum, sanctorumque pontificum, Leonis videlicet papae, atque Benedicti, parvipendendo contempserit, et in hoc agendum subtili examine a nostrae jussionis legatis depositionis ejus censura perquiratur: quatenus inquirentes invenire queant, utrum canonicus tenor in eadem observatus fuerit, vel non, manifestum existat: ac deinde cum nostro praesulatui significatum fuerit, quid de eo agendum sit, apostolica sanctione diffiniemus: ut vestra Ecclesia quae tantis quotidie quatitur anxietatibus, inviolabilis deinceps et inconcussa permaneat.
IV.11
De imaginibus autem, earumque observationibus, licet nulla necessitas esset scribere, eo quod nostrorum antecessorum venerabilium pontificum sancta sollicitudo catholico ardore succensa, multa et valde utilia Ecclesiae Dei profutura instituit: tamen quia frequens iteratio informationis solet venerabiliorem intentionem reddere audienti: ideoque de eisdem pro conservanda unitate populo Dei aliquid exponere curamus. Pristinam itaque sanctorum Patrum traditionem, quam a praedecessoribus nostris beatissimis et orthodoxis pontificibus, qui post beatum Petrum in ejus apostolica sede resederunt, nobis observandam suscepimus, et hactenus immutilatam haec sancta catholica et apostolica tenet ac defendit Ecclesia. Oportet ergo tota mentis intentione, summique desiderii conamine venerandas tam Domini nostri Jesu Christi, quam suae sanctissimae genitricis, et beatorum apostolorum, atque omnium sanctorum imagines venerari et colere: ut eo quo valemus annixu contra haereticorum vesaniam, qui ab earum veneratione populum prohibent, resistere studeamus.
IV.12
Nam in pace Ecclesiae constitutis nil contrarium esse potest, si sanctorum effigies propriae depictae fidelibus augeant incrementi amorem. Revera quia dum eorum vultus aspicitur, et operis actio recolitur, Deus, cujus habitatio in eis esse dignoscitur, perfecte laudatur. Certe si Deus, qui est invisibilis et incorporeus, non per propriam substantiam deitatis, sed per subjectam creaturam mortalium apparuit oculis et credentibus summum esset culmen honoris: quare animae sanctorum, quae manentes in corpore vultus uniuscujusque habuisse noscuntur, secundum dispositionem Dei dicit ipsi placentia operatas esse, non venerentur a nobis magno honore? Cur eorum exsecremur effigies, per quos agnovimus fidei veritatem?
IV.13
Apparuit nempe Deus Abrahae patri nostro, non in carne, neque in anima, sed in specie trium virorum: quibus ille aliud cernens, et aliud esse intelligens, pronus in terra adoravit, et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, afferam aquam, ut laventur pedes vestri. Credidit illico Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. Apparuit denique Jacob per subjectae creaturae speciem, unde et dixit: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Ecce incorporeus Deus et invisibilis per speciem subjectae creaturae ita se mortalium voluit videri obtutibus, ut credentibus esset ad gratiam: cur nobis sanctorum icones, quos corporeos et visibiles fuisse credimus, si illos ut vere Christi veneremur amicos, poterunt esse ad culpam? Nam si eorum effigies exsecrabiles esse crederentur, profecto et ipsarum reliquiae, quorum caro corruptionem sensit in tumulo pro neutro( quod absit) haberi deberentur. Verumtamen si ad eorum consortium venire optamus, profecto hic omnia in honore sanctorum, id est tam reliquias non solum corporum, sed et vestimentorum, seu etiam imagines vultus illorum in quolibet loco depictas, celeberrimo honore venerari debemus, reminiscentes illud, quod Isaias speciem subjectae creaturae se vidisse testatur, dicens: Vidi Dominum sabaoth sedentem super solium excelsum, et ea quae sub ipso erant implebant templum, etc.
IV.14
Accedit itaque Moses et Aaron, ut viderent thronum ubi steterat Deus, et erat sub pedibus ejus tanquam opus lapidis sapphiri, et velut firmamentum coeli in claritate fulgoris, et stabant cherubim ex auro mundo. Quae omnia, secundum quod Salomon postea in templo instruxit, in monte cum Domino loquens, imaginata et praesignata vidit.
IV.15
Haec et his similia praecedentes Patres sciendo, iconas Salvatoris nostri Jesu Christi, ejusque sanctissimae Genitricis semperque Virginis, omniumque sanctorum in parietibus ecclesiarum, secundum quod tempus hodie probat, depinxerunt, et pingere pro congruis locis omni dilectione usque in praesens non prohibuerunt. Quid Christiano verissimo nocet, si quod amat et diligit, non ad adorandum deificet, sed ad tremendum terribiliter, in pariete vel ligno depingit?
IV.16
Verum, quid officit, si aspicimus imagines Christi in templo Ecclesiae, et in arcano cordis praemeditamur eum venturum, cujus imaginem cernimus, citius vivorum et mortuorum judicem adventurum? Quid fidei nostrae contradicit, quod in centro camerae super altare, ejus figuram quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, animae nostrae affectando desiderant, cujus imago nominis titulum retentat, et quia per naturam Filium adoramus, quare per adoptionem nomen novum scriptum in calculo, vel gemmis non adoremus? Altare itaque sanctum, in quo Deo omnipotenti sacrificiorum vota persolvimus, lapis est naturaliter communis, nihil differens ab aliis tabulis, quae parietes nostros et pavimenta adornant. Quia vero sacratum est Dei adjutorio, et benedictionem suscepit, unde et mensa sancta efficitur, panis iterum, qui super eum offertur, panis est quidem communis; sed quando ipse sacramento sacratus fuerit, corpus Christi in veritate fit, et dicitur. Sic et vinum modicum aliquid digna existentia ante benedictionem post sanctificationem Spiritus, sanguis Christi efficitur. Ipsa enim crucis imago antequam suscipiat ejus formae figuram, lignum ab omnibus commune est. Suscipiens autem omnimodo venerandam similitudinem, sacra est, et daemonibus terribilis, propter quod in ea figuratus est Christus.
IV.17
Haec brevi stylo transcurrentes, cum multa dicere quivissemus, vestrae serenitati transcripsimus; quia Adrianus sanctissimus praesul antecessor noster multa de his in epistolis, quae hactenus apud Constantinopolitanam habentur Ecclesiam, scribens contradidit, in quibus quidquid hujus rei necessitas coegerit, invenire poteritis. Oportet enim vestrum imperiale decus, quod in omnibus ecclesiasticis utilitatibus vigere audivimus, ut antiquum morem, quem nostra Ecclesia habuit, vestris temporibus restaurare dignemini, quatenus vicem, quam nostra sedes per episcopos vestris in partibus constitutos habuit, videlicet Thessalonicensem, qui Romanae sedis vicem per Epirum veterem, Epirumque novam, atque Illiricum, Macedoniam, Thessaliam, Achaiam, Daciam ripensem, Daciamque mediterraneam, Moesiam, Dardaniam, Praevalim, B. Petro apostolorum principi contradicere nullus praesumat; quae antecessorum nostrorum temporibus, scilicet Damasi, Siricii, Innocentii, Bonifacii, Coelestini, Sixti, Leonis, Hilarii, Simplicii, Felicis, atque Hormisdae sanctorum pontificum, sacris dispositionibus augebatur. Quorum denique institutiones ab eis illis in partibus destinatas per nostros missos, ut rei veritatem cognoscere queatis, vestrae Augustali potentiae dirigere curavimus.
IV.18
Praeterea Calabritanum patrimonium, et Siculum, quaeque nostrae Ecclesiae concessa fuerunt, et ea possidenda obtinuit, et disponendo per suos familiares regere studuit, vestris concessionibus reddantur, quoniam irrationabile est ut ecclesiastica possessio, unde luminaria et concinnationes Ecclesiae Dei fieri debent, terrena quavis potestate subtrahantur; sed domui Dei restituta meritum redditoris multiplicent, et suscipientis votum spiritalis desiderii lucris exerceatur. Inter ista, et superius dicta volumus ut consecratio Syracusano archiepiscopo nostra a sede impendatur, ut traditio ab apostolis instituta nullatenus nostris[ edit. Rom. vestris] temporibus violetur.
IV.19
Destinavimus autem vestrae serenitati reverendissimos et sanctissimos episcopos, Rhadoaldum videlicet sanctae Portuensis Ecclesiae, atque Zachariam Anagninae sanctae Ecclesiae, fungentes legatione apostolatus nostri, quos ut honorifice suscipiatis, vestram amplitudinem deprecamur: quibus etiam frequens colloquium tribuatis: et eis quae de ecclesiastico statu irreprehensibiliter dixerint, credere non ambigatis. Et cum in conventu ecclesiae sederint pro ecclesiasticis diffinitionibus, nihil a vobis, vel ab aliis alicujus contrarietatis impetum sentiant. Et cum fas illis fuerit revertendi, vestros concedite missos; et tales, qui in dromonibus congruis esse Romam incolumes, favente Deo, apostolorum precibus studeant referre, quatenus pro omnibus vestris bonis devotionibus gratias Deo omnipotenti Patri, atque ejus unigenito Filio Domino nostro Jesu Christo, et Spiritui sancto devotius agere valeamus, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. Data mense Septembrio die 25, indictione IX.
IV.20
Explicit epistola ab apostolica sede ad imperatorem Michaelem per Rhadoaldum, et Zachariam episcopos missa.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).