Notkerus Balbulusc.840-912
Martyrologium
Mart 12.1
Choose a text
More by Notkerus Balbulus
—
9344 Martyr9
12.1
OCTOBER. Mensis Octobris habet dies XXXI, lun. vero XXX.
12.1
KAL. OCTOB.-- Apud Antissiodorum natalis sancti Germani episcopi. Qui ob refutandam Pelagianae haeresis perfidiam, omnium Gallicanorum pontificum judicio, Britannias mittitur. In medio igitur pelagi, cum iter beatus pontifex ageret, inimica vis concitata tempestate magnum navigantibus periculum exhibuit. At ille consurgens, invocato nomine Domini, procellarum immanitatem sedavit. Deinde Britanniam perveniens, haeresim exortam compescuit; tribuni cujusdam filiam, decem annis caecam, illuminavit; in vicina qua manebat casula furens incendium exstinxit: infirmitatis suae dolorem( erat quippe laeso pede debilis) coelesti se visitante persona exsuperavit. Saxones et Picti contra Britones eo tempore bellum intulerunt, sed Germano ducis officium assumente, precibusque non armis dimicante, hostes in fugam vertuntur. Post multa virtutum insignia, Ravennam pro pace Armoricanae gentis supplicaturus advenit, ibique a Valentiniano honorifice susceptus, post aliquot dies finem vitae praesenti imposuit, corpusque ipsius ad suam urbem relatum est.
12.2
Tomis civitate sanctorum Prisci, Crescentii[ Crescentis], Evagrii.
12.3
Remis sancti Remedii episcopi et confessoris, viri clarissimae virtutis et sanctitatis. Hic gentem Francorum idolis deditam, rege ipsorum primitus initiato, convertit ad Christum. Hic inter caetera facta puellam a mortis vinculo suscitavit. Septuaginta plus minus annos in epis opatu complevit.
12.4
VI NON. OCTOB.-- Eusebii papae, qui sedit in episcopatu annos septem, sepultus via Appia, in coemeterio Callixti. Cujus tempore Dominica crux inventa est. Hic haereticos invenit in Urbe, quos ad manus impositionem reconciliavit.
12.5
Apud Nicomediam nativitas sancti Eleutherii martyris. Tempore Diocletiani contigit palatium incendio conflagrare, quod imperator a Christianis falsa suspicione factum putans, jussit omnes Christianos colligi, et alios quidem gladio detruncari, alios ignibus concremari. Quorum primus, et qui omnes ad martyrium hortaretur, erat Leudegarius[ Eleutherius]. Tunc quidam flammis injecti, alii gladio trucidati, in pelagus etiam plurimi sunt demersi. Verum beatus Eleutherius, immanissimis diu excruciatus tormentis, ad ultimum flammis immissus, martyrii palmam est adeptus.
12.6
In Atratis[ Atrebatis], villa Syrricinio, passio sancti Leodegarii, Augustodunensis episcopi.
12.7
V NON. OCTOB.-- Nativitas sancti Dionysii Areopagitae, qui ab apostolo Paulo ad fidem deductus, ab ipso etiam primus Athenarum episcopus est ordinatus, et sub Adriano principe, post clarissimam fidei confessionem et gravissima tormentorum genera, martyrio coronatus est.
12.8
Apud antiquos Saxones natalis sanctorum Edili et Evaldorii[ duorum Euvaldorum] presbyterorum. Qui cum Willobrordo episcopo venientes in Germaniam, transierunt ad Saxones, ibique Dei verbum praedicando a paganis occisi sunt. Ad quorum corpora noctu lux apparens, cujus essent meriti declaravit.
12.9
IV NON. OCTOB.-- Apud Corinthum Crispi et Gaii, quorum apostolus Paulus in Epistola ad Corinthios meminit.
12.10
In Aegypto sanctorum martyrum Marci et Marcelliani fratrum, et cum eis aliorum promiscui sexus innumerabilium: quorum alii flammis traditi, alii in mare demersi, nonnulli inedia consumpti, quidam patibulis affixi, coelum meruerunt.
12.11
III NON. OCTOB.-- Apud Siciliam Placidi et Eutychii aliorumque triginta.
12.12
In Galliis, civitate Valentia, Apollinaris episcopi, virtutibus et martyrio insignis.
12.13
Apud Eumeniam Thraseae episcopi martyrio consummati, qui unus ex antiquis, qui quasi ex traditione priorum se accepisse asserit Salvatorem praecepisse apostolis ne ante duodecimum annum discederent ab Hierosolymis.
12.14
II NON. OCTOB.-- Apud Capuam sanctorum Marcelli, Casti, Aemilii, Saturnini.
12.15
In Galliis, civitate Agenno, Fidis[ Fidei] virginis et martyris, cujus exemplo beatus Caprasius ad martyrium animatus est.
12.16
Eodem die Sagaris martyris et episcopi Laodicensis, qui unus fuit de beati Pauli apostoli discipulis.
12.17
NON. OCTOB.-- Romae, via Appia, natalis sancti Marci episcopi et confessoris. Qui sedens in episcopatu annos duos, menses novem, triginta dies, constituit ut episcopus Ostiae, qui consecrat episcopos, pallio uteretur.
12.18
Eodem die sanctorum Juliae, Sergii et Bacchi, sub Maximiano imperatore. In cujus palatio Sergius primicerius, Bacchus vero secundicerius, cum apud eumdem imperatorem accusarentur, imo veracissime deprehenderentur, quod abjecta idolorum cultura, veri Dei cultores existerent, cum nec minis nec bladimentis a fidei firmitate possent avelli, jussu imperatoris chlamyde exuti, muliebribus sunt induti colobiis, et sic per mediam civitatem catenis cervicibus impositis pertrahuntur. Postremo a duce Antiocho praecepto Maximiani, ita sunt martyrio coronati, ut Bacchus, dum extensus crudis flagellis caederetur emitteret spiritum. Sergius vero post multa tormenta gladio caesus est. Quorum corpora tollentes Christiani, honorifice in uno loco sepeliverunt. Ubi et virgo Julia, quae sub Martiano praeside passa est, martyribus sociata quiescit.
12.19
Eodem die sanctorum martyrum Marcelli et Apulei, qui primo adhaeserunt Simoni Mago; sed videntes mirabilia quae Dominus per apostolum Petrum operatus est, relicto Simone, apostolicae se doctrinae tradiderunt, et post passionem apostolorum, ipsi quoque martyrio coronati sunt.
12.20
VIII ID. OCTOB.-- Apud Cretam, urbe Gortyae, beati Philippi episcopi, magnis virtutibus viri.
12.21
Thessalonicae sancti Demetrii martyris.
12.22
Item nativitas Reparatae virginis et martyris, quae passa est in Caesaraea Palaestinae sub Decio imperatore. Quae post fervens plumbum et mamillas abscissas, in caminum missa est ardentem; cumque nihil laederetur ab igne, decollata est: cujus de collo candida visa est evolare columba.
12.23
VII ID. OCTOB.-- Abrahae patriarchae.
12.24
Apud Parasium[ Parisios] passio Dionysii episcopi, Eleutherii presbyteri et Rustici diaconi. Qui beatus episcopus a pontifice Romano causa peregrinationis in Gallias directus, Parisiorum civitatem devenit. Ubi cum per aliquot annos miraculis fidem confirmantibus, populos ad viam veritatis convertere satageret, a praefecto comprehensus cum Rustico et Eleutherio martyrio coronatus est.
12.25
Apud Coloniam Agrippinam natalis sancti Gereonis cum aliis trecentis novemdecim, quos fertur de legione beati Mauritii fuisse. Qui spernentes funesti Maximiani imperium, pro vera religione gladiis colla subdiderunt.
12.26
VI ID. OCTOB.-- Lot prophetae.
12.27
Apud Cretam Pinyti episcopi, qui memoriam sui in scriptis a se editis vivam reliquit.
12.28
Item apud Agrippinensium urbem sanctorum martyrum Mallosi et Victoris.
12.29
In Britannia Paulini Eburaci episcopi. Qui ordinatus episcopus a beato Justo, quem sanctus Augustinus, primus Anglorum pontifex, consecravit, gentem Northumbrorum, hoc est eam nationem Anglorum quae ad aquilonem Humbri fluminis habitabat ad fidem convertit.
12.30
V ID. OCTOB.-- Apud Tharsum, metropolim Ciliciae, natalis Tharaci presbyteri[ Probi] et Andronici martyrum. Qui Diocletiani persecutione sub Maximo praeside carcere puniti, nervis caesi, testis defricati, ardente papyro adusti, maxillarum fracturam et tibiarum tormenta perpessi, aceti et sinapis in naribus infusione cruciati, post obeliscos ignitos, post confixos clavis acutissimis digitos, post oculorum transpunctionem linguaeque abscissionem, ursis et leonibus projecti sunt. Sed cum a nulla bestiarum laederentur, gladio jugulati, inter corpora interfectorum projici jubentur. Ubi noctu velut stella splendida de coelo demissa super corpora sanctorum Christianis revelati sunt, et ejusdem ducatu stellae, sepulturae traduntur.
12.31
IV ID. OCTOB.-- Apud Ravennam sancti Edistii.
12.32
In Africa sanctorum confessorum et martyrum quatuor millium nongentorum septuaginta sex, qui persecutione Wandalica jussu Hunnerici regis Ariani inter Mauros ferocissimos deputati sunt. Inter quos erant Cyrianus et Felix, praecipui sacerdotes Domini. Quorum alii dum hastilium cuspidibus ad currendum impellerentur, alii ligatis pedibus per asperrima traherentur, tam diro discerpti supplicio, inter manus contrahentium spiritum exhalabant.
12.33
Romae natalis sancti Bedisti[ Edistii] martyris.
12.34
In Syria Eustatii[ Eustachii] presbyteri, Eucharisti, Burri, Bonati.
12.35
In Campania Patriae, Fortunatae.
12.36
III ID. OCTOB.-- Apud Trohadam[ Troadem] Carpi, discipuli apostoli Pauli.
12.37
Antiochiae Theophili, qui sextus ab apostolis Ecclesiae pontificatum tenuit, vir eruditissimus. Hic constituit die Sabbati, jejunium ter in anno fieri, secundum prophetiam, frumenti, vini et olei.
12.38
In Hispaniis Fausti, Marci et Adriae[ Januarii et Martialis].
12.39
In Chalcedonia Marcelli
12.40
In Alexandria sancti Anastasii episcopi.
12.41
II ID. OCTOB.-- Nativitas sancti Callixti papae, qui sub Alexandro imperatore martyrium suscepit. Postquam enim Palmachium proconsulem et Simplicium senatorem, cum omni familia eorum, ac multos alios baptizavit, tentus est ab Alexandro, fame cruciatur, fustibus caeditur, custodiae mancipatur. In qua custodia presbyter ejus Calepodius, dudum martyrizatus, eum visitans consolabatur; ubi etiam militem, Privatum nomine, ab ulceribus sanans, fidei catholicae aggregavit. Unde iratus Alexander beatum Callixtum per fenestram domi praecipitari, et ligato ad collum ejus saxo, in puteum jubet demergi, et in eum rudera cumulari. Unde a suis levatus, in coemeterio Calepodii est terrae commendatus.
12.42
Corduba sancti Lupi, Aureliae.
12.43
Lugduno translatio Justi episcopi et confessoris, qui eremiticam ducens vitam, prophetico spiritu quae post se essent ventura praedixit.
12.44
ID. OCTOB.-- In Galliis apud Coloniam Agrippinam sanctorum Maurorum de militibus sanctae legionis Thebaeorum. Qui cum essent numero quinquaginta, martyrio consummati, in eadem urbe sunt conditi.
12.45
In Capua Libuli et sanctae Fortunatae.
12.46
Eodem die apud Lugdunum Antiochi episcopi.
12.47
XVII KAL. NOVEMB.-- In Asia Cereae.
12.48
In Africa ducentorum septuaginta pariter coronatorum.
12.49
Item sanctorum martyrum Martiani, Satyriani cum duobus fratribus eorum, et Maximae virginis. Qui sub Geiserico rege Ariano primum nodosis fustibus usque ad ossa discerpti, postea in nervo arctati, divinaque virtute liberati, continuo incolumes efficiuntur. Maximia Christi famula, dimissa, multarum virginum mater est effecta. Reliqui jussu impiissimi tyranni, ligatis pedibus post terga currentium quadrigarum, inter spinosa loca discissi, obierunt in Domino.
12.50
Eodem die apud Alemannos, qui et Suevi, juxta Alpes Rhetianas, depositio sive transitus vel ad aeternam vitam natalis dies, beatissimi Galli confessoris, festive celebratur. Qui de insula Hybernia, quae inter Britanniam et Hispaniam sita est, divini amoris instinctu cum magistro et abbate suo Columbano peregrinaturus per Gallias iter agens, Alemanniam ingressus est. Veniens igitur in eremum quae sita est inter Alpes Rhetiarum et Brigantini marginem lacus, patre Columbano Italiam petente, infirmitate detentus est. Qua, divina medicante manu, devicta, sanitateque recepta, solitariam ducere vitam desiderans, eremi secreta soli Deo vacando, non vacans fovebat. Rex igitur Sigebertus, ut audivit in publicis eum commorari possessionibus, jussit fieri conscriptionem firmitatis, ut vir sanctus locum quem incolebat per auctoritatem obtineret; datis etiam illi auri argentique ponderibus, Cunzoni duci praecepit, ut si solitudinis incola vellet, solatiorum ei copiam ad aedificandam cellam subministraret. Athleta itaque Dei spirituale constructurus aedificium, parcimoniae, orationibus vigiliisque insistens, populum ab errore idololatriae revocavit, simulacra eorum confregit, signorum effectu praedicationem suam audientibus commendavit. Quarum numerositatem, quia liber vitae et virtutum ejus ubique habetur et legitur, hodieque per miracula quae prius gesta sunt augmentantur, in praesentiarum supersilimus, hoc solum commemorantes quod divina pietas beatum Gallum genti Alemanniae apostolum fecit, qui nationem, quam paganismo involutam reperit, fidei veritate imbutam, de tenebris ignorantiae ad solem justitiae, qui Christus est, ipse callis Dei solers viator reduxit, ac locum quem eatenus humanae naturae inaccessibilem, solisque bestiis, serpentibus et daemoniis obsessum invenit, exturbatis hostibus, divinitati habitaculum exhibuit. Videndum summopere ac timendum est ne tabernaculum Dei, quod demonstratione divina multisque sudoribus vir sanctus erexit, quodque regali auctoritate in sortem et funiculum haereditatis Dei sequestratum est, aliqua humanae praesumptionis temeritate impetatur, ne avaritia occupet hominum, quod a rabie daemonum et saevitia expurgatum est belluarum. Postremo, ne quo delati sunt ab equis indomitis artus Galli defuncti, ibi eum molestare praesumat inquietudo quaelibet ausus humani.
12.51
XVI KAL. NOVEMB.-- Marthae sororis Lazari, et Aristionis, qui unus fuit ex septuaginta discipulis.
12.52
Item natalis Heronis, qui post sanctum Ignatium Antiochenam rexit Ecclesiam, quod et ipsi Ignatio ad passionem eunti revelatum est. Qui et vita et martyrio magistri sui imitator effectus est, erat enim diaconus Ignatii.
12.53
In Galliis, civitate Arausica, Florentii episcopi qui multis virtutibus clarus, in pace quievit.
12.54
In Nicomedia Alexandri.
12.55
In Mauritania Nini, Victurii, Nobilitani, Mariani, Lucii, Mittini, Crescentiani.
12.56
Item translatio corporis sancti Galli, et dedicatio opiparis et decentissimae basilicae ipsius, quae inter duos montes Cirrium et Walthrammesberch constructa est, a meridie habens fluvium Steinaha, ab aquilone fluvium Nigraha. Qui locus ex ipsius beati nomine sancti Galli monasterium cognominatur. Ubi Domino virtutum ejus merita declarante, caeci illuminantur, surdis auditus tribuitur, mancis operari conceditur, muti linguarum laxatione gratulantur, claudis gressus diriguntur, energumeni a spiritibus nequam liberantur: clinici atque contracti, indepta gratis sanitate, eriguntur, dolor dentium medicina trabis compescitur, reliquarum etiam infirmitatum exinanitio ibidem efficitur.
12.57
XV KAL. NOVEMB.-- Sancti Lucae historiographi et evangelistae, cujus vitae conversationem, officii professionem, finis qualitatem, in Epistola Pauli, in Actibus apostolorum, in Evangelii sui prooemio reperies.
12.58
Romae Tryphoniae uxoris Decii imperatoris, quae post interfectionem Callixti et Laurentii, divinitus punito marito suo, aquam baptismatis cum filia Decii Cyrilla suscepit, et alia die defuncta est.
12.59
Eodem die Asclepiadis Antiocheni episcopi et martyris sub Decio imperatore.
12.60
XIV KAL. NOVEMB.-- Apud Antiochiam Syriae natalis sancti Beronici, Pelagiae et aliorum quinquaginta novem. Quae Pelagia primo fuit sub gentilitatis ritu meretrix, postea per gratiam Dei et sancti Dei Nonni episcopi dogma ad fidem Christi conversa et baptizata, omnia sua pauperibus erogavit, et in monte Oliveti Antiochiam deserens, in loco ubi Dominus coelum ascendit parvulam sibi cellam construxit, et sub virili habitu ac monastica conversatione, praesentem vitam finivit.
12.61
Eodem die beatorum martyrum, Tholomei[ Ptolomaei] et Lucii. Qui Tholomeus post vincula et carcerem, quibus a centurione propter divini nominis confessionem cruciatus est, judici Urbicio praesentatus, denuo ab illo de cultura examinatus est. Cui Tholomeus:« Qui negat, inquit, quod est, sine dubio culpabile judicat esse quod negat.» Continuo duci ab Urbicio jubetur. Quod videns Lucius quidam Christianus, dixit ad judicem:« Cur, inquit, hic homo, nullius criminis accusatus, sed sola professione Christianitatis, duci jubetur ad mortem?» Cui Urbicius ait:« Ut video, et tu Christianus es?» Quo confitente, jussus est et ipse interfici. Sed et tertius quidam ejusdem rei causa simul punitus est. Passi sunt sub Antonino hi martyres, Alexandriae sepulti sunt.
12.62
In Galliis civitate Aginno[ Agenno] Caprasii martyris. Qui persecutionem fugiens in spelunca delituit: audiens autem beatam virginem Fidem pro Christo agonizare, et ipse animatus martyrii indeptus est palmam.
12.63
XIII KAL. NOVEMB.-- Apud Nicomediam sanctorum martyrum Dasii, Zotici, Gagii[ Caii] cum aliis duodecim millibus.
12.64
Item Simplicii cujus vita probabilis fuit multis causa salutis, ita ut tria millia hominum baptizatorum gremio matris Ecclesiae susciperentur.
12.65
Eodem die Patris nostri Hilarionis cujus vitam virtutibus plenam scripsit Hieronymus. Qui vitam in omni ducens labore, cum sibi finem appropinquare agnovisset, nec jam praeter sensum quidquam in se vivi hominis remaneret, aperus oculis dixit:« Egredere, egredere, anima, quid times? quid dubitas? septuaginta prope annis servisti Christo, et mortem formidas?» In haec verba exhalavit spiritum.
12.66
Ipsa die sancti Asterii presbyteri, sancti Callixti, qui cum corpus patris elevatum de puteo sepelivisset, praecepit eum Alexander per pontem praecipitari.
12.67
Item translatio beati Viatoris in eremo, comitis sancti Justi.
12.68
XII KAL. NOVEMB.-- Hierosolymis Marci, qui primus ibidem ex gentibus episcopatum tenuit, et martyrio consummatus est.
12.69
Item beatae Salomae, quae cum reliquis mulieribus circa Domini sepulturam erat sollicita.
12.70
Apud Thraciam in Adrianopoli, sanctorum Philippi episcopi, Eusebii, Severi presbyteri, Hermetis diaconi. Qui ecclesias ab iniquis spoliari contradicentes, martyrio sunt coronati.
12.71
XI KAL. NOVEMB.-- Apud Antiochiam Syriae natalis Theodoriti[ Theodori] presbyteri. Qui persecutione Juliani impii equuleo et lampadibus dire cruciatus est: milites autem illum torquentes ab aspectu angelico territi corruerunt in faciem, et crediderunt in Christum. Quos jussit tyrannus pelago immergi. Quibus beatus Theodoritus[ Theodorus] ait:« Praecedite, fratres, ego quoque superans inimicum sequar ad Dominum,» sicque occisus gladio martyrium consummavit. Hic etiam prophetico spiritu interitum Juliani in Perside praedixit.
12.72
In Hispaniis Servandi et Germani. Qui post verbera et carcerem longissimum iter ferro onusti perfecerunt, et novissime amputatis capitibus passionem compleverunt.
12.73
X KAL. NOVEMB.-- In Venusia, civitate Apuliae, natalis sancti Felicis episcopi, Audactis[ Audacti] et Januarii presbyterorum, Fortunati et Septimi lectorum. Qui temporibus Diocletiani in occisione gladii migraverunt.
12.74
Item Venantii abbatis, de quo scriptum est quod, adhuc in terris constitutus, missarum solemnia in coelo consummari agnoverit; et cum aliquando ad missas Dominica recitaretur oratio, audierit quemdam e tumulo sacerdoti respondentem: Sed libera nos a malo.
12.75
IX KAL. NOVEMB.-- In Nicomedia natalis dies Severi et Dorothei.
12.76
In Caesaraea Cappadociae Longini, de quo postea.
12.77
VIII KAL. NOVEMB.-- Romae passio Chrysanthi et Dariae, qui sub specie conjugii castitatem servaverunt perpetuam; nam Chrysanthus Dariam a gentilitatis convertit errore, et sub Numeriano imperatore cum uxore et filiis post multa tormentorum genera in foveam demersi profundam, Deo animas reddiderunt.
12.78
In Galliis, civitate Suessionis, Crispinus et Crispinianus sub Maximiano et Diocletiano extensi sunt ad trocleas, fustibus caeduntur, sudes ungulis eorum infiguntur, hiemis tempore molaribus collo eorum suspensis fluvio immerguntur, plumbo facto liquido, oleoque cum pice et adipe ferventi ingeruntur, sed de his omnibus divina liberatione eripiuntur. Quod cum videret tortor eorum Retiovapus[ Rictiovarus] nullis eos laedi posse tormentis, se furens praecipitavit in ignem. Maximianus autem, audiens satellitis sui perditionem, eos gladio consummari praecepit.
12.79
Eodem die, Petragoricis civitate, sancti Frontonis. Qui a beato Petro apostolo episcopus ordinatus, cum Gregorio presbytero ad praedicationem Evangelii mittitur. Qui magnam civitatis gentem ad fidem et professionem Christi convertit, eumdemque comitem suum Gregorium, in itinere defunctum, superposito illi baculo apostoli Petri, resuscitavit a mortuis, et in pace quievit
12.80
Item Romae passio quadraginta sex militum, qui simul a papa Dionysio baptizati, jubente Claudio imperatore sunt decollati. Ibi sunt et alii martyres cum ipsis positi centum et viginti unus, inter quos sunt illi quatuor, Theodosius, Lucius, Marcus, Parus[ Petrus].
12.81
Item Bonifacii papae, qui constituit servum clericum non fieri nec obnoxium curiae.
12.82
VII KAL. NOVEMB.-- Apud Africam sanctorum martyrum Rogatiani presbyteri et Felicissimi, qui passi sunt sub Decio et Valeriano.
12.83
Eodem die sanctorum episcoporum Vedasti et Amandi. Qui Vedastus in oppido Tullensi officio fungebatur presbyteri, sed postquam rex Clodovaeus victor Alamannorum effectus est, memor voti quo se in necessitate pugnae constrixit, beatum Vedastum de Tull secum ducens, baptismi gratia ad sanctum Remigium civitatem Rhemensium properavit.
12.84
Reliqua desiderantur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).