Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nicolaus I
Epistolae et decreta
Decr XLV.2
Choose a text More by Nicolaus I
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21397 Epetde23
XLV.1
(Anno 863.)XLV. EPISTOLA NICOLAI AD UNIVERSOS EPISCOPOS ET PRINCIPES GALLIAE. Privilegium libertatis monasterio sancti Karilefi confirmatur. [Mansi, ibid. ]
XLV.1
NICOLAUS, Romanae sedis episcopus, Galliarum episcopis universis et principibus[ edit. Rom., pontificibus] sempiternam in Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo salutem.
XLV.2
Regum corda divinitus inspirata quando pro religiosis locis sollicitudinem gerunt, divinitati gratiae sunt agendae, et in omnibus quae pie religioseque procurant, eorum voluntati cum omni devotionis alacritate est parendum. Orandi denique essent, ut de sanctorum locis pietatis affectum, et sollicitudinis curam susciperent. Nunc autem ultro se ad haec peragenda praebentes, et illis est congratulandum, et quae jusserint sine retractatione perficiendum. Gloriosus itaque rex Francorum Carolus, coelitus animum inspiratus, inter caetera suae devotionis studia, quae circa Dei Ecclesiam prompta semper impendit devotione, curam quoque dignatus est assumere de monasterio sancti Karilefi confessoris, quod est in pago Cenomanico constructum super fluvium Anisola, in quo a prima suae conditionis die, ex quo beatus confessor Christi Karilefus in eo corpore quievit, religiosum[ edit. Rom., fuit in corpore, religiosum, etc.] monachorum habitavit examen, habuitque libertatis privilegium, et in rerum suarum dispositione, et in abbatis de semetipsis electione. Verum quia impugnare Ecclesiam Christi nunquam hostis humani generis omittit, securitatem libertatis, quam ex multis jam annis possederat, etsi non penitus abscidit, concussit tamen, et convellere conatus est, et paucis quidem ante jam annis, et praesentibus quoque, id est ipsius Caroli regis temporibus. Quia vero divina clementia deserit nunquam in se confidentes, principis animum ad hoc movit, ut non solum inimici persuasio non praevaleret; sed etiam procurare voluit, ut sequentibus temporibus libertatis privilegium olim monasterio illi concessum, a nullo deinceps nec everti posset, nec violari. Unde dignatus est ad nos pius princeps praefatus, et missum dirigere suum, id est venerabilem Odonem, Bellovacensem episcopum, et litteras suae dignationis destinare, quibus postulavit, ut libertatem illi monasterio, et ab episcopis, et a regibus Francorum concessam, nostra firmaremus auctoritate, et futuris mansuram temporibus roboraremus. Considerantes itaque piam esse postulationem, et servorum Dei quieti pernecessariam, et quae a pastoribus Ecclesiarum postulanda esset atque procuranda, si minus eam mundi principes procurarent; decernimus apostolatus nostri auctoritate, ut monasterium sancti Karilefi confessoris, intra Gallias situm in pago Cenomanico super fluvium Anisola, rerum suarum habeat liberam in omnibus secundum Ecclesiae ipsius utilitatem, et servorum Dei compendia, dispensationem, ut episcopus Cenomanicae urbis, sive Rotbertus qui nunc illi sedi praeest, sive successores ejus, nullam obtineant in eo monasterio possessionis dominationem, neque praefatum monasterium ad suae urbis inclinare conentur subjectionem, sed abbas ille qui nunc ibi est Engilharius, et fratres ejusdem monasterii, dominationis jus secundum ecclesiastica statuta, et praesentibus et futuris obtineant semper temporibus. Videlicet, ut quidquid oblatum est, vel fuerit deinceps illi coenobio, vel in auro, vel in argento, vel in agris et famulis, vel in quacunque rerum substantia, nec episcopus Cenomanicus, sive Rotbertus, qui nunc illi urbi praeest, sive qui post eum Cenomanicam Ecclesiam rexerint, nec ulla alia persona, sive saecularis, sive ecclesiastica, ullam obtineant vel sibi vindicent portionem; sed maneant omnia in ipsius abbatis, et fratrum ibidem Deo militantium dispensatione: ut quidquid secundum ipsius monasterii utilitatem regulariter et canonice voluerint agere, in eorum situm sit potestate. Neque episcopus ad praefatum monasterium, quasi propriae potestatis abutens jure, nisi vocatus ab abbate et fratribus accedat, ne sui adventus pressura fratrum quietem perturbet; neque dolos aut machinationes ullas vel abbati, vel fratribus, sive per se, sive per suos, aliquando facere praesumat; quin potius quidquid Dei servis in praedicto monasterio commorantibus, conferre ad ordinis sui conservationem utiliter et modeste et benigne potuerit, id pro Dei amore et sempiternae remunerationis gratia perficiat. Nec violenter aut callide mali quidquam, aut perturbationis moliatur in illos, sicut audivimus quosdam facere voluisse, quasi inscriptiones quasdam monstrantes, quibus monasterium suae civitati possessionis jure subditum fieri conati sunt: quas constat omnino falsas fuisse, quandoquidem privilegia regum, quae ex antiquorum regum Francorum temporibus olim monasterio illi concessa sunt, hoc destruant, sicut et ipsa testantur, quae in archivis monasterii ob testimonium sibi concessae libertatis hodieque servantur. Quod si fortassis contigisset, ut aliquando monasterium illud sub potestate Cenomanici fuisset episcopi, quod rebus ipsis probatur et testimoniis monasterio collatis nunquam fuisse; tamen secundum leges saeculi, post tot jam saecula et annorum spatia repeti nullatenus jure potuisset, et quod semel acceperat libertatem, jam sub ditione nequaquam mancipari denuo potuisset. In legibus enim habemus, ut omnes quaestiones infra triginta annos terminum accipiant. De ecclesiasticis autem causis, post quadragesimum annum nulla querela moveri potest, si non intra hoc spatium annorum fuerit mota. Et ecce hoc monasterium a primo rege Francorum Christiano, id est, Clodoveo filioque ejus Childeberto, cum habuerit libertatem, et deinceps ab omnibus regibus, semper manserit liberum, et in rerum suarum dispositionibus, et in abbatis electione, nunc repetitur quasi in proprii juris dominationem; cum si terrena possessio fuisset, et per tot annos possessoris sui dominatione caruisset, nullo modo secundum leges sive mundi, sive ecclesiasticas, antiquus possessor eam sibi vindicare potuisset. At vero, quod est dictu nefas, Christi possessionem, et servorum Dei contubernium, quod terrena potestas liberum esse concessit, episcopalis ambitio in servitutis jus vindicare conatur. Apparet itaque, quisquis haec perverse molitur, non lucrum requirere quod velit animarum, sed magis dominationis fastum et lucra cupiditatis inhiare. Unde omnibus modis hanc perniciosam reprimentes, ambitionem, praecipimus ut Rotbertus episcopus Cenomanicus, et quicunque successor ejus fuerit, nullam in praefato monasterio sibi vindicet ditionis potestatem: sed maneat secundum concessam sibi jam multis annis absolutionem, ab omni episcopali pressura et dominatione remotum. Nullus in eo quidquam vindicet sibi praefatae civitatis episcopus, neque per se, neque per ministros suos, neque ex clericis, neque ex monachis, neque ex canonicis, neque ex laicis, potestatis jure, aut episcopali fastu, sine voluntate abbatis ipsius loci, et fratrum ibi degentium, praesumat aliquid vel ad ordinandum, vel ad disponendum vel ad dominandum. Ordinationes vero, quas petierit abbas, vel ipsi fratres, vel ecclesiarum consecrationes, vel altaris benedictionem, chrismatis quoque oleique sanctificationem prout petierint abbas et loci illius habitatores, non moretur praestare: quia munus officii sui episcopus non pro lucri gratia, sed pro creditae sibi dispensationis ministerio debet impendere; et providentiae pastoralis exstitit, ut creditis sibi ovibus ex amore potius quam ex potestate consulere quaerat, licet in subjectos utraque secundum tempus sint necessaria: sed amor debet generare solertiam, potestas vero temperanda est amore, ut potius Christi charitas ferveat quam potestatis rigor insolescat. Abbatem vero de se eligendi fratres coenobii sancti Karilefi semper habeant potestatem, neque in ejus electione, episcopi Cenomanici respiciant constitutionem aut dispositionem, sed quemcunque dignum vita, moribus, atque doctrina prospexerint pastorali officio, et sibi utilem et aptum dispensatorem esse, ipsum eligant, regisque in notitiam deferant, ut ejus et concessione et consensu potestatem regiminis accipiat. Neque pro ejus vel ordinatione, vel constitutione, munus aliquod accipiatur, vel detur: quoniam Spiritus sancti donum non debet pretio, sed gratia promereri. Et quoniam multi per pravorum insidias hominum servis saepe Dei fabricantur doli, decernimus ut ordinatus deponi non possit, nisi criminalis eum causa monstraverit reum. Quod si fuerit infamiae calumniis denotatus, ex regali providentia episcoporum habeatur non minus quam sex conventus quorum de numero Cenomanicus constituatur episcopus: et eorum judicio secundum canones illius causa discussa, non aliter deponi possit, nisi reus manifestis certisque patuerit indiciis. Non est enim aequum, ut electus et ordinatus Ecclesiae pastor, fortuitu et sine judicio absque ullius manifesta criminis denotatione pellatur. Nullus enim apud leges saeculi damnatur, nisi in criminali causa deprehensus veritatis testimonio patuerit: nullus Ecclesiae qui fuerit ordinibus consecratus, merito deponendus erit, si non certis criminibus apparuerit convictus. Sic itaque abbas, et electus a pluribus, et ordinatus sacerdotali benedictione, nullo modo debet sui ordinis honore privari, nisi manifestis criminibus fuerit denotatus atque convictus. Unde sub hac auctoritate praecipimus, ut abbas coenobii sancti Karilefi, postquam electus regulariter, atque canonice fuerit ordinatus[ edit Rom., et ordinatus], a nullo nec episcoporum, nec regum, nec alia qualibet persona deponi possit, si non criminalis intercesserit causa, pro qua merito secundum regulam sancti Benedicti, et canonum instituta, deponi debeat. Haec autem constituta volumus omnibus omnino modis inviolabilia praesentibus et futuris temporibus permanere, et a nemine vel regum, vel episcoporum, vel alicujus ordinis violari: quod si quis constitutionis nostrae parvi ducens decretum, coenobio sancti Karilefi, vel abbati vel fratribus violentiam fecerit, et vel in ipsis, vel in famulis eorum, vel in omni ipsius monasterii possessione invasor apparuerit, reum se in divino judicio non dubitet apparere, et divinae censurae puniendum damnatione. Unde constituimus, ut primum quisquis hoc molitus fuerit, sui honoris dignitate privetur, sive sit saecularis, sive ecclesiastica persona: deinde ab ecclesiasticae communionis societate fiat alienus, corporis quoque sanguinisque Christi participatione non communicet, donec vel quod inique gessit corrigat, vel digna poenitentia satisfactionem emendet. Fratres vero ipsius monasterii, si quid horum quae constituimus violatum esse cognoverint, id est, si abbatis electionem quis eis prohibere molitus fuerit, vel ipsius monasterii possessiones, aut quae ibi oblata fuerint, suo juri mancipare decreverit, vel ipsum monasterium episcopus Cenomanicus ad civitatis suae subditionem subjugare tentaverit, licentiam habeant metropolitanum episcopum Turonensem convenire, et pressuram innotescere suam; et metropolitanus, causa cognita, personam per quam vexantur conveniat, et cui periculo tradita sit, ex praesenti auctoritate relecta edicat, utque emendare velit quae prave gessit moneat. Quod si non libenter audire, et reatum corrigere suum maluerit, secundum praesentis constitutionis decretum, eum a communione Christianorum. et corporis sanguinisque Christi participatione efficiat alienum, quaecunque fuerit persona, et cujuscunque fuerit dignitatis. Quod si metropolitanus episcopus eorum precibus et acclamationibus adjutorium praestare detrectaverit, licentiam habeant S. Karilefi monasterii fratres apostolicam, id est Romanam sedem, adire, et necessitudinis suae causam ante episcopum, qui tunc fuerit, urbis Romae deponere, et praesentis edicti constitutionem manifestare: ut Romanus pontifex, cognita causa, justam anathematis condemnationem in reum exerere non moretur: ut monasterium praefatum propriam possit suae libertatis munitionem habere, et pontificale decretum, regumque immunitates, Romanique pontificis constitutum, inviolabilem perpetuis obtineant temporibus firmitatem.

Intertext edge

Open linked passage

Note