Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Notkerus Balbulusc.840-912
Martyrologium
Mart 6.52
Choose a text More by Notkerus Balbulus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9344 Martyr9
6.1
APRILIS. Mensis Aprilis habet dies XXX, lun. XXIX.
6.1
KAL. APRIL.-- Romae nativitas beatissimae Theodorae, sororis illustrissimi martyris Hermetis. Quam beatus Alexander papa et martyr instruxit, baptizavit atque in fide Christi edocuit. Quae sub Aureliano principe martyrizavit, sepulta juxta fratrem martyrem via Salaria, non longe ab urbe Roma.
6.2
In Armenia, Parthenii, Quintiani, Victoris, Secundi.
6.3
Eodem die S. Venantii episcopi et martyris.
6.4
In pago Jumnoense S. Wiolarici[ Walerici] confessoris, cujus sepulcrum crebris miraculis illustratur.
6.5
IV NON. APRIL.-- Apud Caesaream Cappadociae passio sanctae Theodosiae virginis. Quae tempore Diocletiani cum esset annorum decem et octo, ultro se sanctis confessoribus in custodia socians, tenta ab Urbano praefecto, et in equuleo cruciata, deinde ferro onerata et in carcerem trusa est, ubi Dei virtute omnia vincula ejus disrupta sunt. Post haec saxo alligata, in mare demersa est. Sed mox littoribus incolumis reddita et bestiis in amphitheatro projecta, sed ab his intacta, martyrium capitis abscissione complevit.
6.6
In Africa nativitas sanctorum Amphiani, Victoris et aliorum quatuordecim.
6.7
Apud Lugdunum Galliae depositio S. Nicetii episcopi et confessoris. Cujus et vita miraculis claruit, et pretiosa mors nihilominus miraculis commendatur.
6.8
III NON. APRIL.-- Thessalonicae nativitas sanctarum virginum Agapes, Hirenes[ Irenes] et Chioniae sub Diocletiano. Quae primo in carcere maceratae, postea in ignem missae sunt. Sed intactae a flammis post orationem ad Deum fusam, animas reddiderunt.
6.9
In Scythia, civitate Tomis, nativitas sanctorum Evagrii et Benigni.
6.10
Apud Taurominium Siciliae, sancti Pancratii.
6.11
In Nicomedia, Donati et Ampliani.
6.12
PRIDIE NON. APRIL.-- In Thessalonica nativitas sanctorum Agathonis diaconi et Theoduli.
6.13
Alibi Pauli, Matutini, Urbani, Saturnini, Quintiliani, Publii, Victoris, Successi et Juliani.
6.14
Mediolani depositio B. Ambrosii episcopi et confessoris. Cujus studio, inter caetera doctrinae et miraculorum insignia, tempore Arianae perfidiae, tota Italia ad fidem catholicam conversa est. Qui praefecturae gratia ad eumdem locum destinatus est, cum adhuc esset catechumenus, in depositione albarum a lactante puero designatus est episcopus, et suggestione angelica auditores tuos allocutus, expulsione daemonum, et exhibitione sanitatum, atque resuscitatione mortuorum, nec non et tolerantia omnimodarum injuriarum, vere comprobari et nuncupari meruit imitator antiquorum martyrum et apostolorum.
6.15
NON. APRIL.-- In Thessalonica nativitas sanctae Hirenes[ Irenes], quae post tolerantiam carceris sagitta percussa est a Sisinnio comite, sub quo et sorores ejus simul Agape et Chionia martyrizaverunt. Quas omnes cum Dulcitius praedecessor ejus in obscurissimam cellam coquendis vasis refertam inclusisset, sed post eas ardentissima concupiscentia deperisset, clanculo ingressus in eam per totam noctem cum ollis, cacabis ac caldariis volutatus, atque a sanctarum virginum illusione defraudatus, cum primum a familia vel familiaribus suis pro hac turpitudine abominabilis haberetur, imperatorium palatium petens, ut vel ibi suarum injuriarum ultionem mereretur, propter intolerabilem foeditatem, quam oculis clausis non agnoscebat, et inde expulsus, de reliquo omni honore est privatus.
6.16
Apud Aegyptum nativitas sanctorum Martiani, Nicanoris, Apollonii.
6.17
Apud Caesaream Lyciae, nativitas S. Amphiani.
6.18
In Cilicia nativitas sanctorum Taraci, Andronici et Probi, multis tormentis excruciatorum, adeo ut post tertiam interrogationem cum pro nimia corporis dilaceratione non possent ambulare, militum jussu deportarentur in amphitheatrum ut a bestiis consumerentur: quarum cum nulla a quoquam hominum vel ab ipsis martyribus ad laesionem sanctorum provocari quivisset, jussit Maximus praeses introduci gladiatores ut sanctos Dei martyres gladio interficerent. Quod cum factum fuisset, Maximus de amphitheatro se recipiens, reliquit ibi decem milites, qui corpora martyrum immiscerent corporibus gladiatorum. Non post multum vero terraemotus factus est, et tonitrua et fulgura et coruscatio, et nimia tempestas imbrium descendentibus[ f. descendentium]. Custodibus autem inde nimio terrore fugatis, accedentes quidam religiosi fratres qui in proximo latitabant, indicio stellae se praecedentis sanctorum corpora repererunt, et in spelunca vicini montis absconderunt. De quorum longissima historia, quia paucissima sunt adnotata, libet in eorum supplementum gladiatorii ludi exhibitionem simul et cessationem, sanctorum illorum occasione, qui a gladiatoribus sunt interempti, commemorare. Inter multa inepta et sacrilega quibus ante cognitionem unius veri Dei veteres tenebantur obstricti, etiam haec consuetudo mortalibus illudebat, ut praestantiores quique in eo spectabiliores apparerent, si effusione rerum homines diutius saginatos in arenam intromitterent, qui primum sceleratis quibusque vel etiam sanctis martyribus interemptis, deinde mutuis vulneribus crudeliter interirent. Quae stultitia cum etiam Christiana religione pollente propter antiquitatem sui non posset aboleri, contigit quemdam monachum de Oriente orationis gratia Romam venire, et gladiatores sese caedentes inopinato incurrere. Quos cum miseratus ab alterutra caede prohibere conaretur, a spectaculorum editoribus lapidum ruina est consumptus. Pro cujus indigna morte religiosus imperator zelo Dei compunctus ludos illos infaustos ulterius exhiberi prohibuit.
6.19
Apud Alexandriam S. Didymi presbyteri.
6.20
VIII ID. APRIL.-- Romae Sixti papae et martyris, qui rexit Ecclesiam annos decem, menses duos, diem unum, passus est temporibus Adriani imperatoris. Hic constituit ut sacra mysteria non tractarentur nisi a sacris ministris, et quicunque episcopus evocatus ad sedem apostolicam rediens ad parochiam, non susciperetur nisi salutationis litteras, hoc est formatas, a sede apostolica plebi detulisset. Et hic instituit ut intra actionem missarum Sanctus, sanctus, sanctus, decantaretur.
6.21
In Syrmio, S. Irenaei episcopi ejusdem loci.
6.22
In Africa, sanctorum Epiphanii episcopi, Donatis, Sixti, Rufini, Modesti, et aliorum undecim.
6.23
In Nicomedia, Timothei et Theogenis.
6.24
Pentapoli Libyae superioris passio S. Theodori episcopi et multorum martyrum.
6.25
VII ID. APRIL.-- Depositio Egesippi viri sanctissimi. Qui vicinus apostolicorum temporum, omnes a passione Domini usque ad suam aetatem ecclesiasticorum actuum texens historias, multaque ad utilitatem legentium pertinentia hinc inde congregans, quinque libros simplici sermone composuit: ut quorum vitam sequebatur, dicendi quoque exprimeret charactere.
6.26
In Alexandria, sancti Pelusii presbyteri.
6.27
In Nicomedia nativitas S. Cyriaci cum aliis decem.
6.28
In Scotia, Finiani confessoris.
6.29
VI ID. APRIL.-- Romae depositio Coelestini papae, qui rexit Ecclesiam per annos octo. Hic constituit ut psalmi David centum quinquaginta antiphonatim canerentur ante sacrificium. Nam antea tantum Epistolae recitabantur apostolicae, et S. Evangelium.
6.30
Turonis sancti Perpetui episcopi, admirandae sanctitatis viri. Cujus opera templum super reverenda ossa B. Martini episcopi perfectum est, ejusque sacrum corpus de loco ubi primum fuerat tumulatum ad locum ubi nunc condigne veneratur angelica demonstratione delatum.
6.31
In Africa, sanctorum Januarii, Macharii, Maximae et Concessae, et aliorum multorum.
6.32
V ID. APRIL.-- Nativitas beati Prochori diaconi, unius de septem primis, praeclarissimi fide et miraculis viri, apud Antiochiam martyrio consummati ibique quiescentis.
6.33
Apud Syrmium nativitas septem virginum, quae in unum coronari meruerunt.
6.34
Item nativitas quinque virginum.
6.35
Alibi Demetrii diaconi, Hilarii et Concessi.
6.36
IV ID. APRIL.-- Nativitas beati Ezechielis prophetae.
6.37
Apud Romam, beatorum martyrum plurimorum, quos beatus Alexander papa et martyr baptizavit, cum teneretur in carcere, et ipsi essent relegati pariter cum illo. Hos omnes Aurelianus princeps navi vestustae impositos, in altum mare deduci, et illic, ligatis ad colla lapidibus, mergi in profundum maris fecit.
6.38
In Alexandria, Apollonii presbyteri.
6.39
In Antiochia, S. Theodori presbyteri.
6.40
In Thracia, nativitas S. Gaiani.
6.41
In Africa, martyrum sedecim, quorum nomina Deus scit.
6.42
III ID. APRIL.-- Apud Cretam, urbe in Cortyna, nativitas beati Philippi episcopi, qui vita et doctrina claruit temporibus Antonini Veri et Lucii Aurelii Commodi imperatorum.
6.43
In Mauritania, Salonis, Maximi et Concessi cum caeteris sanctis.
6.44
In Salonia[ Salona] Dalmatiae, Domnionis episcopi et millium octo.
6.45
In Africa, Fortunati, Donati et aliorum ducentorum quadraginta.
6.46
Romae, Leonis papae, qui quadragesimus septimus post beatum Petrum apostolum, sedit in episcopatu annos viginti et unum. Hic detexit haereses duas, et missa legatione ad Martianum principem catholicum, congregata synodo ducentorum quinquaginta et sex episcoporum in Chalcedone in martyrio S. Euphemiae exposuerunt, juxta fidem catholicam, duas naturas in uno Christo Domino, hoc est humanam et divinam, et condemnaverunt Eutychetem et Nestorium haereticos.
6.47
PRIDIE ID. APRIL.-- Pergamo Asiae nativitas sanctorum Polycarpi episcopi, Pauli, Isaac, Agathonis. Romae via Aurelia, milliario tertio, in coemeterio Calepodii, nativitas sancti Julii papae et confessoris. Qui sub Constantio Ariano, filio Constantini, decem mensibus tribulationes et exsilia perpessus, post ejus mortem cum magna gloria ad sedem suam reversus est. Hic constituit ut nullus clericus causam quamlibet ageret nisi in ecclesia, et notitia fidei per notarios colligeretur, et sive cautiones, vel instrumenta, aut donationes, vel commutationes aut traditiones, aut testamenta, aut allegationes, aut manumissiones clericis in ecclesia celebrarentur.
6.48
In civitate Verona, sancti Zenonis martyris, de cujus miraculis sanctus papa Gregorius refert quod Athesis fluvius inundans, usque ad superiores ecclesiae fenestras, ubi corpus ejus jacebat humatum, excreverit, sed intra ecclesiam, ubi fuerat congregata turba fidelium, intrare non potuerit.
6.49
ID. APRIL.-- Apud Pergamum Asiae urbem nativitas sanctorum Carpi episcopi, et Papyrii diaconi, et Agathonicae optimae feminae, aliarumque multarum, quae pro beatis confessoribus martyrio coronatae sunt. Cum quibus et vir mirabilis Justinus philosophus, qui in habitu quoque philosophorum incedens, pro religione Christiana plurimum laboravit. Intantum ut Antonino Pio et filiis ejus et senatui librum contra gentes scriptum daret, ignominiamque crucis non erubesceret. Cumque jam secundum librum successoribus praefati imperatoris, id est Antonino Vero et Aurelio Commodo, pro religionis nostrae defensione porrexisset, remunerationem linguae fidelis martyrii munus accepit.
6.50
In Chalcedone, sanctae Euphemiae, et Eucarpiae post multa tormenta requiescentis.
6.51
In Hispania nativitas beati Herminigildi, quem pater ejus Leovigildus Arianus, rex Gothorum, ob fidei catholicae confessionem inexpugnabilem in carcerem et in vincula conjecit. Ubi nocte Dominicae resurrectionis jussu perfidi patris securi in capite percussus, regnum coeleste pro terreno, rex et martyr, intravit. Scribit beatus papa Gregorius in Dialogo suo.
6.52
XVIII KAL. MAII.-- Romae via Appia, in coemeterio Praetextati, nativitas sanctorum Tiburtii, Valeriani et Maximi, sub Almachio urbis praefecto. Quorum primi fustibus caesi et gladio sunt percussi; ultimus tandiu plumbatis verberatus, donec spiritum redderet.
6.53
Interamnis sancti Proculi martyris
6.54
Item sanctae Domnae virginis, cum sociis virginibus coronatae.
6.55
Apud Alexandriam beati Frontonis monachi Nitriensis. Qui septuaginta monachos secum in eremum abduxit, ut sequestrati ab hominibus, divinae contemplationi vacarent. Sed cum eis alimenta deessent, admonuit Dominus quemdam divitem patremfamilias, ut servis suis fame laborantibus alimenta dirigere curaret. Qui cum locum habitationis eorum ignoraret, consilio amicorum prudentium edoctus, septuaginta camelos victualibus oneratos absque ullo humano ducatu in eremum direxit, ut Deus omnipotens eos quo vellet sua providentia perduceret. At illi, per devia et avia, recto itinere usque ad cellam sanctorum pervenerunt. Quibus discretissimus Fronto conspectis Deo gratias agens, et avaritiam cavens, dimidium omnium sibi et suis assumpsit, dimidium vero camelis impositum domino suo per ipsos remisit. Qui miraculo simul et beneficio stupefactus, omnibus annis pari modo sanctis Dei annonam subministravit. Qua recreati et aliorum etiam religiosorum adminiculo sustentati, in Dei servitio perstitere devoti.
6.56
XVII KAL. MAII.-- In Perside, civitate Cordula, nativitas Olympiadis et Maximi nobilium. Qui, jubente Decio Caesare, fustibus caesi, deinde plumbatis, ad ultimum capita eorum securibus tunsa sunt, donec spiritum redderent.
6.57
In Tuscia nativitas sanctorum martyrum Maronis, Eutychetis et Victorini. Qui cum beata Flavia Domitilla apud insulam Pontianam longum ducentes exsilium, eamque in Christi confessione pio foventes solatio, invidia atque insectatione Aureliani sponsi et persecutoris ejus, quem illa ob Christum contempserat, postmodum a principe Nerva eidem Aureliano in servitutem traditi sunt. Quos ille primum quasi servos per sua praedia singulos divisit, jussitque eos terram fodere per diem, ad vesperum vero cantabrum manducare. Deinde quamplurimos ad fidem Christi cum converterent, et populum credentium ampliarent, repletus ira a diabolo, misit qui vario genere poenarum interficerent. Nam Eutychen[ Eutycheten] in media via tandiu caedi jussit, donec spiritum exhalaret. Cujus corpus rapuit populus Christianorum. Victorinum vero apud locum quem Cotilias appellant, ubi aquae putentes emanant sulphure, capite deorsum per horas tres suspensum, jussit torqueri. Quod cum per triduum pro nomine Christi perpessus fuisset, migravit ad Dominum. Cumque una die jussu Aureliani corpus ejus inhumatum jacuisset, venerunt Amiternenses populi Christiani, et rapientes in suum territorium transtulerunt. Maronem autem, misso amico suo nomine Turgio, jussit idem Aurelianus duci et saxo ingenti opprimi. Sed, protegente Domino, in nullo eum laedere potuerunt. Quem consularis, accepto ab Aureliano praecepto, interfecit. Corpus vero ejus populus Christianus rapuit, et condigno honore apud urbem Picenum in monte Aureo sepelivit.
6.58
In Hispaniis, civitate Caesaraugusta, nativitas sanctorum octodecim martyrum, Optati, Luperci, Successi, Martialis, Urbani, Juliae, Quintiliani, Publii, Frontonis, Felicis, Ceciliani, Evotii, Primitivi, Apodemii et reliquorum quatuor, qui omnes Saturnini vocati esse referuntur.
6.59
XVI KAL. MAII.-- In Achaia, civitate Corintho, nativitas sanctorum Callixti, Charisii, Leonidis, Christianae, Gallae, Theodori, qui omnes in mare sunt demersi.
6.60
In Mauritania, sanctae Basiliae.
6.61
Romae, Aniceti papae: qui sedit in episcopatu annis undecim, et temporibus Severi et Marci martyrio coronatus, sepultus est in coemeterio Callixti. Hic constituit ut clerus comam non nutriret secundum praeceptum apostolicum.
6.62
XV KAL. MAII.-- In Antiochia nativitas sanctorum Petri diaconi et Hermogenis, Petri, Fortunati et Martiani.
6.63
In Africa, sancti Mappalici, qui cum aliis plurimis est coronatus, ut de illis beatus Cyprianus, in epistola ad martyres et confessores, hoc modo scribit inter alia:« Istum nunc beatissimum martyrem, et alios principes ejusdem congregationis et comites, in fide stabiles, in dolore patientes, in quaestione victores, ut caeteri quoque sectemini, et opto pariter et exhortor. Ut quos vinculum confessionis, et hospitium carceris simul junxit, jungat etiam consummatio virtutis et corona coelestis.»
6.64
XIV KAL. MAII.-- Apud Mesenam[ Messanam], Apuliae civitatem, nativitas sanctorum martyrum Eleutherii episcopi et Anthiae matris ejus. Qui in Aquileia episcopus ordinatus, primum Felicem et Correnum[ Corebum] comites convertit ad fidem Christi. Qui sub Adriano imperatore Romam perductus, cum esset et sanctimonia vitae et miraculorum virtute illustris, in confessione Christi lectum ferreum ignitum, craticulam igni supposito, et sartaginem oleo pice ac resina ferventem superans, leonibus quoque projectus, sed eis mitigatis non laesus, novissime una cum matre gladio jugulatur.
6.65
Romae, Parthenii et Calocerii[ Caloceri].
6.66
Item Romae, Apollonii senatoris: qui sub Commodo principe a servo proditus quod Christianus esset, imperatoris ut rationem fidei suae redderet, insigne volumen composuit, quod in senatu legit, et nihilominus sententia senatus pro Christo capite truncatur; veteri apud eos lege obtinente, absque negatione non dimitti Christianos qui semel ad eorum judicium protracti fuissent.
6.67
In Salonica civitate nativitas sancti Septimi diaconi.
6.68
In Africa, Victoris cum sociis suis.
6.69
XIII KAL. MAII.-- Apud Corinthum nativitas beati Timonis de illis septem primis diaconibus.
6.70
In Armenia, civitate Militana[ Melitinae], nativitas sanctorum Hermogenis, Gaii, Expediti, Aristonici, Rufi, Galatae, uno die coronatorum.
6.71
Caucoliberi Hispaniae nativitas S. Vincentii martyris.
6.72
XII KAL. MAII.-- Romae, S. Victoris episcopi, qui tertius decimus post beatum Petrum rexit Ecclesiam annos decem, et sub Severo principe martyrio coronatus est. Hic constituit ut sanctum Pascha die Dominico celebraretur, et a quinta decima luna primi mensis usque in vicesimam primam observaretur. Quod eatenus sexta die Kal. Aprilis absque ullius diei discretione vel lunae observatione celebratum est. Et constituit ut, necessitate cogente, sive in flumine sive in mari, sive in fontibus sub Christiana confessione, quicunque homines ex gentilibus venientes baptizarentur.
6.73
Item Romae, sanctorum martyrum Sulpitii et Serviliani. Qui praedicatione et miraculis beatae Flaviae Domitillae ad fidem Christi conversi, quae etiam sponsas eorum Theodoram et Euphrosynam ad spem vitae aeternae et perseverantiam sanctae virginitatis lucrata fuerat, persecutione Trajani, cum nollent idolis immolare, a praefecto Urbis Aniano capite caesi sunt. Quorum corpora Christiani rapientes, posuerunt in praedio eorum, via Latina, milliario secundo.
6.74
Eodem die in Galliis, civitate Ebrequnensi, nativitas sancti Marcelli, primi ejusdem urbis episcopi et confessoris. Qui divino jussu cum sanctis sociis Vincentio et Domnio ex Africa veniens, maximam partem Alpium Maritimarum, verbo et signis admirandis, quibus usque hodie refulget, ad fidem Christi convertit. Ita ut baptisterium quod ipse apud praefatam urbem condidit, in sacrosanctis Paschalis festi vigiliis, divina virtute singulis annis aquis subitis inundaretur, et per septem ejusdem solemnitatis dies gratia exuberante permaneat. Venerabiles socii ejus, apud Dimensium urbem conditi, gloriosis nihilominus miraculis commendantur.
6.75
XI KAL. MAII.-- In Asia nativitas sancti Maximini martyris, qui tempore Decii imperatoris oblatus est proconsuli, nomine Optimo. Qui cum ab eo tormentis cogeretur ad sacrificandum idolis, et nollet, in equuleo diu tortus, ad extremum lapidibus est oppressus.
6.76
Apud Alexandriam nativitas sanctorum Fortunati, Aratoris presbyteri, Felicis, Silvii, Vitalis, qui in carcere quieverunt.
6.77
Romae, sancti Sotheris papae, qui sedit in episcopatu annos novem, sepultusque est in coemeterio beati Callixti. Hic constituit ut nulla monacha pallam sacratam contingeret in ecclesia, neque incensum poneret.
6.78
In Perside nativitas sancti Simeonis episcopi Seleuciae, et Ctesiphontis regalium civitatum. Qui persecutione Saphoris[ Saporis] regis Persarum, jubente eodem tyranno, comprehensus ferroque onustus, cum iniquis tribulationibus ejus aspectibus exhibitus, de Domino Jesu Christo libera voce et constantissima testaretur, primum carcerali ergastulo cum aliis centum, e quibus alii episcopi alii erant presbyteri, alii diversorum ordinum clerici, longo tempore maceratus est. Deinde omnibus ante se trucidatis, ad extremum et ipse lictoris ictu percussus, martyrii palmam assecutus est. Erat autem sexta feria septimanae majoris, in qua ante Resurrectionis festivitatem, annua passionis Christi memoria celebratur. Passi sunt cum eo etiam Ustazadis nutritius regis et major regiae domus, et Abdella atque Ananias venerabiles senes, et Pusitius princeps artificum regalium, eo quod videns praefatum senem Ananiam sub ictu gladii trementem, exclamaverit confidenter, dicens:« Paululum, o senex, claude oculos, et securus esto, mox Christi videbis aspectum.» Filia quoque ejusdem Pusitii, virgo sacra, perempta est.
6.79
X KAL. MAII.-- Romae, via Appia, in coemeterio Callixti, nativitas sancti Gaii papae. Qui cum Ecclesiam undecim annos, menses quatuor, dies duodecim rexisset, martyrio coronatus est sub Diocletiano imperatore. Frater autem ejus beatus Gabinius presbyter, in multis clarissimus passionibus jam finierat triumphum victoriae suae, sub eodem impio principe, undecimo Kalendas Martii. Hic constituit ut per omnes primum gradus ascenderet si quis episcopus fieri mereretur, id est, ut esset ostiarius, lector, exorcista, subdiaconus, diaconus, presbyter, et libellum valde utilem de Incarnatione Domini conscripsit.
6.80
Item Agapiti pontificis, qui sedit Romae undecim menses. Et ingressus Constantinopolim ad Justinianum imperatorem, Anthemium episcopum Constantinopolitanum, qui duas naturas in Christo negabat, deposuit, et in ejus loco Menam catholicum consecravit.
6.81
In Perside, civitate Cordula, nativitas sanctorum Parmenii, Helinae[ Helimenae] et Chrysoteli presbyterorum, et Lucae et Marci diaconorum de Babylonia. Quorum primus praecisa etiam lingua loquebatur. Omnes in equuleo suspensi et nexibus attracti sunt. Deinde laminis ardentibus circa latera appositis ustulati, et unguibus lacerati, ad ultimum gladio trucidati sunt, praesente persecutore Decio. Scriptum hoc est in passione sancti Laurentii.
6.82
Item in Perside, sanctorum martyrum plurimorum, qui, jubente Saphore[ Sapore] Persarum rege, annuo die cum passionis Dominicae memoria celebratur, per totam Persidis regionem tenti ac pro Christi nomine gladio sunt jugulati. In quo fidei certamine passus est etiam Milesius[ Milles] episcopus, sanctitate et miraculorum gloria insignis. Acepsimas quoque episcopus cum presbytero suo Jacobo, et Mareas et Bicor nihilominus episcopi cum clericis fere ducentis, et quinquaginta monachis, etiam sacratis virginibus plurimis. Inter quas etiam et sororem sancti episcopi et martyris Simeonis, nomine Tarbuam[ Tarbulam], cum pedisequa sua stipitibus alligantes, serraquae findentes crudelissime necaverunt.
6.83
Lugduno Galliae sancti Epipodii, qui persecutione Antonini Veri, post gloriosos quadraginta octo martyrum agones, qui in eadem urbe passi sunt, cum Alexandro charissimo collega tentus, ipso interim in carcerem truso, primo os duris pugnorum ictibus caesus, deinde equulei extensione vexatus, postremo martyrium capitis abscissione complevit.
6.84
IX KAL. MAII.-- In Perside, civitate Diospoli, passio sancti Georgii martyris, qui sub Datiano, rege potentissimo, qui dominabatur super septuaginta reges, multis miraculis claruit, plurimosque ad fidem Christi convertit, simul et Alexandram, ipsius Datiani uxorem, usque ad martyrium confortavit. Ipse vero post multos et inauditos agones novissime decollatus, martyrium suum sanguinis effusione consummavit. Cujus gesta passionis, etsi inter apocryphas connumerantur scripturas, tamen illustrissimum ejus martyrium inter coronas martyrum Ecclesia Dei venerabiliter honorat.
6.85
Romae, sancti Naboris. In Alexandria Coronae martyris.
6.86
In Gallia, civitate Valentia, Felicis presbyteri, Fortunati et Achillei diaconorum. Qui a beato Irenaeo Lugdunensi episcopo et martyre ad praedicandum verbum Dei missi, cum maximam partem supradictae urbis ad fidem Christi convertissent, a duce Cornelio in carcerem trusi, deinde durissima nervorum flagellatione diutissime verberati sunt. Post etiam revinctis post terga manibus, renibus cruribusque confractis, circa rotarum vertiginem astricti, fumi quoque amaritudine supposita die ac nocte continuata, equulei extensione suspensi, ad extremum gladio perempti sunt. In Fontenella monasterio sancti Wolframi episcopi, praeclari in miraculis et doctrina viri.
6.87
VIII KAL. MAII.-- In Babylone, metropoli Chaldaeorum, Ananias, Azarias, Misael, qui ab ipsis nominibus immutatis Sydrach, Mysach et Abdenago nuncupati sunt, de camino ignis ardentis sunt liberati.
6.88
In Alexandria, Victoris, Zotici cum aliis plurimis.
6.89
In Africa, Faustini, Victorini et aliorum plurimorum martyrum.
6.90
Apud Lugdunum Clavatum, nativitas S. Alexandri medici, civis Pergamensis, qui tertio post passionem Epipodii die productus e carcere, primo ita laniatus est crudelitate verberantium, ut carne soluta costarum, patefactis visceribus, secreta omnino panderentur. Dein crucis affixus patibulo beatum spiritum exanimatus emisit. Passi sunt cum eo alii numero triginta quatuor.
6.91
In Britannia depositio Melliti episcopi, qui tertius post Augustinum, primum Anglorum episcopum, Dorvernensem rexit Ecclesiam.
6.92
VII KAL. MAII.-- Apud Alexandriam nativitas S. Marci evangelistae. Qui discipulus et interpres apostoli Petri, rogatus Romae a fratribus scripsit Evangelium. Quo assumpto perrexit in Aegyptum, et primus Alexandriae Christum annuntiavit. Meminit et hujus Marci Petrus in prima Epistola, sub nomine Babylonis figurate Romam significans: Salutat vos quae est in Babylone Ecclesia, et Marcus filius maximus[ meus]. Qui constitutis et confirmatis Ecclesiis per Libyam, Marmaricam, Hammoniacam, Pentapolim, Alexandriam atque Aegyptum universam, ad ultimum tentus est a paganis, qui remanserant Alexandriae. Qui videntes eum die sancto VIII Kal. Maii missas facientem, miserunt funem in collo ejus et trahebant eum ad loca Bucoliae, quae erant juxta mare sub rupibus ubi erat ecclesia constructa. Et inter trahendum insultantes dicebant: Trahamus bubulum ad loca buculi. Hoc autem ideo quia statura procerus erat. Et prae nimio cruciatu, defluebant carnes ejus in terram, ac saxa inficiebantur sanguine. Vespere autem facto, miserunt eum in carcerem, ubi circa mediam noctem, primo angelica visitatione confortatus, deinde ipso Domino sibi apparente ad coelestia regna vocatus est. At mane, dum traheretur ad loca Bucoliae, gratias agens et dicens: Domine, in manus tuas commendo spiritum meum, defunctus est, et a viris religiosis sepultus in loco lapidis excisi cum gloria. Ordinaverat autem pro se Alexandriae episcopum Anianum. Alios quoque longe lateque episcopos et presbyteros et diaconos Ecclesiis dederat. Passus est autem octavo Neronis anno.
6.93
In Syracusa civitate Siciliae nativitas sanctorum Evodii, Hermogenis et Callixtae.
6.94
In Perside S. Georgii martyris, juxta Kalendarium sagacissimi Hieronymi. Cujus passio apud Romanos et pene alios omnes IX Kalendarum Maiarum, ut superius notatum est, celebris habetur. Quod idcirco significandum putavi, ut patriarcha noster Hatto Magontiacensis, qui hoc anno item ab incarnatione Domini, caput ejus et aliud quoddam membrum cum plurimis et maximis sanctorum reliquiis in Alemanniam ad novum monasterium suum a Formoso apostolico impetratis asportavit. In ejus solemnitate. S. Georgii videlicet, indicenda, caute se agat, quia et plures in hac die ipsius natalitia celebrare consueverunt. Et festivitas S. Marci evangelistae a supradicto Hieronymo sancto, priori die, id est octavo Kalendarum Maiarum, auctoritate Eusebii Caesariensis designata est.
6.95
Roma Litania major. Cujus causae qui nos, utpote barbari et in extremo mundi climate positi, sumus ignari, vel ejus quae ante ascensionem Domini religionis gratia videtur instituta, ut si quid culpae sordidantis in diebus indulgentiae contractum videatur, vel hoc triduano jejunio diluatur, hic rationem secundum traditionem majorum commodum duximus aperire. S. Avitus Viennensis episcopus refert in quadam homilia quam de Rogationibus scripsit, has ipsas Rogationes, quas ante ascensionis Dominicae triumphum celebramus, a Mamerto ipsius Viennensis urbis episcopo, cui et hic eo tempore praeerat, institutas fuisse, dum urbs illa multis terreretur prodigiis. Nam terraemotu frequenti quatiebatur, sed cervorum atque luporum feritas portas ingressa, per totam, ut scripsit, urbem nihil metuens oberrabat. Cumque haec per anni circulum gererentur, advenientibus Paschatis solemnitatibus exspectabat misericordiam Dei plebs tota devote, ut vel hi magnae solemnitatis dies huic terrori terminum darent. Sed in ipsa gloriosae noctis vigilia, dum missarum celebrarentur solemnia, subito palatium regale intra muraneum divino igne succenditur. Pavore omnibus perterritis et ecclesia egressis, credentibus ne aut hoc incendio urbs tota consumeretur, aut certe disrupta tellure dehisceret sanctus sacerdos, prostratus ante altare, cum gemitu et lacrymis Domini misericordiam deprecatur. Quid plura? Penetravit excelsa poli oratio pontificis inclyti, restinxitque domus incendium flumine profluentium lacrymarum. Cumque haec agerentur, appropinquante ascensione, ut jam diximus, majestatis Dominicae, indixit populis jejunium, instituit orandi modum, edendi seriem, erogandi hilarem dispensationem. Cessantibus inde quoque terroribus, per cunctas provincias dispersa facti fama cunctos sacerdotes imitari commonuit, quod sacerdos fecit ex fide. Quae Litania usque nunc in Dei nomine per omnes ecclesias in compunctione cordis et contritione spiritus celebratur.
6.96
VI KAL. MAII.-- Romae nativitas S. Anacleti papae: qui duobus[ Beda, quartus post B. Petrum cum Ecclesiam rexisset annis[ Beda, novem] duodecim, persecutione Domitiani, martyrio coronatus est. Hic memoriam B. Petri construxit, et composuit loca ubi episcopi reconderentur. Hic presbyter a B. Petro est ordinatus. Hic ad sacrificandum idolis ductus, sacrificavit; deinde poenitentia ductus, pro confessione verae fidei capite truncatus est.
6.97
Ipso die nativitas S. Marcellini papae, qui cum Ecclesiam novem annos et menses quatuor rexisset, temporibus Diocletiani et Maximiani, ab eodem Diocletiano, pro fide Christi cum Claudio et Cyrino et Antonio capite truncatus est, et post dies triginta quinque sepultus via Salaria, in cubiculo, a Marcello presbytero et diaconibus cum hymnis. Quo tempore fuit magna persecutio, ita ut intra mensem decem et septem millia martyrio coronarentur.
6.98
In Gallia Richarii episcopi et confessoris.
6.99
V KAL. MAII.-- Romae nativitas S. Anastasii papae: qui post B. Petrum quadragesimus primus, sedit in episcopatu annos tres, dies decem. Hic Manichaeos in urbe Roma inveniens damnavit, et constitutum fecit ut nullus transmarinus in clericatum susciperetur, nisi quinque episcoporum designaret chirographum.
6.100
In Nicomedia, S. Anthimi episcopi et martyris, qui persecutione Diocletiani ob confessionem Christi martyrii gloriam capitis obtruncatione accepit. Quem tanquam bonum pastorem viam martyrii praeeuntem, universa pene gregis multitudo secuta est. Quorum alios praefatus tyrannus apud eamdem civitatem tunc temporis residens, gladio obtruncari, alios ignibus conflagrari, alios naviculis impositos, pelago fecit immergi, ipsis fidelium turbis tanta per Dei gratiam fide inflammatis, ut nec interrogari se paterentur, sed ultro vel flammis irruerent, vel caedentibus gladiis cervices objectarent. Scriptum in Historia ecclesiastica, libro septimo.
6.101
In Tharso Ciliciae, nativitas S. Castoris. In Lydia Genesii, Sodalis, Zotici, Elpidii et Eutychii.
6.102
IV KAL. MAII.-- Apud Ravennam nativitas S. Vitalis martyris, cum[ patris] SS. Gervasii et Protasii. Qui militaris cum Paulino judice Ravennam ingressus est, et cum videret in conspectu judicis sui Christianum nomine Ursicinum, arte medicum, natione Ligurium, post nimia tormenta capitalem accepisse sententiam( locus autem ubi decollabantur Christiani hoc habebat vocabulum ut diceretur, ad Palmam, eo quod arbores antiquae palmae illic essent): ille igitur, ut diximus, post nimia tormenta decollandus cum veniret ad Palmam, expavit, et dum mallet male evadere, exclamavit voce magna Vitalis dicens.« Noli, noli, Ursicine medice, qui alios curare consuevisti, teipsum aeternae mortis jaculo vulnerare, et qui per passiones nimias venisti ad Palmam, coronam perdere a Domino tibi praeparatam.» Audiens haec Ursicinus genu posuit, et spiculatorem ut feriret hortabatur, agens poenitentiam quod expavisset, et sic Christi martyrem se fecit. Statimque B. Vitalis corpus ejus rapiens, et intra Ravennatium urbem sepeliens, ad judicem ultro venire contempsit. Ideoque a Paulino consulari tentus, post equulei tormenta jussus est perduci ad Palmam, et facta fovea profunda, quousque perveniretur ad aquam, ibi supinus depositus et terra ac lapidibus est oppressus. Beata vero Valeria uxor ejus, cum post mortem viri Mediolanum tenderet, Sylvano sacrificantes incurrit. Qui cum eam deponentes de saumario hortarentur de idolothytis manducare, nec sibi omnino licitum esse testaretur, quia esset Christiana, tanta ab eis caede mactata est, ut vix seminecem eam sui homines ad Mediolanensem urbem perducerent, ita ut intra biduum migraret ad Dominum.
6.103
Alexandriae, S. Theodorae virginis. Quae sacrificare contemnens, in lupanar tradita, miro Dei favore erepta est. Astante quippe jam ad ostium cellae multitudine juvenum impudicorum, repente quidam a fratribus Didymus nomine, plenus fide, divinitus inspiratus, sumpto militari habitu, primus lupanar irrupit, et sanctae virgini cur venisset exponens, illi militares imposuit exuvias, ipse virginali veste induitur. Sic virgo egressa et a nullo agnita, ad civitatem fugiens, evasit. Didymus praesidi exhibitus, et omne factum constanter exponens, Christianum se esse confessus, abscisso capite igni traditus est. Beata quoque virgo, quae pro tuenda virginitate ex lupanari fugerat, amore coronae continuo ad stadium regressa, simul cum Didymo percussa et simul est coronata.
6.104
In Pannonia, Eusebii episcopi, Tiballi et Pollionis.
6.105
In Africa, provincia Numidia, sanctorum Manilii, Donati, Maurilii, Luciani, Victorini, Narciae virginis et aliorum septuaginta duorum.
6.106
Item Luciani cum aliis ducenti et septuaginta.
6.107
In Tarso Ciliciae, Malinae cum aliis centum septuaginta et aliorum multorum.
6.108
III KAL. MAII.-- In Papho insula, nativitas sancti Tychici apostolorum discipuli.
6.109
Apud Alexandriam nativitas sanctorum Germani presbyteri, Prosdoci diaconi.
6.110
In Perusio Tusciae, Valentini et Martiani.
6.111
In Bononia, Vitalis et Agricolae.
6.112
In Numidia, apud Cirtensem coloniam, sanctorum martyrum Agapii et Secundini episcoporum. Qui persecutione Valeriani post longum exsilium apud praefatam urbem, in qua tunc maxime gentilium caeco furore et officiis militaribus ad tentandum justorum fidem rabies diaboli infestantis inhiabat, ex illustri sacerdotio effecti sunt martyres gloriosi. Passi sunt in eorum collegio Aemilianus miles, Tertulla et Antonia sacrae virgines, et quaedam mulier cum suis geminis.
6.113
II KAL. MAII.-- In civitate Sanctonis nativitas S. Eutropii martyris. Qui a beato Clemente, apostolorum successore, ad episcopatum consecratus et in Gallias praedicandi gratia directus, impleto hujus officii munere, insurgentibus paganis, quos auctor invidiae credere non permisit, ictu securis colliso capite victor occubuit.
6.114
In Alexandria nativitas sancti Aphrodisii presbyteri et aliorum triginta.
6.115
Romae depositio Quirini episcopi.
6.116
Passio sanctorum Mariani et Jacobi, quorum prior lector, sequens diaconus erat. Et cum jam pridem infestationes Decianae persecutionis in confessione Christi evicisset, iterum cum charissimo collega tentus, apud Cirtensem coloniam, post dira et exquisita supplicia, ita ut Marianus per summos apices pollicum suspensus, et gravi pondere pedibus innexus, crudelissime torqueretur, tum caeteri in carcere macerati sunt, sed divinis revelationibus mirabiliter confortati; deinde Lambelisitanam urbem ad praesidem directi, et rursum longo tempore carcerali ergastulo mancipati, sed iterum divinis revelationibus allevati, novissime cum multis aliis gladio consummati sunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note