Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Notkerus Balbulusc.840-912
Martyrologium
Mart 11.1
Choose a text More by Notkerus Balbulus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9344 Martyr9
11.1
SEPTEMBER. September habet dies XXX, lun. vero XXIX.
11.1
KAL. SEPTEMB.-- Jesu Nave et Gedeon.
11.2
Eodem die natalis sanctissimae virginis Verenae, Thebaeae genere, quae a parentibus suis cuidam episcopo Chaeremoni, qui et postmodum martyrio coronatus est, ad imbuendum commendatur: deinceps ad inferiorem Aegyptum cum aliis fidelibus profecta, beatae se legioni, id est Mauritio et sociis suis, qui tunc temporis, quasi Diocletiano et Maximiano militaturi ibidem commanebant, Christi virgo Italiam venire desiderans, conjunxit. Mediolanum ergo perveniens, locaque in quibus sancti martyres continebantur inquirens eis quoque pietatis opera, ipsa etiam martyrium optando subministrans, a quodam sancto viro Maximo ibi detenta subsistit. Audiens denique sanctam Thebaeorum legionem, eumque quem unice deligebat Victorem, martyrio consummari, per Alpina juga ad Acaunum[ Agaunum] rem experitura pertendit. Inde juxta Ararium fluvium, non longe a castro Solodoro, sub districtione mirabili jejuniorum, vigiliarum, orationum, dies et noctes continuans, habitavit. In quodam igitur specu arctissimo, tempore se aliquanto carnem maceratura inclusit. Unde non longe anus quaedam Christiana habitabat, et quidquid sacra virgo operari poterat mulier praedicta vendidit, ac de hoc sanctae Dei victum exhibuit. Nam sacrilegus adhuc paganorum cultus Alamannos obtinuit. Signa igitur quam plurima Domino per famulam suam operante, Alamanni ad fidem Christi commoveri coeperunt. Virginis itaque fama in tantum miraculis prodentibus excrevit, ut mater virginum effecta, discretione pietatis omni populo venerabilis existeret. Cujus laudabili vitae diabolus invidens, quemdam tyrannum sub potestate Romani nominis inflammavit, qui virginem Dei multipliciter affectam, publicae custodiae mancipavit. In quo ei ergastulo juvenis quidam eximii splendoris apparuit, quem quis esset interrogat. Ille cum se Mauritium esse responderet, illico purpuratorum septus multitudine, ab oculis virginis orationem implorantis eximitur, et eadem nocte tyrannus validissima febre correptus, sed virginem ad se vocans, per ejus orationem continuo sanatur, sicque cum laude omnium ad locum virginum remittitur. In quo cum die quodam panis defecisset, querimonia de hoc exoritur. Illa sorores de divina commonens largitate confidere, in orationem pro imminentis necessitatis causa prosternitur, et ecce inopinato quadraginta sacci, mundissimae pleni farinae, ad ostium cellulae reperiuntur, ex quibus per annos aliquot congregatio illa sustentabatur. Cumque jam finis sibi vitae appropinquaret, infirmata corpore, non autem propositi sui rigorem deponens, lectulo decubuit. Et dum obitus sui terminum praestolatur, adest Dei genitrix virgo Maria, innumerabiles virginum choros praecedens: quam Verena tota devotione intendens, et unde hoc mereretur, interrogans, ab eadem Dei genitrice audivit:« Veni, inquit, ut ab eo cui fideliter serviisti, remunereris.» Quo dicto, beata illa anima corpus reliquit. Sepulta est autem beata virgo in loco qui Zurzacha vocatur.
11.3
Apud Capuam nativitas Prisci martyris, qui unus fuit ex antiquis Christi discipulis.
11.4
Eodem die apud Senonas Lupi episcopi, sanctitate et miraculis illustris.
11.5
Item apud Caesaream Cappadociae Longini militis et martyris, qui dicitur lancea latus Domini aperire. Hic cum postea ab apostolis baptizaretur, ab Octavo praeside comprehensus, lingua abscissa dentibusque excussis, capite pro Christo truncatur. Simul cum eo coronatus est Aphrodisius commentariensis, qui etiam post abscissionem linguae Christum expedite loquebatur.
11.6
IV NON. SEPTEMB.-- Nativitas sancti Justi Lugdunensis episcopi. Qui clam episcopatum relinquens, ad Aegyptum migravit, comitante se quodam lectore, cui nomen erat Viator. Ibidem igitur per aliquot annos monachis associatus, vitam in sancta conversatione finivit. Corpus ejus a religiosis civibus Lugdunum cum ossibus sancti Viatoris ministri ipsius delatum, in basilica septem Fratrum Machabaeorum.
11.7
Eodem die, in praefata urbe, Elpidii ejusdem civitatis episcopi.
11.8
Apud Apamiam beati Antonii martyris.
11.9
III NON. SEPTEMB.-- Romae Seraphiae virginis, passae sub Adriano imperatore, judice Berillo. Haec, Antiochena genere, apud sanctam manens Sabinam, rapitur et praesidi exhibetur. Qui cum ab ea fidei verbis increparetur, iratus praeses, jussit eam duobus tradi juvenibus, quorum lascivia virgo corrumperetur. Qui ut eam contingere tentabant, subito terra prostrati ceciderunt exanimes. Iterum virgine adducta, deportati sunt et juvenes ante praesidem. Ad quos virgo cum oratione accedens, erexit illos in statu suo. Post haec jussu praesidis fustibus caeditur, et excussa ex his assella in oculum tyranni insiluit, et protinus eum luscum effecit. Qui data sententia gladio eam percuti jubet. Quae sepulta est juxta collegam suam Sabinam.
11.10
II NON. SEPTEMB.-- Moysi prophetae. Et apud Ancyram Galatiae sanctorum martyrum Rufini, Silvani et Vitalici.
11.11
Cabillone nativitas sancti Marcelli martyris. Qui temporibus Antonini ex numero quinquaginta martyrum Lugduni in ergastulum projectorum, patefactis divinitus claustris exiens, hominem a quo hospitio susceptus est cum omni domo sua convertit ad Dominum; et postea Cavillonem[ Cabillonem] veniens, a Prisco praeside multis cruciatus tormentis, erectus, in terram cingulotenus defossus est, et sic tertia die Deo reddidit animam.
11.12
NONIS SEPTEMB.-- Victorini martyris in suburbano Romae. Hic cum fratre suo Severino, sub mutua charitatis servitute, qua diutius alterutrum sibi famulabantur, in tanto virtutis provectu excrevit, ut post erogatam pauperibus substantiam, post longam servitutem, qua alter alteri nudus ac solus famulabatur, eremi pro Deo solitudinem ingrederetur. Cumque in hac omni se virtutum studio exerceret, ecce daemon in forma mulieris ante ostium se viri, hujusmodi ejulatus emittens, projecit:« Heu me, inquit, miseram, silvis erroneam, tenebris vagam, bestiis devorandam! Eripe me, quisquis es hujus loci incola, quia si victura sum, tuum erit, si moritura, tuum.» Haec et alia miserabiliora vociferanti Victorinus aperit januam. Post modicum, inter alios motus corporis, pedem imago protendit, hominem Dei tetigit, noxium calorem incussit, vulneravit, prostravit. Exclamat jam victum Victorem victor diabolus:« Quid agis, inquit, perfectissime vir? Cur jungeris alteri, qui a fratre recessisti?» Post multa jactantiae irrisionisque improperia, ex oculis decepti diabolus evanuit. At ille, quia ceciderat, velut exanimis effectus est. Tandem in se reversus, ad fratrem Severinum repedavit, primo pudore conticuit, dein causam aperuit, ipseque sibi poenam constituit. Findens namque arborem, manusque per fissuras inserens, et cuneis pessulans, cicatricem arboris clausit. De qua poena nec episcopo, cui res a fratre suo innotuit, ut eximeretur consensit, sed in eadem toto triennio perduravit; Dominica tantum die modicum panis et aquae, coactus a fratre, percepit, qui etiam jejunio se simili pro germano maceravit. Vix deinde per episcopum a supplicio abstractus, sub omni religione sanctitatis vitam duxit, et postmodum Amiterninae urbis episcopus eligitur. Procedente vero tempore, imperante Nerva, ab Aureliano judice diutius tormentis examinatus, apud locum qui Cotialis appellatur, in putentes et sulphureas aquas, capite deorsum, per tres horas suspensus teneri jussus est. Quod cum per triduum ageretur, martyrio coronatus migravit ad Dominum.
11.13
Item Romae sancti Herculani.
11.14
Capuae, Quinti, Acontii et Donati, Eutychetis et Maronis.
11.15
VIII ID. SEPTEMB.-- Nativitas sancti Magni confessoris, discipuli et comitis beati Galli, mirabilis atque sanctissimi viri.
11.16
Item Zachariae prophetae, et natalis Onesiphori apostolorum discipuli.
11.17
Apud Africam natalis sanctorum confessorum et episcoporum Donatiani, Praesidii, Mansueti, Germani, Fusculi, qui persecutione Wandalica, jussu Hunnici[ Hunnerici] regis Ariani, crudeliter fustibus caesi, exsilio damnati sunt. Inter quos etiam episcopus, nomine Laetus, incendio consumptus est. Tunc idem tyrannus una die universas Africae clausit ecclesias, omnemque episcoporum substantiam suis episcopis condonavit.
11.18
VII ID. SEPTEMB.-- Apud Nicomediam nativitas sancti Joannis, nobilitate, honore ac saeculi dignitate illustris. Qui sub Maximiano et Diocletiano librum impiae legis eorum, fidei calore succensus, inspectante populo, minutatim discerpsit. Quod cognoscentes tyranni, omni eum crudelitatis genere jusserunt torqueri. Sed carnifices usque dum viscera ejus defecissent, in sanctum martyrem furentes, ne tristem quidem eum poenis efficere potuerunt.
11.19
VI ID. SEPTEMB.-- Nativitas sanctae Dei genitricis Mariae.
11.20
Eodem die apud Nicomediam sancti Adriani martyris cum aliis viginti tribus. Quorum passio licet ubique habita lectitetur, aliquid tamen brevitatis mihi causa de his memorandum videtur. Beatissimus igitur martyr Adrianus temporibus Maximiani prior officii erat. Qui cernens quam multa suppliciorum acerba sancti Dei paterentur, inquirit cujus mercedis gratia talia facerent. Qui cum viginti tres martyres ob indefectivam et inenarrabilem coelestis regni jocunditatem martyrium se ferre dixissent, illico exsiliens, stetit in medio eorum, et adnotatus est inter confessores et athletas Dei. Audiens Maximianus inter nomina sanctorum Adrianum recitari, jussit eum, ferro vinctum, cum reliquis sanctis ad carcerem pertrahi. Erat autem ipse annorum viginti novem. Quod audiens uxor ejus, nomine Natalia, Christianissima, gaudio plena cucurrit ad carcerem, et inter multa hortamenta, suadebat ei ne propter aliquam terrenae dignitatis gloriam, aut propter poenae metum imminentis consortio se martyrum subtraheret. Qui iratus contra Adrianum, tam crudeliter eum caedi praecepit, ut apertis costis viscera apparerent. Rursum cum aliis in carcerem truditur. Quibus denuo, consumptis pene carnibus, eductis, jussum est ut vecte magno ferreo tibiae eorum confringerentur. Confractis ergo cruribus omnium, pedibusque incisis, etiam manus Adriano abscissa est. Quibus ita Christo transmissis, Natalia Byzantium navigans, quo sanctorum delata sunt corpora, et ipsa post aliquot dies obdormivit in Domino.
11.21
V ID. SEPTEMB.-- Passio sanctorum martyrum Dorothei et Gorgonii apud Nicomediam, sub Diocletiano imperatore. Hi officiorum quae intra palatium exhibebantur, magistri erant, et cubiculi regalis praepositi. Qui Christianae fidei sectatores, cum die quadam aliquem viderent martyrem suppliciis immaniter lacerari:« Cur, aiunt, imperator, in hoc persequeris, cujus nos quoque cultores existimus?» Quos ille in medium accersens, jussit appendi, flagris laniari, sale et aceto profundi, ac deinde craticulae torquendos imponi, et ad ultimum laqueo suspensos strangulari.
11.22
In Sabinis, milliario ab Urbe tricesimo, natalis sanctorum Hyacinthi, Alexandri, Tiburtii martyrum.
11.23
Eodem die Sergii papae, qui sedit Romae annis tredecim. Hic invenit mirae magnitudinis de cruce Christi portionem in beati Petri sacrario. Hic statuit in tempore fractionis Dominici corporis Agnus Dei cantari; et ut diebus annuntiationis Domini, dormitionis ac nativitatis sanctae Mariae et S. Simeonis, quod Hypapanti Graece dicitur, litaniae exeant a S. Adriano, et ad sanctam Mariam populus occurrat.
11.24
IV ID. SEPTEMB.-- Apud Africam natalis sanctorum episcoporum Nemesiani, Felicis, Lucii.
11.25
Item Felicis, Littaei, Polyani, Victoris, Jaderis et Dativi. Qui sub Decio[ Gallieno] et Valeriano pro fide Christi graviter fustibus caesi, compedibus vincti, et ad fodienda metalla deputati, martyrium consummaverunt.
11.26
Eodem die in Calchidona[ Chalcedone] SS. Sosthenis et Victoris, qui cum beata Euphemia pro Christi nomine decertaret, trusi sunt in carcerem. Inde producti ad stipitem religantur: deinde ursi et ferocissimus leo in eos dimittitur; sed cum nullatenus a bestiis laederentur, Priscus proconsul illos concremari decernit: interea orationi incumbentes dato sibi pacis osculo, spiritum emiserunt.
11.27
III ID. SEPTEMB.-- Nativitas sanctorum martyrum Felicis et Regulae sororis ejus. Quorum festivitas quia solemnis apud nos veneratur passionisque eorum conscriptio pluribus nota habetur, scriptis superaddere- scripta, non opus mihi esse videtur. Hoc tantum dicere sufficiat quod praedicti martyres, de consortio Mauritii et sociorum ejus, per vasta eremi, quae Darona vocatur, tendentes, in partes Germaniae devenerunt, et in quodam loco juxta fluvium Lindimacum subsistentes, vigiliis precibusque cum omni pietatis studio operam dabant. Dum haec a sanctissimis agerentur germanis, adsunt nuntii ab impiissimo Maximiano directi, ut sanctos Dei vel idolis sacrificare compellerent, vel tormentis eos variis punire non differrent. Beati igitur martyres sacrilegis petitionibus fiducialiter resistentes, sociosque se sanctorum Mauritii, Exuperii, Candidi ac Victoris confitentes, in ferreas rotas igne candentes alligantur, et ineffabilibus insuper tormentis excruciantur. Ac beatissima Regula super ferventem picem imposita est, cui etiam bulliens plumbum ad potandum a carnifice dari est praeceptum. Cumque nullis suppliciorum acerbitatibus a Christo divelli potuissent, jussa sunt eis capita amputari. Quo facto, truncati martyres abscissa capita suis manibus bajulantes a loco ubi decollati sunt cubitis quinquaginta deportaverunt.
11.28
Eodem die via Salaria, coemeterio Basillae, Proti et Hyacinthi martyrum, qui erant eunuchi beatae Eugeniae virginis. Qui aliquanto tempore apud Egyptum in monasterio servorum Dei conversati, deinde cum beatissima virgine Romam reversi, sub Gallieno imperatore pro fide Christi durissime verberantur, ac deinde pariter decollantur. Quomodo vero beata Eugenia propter Deum masculum se simulans vitam sanctissimam duxerit, ac a Niceto praefecto detenta, simulacrum Dianae in pulverem orando redegerit, qualiter etiam scapulis ejus ingenti saxo astricto, in Tiberim praecipitata passionis suae compleverit agonem, liber Gestorum ejus sufficienter exponit.
11.29
II ID. SEPTEMB.-- Apud urbem Ticinum, quae et Papia, sanctorum confessorum Syri et Hyventii[ Juventii]. Qui a beato Hermagora Aquileiensi pontifice, discipulo beati Marci evangelistae, illuc directi, post continuas instantissimasque praedicationes ac plurimorum miraculorum virtutes in pace quieverunt.
11.30
ID. SEPTEMB.-- Apud Alexandriam Aegypti, Philippi episcopi et martyris. Qui primum praefectus fuit, sed deinde, divina ascitus gratia, episcopatum accepit, et sub Volusiano atque Gallieno a Perennio praefecto occisus, martyrii adeptus est palmam.
11.31
Eodem die sancti Aniani presbyteri et abbatis monasterii sancti Romarici, qui mirae abstinentiae et anachoreticae vitae sectator, illustrem miraculis et virtutibus duxerat vitam.
11.32
XVIII KAL. OCTOB.-- Romae in coemeterio Callixti natalis sancti Cornelii episcopi, qui sub persecutione Deciana Centumcellis exsilio deputatus est. Postea Decio exhibitus, cum nullo a fide catholica posset deflecti, jussus est decollari: cumque duceretur, rogatus visitavit uxorem militis Cerealis, quae quinque annis paralytica jacens, orante sancto Cornelio, erecta et sanata est. Quo viso, multi baptizati sunt, et cum beato Cornelio trucidati, numero viginti et unus: et Cerealis cum sua uxore Salustia.
11.33
Eodem die apud Africam beati Cypriani episcopi et martyris, qui sub Valeriano et Gallieno, agente Aspasio proconsule, in exsilium mittitur, et postea de exsilio revocatus, a Maximo proconsule, qui Aspasio successerat, ob insuperabilem fidei constantiam gladio percussus, migravit ad Dominum. Passi sunt autem cum eo Crescentianus, Auctor[ Victor], Rosula et Generalis. Cujus ossa cum sancto capite sancti Pantaleonis, membrisque Sperati martyris, legati Caroli Magni imperatoris, ab Aaron rege Persarum reversi, secum ex Oriente deportaverunt. Quas beatorum martyrum reliquias, ab imperatore concessas, Lugdunensis episcopus in sua collocavit civitate.
11.34
Eodem die exaltatio sanctae crucis: quae ab Helena inventa, ita per medium secta est, ut et crux Hierosolymis conservata, et crux Constantinopolim sit deportata. Post multa temporum curricula, Persarum gens cum rege suo Chosdroe multas Romanorum provincias devastantes, etiam Hierosolymam invadunt. De qua plurimis ornamentorum insignibus ablatis, crucem quoque Dominicam abducunt. Quam Chosdroe in turrem argenteam constituit, sibique in eadem turri sedem ex auro paravit, in qua velut collega Dei sedere consuevit. Heraclius igitur Romanus imperator contra Persas bellum aggressus, occiso Chosdroe, venerabile lignum cum magna veneratione reportavit: et in eodem die caecis, paralyticis, leprosis, daemoniacis pluribus sanatis, etiam mortuus vitam recepit.
11.35
XVII KAL. OCTOB.-- Natalis sancti Nicomedis martyris, quem Flaccus comes, quia corpus sanctae Feliculae martyris sepelivit, et quia idolis sacrificare contempsit, eatenus plumbatis caedi jussit, donec vitam finiret, corpusque ejus in Tiberim praecipitatum, a diacono suo collectum et honorifice sepultum est.
11.36
Eodem die in territorio Cavillonensi[ Cabillonensi] natalis sancti Valeriani martyris.
11.37
XVI KAL. OCTOB.-- In civitate Chalcedone natalis sanctae Euphemiae. Haec sub Diocletiano imperatore cum aliis quadraginta novem tradita est proconsuli Prisco, et post carceres ac tormenta rotarum, post verbera et ignes, lapidumque angularium pondera, post secures et sartagines igneas, in theatrum ducitur, ac leonibus et bestiis objicitur. Tunc beata virgine orante una bestiarum accessit, morsumque sancto ejus corpori infixit, et ita sancta Dei animam emisit.
11.38
Eodem die Romae sanctae Luciae et Geminiani. Quae beata videlicet Lucia cum triginta et sex annis in laudabili virginitate Deo serviret, accusata est a filio suo Euprepio, et coacta ut idolis sacrificaret, imperatore Diocletiano, judicibus Apofrasio et Megasio. Quod facere contemnens, post carcerem et saevissima verbera missa est in ollam pice et plumbo ferventem; de qua illaesa egrediens, onerata ferro et plumbo per plateas trahitur civitatis, et cum pertransisset domum cujusdam potentis nomine Geminiani. idem vir coelesti miraculo instinctus( visa est quippe super caput ejus columba residere), pervenit ad locum ubi sancta Dei torquebatur, et petens baptismum, cum illa pariter gladio trucidatus est.
11.39
XV KAL. OCTOB.-- In Britanniis Socratis et Stephani.
11.40
Novioduno, Valeriani, Macrini et Gordiani.
11.41
Romae nativitas sancti Justini presbyteri, qui a beato Sixto ordinatus est, eique beatus Laurentius pedes lavans, suis se orationibus commendavit. Idem Justinus corpora sanctorum Hippolyti, Concordiae, Irenaei, Abundii et Cyrillae filiae Decii imperatoris, sepulturae tradidit, et in persecutione Decii, Galli et Volusiani, confessionis gloria insignissimus fuit.
11.42
Item Romae Narcissi et Crescentionis martyrum.
11.43
Tungrensi dioecesi natalis sancti Landeberti[ Lamberti] episcopi. Qui dum regiam domum zelo religionis accensus, increpasset, intra domum ecclesiae occiditur: cujus sepulcrum crebris miraculorum ostensionibus illustratur.
11.44
XIV KAL. OCTOB.-- Nativitas sancti Methodii, Olympi Lyciae, et postea Tyri episcopi, qui sub Diocletiano in Ebacide[ Chalcide] martyrio coronatus est.
11.45
Viennae sancti Ferreoli. Qui cum esset tribunitiae potestatis, pro fide Christi crudelissime verberatur, catenis ligatus in carcerem truditur; unde Dei nutu solutis vinculis educitur, et postea ab insequentibus, ad Brivatense territorium perductus, capite detruncatur.
11.46
XIII KAL. OCTOB.-- In Neapoli Campaniae civitate, natalis sancti Januarii, Beneventanae civitatis episcopi, Sosii diaconi Mensenatis[ Misenatis] civitatis, et diaconi Festi, et lectoris Desiderii. Qui cum ducerentur ad mortem, viderunt inter alios Proculum Puteolanae civitatis diaconum, et laicos duos, Eutychen et Acutium, qui interrogaverunt quare justi juberentur occidi. Quos judex, Christianos esse intelligens, decollari jussit cum illis.
11.47
Eodem die in Palesna[ Palaestina] natalis sancti Marci[ Eliae], Palei[ Pelei] et Nili episcoporum, qui persecutione Diocletiani cum plurimis clericis pro Christo igni consumpti sunt.
11.48
Apud Niceriam[ Nuteriam] sancti martyris Felicis et Constantiae, qui sub Nerone passi sunt.
11.49
In territorio Lingonicae civitatis sancti Sigonis[ Sequani] presbyteri.
11.50
XII KAL. OCTOB.-- In Cyzico natalis sanctae Faustae virginis et Evilasii sub Maximiano imperatore. Quam idem Evilasius primus palatii jussit rasam decalvari, dein suspensam torqueri, loculosque afferri, immissam etiam illam atque infixam quasi lignum mediam secari. Quod cum carnifices efficere non possent, nec serris eam laedere, stupens Evilasius Christo credidit. Hoc ubi imperator comperit, jussit Evilasium suspensum acrius torqueri, Faustam vero nudam de carcere educi, et ei caput terebrari, ac claves infigi, faciem quoque ac totum corpus clavis impleri: post haec sartaginem igniri, quae illa psallente refriguit. Inter haec coelesti voce vocati, tradiderunt spiritum.
11.51
XI KAL. OCTOB.-- Natalis sancti Mathiae apostoli et evangelistae, cujus passionis historia circumquaque frequentatur.
11.52
X KAL. OCTOB.-- In Hispaniis[ Galliis] urbe Siduno[ Seduno], loco Acauno[ Agauno], sanctorum martyrum Mauritii et sociorum ejus. Qui ab Oriente de Thebis civitate profecti, sub Maximiano imperatore, cum legione sua sex millium et sexcentorum numero virorum pro fide Christi trucidati sunt. Hi in auxilium Maximiano accersiti venerunt, sed cum in sacrilegio illum sequi contempsissent, ut caeteros post se facilius inclinaret, decimum quemque ex eis in oculis eorum jugulari praecepit. Quae decimatio cum bis ab interfectoribus exerceretur, et reliqui nihilominus in sententia perstarent, una et simili interfectione, sponte sua colla submittentes omnes trucidantur. Maximianum autem digna perculit poena. Genero enim suo Constantio insidiari deprehensus, strangulatur, et teterrimo supplicio affectus, impiam vitam morte digna finivit.
11.53
IX KAL. OCTOB.-- Sosii diaconi, de quo decimo tertio Kalend. Octobris invenies.
11.54
Eodem die Theclae virginis, apud Seleuciam quiescentis, quae de civitate Iconio a beato apostolo Paulo instructa est. Quam mater ejus cernens Christianam et nuptias repudiantem, accusavit apud judicem. Adducta itaque sancta Thecla in pyram immittitur, et facto crucis signo, pluvia erumpens, flammas exstinxit. Postea leonibus et ursis nudata iterum iterumque objicitur: de quibus divina virtute protecta, in fossam aqua et serpentibus plenam immergitur, de qua nihilominus eam gratia divina illaesam eduxit. Alligatur deinceps duobus ferocissimis tauris, ferro candente, ut eam decerperent, stimulatis: qui, funibus disruptis, huc illucque disjecti, martyrem relinquunt illaesam. Tunc dimissa virgo, Tryphaenam religiosam feminam, quae et martyrio ejus adfuit, cum omni domo ejus in fide Christi confortans, venit Seleuciam et ibi in pace quievit.
11.55
VIII KAL. OCTOB.-- Conceptio sancti Joannis Baptistae.
11.56
Augustoduno sancti Andochii presbyteri, Thyrsi diaconi et Felicis. Qui a Polycarpo episcopo ad docendum Galliam directi, Aureliano imperatore, flagellis caesi, in ignem missi, versis manibus suspensi, et ad ultimum vectibus in colla percussi, martyrium compleverunt.
11.57
VII KAL. OCTOB.-- Nativitas beati Cleophae, cui Dominus post resurrectionem in via apparuit.
11.58
VI KAL. OCTOB.-- Sanctorum martyrum Cypriani episcopi, et Justinae virginis. Scholasticus quidam, Agladius nomine, apud Antiochiam videns beatam Justinam, exarsit in concupiscentia ejus, et promisit Cypriano mago duo talenta auri si virginem Justinam in illius amorem excitaret. Cyprianus magus, convocatis daemoniis, coepit agere ut per eos sancta Dei seduceretur; cumque id daemones nullatenus efficere valerent, ac signo Crucifixi se ab ea repelli faterentur, Cyprianus, diaboli virtutem contemnens, ab episcopo Anthymo catholicis se mysteriis imbui rogavit. Nec multo post diaconus ordinatur, ac deinde virtutibus et miraculis excrescens, etiam episcopatus dignitate sublimatur. Procedente tempore Cyprianus episcopus et virgo Christi Justina comprehensi, vinculis alligantur: episcopus suspensus exungulatur, sancta Dei post alapas crudis nervis immaniter caeditur, dein cum pice, adipe et cera in sartagine torrentur, postremo etiam gladio jugulantur. Sed et Theognotus quidam simul cum illis punitur sub Diocletiano imperatore, judice Eutelamio[ Eutholmio].
11.59
V KAL. OCTOB.-- Apud Aegeam nativitas sanctorum Cosmae et Damiani, persecutione Diocletiani, sub praeside Lysia, qui ex Arabia oriundi, arte medici fuerunt, quorum fratres Antimius[ Anthimus], Leontius, Euprepius vocabantur. Qui culturam spernentes idolorum, pedibus vincti ac manibus fortiter torquebantur: deinde catenati in mare merguntur, de quo per angelum Dei liberantur; deinde in ardentem ignem sunt projecti, quo sanctis orantibus exstincto, iterum suspensi cruciabantur. Quod patienter sufferentes, in crucem levati lapidabantur, ac deinde sagittis appetuntur. Verum cum in nullo laederentur, sed mittentes ac circumstantes non pauci repercuterentur, jussi sunt a praeside gladio trucidari.
11.60
IV KAL. OCTOB.-- In Hispaniis, civitate Corduba, Fausti, Januarii et Martialis. Qui primo equuleis cruciati, deinde rasis superciliis, auribus naribusque praecisis, dentibus etiam superioribus excussis, deturpati, ad ultimum ignis passione martyrium consummaverunt.
11.61
III KAL. OCTOB.-- In monte Gargano memoria beati archangeli Michaelis, ubi consecrata ipsius nomine habetur ecclesia, quae hoc modo cognita est. Quidam praedives, nomine Garganus, de cujus eventu vocabulum monti inditum est, infinita pecorum multitudine pollebat. Contigit autem taurum, peculio remeante, domum non esse reversum. Quem dominus per devia quaeque requirens, invenit tandem in vertice montis, foribus cujusdam assistere speluncae. Quem cum sagitta petisset, illa retrorsum cum impetu retorta, dominum percussit. Quod episcopus comperiens, indicto civibus triduano jejunio, causam interfecti hominis a Deo monuit inquirendam. Peracto itaque jejunio, apparuit sanctus Michael episcopo, sua hoc insinuans actum esse voluntate:« Locum, inquiens, hunc incolere, mihique proprium vindicare decrevi.» Nec opus esse, inquit, ab hominibus ecclesiam ibidem dedicari, sed a se conditam, a se quoque eamdem, inquit, consecratam. Tantum eos praecepit intrare precibusque devotis locum frequentare. Qualiter autem civibus per sanctum archangelum coelestibus ostensis miraculis, victoria de hostibus collata sit, atque de ejusdem loci situ miraculorumque ibidem ostensorum numerositate, in plerisque codicibus scriptum reperies.
11.62
II KAL. OCTOB.-- In castro Galliae Solodoro passio sanctorum martyrum Victoris et Ursi ex legione Thebaeorum. Qui jussu Maximiani ab Hirtaco diris suppliciis cruciati, deinde in ignem missi, postremo gladio consummati sunt.
11.63
Eodem die apud Bethlehem Judae depositio sancti Hieronymi presbyteri. Hic, natus in oppido Stridonis, quod Dalmatiae quondam Pannoniaeque confinium fuit, patre Eusebio, vestem Christi puer Romae suscepit, ibique litteris Graecis ac Latinis a primaevo eruditus est, probatissimorum quoque monachorum habitum factumque imitatus est; Romanae etiam Ecclesiae presbyter ordinatus cunctorum judicio, dignissimus summo sacerdotio esse decernitur. Sed postquam aemulorum invidia Roma effugatus est, Gregorium Nazianzenum Constantinopolitanum episcopum discendi gratia adivit. Inde Syriam petivit, ac deserta loca accedens, in horrida solitudine quadriennium exegit: dein Bethlehem oppidum adiens, in praesepe Domini prudens se animal contulit permansurum. Quantis ibi denuo vigiliis jejuniisque institerit, quali instantia Hebraeorum bibliothecas auribus Latinorum inseruerit, novit ille cui sudores suos immolavit. Tandem, post perfectam placitamque Deo conversationem, nonagesimo octavo aetatis suae anno apud Bethlehem oppidum in pace quievit, secundo Kalendas Octobris, duodecimo Honorii imperatoris anno. Libros suos per quinquaginta et sex annos confecit.

Intertext edge

Open linked passage

Note