Notkerus Balbulusc.840-912
Martyrologium
Mart 10
Choose a text
More by Notkerus Balbulusc.840-912
—
9344 Martyr9
10.1
AUGUSTUS. Augustus habet dies XXXI, lun. XXIX.
10.1
KAL. AUG.-- Apud Antiochiam Syriae nativitas septem fratrum Machabaeorum cum matre, qui, ut beatus Augustinus ait,« ante tempora revelatae gratiae, multimoda passione probati fideles sunt inventi. Quos crudelissimus Antichristi praecessor Antiochus, de patria eliminatos, gentile solum sacri sanguinis effusione fecit, invidus atque inscius, consecrare.»
10.2
Romae statio ad sanctum Petrum ad Vincula. Quam ecclesiam ipse primus in Europa primam construxit et consecravit. In qua postmodum catenae, quibus apud Hierosolymam vinctus et a quibus angelica visitatione solutus est, fidelium cura positae, expetuntur et coluntur orbis quadripartiti veneratione, sicut etiam distichon antiquissimum de illis testatur.
10.3
In Arabia, civitate Philadelphia, synodus martyrum celebratur.
10.4
Ibidem nativitas sanctorum martyrum Cyrilli, Aquilae, Petri, Domitiani, Rufi, Menandri, una die simul coronatorum.
10.5
In Italia, civitate Vercellis, sancti Eusebii episcopi et confessoris. Qui ob confessionem catholicae fidei a Constantino principe Scythopolim Arabiae, ac deinde Cappadociam relegatus, sub Juliano imperatore ad Ecclesiam suam reversus, novissime, persequentibus Arianis, martyrium scalarum tractu perpessus, sed Salvatore Jesu Christo servante salvatus, in pace Ecclesiae circum confessionis suae consummavit, prius sibi visione revelata, quia in Kalend. Augusti a monte ad montem volare deberet. Quod Patres ita interpretantur, quia videlicet ab humanitate Christi, quem verum Deum propter nos hominem factum, in terris confessus est, ad visionem Dei Patris, Spiritus sancti gratia sublevante, esset perventurus in coelis, eisdem Kalendis.
10.6
In Hispaniis, civitate Gerunda, sancti Felicis martyris. Qui de Scyllitana civitate oriundus, cum persecutiones in Hispaniis adversus Christianos agi comperisset, ascensa mercatorum navi, amore martyrii ocius accurrit. Et cum aliquandiu apud Barcinonam, Empurias et Gerundam verbum Dei praedicans, plurimos in fide Christi confortasset, et fama ejus longe lateque crebresceret, jubente Datiano, repente a Rufino officiali tentus est: cumque nomen Christi constantissime fateretur, primo fustibus caesus, et in ima carceris trusus, deinde manibus pedibusque ligatis, negato cibo et potu, in loco squalido projectus est. Post haec etiam catenis gravioribus vinctus, per totas plateas ab indomitis mulis tractus et pene in frusta discerptus est; deinde missus in carcerem, nocte ab angelo visitatus et solutus atque sanatus fuit, factoque die ad certamina revocatus est. Tunc ungulis excoriatus, capite inverso ab hora tertia usque ad vesperam suspensus, nullum penitus sensit dolorem. Deinde in carcerem Rufinus eum tradi praecepit, ubi per totam noctem splendor copiosus effulsit, et voces angelorum psallentium sunt auditae. Quod cum nuntiatum fuisset Rufino a custodibus, jussit eum, manibus post tergum ligatis, in maris profunda demergi, ubi continuo vincula ejus disrupta sunt, et angelis sibi manum tenentibus, super undas deambulans, ad littus venit. Tunc Rufinus jussit iterum cutem ejus ungulis detrahi, ac deinde usque ad ossa laniari, et tandiu vulnera vulneribus instaurari, usque dum invictum Christo spiritum reddidit. Cujus corpus Gerundae in monumento, quod sibi ipse praeparaverat, conditum est Nonis Augusti.
10.7
In Gallia, civitate Biturica, depositio beati Arcadii episcopi.
10.8
IV NON. AUG.-- Romae, in coemeterio Callixti, nativitas sancti Stephani papae et martyris, sub Valeriano et Gallieno principibus. Hic constituit ut sacerdotes et levitae vestes sacras in quotidiano usu non haberent, nisi tantum in ecclesia. Qui cum persecutio saeva grassaretur, congregato universo clero suo, hortabatur eos ut pro Christo coronam martyrii alacriter susciperent. Ordinaverat autem tres presbyteros et septem diaconos, et clericos sedecim, cum quibus de regno Dei assidue docebat. Divina autem gratia procurante, occurrebant multi ex gentilibus, et honesti viri ut baptizarentur ab eo: inter quos Nemesius tribunus cum omni sua domo, filiaque sua, nomine Lucilla, quae caeca erat, at per beatum Stephanum illuminata fuerat; et Olympius alter tribunus cum uxore sua Exuperia, et filio Theodulo, et aliis plurimis. Qui postea gloriosa confessione martyrii palmam promeruerunt. Celebrabat autem beatus Stephanus missas atque concilia per cryptas martyrum. Quem Valerianus et Gallienus summo studio perquisitum missis militibus teneri fecerunt cum multitudine clericorum, presbyterorum et diaconorum. Qui veniens ad tribunal Valeriani solus intravit, et condemnatus ad mortem, perductus est a militibus foras muros portae Appiae ad templum Martis, ut ibi aut simulacrum Martis adoraret aut interiret. Orante autem beato Stephano Deum suum, facto fragore tonitrui cum terroribus coruscationum, corruit pars maxima templi sacrilegi, et milites pavefacti fugerunt. Ipse vero cum omnibus Christianis ad coemeterium sanctae Lucinae perrexit, et multis eos consolatus sermonibus, obtulit pro eis sacrificium Deo omnipotenti. Quae gesta audiens Valerianus, misit plurimos militum qui beatum Stephanum punirent. Qui venientes invenerunt eum sacrificium Deo offerentem: quem intrepidum et constantem ante altaris officia, et coepta perficientem, in eodem loco, in sua sede decollarunt.
10.9
In Antiochia nativitas reliquiarum sancti Stephani protomartyris Christi et primi in Ecclesia diaconi: ubi haberi dicitur unus de lapidibus quibus in passione sua percussus est, et multas sanitates per eum fieri.
10.10
Eodem die passio sanctae Theodotae cum tribus filiis suis, in provincia Bithynia, urbe Nicaea, tempore Diocletiani, sub comite Leucadio, qui eam ferro vinctam cum filiis consulari Bithyniae Nicetio destinavit. At ille filium ejus primogenitum Evodium, Christum fiducialiter confitentem, in conspectu matris jussit fustibus caedi. Cumque pia mater sacris adhortationibus filium confortare non desisteret, jussit Nicetius cuidam Hirtaco ut prius ei illuderet et sic inter publicas meretrices constitueret: quam ille tenere conatus, sed ab angelo Dei pugno percussus in naribus, nimia sanguinis eruptione periclitatus recessit ab ea. Tunc consularis Nicetius, in furore nimio succensus, jussit ignem copiosum accendi, et beatam Theodotam cum tribus filiis suis immitti, et sic in confessione Christi consummata, migravit ad coelum.
10.11
In Italia, civitate Verona, nativitas sanctorum Felicis et Nicetii.
10.12
III NON. AUG.-- Hierosolymis inventio, imo raptus corporis sancti Stephani, protomartyris Christi, quando lapidatus a Judaeis, et aliquandiu custoditus ne sepeliretur a Christianis, tandem compassione beati Gamalielis sublatus est, et in villa Gamaliel sepultus ac lamentatus est, sicut ipse Gamaliel septimo Honorii principis anno, cuidam presbytero nomine Luciano in visione divina apparens, exposuit, et sanctus etiam Lucas breviter intimavit, dicens: Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. Cujus visionis seriem commodius, Deo donante, in tempore suo, id est septimo die Kalendarum Januarii, quando sacrum corpus ejus patefactum et Hierosolymam translatum est, vita comite curabimus aperire. Quam revelationem quidam minus caute legentes, hoc tempore putant actitatam, cum et circa principia Decembris inchoata, et juxta finem ejusdem mensis probetur absque dubio consummata, ut celebritas protomartyris Christi subjiceretur nativitati Jesu Christi.
10.13
Romae nativitas sanctorum Diogenis et Stephani martyrum.
10.14
Constantinopoli sancti Achillae.
10.15
Augustoduno depositio sancti Euphronii episcopi.
10.16
II NON. AUG.-- Natale sancti Aristarchi, de quo apostolus Paulus Colossensibus scribit: Salutat vos Aristarchus concaptivus meus. De qua captivitate, quia tractatores divinarum Scripturarum, alios adeo errasse, ut animas de coelo captivatas et ad corpora damnatas existimarent, alios vero pio quidem sensu, sed historiae satis incongruo, ita intellexisse cognovi, ut idcirco beatus Apostolus Aristarchum concaptivum suum dixerit, quia captivitatem quam omnes patimur, solus pene secum senserit, et sentiendo doluerit; quod ego ab anterioribus gratis accepi, sequentibus sine invidia tradam: Cum Judaei rebellionem contra Romanos assumpsissent, illi solito sibi more, quasi injuriam dissimulantes, interimque Judaeae parcentes, Basanitidem et Galilaeam sive Galaaditin devastantes, Giscalamque, beati Pauli et Aristarchi patriam, invadentes, pueros ipsos in Ciliciam cum parentibus transmigrarunt. Unde idem Apostolus vere et multipliciter se peregrinum agnocens, cum sanctis Patribus supernae Jerusalem jugiter suspirabat, sed et terrestrem discendi gratia frequentabat, ut jam superius insinuavimus.
10.17
Romae, in crypta arenaria, beati Tertullini martyris, quem beatus Stephanus pontifex baptizatum, in albis presbyterum consecravit. Qui post biduum consecrationis suae, tentus a Marco praefecto, ductus est ad Valerianum imperatorem, quem ille extensum mactari fustibus jussit. Cumque inter caedes Christo gratias ageret, jussit lateribus ejus Valerianus ignem supponi; cumque laetus et constans perseveraret, jussit elevari eum, et tradi Sapricio praefecto: qui primum jussit os ejus lapidibus conquassari, deinde extentum in equuleo, nervis diutius torqueri, deinde ignibus assari. Qui cum perseveranter, sancti Spiritus gratia roboratus, Christum Dominum fateretur, mandavit hoc factum Sapricius Valeriano tyranno: Cui ille remandavit, ut ejus caput abscinderetur. Tunc Sapricius depositum de equuleo jussit eum duci via Lavicana, in secundo milliario, et ibidem decollari. Cujus corpus sanctus Stephanus papa colligens cum clericis, hymnis Deo redditis, sepelivit in eodem loco in crypta arenaria.
10.18
Item Romae, in via Tiburtina, Crescentiani et Justi.
10.19
Item Justini presbyteri, de quo narratur in passione sancti Laurentii quod multos ad fidem Christi converteret, et plurimorum martyrum corpora sepeliret.
10.20
Apud Lugdunum Galliae adventus corporis sancti Justi episcopi de eremo.
10.21
NON. AUG.-- In Gallia, civitate Catalaunis, depositio sancti Memnii episcopi et confessoris, de quo legitur quod a beato Petro apostolo episcopus ordinatus, in Galliam una cum sancto Dionysio atque Eucherio ad praedicandum verbum Dei fuerit directus. Qui post admirabilis vitae consummationem, et plurimorum miraculorum ostensionem, ad vitam commigravit aeternam.
10.22
Romae Hormisdae papae, qui sedit annos septemdecim, et composuit clerum ac psalmis erudivit, sepultusque est in ecclesia beati Petri.
10.23
In Augusta Euphratensi nativitas sancti Afri martyris. Quorum nominum similitudine, id est et Augustae et Afri, nostrates inducti, hac die apud Augustam Rhetianam sive Vindelicam passionem sanctae Afrae consummatam putaverunt. De qua in sequentibus Deo volente dicemus.
10.24
Augustoduni depositio sancti Cassiani episcopi.
10.25
Alibi nativitas sanctorum Floriani et Coelestini.
10.26
VIII ID. AUG.-- Romae via Appia, in coemeterio Callixti, nativitas sancti Sixti episcopi et martyris.
10.27
Item in coemeterio Praetextati, Felicissimi et Agapiti diaconorum, sub Decio imperatore, Valeriena praefecto. Qui tenuit beatissimum senem sanctum Sixtum episcopum Romanum, cum omni clero suo, et reclusit in publica custodia, et fuerunt ibi diebus multis. Postea vero jussit Decius beatum Sixtum cum duobus diaconibus Felicissimo et Agapito sibi in templo Intelludi praesentari, et contemnentes idolis sacrificare in custodia privata includi. Cumque iterato praesentarentur Decio et Valeriano, suggerente Valeriano, jussit Decius ut ducerentur ad templum Martis, et si sacrificare nollent, in eodem loco capite truncarentur. Cumque illuc perducti fuissent, dixit beatus Sixtus ad templum Martis: Destruat te Christus Filius Dei vivi. Et cum respondissent omnes Christiani, Amen, subito cecidit aliqua pars templi, et comminuta est. Tunc beatus Laurentius coepit clamare dicens: Non me derelinque, Pater sancte, quia thesauros jam expendi quos tradidisti mihi. Milites autem qui duxerunt eos, audientes thesauros, tenuerunt beatum Laurentium archidiaconum, sanctum vero Sixtum, Felicissimum atque Agapitum duxerunt in clivum Martis, et ibidem decollaverunt. Noctu vero advenientes clerici, et maxima pars Christianorum, collegerunt corpora sanctorum, et in locis supra nominatis honorifice sepeliverunt. Decollati sunt cum eis et alii quatuor, Januarius, Magnus, Vincentius et Stephanus subdiaconi, ut in Gestis pontificalibus legitur. Passus est cum eis quoque sanctus Quartus, ut scribit magnus doctor Cyprianus. Hic beatus Sixtus apud Athenas natus et edoctus, prius quidem philosophus fuit, sed postea Christi discipulus factus fuit. Sedit in episcopatu annum unum, menses decem, dies triginta et tres.
10.28
Item Romae militum centum sexaginta quinque, et passio sanctae Afrae virginis.
10.29
Eodem die in Hispaniis, civitate Compluto, Justi et Pastoris fratrum. Qui cum adhuc pueri litteris imbuerentur, projectis in schola tabulis, sponte ad martyrium cucurrerunt: et mox a Datiano comite teneri jussi sunt, cum se mutuis exhortationibus constantissime roborarent, extra civitatem producti, et in campo Laudabili a carnificibus sunt jugulati.
10.30
VII ID. AUG.-- Romae passio sanctorum martyrum numero viginti quinque.
10.31
Item sanctorum martyrum Petri et Julianae[ Juliani] cum aliis octodecim.
10.32
In Tuscia, civitate Aretio, nativitas sancti Donati episcopi et martyris. Qui nutritus a sancto Pigmento presbytero in titulo beati Pastoris, eruditus est non solum in divinis, verum etiam in humanis litteris sufficientissime. Cum quo et Julianus crevit, et subdiaconus ordinatus, rejecto postmodum gradu, inutilis apostata factus, ad imperium aspiravit. Quo tempore beatum Pigmenium Romae in custodiam mancipavit, et sanctos patrem et matrem Donati gladio occidit. Donatus vero lector fuga petiit Arelium civitatem, et habitavit cum Hilarino religiosissimo monacho, serviens Domino continuis orationibus et jejuniis. Factum est autem ut mulier nomine Suranna, gentilis et pagana, capta oculis et corne vere caeca, cum unico filio suo, Herculio nomine, cellam beati Hilarini, cum quo beatus vir habitabat, requireret. Quam fide Christi instructam ad beatum Satyrum episcopum Hilarinus et Donatus perduxerunt. Qui fidem ejus accipiens, et Deo gratias agens, indixit ei jejunium, et ut humiliaretur in cilicio et cinere. Et sic deinde catechizavit eam et baptizavit, tam ipsam quam filium ejus. Et mox aperti sunt oculi Surannae. Quod factum audiens Apronianus, attulit etiam filium suum daemoniacum ad beatum Donatum. Quo orante simul cum beato Satyro episcopo et beato Hilarino, expulsus est daemon, puerumque sanum reliquit. Sed et non longo post tempore vir quidam Eustasius, rector Tusciae et exactor fisci, dum occupatus alicubi teneretur, supervenientibus hostibus, uxor ipsius Euphrosyna pecuniam fisci abscondit, et paucis diebus succedentibus, absente adhuc viro, defungitur. Rediens autem vir ejus, et pro pecunia fisci conventus, venit ad beatum Satyrum et Donatum, et indicavit eis anxietatem animi sui. Stans itaque Donatus super sepulcrum uxoris ipsius, voce magna clamavit:« Euphrosyna, per Christum crucifixum te adjuro ut dicas nobis quid factum sit de pecunia fisci, quia vir tuus propter eam ab exactoribus valde affligitur.» Quae mox de sepulcro respondit:« In ingressu domus suffossa latet pecunia quam quaeritis.» Recepta igitur pecunia liberatus est Eustasius ab impositione calumniae. Verum recepto beato Satyro cum patribus suis, ejus loco sacerdotium beatus Donatus suscepit. Cumque die quadam missas celebrasset populo, et de corpore Christi ac sanguine populus venerabiliter recrearetur, diaconus quidam, nomine Anthimus, tradebat sacrum sanguinem Christi, et subito paganorum impulsu cecidit, et sanctum calicem comminuit. Unde valde tristis tam ipse quam populus Christi effectus. Cujus tristitiam Dominus per beatum Donatum illico relevavit: nam collecta sunt fragmenta Dominici calicis et beato viro allata; quae flendo ille suscipiens, oratione facta vas in pristinam formam restauravit. Quo signo perculsi pagani, simul cum Christianis deitatem Christi confessi sunt, ac circiter septuaginta et octo animae in Christum credentes, per baptismum salvatae sunt. Multis ergo signis Dominus glorificans sanctum suum, ad coronam martyrii provexit. Denique tempore Juliani imperatoris, tentus a Quadratiano Augustali, simul et cum eo vir Dei Hilarinus jubetur idolis sacrificare. Cui fideliter reluctanti, jussit Quadratianus ejus os lapidibus contundi, Hilarinum vero monachum in conspectu ipsius tandiu fustibus caedi donec spiritum emitteret; deinde beatum Donatum in custodia recludi. Ubi cum innumera miracula Dominus per servum suum operaretur, misit Quadratianus, et gladio percussit septimo Idus Augusti. Cujus corpus Christiani juxta civitatem cum veneratione sepeliverunt, martyris vero Hilarini ossa in civitate Ostia tumulata servantur.
10.33
Apud Mediolanum sancti Faustini, tempore Aurelii Commodi martyrizati.
10.34
Apud provinciam Rhetiam, civitate Augusta, nativitas sanctae Afrae. Quae cum esset pagana et meretrix, per doctrinam sancti Narcissi Gerundensis episcopi, eo per gratiam Dei directi, ad Christum conversa, et cum omni domo sua baptizata, pro confessione Domini cum matre Hilaria et puellis, Digna, Eumenia[ Eunomia] et Euprepia, igni est tradita.
10.35
VI ID. AUG.-- Romae nativitas sancti Cyriaci. Qui post longam carceris macerationem, quam sub Maximiano pertulit cum Sisinnio condiacono suo, et Largo et Smaragdo, post multa facta miracula, in quibus filiam Diocletiani Artemiam ipsius rogatu a daemonio curavit ac baptizavit; filiam quoque Saporis regis Persarum Jobiam, missus illo a Diocletiano pro hoc, aeque liberavit a daemonio, ac baptizavit cum ipso rege, et aliis trecentis et triginta: rediens Romam post mortem Diocletiani, tentus est inter alios Christianos a filio ejus Maximiano, et in custodiam missus, eo quod sororem suam Christianam fecisset. Deinde praecepit idem Maximianus ut die processionis suae, nudus, catenis obligatus, ante rhedam ejus traheretur. Et post hoc eductus de carcere cum sociis Largo et Smaragdo et Crescentiano, per Carpasium vicarium, pice reliquata caput ejus perfusum est. Et rursum post dies quatuor eductus est denuo de carcere, in catasta extensus, attractus nervis et fustibus caesus: post dies aliquot, jubente Maximiano, capite truncatus est cum Largo et Smaragdo et aliis viginti: quorum corpora collegit noctu Joannes presbyter et sepelivit in via Salaria, sub die decimo octavo Kal. Aprilis. Post dies octo veniens beatus Marcellus episcopus cum Lucina matrona Christianissima, condivit corpora sanctorum cum aromatibus et linteaminibus. Deinde sustulit ea et transtulit in praedium suum via Ostiensi, milliario ab urbe Roma septimo, et manu sua recondidit in sarcophagis lapideis, die octavo mensis Augusti. Carpasius vero vicarius petiit domum Cyriaci, quam donaverat ei Diocletianus Augustus, et eam statim Maximianus concessit. Ingressus autem Carpasius, invenit locum ubi sanctus Cyriacus diaconus fontem aedificavit, quem consecravit beatus Marcellus episcopus, ubi venientes ad fidem, baptizabat beatus Cyriacus: in quo loco Carpasius balneum sibi statuit, et dum lavassent et epulas exhibuissent, Carpasius et novemdecim pariter cum ipso, cum deriderent fidem Christianam, subito ceciderunt et mortui sunt.
10.36
In Nicomedia natalis sanctorum Nazarii, Juliani et Agapes virginis, Eutychiani, Philadelphiae, Leonidis.
10.37
Apud Viennam Galliae urbem nativitas sancti Severi presbyteri et confessoris. Qui ut ejus testantur gesta, natione Indus, fide Christi fervens, causa Evangelium praedicandi laboriosissima peregrinatione suscepta, etiam ad praefatam urbem deveniens, ingentem paganorum multitudinem verbo et miraculis ad fidem Christi convertit; cumque in pace quievisset, conditus est in basilica beati Stephani, signis clarus, mira fidelium veneratione colitur.
10.38
V ID. AUG.-- Vigilia sancti Laurentii.
10.39
Eodem die Romae natalis sancti Romani martyris. Qui confessione beati Laurentii compunctus, petiit ab eo baptizari; et mox, jubente Decio, cum fustibus exhibitus et decollatus est
10.40
In Verona civitate Firmi et Rustici, qui tempore Maximiani imperatoris et Anulini consiliarii ejus passi sunt.
10.41
In Oriente passio multorum martyrum.
10.42
In Colonia Faustini, Marcellini, Secundiani, Veriani, juxta Martyrologium beati Hieronymi, cum a nostratibus, apocryphorum deliramenta sectantibus, a beato Sixto propter continuationem temporum baptizati, et a Decio dicantur interempti.
10.43
IV ID. AUG.-- Romae, via Tiburtina, nativitas sancti Laurentii archidiaconi et martyris sub Decio imperatore. Cui beatus Sixtus omnes facultates et thesauros Ecclesiae, pergens ad coronam martyrii, reliquit. Quos ille munifica liberalitate debilibus et aliis pauperibus, viduisque et indigentibus erogare curavit. Quo audito Decius Caesar fecit eum sibi praesentari: et auditum tradidit eum Valeriano Urbis praefecto, qui et ipse dedit eum in custodiam cuidam Hippolyto, et Hippolytus reclusit eum cum multis. Ibidem beatus Laurentius post sanationem Cyriacae viduae, et illuminationem Crescentionis, Lucillum caecum in nomine Jesu Christi videntem reddidit. Hoc factum audientes multi caeci, veniebant ad beatum Laurentium, et illuminabantur. Quod videns Hippolytus credidit, et catechizatus atque baptizatus est. Completis autem tribus diebus, in quibus ex permissu Hippolyti, jam Christiani, omnes facultates Ecclesiae beatus Laurentius pauperibus expendit, praesentavit se ipse in palatio Sallustiano. Decius, iratus, jussit eum exspoliari et caedi scorpionibus: postea vinctus catenis ductus est beatus Laurentius in palatium Tiberii ut ibi audiretur; et iracundia plenus Decius jussit eum nudum caedi. Qui dum caederetur clamabat ad Caesarem:« Ecce, miser, vel modo cognosce quia non sentio tormenta tua.» Tunc Decius fustes augeri darique ad latera ejus laminas ferreas ardentes jussit. Beatus vero Laurentius dixit:« Domine Jesu Christe, Deus de Deo, miserere mihi servo tuo, quia accusatus non negavi; interrogatus, te Dominum Jesum Christum confessus sum.» Et cum diutissime plumbatis caederetur, dixit:« Domine Jesu Christe, qui pro salute nostra dignatus es forman servi accipere ut nos a servitio daemonum liberares, accipe spiritum meum.» Et audita est vox:« Adhuc multa certamina tibi debentur.» Tunc extensus in catasta, et scorpionibus gravissime caesus, subridens et gratias agens, dicebat:« Benedictus es, Domine Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, qui nobis donasti misericordiam, quam meriti non sumus: sed tu, Domine, propter tuam pietatem, da nobis gratiam, ut cognoscant omnes circumstantes, quia tu consolaris servos tuos.» Tunc unus de militibus, nomine Romanus, credidit Domino Jesu Christo, et dixit beato Laurentio:« Video ante te hominem pulcherrimum, stantem cum linteo, et extergentem tua vulnera. Adjuro te per Christum, qui tibi misit angelum suum, ne me derelinquas.» Levatus igitur beatus martyr de catasta, et solutus, redditus est Hippolyto, tantum in palatio. Veniens autem Romanus cum urceo, misit se ad pedes beati Laurentii ut baptizaretur: et mox baptizatus, ac se Christianum publica voce professus, eductus foras muros portae Salariae, decollatus est. Decius autem Caesar pergit noctu ad thermas juxta palatium Sallustii; et exhibito ei sancto Laurentio, allata sunt omnia genera tormentorum: plumbatae, fustes, laminae, ungues, lecti, baculi. Et dixit Decius beato martyri:« Jam depone perfidiam artis magicae, et dic nobis generositatem tuam.» Cui beatus Laurentius dixit:« Quantum ad genus, Hispanus sum eruditus vel nutritus Romanus, et a cunabulis Christianus, eruditus omni lege sancta et divina.» Et Decius:« Sacrifica, inquit, diis, nam nisi sacrificaveris, nox ista in te expendetur cum suppliciis.»« Mea, inquit ille, nox obscurum non habet, sed omnis in luce clarescit.» Et cum caederetur lapidibus os ejus, ridebat, et confortabatur ac dicebat:« Gratias tibi ago, Domine, quia tu es Dominus omnium rerum.» Allatus est autem lectus cum tribus costis, et exspoliatus beatus Laurentius vestimentis suis, extentus est in cratem ferream, et cum furcis ferreis coriatus desuper, dixit Decio:« Ego me obtuli sacrificium Deo in odorem suavitatis, quia sacrificium est Deo spiritus contribulatus.» Carnifices tamen urgenter ministrabant carbones, mittentes sub cratem, et desuper eum comprimentes furcis ferreis. Sanctus Laurentius dixit:« Disce, miser, quanta est virtus Domini Jesu Christi Dei mei, nam carbones tui mihi refrigerium praestant, tibi autem supplicium sempiternum. Quia ipse Dominus novit quia accusatus non negavi, interrogatus Christum confessus sum, assatus gratias ago.» Et vultu pulcherrimo dicebat:« Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia me confortare dignatus es.» Et elevans oculos suos in Decium, ait:« Ecce, miser, assasti unam partem, regyra aliam, et munduca eam.» Gratias igitur agens et glorificans Deum, dixit:« Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, quia merui januas tuas ingredi,» et emisit spiritum. Mane autem primo, adhuc crepusculo, rapuit corpus ejus Hippolytus, et condivit cum linteis et aromatibus, et hoc factum mandavit Justino presbytero. Tunc beatus Justinus et Hippolytus, plorantes et multum tristes, tulerunt corpus beati Laurentii martyris, et venerunt in via Tiburtina in praedium matronae viduae, nomine Cyriacae, in agro Verano, ad quam ipse beatus martyr fuerat noctu, cui et linteum dedit, unde sanctorum pedes exterserat, et ibi jam hora vespertina sepeliverunt quarto Idus Augusti. Et jejunaverunt agentes vigilias noctis triduo cum multitudine Christianorum; beatus vero Justinus presbyter obtulit sacrificium laudis, et participati sunt omnes. Tunc passi sunt Claudius, Severus, Crescentius et Romanus, ipso die quo beatus Laurentius, post tertium diem sancti Sixti martyris.
10.44
Eodem die Romae militum centum et quadraginta quinque.
10.45
III ID. AUG.-- Romae inter duas Lauros natalis sancti Tiburtii, filii Chromatii Urbis praefecti, quem, cum esset scholasticissimus, erudierunt in fide beatus Sebastianus et sanctus Tranquillinus, ac gloriosus presbyter Polycarpus, qui ipsum in sacro fonte baptismatis innovavit, et familiam ejus promiscui sexus mille quadringentos cum eo pariter baptizavit. Hujus filius Tiburtius cum propter immanitatem persecutionis, et pater ejus, et ingens multitudo Christianorum cum illo in Campaniam ex consilio pontificis Gaii perrexisset, amore martyrii flagrans, resedit in urbe Roma. Et cum jejuniis et orationibus ibi cum beato Gaio papa occuparetur, quadam die transiens, incurrit in hominem qui, de alto lapsus, ita caput et omnia membra quassatus erat, ut de sola sepultura ejus agerent hi ad quos pertinere videbatur: juxta quem ipse accessit, et coepit dicere super ejus vulnera lente orationem Dominicam et Symbolum, et ita factus est homo solidatis membris incolumis, quasi nihil ei contigisset. Tunc apprehendens parentes ejus, segregavit eos a turbis, et indicavit eis virtutem Christi: et videns animum eorum fixum fortiter in timore Domini, perduxit eos ad papam Gaium, qui juvenem sanatum ac Deo gratias referentem, et parentes ejus pariter baptizavit. Interea dum procella persecutionis graviter excresceret, junxit se quidam Torquatus nomine, simulata fide, veris Christi famulis, et egit arte quatenus orantem sanctum Tiburtium pagani comprehenderent. Qui comprehensus, et ad Fabianum Urbis praefectum perductus, cum Christum constantissime confiteretur, jussit Fabianus ante pedes ejus carbones ardentes effundi, dicens ad eum:« Elige tibi unum e duobus: aut thura in istis carbonibus diis addice, aut pedibus nudis super eos incede.» Ille autem faciens signum crucis, constanter nuda super eos ingressus est planta; et coepit dicere:« Depone infidelitatem, et disce quia solus est Deus quem confitemur omnibus creaturis dominari: nam mihi in nomine Domini nostri Jesu Christi videtur quod super flores roseos ingrediar, quia creatura ipsa Creatoris famulatur imperio.» Cui Fabianus ait:« Quis ignorat magiam vos docuisse Christum?» Tunc beatus Tiburtius exclamavit, dicens:« Obmutesce, infelix, et noli hanc injuriam auribus meis facere, ut audiam te ore rabido latrantem mellifluum nomen et sanctum.» Iratus Fabianus dictavit sententiam capitalem, ut gladio interficeretur. Ductus autem gloriosus martyr Tiburtius in via Levicana, tertio ab Urbe milliario, uno ictu gladii percussus abscessit; et in eodem loco a quodam parente Christiano sepultus est tertio Idus Augusti.
10.46
Eodem die Romae sanctae Susannae virginis et martyris, sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus, judice Macedonio. Fuit autem filia gloriosi presbyteri et martyris Gabinii, fratris Gaii papae et martyris, nobili sata propagine: quam pater diligentissime nutrierat, et divinis litteris imbuerat. Audiens itaque Diocletianus de puella quod pulchritudine et sapientia praecelleret, misit ad Gabinum quemdam consobrinum suum, nomine Claudium, et petiit eam Augusto Maximino filio suo in conjugem. Cujus petitionem et filia et patre ac praecipue patruo refutante, etiam ipse Claudius a beato Gaio instructus et cum uxore sua Euprepia et filiis Alexandro et Cutia baptizatus est, et in tantum in fide convaluit, ut omnes suas facultates venderet et pauperibus Christianis erogaret. Quod audiens Diocletianus misit fratrem ejus, nomine Maximum, quid de puella Susanna ageret: qui et ipse a beatis Gaio et Gabino diligenter instructus, in Christoque baptizatus, coepit facultates suas vendere, et per quemdam suum amicum nomine Thrasonem, Christianissimum virum, per vicos et carceres ministrare. Quibus Diocletianus compertis misit Julium, qui Claudium, et Maximum, et Euprepiam, quae alio nomine, ex Graeco et Latino composito vel interpretato, Praepedigna dicitur, et Alexandrum atque Cutiam puniret, jussitque filio suo Maximino ut abuteretur Susanna in domo sua, sicut ipsi liberet. Qui ingressus domum ubi sancta virgo orabat, vidit nimiam claritatem super eam, et timefactus ad palatium recurrit. Quod Diocletianus audiens, misit Macedium, qui eam intra domum patris sui constringeret, illeque exspoliatam eam coepit fustibus caedere. Cumque beata virgo in confessione Christi perseveraret, gladio percussa, spiritum incontaminatum Domino reddidit. Cujus corpus Serena Augusta, occulte Christiana, noctu collegit, et manibus suis aromatibus conditum ac linteaminibus involutum posuit juxta sanctum Alexandrum tertio Idus Augusti. Sanguinem vero maris velamine detersit, et posuit in capsa argentea in palatio domus suae, ubi die noctuque furtivis orationibus semetipsam Domino effundebat.
10.47
Nicopoli passio multorum martyrum.
10.48
II ID. AUG.-- In Sicilia civitate Catina[ Catana] natalis sancti Eupli diaconi, sub Diocletiano et Maximiano Augustis. Qui cum extra velum secretarii se Christianum esset confessus, intromissus est, jubente Calvisiano consulari, in auditorium: et cum ibidem fidem suam constantissime confiteretur, commotus ira Calvisius, jussit eum acrius torqueri, atque ad ultimum dictavit sententiam, dicens:« Jubemus Euplum justo judicio interfici.» Beatus vero Euplus gratias agens Deo, et flectens genua sua, facta oratione paravit cervicem, et decollatus est tertio Idus Augusti. Cujus corpus, aromatibus conditum, sepultum est in loco venerabili Catinae[ Catanae] civitatis pridie Idus Augusti.
10.49
Eodem die passio Hilariae matris beatae Afrae martyris. Quae cum ad sepulcrum illius excubaret, ibidem pro fide Christi a persecutoribus igni tradita est cum Digna et Emenia[ Eunomia] et Euprepia, quae fuerunt puellae sanctae Afrae.
10.50
In Historia[ Istria?] sancti Juliani cum sociis suis.
10.51
In Syria, vico Magarito, natalis sanctorum Macharii et Juliani, ubi multa religio convenit monachorum.
10.52
ID. AUG.-- Romae nativitas sancti Hippolyti, qui tempore Decii imperatoris, ligatus pedes ad colla equorum indomitorum, sic per carduos et tribulos, praerupta et ardua tractus, emisit spiritum. Et Concordiae nutricis ejus, quae ante ipsum plumbatis caesa martyrizavit. Et aliorum novem de domo ejus, qui simul decollati sunt.
10.53
Dorosyllae[ apud forum Syllae] sancti Cassiani. Qui cum adorare idola noluisset, interrogatus a persecutore quid artis haberet, respondit quia pueros notas doceret. Et mox spoliatus vestibus, ac manibus post terga revinctis, statuitur in medio, vocatisque pueris, quibus docendo exosus fuerat, data est facultas eum perimendi. At illi quantum oderunt discentes, tantum se ulcisci gaudentes, alii eum tabulis ac buxis feriebant, alii stylis vulnerabant. Quorum quanto infirmior erat manus, tanto graviorem martyrii poenam dilata morte faciebat. Scripsit Prudentius poeta.
10.54
Pictavis depositio Radegundae reginae, quae et prius in palatio jejuniis et orationibus atque eleemosynarum largitionibus Deo placere studuit, ac postmodum a sancto Medardo Suessionensi episcopo in monacham consecrata, adeo se hostiam vivam Christo exhibere curavit, ut inter mille cruces quas pro ejus amore sustinuit, etiam circulis aereis, a more sacrilegorum, sanctissima brachia sua constringi fecisset. Sed easdem tribulationes remunerator fidelium etiam in praesenti recompensare dignatus est, annuens ei omnia quaecunque petiisset in nomine ipsius.
10.55
XVIII KAL. SEPTEMB.-- Vigilia assumptionis sanctae Mariae.
10.56
Romae depositio sancti Eusebii episcopi et confessoris, qui praesente Constantio imperatore Ariano, cum fidem catholicam constantissime defenderet, et Liberium papam Arianae perfidiae consensisse doleret, jubente eodem Constantio, includitur in quodam cubiculo domus suae, habente in latitudine pedes quatuor, ubi multis diebus in oratione constanter perseveravit, ac post menses septem adhuc tamen inclusus, decimo Kalendas Septembris dormitionem accepit. Cujus corpus collegerunt Gregorius et Orosius presbyteri, et sepelierunt in crypta juxta corpus beati Sixti episcopi et martyris, via Appia, in coemeterio Callixti, ubi et titulum ejus scribentes, posuerunt ita: Eusebio homini Dei. Audiens Constantius quod Gregorius et Orosius sepelivissent corpus beati Eusebii in eadem crypta ubi illud condiderat, praecepit vivum includi Gregorium: quem semivivum noctu Orosius presbyter excepit inde, et post paululum defunctum juxta corpus sancti Eusebii presbyteri sepelivit. Factaque est gravissima persecutio in catholica Ecclesia ab Arianis, sedem apostolicam tenente tunc Liberio.
10.57
Mendara Syriae natalis sancti Fortunati.
10.58
In Africa Demetrii.
10.59
Alibi Eutychii, Pauli, Eracli[ Heraclii], Possessoris, Parmi, Dissei, Hermae, Prospolini, Prosalami, Hermiae.
10.60
Item Heraclii cum tribus.
10.61
In Aquileia natalis sanctorum Felicis, Fortunatae, Vincentiae.
10.62
Item alibi Eusebii, Tituli conditoris.
10.63
XVII KAL. SEPTEMB.-- Assumptio beatae Mariae genitricis Dei. Pro quo nomine cum in caeterorum sanctorum transitu, depositio vel dormitio, aut certe natale dici soleat, quid venerabilis Pater Gregorius Turonicus episcopus in libro Miraculorum de eadem assumptione sentiat, libet ad utilitatem legentium commemorando proferre:« Post admirabilem igitur Dominicae ascensionis gloriam, quae, contrito diabolicae malignitatis capite, mentes fidelium ad contemplanda coelestia animavit, sancti apostoli Domini et Salvatoris nostri cum beata Maria matre ejus, in unam congregati domum, omnia ponebant in medium, nec quidquam suum esse aliquis dicebat, sed unusquisque cuncta possidebat in charitate, sicut sacer apostolicae actionis enarrat stylus. Post haec dispersi sunt per regiones diversas ad praedicandum verbum Dei. Denique impleto beata Maria hujus vitae cursu, cum jam vocaretur e saeculo, congregati sunt omnes apostoli de singulis regionibus ad domum ejus. Cumque audissent quia esset assumenda de mundo, vigilabant cum ea simul. Et ecce Dominus Jesus advenit cum angelis suis, et accipiens animam ejus, tradidit archangelo Michaeli et recessit. Diluculo autem levaverunt apostoli corpus ejus, posueruntque illud in monumento, et custodiebant, adventum Domini praestolantes. Et ecce iterum astitit eis Dominus, susceptumque corpus sanctum in nube, deferri jussit in paradisum. Ubi nunc resumpta anima, cum electis ejus exsultans, aeternitatis bono, nullo occasura fine, perfruitur.» Huc usque Gregorius. Quod si quem movet quomodo idem Gregorius, in Occasu solis positus, ea quae in Oriente sunt gesta compererit, ex aliis ejus scriptis agnoscat quia de toto orbe ad sanctum Martinum, sicut ad philosophos, concurrebatur, et de Occiduis mundi partibus loca sancta in Judaea frequentabantur. Quod etiam usque ad haec Nortmannorum tempora jugiter actitari solebat. Sed ne idem catholicus et venerabilis Pater contra Apostolum sensisse videatur, ubi ait: Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur, unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus. Sciendum quia vel haec specialis assumptio corporis venerandae genitricis Dei Mariae, vel eorum qui cum Domino surrexisse leguntur, et in coelum ascendisse creduntur, apostolicam auctoritatem magis adjuvant quam impugnant. Quoniam et corpus illud, de quo Deus incorporari voluit, citius in coelum sublevari decuit, et illos verae resurrectionis et ascensionis nostrae testes praeisse, procul dubio constat. De quibus quia doctissimi tractatores videntur inter se dissidere, non est meum in tam brevi opusculo definire. Hoc tamen certissime cum universali Ecclesia et credimus et confitemur, quia si reverendissimum illud corpus ex quo Deus est incarnatus, adhuc alicubi in terra celatur, revelatio utique ipsius ad destructionem Antichristi reservatur.
10.64
Eodem die in Nicomedia nativitas sanctorum Stratonis, Philippi et Eutychiani, cum sociis eorum.
10.65
Romae sancti Tharsicii martyris. Quem pagani cum invenissent Christi corporis sacramenta portantem, coeperunt discutere quid ageret et quid gereret. At ille, indignum judicans porcis prodere margaritas, tandiu fustibus ac lapidibus caesus est, quo usque spiritum exhalaret. Et revoluto ejus corpore sacrilegi discussores nihil potuerunt in ejus manibus vestimentisque invenire sacramentorum Christi. Christiani autem collegerunt corpus ejus, et sepeliverunt in coemeterio Callixti via Appia.
10.66
XVII KAL SEPTEMB.-- In Nicaea Bithyniae nativitas sancti Ursatii confessoris sub Licinio persecutore. Qui deinde, relicta militia, solitariam vitam in quadam turre praefatae urbis egit, tantisque virtutibus claruit, ut et daemones expulisse et ingentem draconem orando interemisse legatur. Scriptum in libro quinto Historiae ecclesiasticae Tripartitae.
10.67
Romae sanctae Serenae uxoris quondam Diocletiani Augusti.
10.68
In Alexandria nativitas sanctorum Orionis, Aemilii, Agnati.
10.69
In Perside Thyrsi cum sociis suis.
10.70
XVI KAL SEPTEMB.-- In Caesarea Cappadociae nativitas sancti Mammae sive Mammetis. Qui temporibus Aureliani tyranni, quando persecutio maxima fuit Christianis, cum puer esset decem annorum, relictis omnibus, fugit in montem cum pecoribus suis, quae ibidem pascebat et eorum lacte vescebatur. Ubi visitatio divina super illum venit, eique praesignavit qualiter pro Christi nomine pati deberet. Cum ergo ferae silvestres ad eum venirent, ipseque sedens quotidie Evangelium legeret, mansuetissime circa eum versabantur, earumque lacte servus Dei et se et alios pauperes in alimoniis juvabat. Cum audisset hoc Alexander praeses eum inter feras communiter vivere, magicae arti illud deputavit: vocatumque ad se multis tormentis afflixit, hoc est, equuleo suspensum torsit, et in caminum ignis ardentem misit, sed in nullo eum ignis laedere potuit. Postea jussit eum lapidari, in tantum, ut pene totum corpus illius lapidibus operiretur. Quem persecutor mortuum credens, secessit. Sed Dominus, martyrem suum illaesum servans, postea sua vocatione ad coelestia regna eum arcessivit; sicque in pace animam reddens, ad aeternam requiem migravit.
10.71
In Africa sanctorum martyrum Liberati abbatis, Bonifacii diaconi, Servii[ Servi] et Rustici subdiaconorum, Rogati et Septimini[ Septimi], monachorum et Maximi pueri. Qui persecutione Wandalica, jussu crudelissimi atque impiissimi regis Henrici[ Hunnerici] de territorio Caspensis civitatis, ex habitaculo monasterii abstracti, atque ad urbem Carthaginensem perducti sunt. Ubi pro confessione catholicae fidei et unici baptismatis defensione primo carcerali custodiae mancipati, et crudelibus ferri ponderibus arctati, tenebrosis deputati sunt locis. Ubi cum die ac nocte Christianissimum populum in fidei constantia roborarent, jussit tyrannus, furore succensus, navem lignorum manipulis adimpleri, atque in ea omnes pariter alligatos, in medio pelagi igne supposito concremari. Cumque pro voluntate nefandi regis vel crudelium ministrorum, extensis eorum manibus et pedibus elevatis, ignis fuisset lignis injectus, statim imperio divino, videntibus cunctis, exstinctus est. Et dum saepius revocaretur, iterum atque iterum exstinguebantur globi flammarum. Unde magis tyrannus furore simul et pudore repletus, jussit eos remorum vectibus enecari, et ita singulos in modum canum cerebris comminutis exstingui: sicque speciosum cursum certaminis sui, coronante Domino, perfecerunt. Corpora eorum in mare jactata, sed eadem hora illaesa littoribus reddita, et a Christiano populo reverenter sublata, praeeunte clero cum hymnis solemnibus condita sunt in monasterio continuo[ pro contiguo] basilicae, quod dicitur Celerinae. Scribit beatus Victor Africanus episcopus in Historia ejusdem Wandalicae persecutionis: quam et ipse cum caeteris sustinuit, et fideli atque illustri stylo digessit.
10.72
In Alexandria Orionis.
10.73
XIV KAL. SEPTEMB.-- Apud civitatem Praenestinam, milliario ab Urbe tricesimo tertio, natalis sancti Agapiti martyris sub Aureliano imperatore, praeside Antiocho. Qui cum esset annorum quindecim, et pro amore Christi martyrio ferveret, jussu imperatoris tentus, et primo nervis crudis diu caesus, deinde praesidi ut impelleretur sacrificare traditus est. Qui in durissimo atque obscurissimo carcere eum reclusit, et per quatuor dies ei cibum omnem negavit: inde cum de carcere praesidi fuisset exhibitus, prunas ardentes super caput ejus jussit imponi. Sed cum gratias Deo martyr ageret, flagellis est caesus, et nudus suspensus capite deorsum verso, acri subter fumo facto, cum diceret praesidi:« Sapientia tua et vanitas tua in fumo laboret,» iterum flagellis caeditur à quatuor sibi invicem succedentibus, deinde bullientem aquam super ventrem ejus ministri diaboli effuderunt. Interea judex, de tribunali suo cadens, collectus a ministris in lecto reclinatur, et sentiens Dei virtutem in martyre, post modicum tristem animam amisit. De beato vero Agapito renuntiatum est imperatori, qui beatum virum leonibus jussit projici; sed mansuefactae ferae, pedibus martyris ad lambendum se inclinaverunt. Hoc videntes sceleris ministri, tulerunt de medio sanctum martyrem, et venerunt contra civitatem Praenestinam, ubi sunt duae columnae et ibi eum gladio percusserunt sub die...................................
10.74
caput ejus sicut mons est ante me, unde totus contremisco. Traditur ergo aliis, et gaudio repletus, manus suas aqua lavit, genua flexit, cervicem ad terram humiliavit, orationem ad terram fudit, martyrium suscepit.
10.75
Apud Capuam nativitas sancti Rufi martyris, docti et baptizati a beato Apollinare.
10.76
Tomis sanctorum martyrum Marcellini tribuni, et uxoris ejus Manneae, et filii ipsius Joannis, et Serapionis clerici, et Petri militis.
10.77
In Galliis, civitate Arelatensi, sancti Caesarii episcopi et confessoris.
10.78
Apud Augustodunum sancti Syagrii episcopi et confessoris.
10.79
V KAL. SEPTEMB.-- Beatissimi Hermetis martyris. Qui cum esset praefectus, ab Alexandro pontifice et martyre baptizatur, filiique ejus et familia cum illo; deinde ab Aureliano imperatore trusus in carcerem, tribunum Quirinum cum omni domo sua ad fidem convertit. Quod audiens Aurelianus, beatum Hermen[ Hermetem] decollari praecepit.
10.80
Eodem die, in Africa, depositio sancti Augustini episcopi, mirabilis in omni scientia viri. Qui de haeresi Manichaeorum ad Christi gratiam Ambrosii episcopi doctrina conversus, Hipponensi Ecclesiae dignissimus praeficitur antistes. Hujus venerabile corpus, prius de sua civitate propter barbaros Sardiniam translatum, nuper a Luitprando rege Longobardorum Ticinis relatum atque honorifice conditum est.
10.81
Eodem die Emmoniae, quae est civitas provinciae Carniae, passio sancti Pelagii martyris. Qui tempore Numeriani imperatoris, agente Velasio[ Evilasio] judice, pro fide Christi primo ferri pondere collo manibusque gravatus, in carcerem truditur: eductus virgis verberatur, dein fustibus caeditur, postea equuleo suspensus, ungulis laceratur, oleo bulliente ventrem infunditur, super fragmenta testarum, ligatis manibus ac pedibus, protrahitur, postremo capite truncatur.
10.82
Eodem die, Brillatensi oppido, nativitas sancti Juliani, qui a persecutoribus ob Christi confessionem, desecto gutture, necatus est.
10.83
Constantinopoli sancti Alexandri episcopi et confessoris, cujus virtute orationis Arius crepuit medius, et diffusa sunt omnia ejus viscera in terram.
10.84
Eodem die apud Santonas sancti Vibiani[ Viviani] episcopi.
10.85
IV KAL. SEPTEMB.-- Romae Sabinae martyris, quae passa est, Adriano imperante, sub praefecto urbis Elpidio, omnesque ejus facultates dominicis vel publicis titulis insignantur[ assignantur]. Sepulta est autem in monumento in quo ipsa composuit fidei suae magistram beatam martyrem Seraphiam, ad arcum Faustini, juxta aream Vinditianam, in oppido Vindinensi.
10.86
Eodem die decollatio sancti Joannis Baptistae, qui primo in Samaria conditus est, nunc in Alexandria. Porro caput de Hierosolymis ad Phoenicis urbem Edissam delatum est.
10.87
III KAL. SEPTEMB.-- Romae, via Ostiensi, Felicis et Adaucti martyrum. Hic Felix cum ad diversorum deorum imagines duceretur compellendus sacrificare, Serapis, Mercurii et Dianae exsufflans statuas dejecit. Pro qua re suspensus est in equuleum, et de patibulo vivens depositus, jussus est decollari. Cumque eo duceretur, obvius est ei quidam Christianus, qui divino instinctu subito exclamavit:« Et ego ipsum quem hic sanctus presbyter confitetur, Dominum Jesum Christum colo.» Mox et ipse comprehensus cum beato Felice decollatus est. Hunc postea Christiani, quia nomen ejus ignorabatur, Adauctum appellaverunt, quia martyri Felici auctus sit ad coronam; ipsique pro fidei confessione corona martyrii sit aucta.
10.88
II KAL. SEPTEMB.-- Treviris sancti Paulini episcopi et confessoris. Qui tempore Arianae persecutionis a Constantio imperatore ob catholicam fidem exsilio relegatus, et in eo usque ad mortem fatigatus, apud Africam beatae passionis accepit coronam.
10.89
Eodem die apud Athenas beati Aristi[ Aristidis], fide sapientiaque clarissimi, qui Adriano principi de religione Christiana libros obtulit, et quod Jesus Christus verus esset Deus, praesente illo, jucundissime peroravit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).