Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De translatione reliquiarum
Odilo SuessionensisReli 3.46 · 9387-detrreMore by Odilo Suessionensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/odilo-suessionensis" aria-label="More works by Odilo Suessionensis">
More
Original / primary: 9387 Detrre
3.46.1
DE TRANSLATIONE RELIQUIARUM. CAPUT XLVI.
3.46.1
Totius orbis Romani principe vita exempto, epilogus tandem thematis hujus styli verecundia impellente ponendus est. Siquidem quantum ad meritum tanti martyris et ad materiae spectat dignitatem, mutum est omne quod de eo quantumvis humana facundia fari potest, quoniam quidem omnis sermo humanus inferior est laude coelesti. Pauca quidem sunt quae de eo oratione inculta prosecutus sum, pluriora et pene innumerabilia fastidiosis lectoribus ignoscens omisi. Enimvero superest hodietenus id chartophylacio nostro schedula Rodoini ad memorabilem Hilduinum abbatem transmissa, in qua numerosa plurimum capitulatione virtutum ejus insignia breviata personaliter habentur inserta, quorum summa in conum redacta, surgit in millibus quatuor centum septuaginta. Itaque tam ingenti materia victus, manum ori opponens, eruditioribus quibusque atque doctioribus, et qui necdum in hanc lucem prodiere, succedentibus usque in finem saeculi temporibus haec omnia tractanda relinquo. Quisque sane fastidiosus lautiori edulio appetis satiari, hunc nostrum furfurem postponens, sanctissimi Patris Ambrosii opus, quod de hujus triumpho caelibis edidit, inquirens, in eo reperies ferculum ditissime refertum, cujus delicioso admodum siligine palato mentis degustato delectabiliter poteris saginari.
3.46.2
Explicuit epitomen miraculorum Sebastiani agonistae insignissimi: cujus nomen ex Argivo in Latinum vir imperialis sive imperatorius sonans, aureo illius immaculati Agni volumine characteribus speciosissimis habetur insertum. Et ideo laudis ejus plena est terra, et memoriale ejus non derelinquetur in saecula, quoniam regnat cum Christo feliciter in aeterna gloria. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note