Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nicolaus I
Epistolae et decreta
Decr LX.2
Choose a text More by Nicolaus I
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21397 Epetde23
LX.1
(Anno 864.) LX. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. Rothadum ab itinere Romano prohibitum fuisse indignatur. Jubet ut quamprimum dirigatur, et illius interim loco episcopum ordinari vetat. Monet ad extremum, ut Guntharii communionem ipse atque ejus suffraganei caveant. [Apud Mansi, ibid. ]
LX.1
NICOLAUS episcopus, servus servorum Dei, HINCMARO archiepiscopo Rhemorum.
LX.2
Ad fraternitatem tuam, epistolam dilecto filio Carolo glorioso regi quae suo nomine titulatur, a te mittendam dirigimus: idcirco apostolatus nostri scripto hortamur, ut illam instantius praedicto regi destinare procures, et pro nostro amore sine mora facias praesentari. Miramur praeterea et aequanimiter ferre non possumus, cur apostolica nostra monita jam toties pro confratre nostro Rothado episcopo vilipendens, spernere non recuses, de quo non solum ter, sed et quater charitati tuae, ut recuperaretur, direximus, et ad ultimum statuimus, ut autem honori pristino redderetur, aut Kalendis Maii istius XII indictionis apostolatui nostro cum legatis tuis praesentaretur. Quod non tantum fieri renuisti, sed etiam cum ipse venire vellet, iterque jam coeptum haberet, non est permissus: sed potius coactus, retro reversus est. In quo datur intelligi, ut tua fraternitas ad hujus casum prompta existere possit, quando et apostolica praeceptio ad injuriam beati Petri apostoli illis in partibus non observatur, et a te spernitur ac violatur. Si vero erga apostolicam charitatem nostram benevolentia tua haberetur, saltem cur in veniendo idem Rothadus fuerit impeditus, nobis significasses. Recognosce ergo atque considera, quia bene agere minime probaris, cum constet nos, Domino annuente, praedicti Rothadi causam usque in finem indiscussam nequaquam dimittere: sed pro viribus eo quod ad sedem apostolicam appellavit, ad veri examinis perducere nos velle aequitatem. Tu autem, frater charissime, omnem inobedientiam depone, et tam per te, quam per filium nostrum Carolum gloriosum regem, eumdem episcopum, quem a nobis exaudiendum venire jubemus, iterumque praecipimus, ad apostolicam beati Petri sedem, cujus membra esse probamini, cum missis tuis quantocius dirigere studeas, si tuam charitatem in integritate firmissime petrae desideras collocare, ubi Christus domum suam fundavit. Nam et alterum episcopum, qui post illum sedem in ejus dejectione suscepit ibi non consecres, donec coram nobis, de eo examinatione praemissa, luce clarius causam ejus vera intentione discutiamus. Quoniam, ut saepe diximus, repetimus ac tenemus, illum sine examine non dimittemus. Sed et illud quod fraternitatem tuam cavere oportet, necessario intimamus, de Gunthario scilicet uno de damnatis, qui contra sanctorum Patrum statuta, contraque nostri apostolatus et sanctae synodi sanctionem, ut fama jactitat, juxta praecedentem consuetudinem de sacro ministerio quod ei prohibitum fuerat, attrectare praesumit, et id quod contra eum canonice actum est, irreverenter defendere quaerit. Nos autem, eo quod sic definitum cum sancta synodo habemus, nullatenus, si ita est, ei communicamus, sed ab omni communione fidelium illum cum sequacibus, consentaneis, fautoribusque suis alienum esse penitus judicamus. Verumtamen ne illius sola faece tu vel suffraganei tui episcopi, sicut jam vobis mandavimus, coinquinari valeatis, summopere exhortamur, monemusque atque praecipimus. Nam et qualis sit idem Guntharius, quantumque sanctorum Patrum excesserit regulas, viva voce jubemus omnibus publicare, et ejus praesumptionem palam ad canonicam censuram cavendam edicere procurare. Diu sanctitatis vestrae fraternitatem ad exaltationem sanctae suae Ecclesiae Deus omnipotens servet incolumem.

Intertext edge

Open linked passage

Note