Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nicolaus I
Epistolae et decreta
Decr XLVI.6.8
Choose a text More by Nicolaus I
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21397 Epetde23
XLVI.6.1
Quod oportet nos majorum nostrorum statuta immoto mentis intuitu conservare, et in omnibus sanctorum Patrum semper dogmata venerari, diffinimus de sacris et venerandis imaginibus Domini nostri Jesu Christi, ejusque semper Virginis genitricis Mariae, omnium sanctorum, qui Deo ab Abel justo placuisse creduntur, quos Ecclesia sancta in universo orbe diffusa antiquitus accepit, quaeque sedis apostolicae praesules pro eis decreverunt, ac statuerunt, illibata persistere, atque intemerata manere. Quapropter Joannem quondam Constantinopolitanum antistitem et sequaces ipsius, qui eas frangendas, atque calcandas esse ore polluto asseverant, quandiu de his nobiscum non senserint, et juxta sanctorum pontificum Romanorum decreta, et aliorum catholicorum Patrum instituta non sapuerint, sancimus eos a Christo, et ab Ecclesia catholica atque apostolica esse anathema.
XLVI.6.3
I. Quia Dominus Jesus Christus carne tantummodo passus est.
XLVI.6.4
Veraciter quidem credendum est, et omnimodis profitendum: quia Dominus noster Jesus Christus Deus, et Dei Filius passionem crucis tantummodo secundum carnem sustinuit: deitate autem impassibilis mansit, ut apostolica docet auctoritas, et sanctorum Patrum lucidissima doctrina ostendit.
XLVI.6.5
II. De his qui divinitatem passibilem dicunt.
XLVI.6.6
Hi autem qui aiunt quia Redemptor noster, et Dominus Jesus Christus Deus et Dei Filius passionem crucis secundum deitatem sustinuit, quod impium est, et catholicis mentibus exsecrabile, anathema sint.
XLVI.6.7
Igitur rediens Rhadoaldus a Galliis, ubi non minora quam in Constantinopolitana urbe perperam gesserat, et collegam suum tale quid pertulisse cognoscens, quin potius conscientia propria stimulatus, expavit. Quod nos intuentes ne quid formidaret, illum admodum sumus hortati, subjungentes duntaxat praeter examen synodi nihil in illum nos esse moturos, sed neque ei sine culpa prolata, fore aliquid adversi laturos; sed quia fugit impius nemine persequente, dum nihil mali et sufficientibus nostris frueretur bonis, ante tempus synodi, ante sui purgationem, ecclesiam et parochiam propriam deserens ad alias dioeceses examen utique subterfugiendo se contulit. In quibus diutius eo morante, apostolico moderamine freti, canonicam, quam merebatur ultionem, super eum inferre distulimus: ne videlicet ad vindictam faciles, vel videremur esse praecipites. Quamobrem destinatis in diversa loca cum epistolis( id est, ubi solus illum rumor latitare fatebatur), missis nostris, videlicet sanctissimis episcopis, ratum eum duximus convocari. Sed ille diversas latebras penetrando( ut pote filius noctis et tenebrarum, qui opera lucis et diei semper refugiens, causam suam ad manifestationem justitiae solis deduci formidat) quousque valuit, nobis obedire despexit. At ubi non reperit tutum suae tergiversationis latibulum, tandem aliquando Romam redire ausus est.
XLVI.6.8
Et cum nos inter furentium adversariorum linguas, et manus apud beatum Petrum apostolum degeremus, ipse insperatus super nos hostis, inter hostes irrupit: et, ut nunc claret, iterum discessurus fraudulenter accessit; quo tamen corpore, non mente reverso, et synodi tempore propter imminentes hostium oppressiones dilato, rumore crebrescente diffamatur, quod Rhadoaldus denuo fugam arripere meditaretur. Quo audito, quia non poteramus sub tam horrendo naevo Ecclesiam non habentem maculam[ edit. Rom. addit. aut rugam], aut aliquid hujusmodi, deserere, quominus illam etiam a falsa suspicione redderemus extorrem: nec poteramus personam in tantis praevaricationibus diffamatam, et tam[ tantorum] scelerum ore[ forte, sorde] aspersam, sine satisfactione in communionem nostram admittere, coram multis fratribus et episcopis, coramque plurimis filiis sanctae hujus Ecclesiae admonuimus eum, quatenus sicut prius nullam in partem sine nostra licentia a Romana discederet urbe; sed in ea residens, sine timore suis licenter utens, et amicos ac homines suos libere possidens, tempus synodi qua purgandus esset, intrepidus exspectaret: sciens profecto nihil se injustum ante, vel post, praeter examen synodicum fore passurum, sed in justitia, quam haberet, esse mansurum.
XLVI.6.9
Insuper etiam sciret, si quoquam a Romana sine licentia nostra discesserit urbe: quia ex tunc esset depositus et excommunicatus. Sed spretis satisfactionibus nostris, atque sententiis in se prolatis, imo spretis sanctorum patrum constitutionibus, sine licentia nostra propriam Ecclesiam despolians, et lupinis dentibus oves sibi creditas deserens ad alias dioeceses, imminentem synodum fugiens, discessit. Et quia haec, et alia multa objecta non diluit, vera esse quae de illo dicebantur, modis omnibus examen subterfugiendo firmavit. Quapropter, convocata sanctissimorum episcoporum numerosa et venerabili synodo in superius memorata ecclesia Salvatoris, quae appellatur Constantiniana: auctoritate Dei omnipotentis, et beatorum Petri ac Pauli apostolorum principum, et omnium simul sanctorum, quorum regulas et decreta multipliciter violavit, necnon et nostri apostolatus judicio deposuimus eum, et a corpore et sanguine Christi excommunicavimus, sanctorum scilicet statuta Patrum sequentes, et praecipue sancti Felicis exemplum, qui Vitalem et Misenum episcopos deposuit, et excommunicavit, eo quod huic apostasiae in Constantinopolitana urbe olim par omnino piaculum perpetrarunt. Quod si praedictus Rhadoaldus dudum episcopus, nunc autem depositus, et excommunicatus de caetero cum anathematizato Photio invasore Constantinopolitanae Ecclesiae mistus esset aliquando, et Ignatio fratri et coepiscopo nostro infestus esset, et Ecclesiam Dei amplius conturbasset, vel si de damnatione sua querimoniam fecisset, anathematizatus foret: ac per hoc ab omni Christianorum separatus et alienatus, donec nostrae sententiae sponte se submitteret, collegio. Est igitur Rhadoaldus nunc depositus et excommunicatus, et si Photio communicaverit, anathematizatus: quem vobis, fratres charissimi, ideo intimamus, ut scire valeatis cum quibus communicamus, et quos a nostra apostolica et catholica communione repellimus: quatenus per hoc, secundum sacras regulas, et praecipue juxta Nicaenum concilium, qui ab aliis abjiciuntur, ab aliis non recipiantur. Porrigentes ergo Ecclesiae Dei manus, quos a nobis abjicimus, a vobis repellite: et quos suscipimus, suscipite, quatenus uno animo, uno ore glorificetur Deus, et Pater per Jesum Christum in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.
XLVI.6.10
Praeterea postquam sanctae in Christo fraternitati, piaeque religioni vestrae, quae in isto volumine hucusque releguntur per alia scripta nostra, nota facere procuravimus: venit ad sedem apostolicam quidam protospatharius nomine Michael ab imperatore Graecorum cum epistola missus, in qua eumdem imperatorem invenimus jactitare, quod vos beatissimos videlicet patriarchas, et charissimos fratres nostros traductos, atque seductos habeat: quatenus in illa exsecrabili apostasia fautores exstitistis: videlicet ut et in depositione fratris nostri, et consacerdotis Ignatii irregulariter facta, et in consecratione Photii moechi, et ecclesiae invasoris consentiatis: et contra statuta nostra, sed et adversum sedem principis apostolorum Petri, vos cum illis pariter efferatis. Quod quidem nos de vobis licet minime credamus, qui tale quid ab antecessoribus vestris catholicis duntaxat antistitibus actum nusquam omnino legimus: de vobis tamen magis, quam de nobis curam habentes, haec nos in scriptis ipsius imperatoris recepisse vos nolumus ignorare: intimantes pariter, et vestram unanimem charitatem admonentes, quatenus in speculo sitis, et ad memoriam revocetis ista vobis nos ideo nota facere studuisse, quoniam, ut praediximus, sancti, magnique Nicaeni concilii decretis jubetur per unamquamque provinciam, ut epistola regularis obtineat, ut hi, qui abjiciuntur, ab aliis non recipiantur. Deinde vero, ut cauti, sollicitique semper sitis, ne quorumlibet suasionibus, vel terroribus hominum, aut quibuscunque mendaciis decepti a capite( id est, a prima sede) dissentiatis, vel ab ejus Ecclesiae charitate, ac unitate dividamini, cui ille praefuit, quem vox Christi praetulit universis.
XLVI.6.11
Verum si dies antiquos secundum datam vobis divinitus sapientiam cogitatis, priscosque sedium vestrarum praesules ad memoriam ducitis, quanta veneratione sedem beati Petri praedecessores vestri celebraverint, quantoque charitatis amore, decreta ipsius semper amplexi sint, profecto reperietis: denique[ forte, neque, II.] in universalibus synodis quid ratum, vel quid prorsus acceptum, nisi quod sedes beati Petri probavit( ut ipsi scitis) habetur: sicut econtrario quod ipsa sola reprobavit, hoc solummodo consistat hactenus reprobatum. Proinde charitas unanimitatis vestrae de fratris et comministri nostri Ignatii sanctissimi patriarchae dejectione nobiscum doleat, et quae praevalent ei solamina nobiscum exhibeat. Nam si juxta Apostolum, quod patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; quanto potius compatiendum est illi, quod inter caetera membra praecipuum tenuisse locum dignoscitur? Unde si non pro unius, et specialis personae praefati fratris nostri repulsione, vel certe pro summi sacerdotii conculcatione dolere, gemere, flere, currere, ac decertare debetis. Nam, si licitum fuerit saeculari potestati de Ecclesiae Domini praesulibus taliter judicare, vel si rursus fas exstiterit inferioribus de praelatis sibi tam temere ista patrare, perpendite ne ad perniciem vestram, imo totius Ecclesiae nunc et futuris temporibus praesumptio talis praevaleat, quod si attenditis, ecce jam cernitis. Nam impietas tantum caput extulit, ut Ecclesiarum praesulibus postpositis, et ordine canonico conculcato, laici nunc ecclesiastica moderamina teneant: et pro libitu proprio, modo istos removeant modo illos in locis eorum promoveant; et rursus quos nunc approbant, post modicum mentis victi levitate repellant.
XLVI.6.12
Ut enim iidem saeculares, ac laici homines quaelibet scelera valeant licenter committere, ut pro his a nullo pontificum, qui ex clero promotus, haec summa poterat auctoritate compescere, libere redarguantur, non de clericorum catalogo permittunt ad sacros ordines provehi, qui vitam eorum tanto audacius, quanto diutius ac familiarius sub Christo duce forti militantes fortius comprimere possent: sed ex seipsis eligunt, qui facta eorum tanto minus praesumant arguere, quanto se paulo ante de eorum coetu favore ipsorum promotos meminerit. Quod illis in partibus tanto familiarius agitur ista praesumptio( videlicet ut ex laicis subito tondeantur, et in episcopos consecrentur) quanto ex consuetudine inolevisse testantur, quam nos econtra tanto studiosius de Ecclesia Dei eradicare volumus, quanto nimium noxiam esse clericis, et omni religiosae plebi supra docuimus. Quantoque scimus ex sacris canonibus, quod non minus mala consuetudo, quam perniciosa corruptela vitanda sit: et scimus quod paulatim crescens, jam suae pestiferae nequitiae gravamine multos invaserit, adeo ut temeritas haec tantum excreverit, ut jam minime clericis egeant, dum contra sacros canones ex se ipsis subito tonsuratum, quem voluerint, eligant: et ad labores clericorum mentis oculos non inflectant, ac per hoc fit, ut alienus comedat ipsorum fructum laborum, et stipendia meritorum extraneus hostis insperatus subripiat. Ita nihil proficiat clericis in castris dominicis militasse, vel gradatim per singulos ecclesiasticos ordines ascendisse, dum alter saltu hos omnes transcendit, et repente principatur in eis is, qui inter eos nec contra spiritales hostes arma sustulit, nec diversis Ecclesiae adversariis pro veritate praelians aliquando restitit.
XLVI.6.13
Quantum autem ne de laicis temere quislibet ad episcopatum eligatur, sacri canones enim aliis prohibeant, Sardicenses ostendunt, Osio episcopo capite decimo tertio dicente: Et hoc necessarium arbitror, ut diligentissime tractetis, si forte aut dives, aut scholasticus de foro, aut ex administratione episcopus fuerit postulatus, ut non prius ordinetur nisi ante et lectoris munere, et officio diaconi, aut presbyteri fuerit perfunctus; et ita per singulos gradus, si dignus fuerit, ascendat ad culmen episcopatus. Potest enim per has promotiones, quae habebunt utique prolixum tempus, probari qua fide sit, qua modestia, qua gravitate et verecundia: et si dignus fuerit probatus, divino sacerdotio illustretur: quia conveniens non est, nec ratio, vel disciplina patitur, ut temere et leviter ordinetur, aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, qui neophytus est: maxime cum et magister gentium beatus Apostolus ne hoc fieret denuntiasse, et prohibuisse videatur: sed hi, quorum per longum tempus examinata sit vita, et merita fuerint comprobata. Contuemini ergo et futura, imo urgentia mala conspicite: medici estis, imminentes morbos per praecedentia signa praevidete: episcopi estis, exsurgens in Ecclesiam Christi horrendum exitium prospicite: speculatores estis, in altam mentis arcem conscendite, et in gregem Dominicum feram pessimam irruere cupientem a longe contemplamini: quasi tuba exaltate vocem vestram, et annuntiate populo Dei scelera eorum: super montem excelsum( id est, ad altitudinem virtutum) ascendite, qui evangelizatis Sion: state in fortitudine, potestatibus hujus saeculi ex adverso ascendite, et murum pro domo Dei apponite, et quibuslibet potestatibus inique agentibus contraite: sicque fiet, ut nec, sicut canes muti, de taciturnitate argui valeatis, nec de talenti occultatione districtam Domino rationem reddere compellamini. Vosque ipsos, et consacerdotes nostros, imo Ecclesiam Christi illis in partibus constitutam ab ingenti pernicie, a noxia labe ipso jubente laudabiliter eruatis, mirabiliterque regatis.
XLVI.6.14
Hanc autem epistolam, quam per superius memoratum Michaelem protospatharium glorioso Augusto Michaeli direximus, idcirco pridem sanctitati, seu unanimi dilectioni vestrae cum aliis scriptis non misimus, quia et fratres per quos illa destinata sunt, se dimitti vehementissime postulabant, et nos ad multa ecclesiasticorum negotiorum extenti, hanc tam concite, sicut volebamus, solemniter ordinatam prae manibus, cum dimitterentur, minime poteramus habere.

Intertext edge

Open linked passage

Note