Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De translatione reliquiarum
Odilo SuessionensisReli 5.3 · 9387-detrreMore by Odilo Suessionensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/odilo-suessionensis" aria-label="More works by Odilo Suessionensis">
More
Original / primary: 9387 Detrre
5.1
INCIPIT EPISTOLA ODILONIS AD INGRANNUM, de adventu et susceptione corporum sanctorum martyrum Tiburtii, Marcellini et Petri, Marcelliani et Marci, Proti et Hyacinthi, Marii et Marthae, Audifax et Abacuc, Abdonis et Sennis, quae est pridie Idus Julii.
5.1
Omnia quae dicuntur, nequaquam certae rationis auctoritate discutiuntur: quae vero visa dicuntur, audita referuntur, habita demonstrantur, veridicis sanctionibus approbata creduntur. Proinde quia multi multa loquuntur de beatorum Marcellini et Petri, Marcelliani, Marci, Proti et Hyacinthi, Marii et Marthae, Audifax et Abacuc, Abdonis et Sennis martyrum translatione ab urbe Roma in Gallias, et repausationis eorum locum vel se nescire dissimulant, et negligenter dissimulando invidiose abnegant: operae pretium fuit, ut de tantorum corporali praesentia Christi militum, et veritas rei ambiguae satisfaceret, et dubitantium fides ad amorem martyrum credendo in melius proficeret. Nihilominus et beati Tiburtii martyris adventus, et exceptio corporis ejus rationando( sic) describitur, et gloriosa sanctarum reliquiarum depositio Hermetis et Juliani, non minori devotione cum praefatis sanctis martyribus describendo suscipitur. Vehementer enim condecet, ut quorum una fuit voluntas transferendi se in Gallias, et unius locelli devexit quantitas, fiat adventus et depositionis eorum in monasterio sanctorum Medardi et Sebastiani, atque papae Gregorii una eademque principalis laetitiae solemnitas.
5.1
INCIPIT NARRATIONIS EPILOGUS.
5.2
Dominus et Augustus noster videlicet totius orbis Romani princeps, Francorumque regni pater piissimus, felix et providus imperator totius monarchiae, Ludovicus scilicet, illius augustae et venerandae memoriae Caroli Magni filius, qui ad liberandum orbem tyrannicis moderationibus, et ad comprimenda domestica mala divinae dispositionis sublimatus est gratia, postquam paterni suscepit imperii gubernacula, totius sanctae Ecclesiae fideles et filios per quatuor mundi climata pio moderamine provexit ad supernae felicitatis emolumenta. Hic inter sibi collatae virtutis et gratiae munera, honestae fidei pariter et documenta dedit, et ornamenta religionis ecclesiasticae multipliciter condecoravit. Multa quoque corpora sanctorum de pluribus Italiae partibus in regna Francorum detulit, ubi maxime populus nobilitate superbus, armorum strenuitate decorus, non minima laude sapientiae simul industriae et prudentiae, pollet et praevalet utique. Cujus ingenii solertia beatissimi et omnifaria laude dignissimi Sebastiani martyris corporalis gleba, simul et beatae memoriae Gregorii papae sanctissima membra penes Suessorum moenia in basilica summi confessoris Christi Medardi deportata pariter et collata videntur et habita.
5.3
Cum ergo innumerabilis miraculorum frequentia tunc temporis assidue fieret in sanctorum praesentia, per longa mundi spatia tanti odoris fragrantia non minima redolet virtutum notitia. Unde contigit ut quadam die, dum praefatus imperator hiemaret Aquisgrani palatii, sub tempore inter prandium plura cum optimatibus suis loquendo exorsus est regio more. Inter quae plurima verborum colloquia, subito in beati Sebastiani martyris impegit translationis gaudia, et virtutum ipsius magnalia. De neglectis quoque martyrum sepulcris, quorum Romae ingens esset copia, prolixitas sermonis subsequitur non minima. Factum est autem, dum haec agerentur, ut quidam diaconus sanctae Romanae Ecclesiae, nomine Deusdona pro suis necessitatibus regis adiret imploraturus clementiam. Dum vero diutius in palatio moraretur, cum Einardo abbate, palatii regalis scilicet domestico, familiaritatem illius prae caeteris palatinis promeruit, et omnem humanitatis exhibitionem ab eodem abbate sine ulla improperatione suscepit. Inter haec dum aperto propter quod venerat negotio Romam redire disponeret, ab eodem abbate multa donaria recepit in sua et maxime multorum praesentia ad perficiendam suae reversionis diligentiam.
5.4
Igitur de Aquisgrani palatio profecti, praedictus scilicet abbas Einardus, et praefatus sanctae Romanae Ecclesiae diaconus, ad Augustam usque urbem Suessorum perveniunt. Ea tempestate domnus imperator ob amorem inclyti martyris Sebastiani cum omni apparatu et suorum procerum comitatu in monasterio devenerat sancti Medardi, sanctum Pascha prout competebat devotissime celebraturus. Huic spectaculo vir venerandae memoriae Hilduinus abbas aderat in omnibus, qui et praedictum abbatem Einardum, et sanctae Romanae Ecclesiae diaconum altius et honorifice suscepit, et familiarius tractavit, suorumque secretorum conscios adhibuit. Inter haec familiaritatis obsequia supra modum jocundati, et in immensum laetati, paschales dies prosecuti sunt gaudentes. Denique accepta benedictione repedationis suae jam dictus diaconus, diversae promissionis admodum largus, beati Tiburtii martyris Hilduino abbati promittit venerabile corpus. Einardo quoque abbati fideliter spondet, ut fidelem legationem secum dirigeret, multas sanctorum reliquias in propria reciperet. Quibus promissionum dictis vehementer exhilarati, dominus videlicet Hilduinus abbas et Einardus, ambo legatos diligenter eligunt exquisitos, prudentia videlicet industrios et astutia conspicuos. Sic cum praefato diacono iter aggressi, Romam quanta possunt celeritate praepropere tendunt.
5.5
Contigit autem ut quidam illorum, medio itinere perfecto, tertianae febris corriperetur incommodo. Cum autem diutius intempestae noctis silentio graviter suo vexaretur incommodo, apparuit sibi febricitanti praeclari vultus juvenis, causam ab eo commissi negotii et laborem tanti perquirens itineris. Cui cum ille promissa diaconi de reliquiis sanctorum Einardo abbati mittendis, et de his quae beatae memoriae Hilduino abbati pollicita fuerant per ordinem intimaret, respondit pulcherrimus juvenis, et dixit: Satis manifestum est, et patenter tui socii tibi sunt conscii, quia quamplures dies tertiana febre laborasti. Surge velociter, festina iter, securus accelera negotium, tibi a Domino promissum consequeris votum; volo ut pro signo tuae fidei sive credulitatis, effectum integrae percipias sanitatis. His dictis expergefactus, ab omni dolore et aestu febrium liberatus, omnia quaecunque viderat et audierat divinitus suis diligenter referre curavit comitibus: sicque factum est ut unanimiter et visioni crederent, et fidem divinis dictis pariter et promissis adhiberent.
5.6
Igitur Romam venientes, juxta basilicam beati Petri apostoli, quae dicitur ad Vincula, in domo ipsius diaconi cum quo venerat, hospitium acceperunt; per aliquot dies cum eo manserunt, promissorum ejus adimpletionem incessanter inquirendo perstiterunt. In hoc morarum suarum articulo consultum fuit, ut ad coemeteria sanctorum simul cum diacono pergerent, ut si quid dignum in eis inveniri posset, suis desideriis satisfieret. Itaque invento duce, videlicet locorum monstratore, primo ad basilicam beati Tiburtii martyris in via Lavicana, tribus ab Urbe passuum distante millibus, praeproperis perveniunt gradibus. Denique martyris tumbam quanta possunt diligentia contemplantur, et utrum aperiri posset aliis nescientibus cauta circumspectione consideratur. Deinde in basilicam eidem cryptae contiguam, in qua beatorum martyrum Marcellini et Petri corpora decenter erant tumulata, summa cum honoris descendunt reverentia. Nihilominus explorata etiam ipsius monumenti qualitate non minima secum habitando ad nota recedunt diversoria.
5.7
Sed quanto secretius secum pertractant, et hospitem suum posse latere hoc factum determinant, tanto citius eorum praevenit notitiam. Denique veritus praefatus diaconus ne praefati legati Hilduini abbatis voluntati suae satisfacerent sine suo assensu, consilium eorum festinando maluit praevenire diligentius. Et quia idem ipse diaconus locorum sanctorum plenariam et perfectam notitiam habebat, blande illos vehementer alloquitur, scilicet ut communi consilio fieret quidquid agendum dispositio supernae virtutis innotesceret. Assentiunt pariter consilio senis, utpote primi archidiaconi sanctae Romanae sedis. Tempus quoque operis festinanter aggrediendi sapienter indicitur, et pari voto summisque desideriis praestolatur. Tunc peracto triduano jejunio, noctu ad loca sanctorum pervenitur, nullo sentiente Romanorum civium: ingressique basilicam sancti Tiburtii martyris, solotenus prosternuntur: altare illud aperiri tentatur, sub quo sacratissimum corpus martyris positum esse credebatur. Sed mox in primo conamine virtus quaerentium deficitur, quia nimia mentis et corporis horripilatione concutitur. Monumentum quoque durissimo marmore politum duriori ferro durius resistit, et conantium manus aperire facile repellit. In hac ergo cordis anxietate positis divina illico gratia clementer succurrit. Enimvero quidam monachus, quasi bonus Dei angelus, mox illis advenit, nomine Basilius. Hic in monte Palaestinae cum suis discipulis jam diebus multis habitaverat, sub norma probatissimae religionis. Cujus salutaribus consiliis animati, sacris orationibus adjuti, quamvis cum periculo capitis tandem sacratissimum corpus jam dicti martyris reperiunt. Sublato itaque cum omni veneratione sacratissimo corpore operosis composito palliis, honorifice in cryptam beatorum martyrum Marcellini et Petri defertur cum omni jubilationis exsultatione.
5.8
Mox festinanter ad tumbam sanctorum martyrum genibus flexis descenditur. Pietas Domini nostri Jesu Christi cum interno rugitu cordis invocatur, martyrum deprecationibus sanctorum quidquid agendum est supplicibus votis quaerentium committitur. Confestim in ipso noctis crepusculo lapis, quo summitas sepulcri tegitur, de loco suo removetur. Tandem invenitur sacratissimum sancti Marcellini corpus in superioribus ejusdem sepulcri semotim positum et involutum diligentius. Ad ejus quoque caput tabulam marmoream positam considerant descriptam expressius, quoniam pretiosi martyris ibi sepultum quondam a fidelibus venerabile jacebat corpus. Illico cum summa veneratione sanctissimam levantes glebam munda sindone involutam, juxta corporalem beati Tiburtii martyris deponunt praesentiam.
5.9
His ita peractis, per diversa mutatur eorum cogitatio mentis, et non minima exoritur anxietas, quia beati Petri exorcistae et martyris sacra non potest haberi societatis praesentia. Talibus infortuniis mente turbati, tanta animi virtute laborant, ut nec cibum sumerent, nec somno acquiescerent, nisi martyrum corpora sicut in passione socii, sic etiam in peregrinationis itinere deferrentur inseparabiliter adjuncti. Talibus desideriis incessanter accensi, ad supradictam iterum sanctorum martyrum cryptam trepidi accedunt, apertoque sine ulla difficultate sepulcro, sacra beati Petri exorcistae et martyris membra, nullo prohibente, gaudentes et alacres detulerunt ad propria. Igitur levioribus ut praevalent sarcinis aptantur corporibus sanctorum loculi juxta qualitatem temporis et difficultatem arripiendi itineris.
5.10
Inter tanta divinae dispensationis officia, et religiosi cultus obsequia, contigit ut dum sanctorum martyrum Marii, Marthae, Audifax et Abacuc noctu causa orationis cum praefato archidiacono circuirent coemeteria, divinae commonitionis perciperent oracula, quorum consolationibus et indiciis evidenter instructi, eorum pariter quatuor tollerentur corpora, et praefatorum celerius admiscerentur loculis sanctorum. Quod mox sine ulla difficultatis mora cum summa perpetratum est reverentia.
5.11
Sic illa tota sanctorum martyrum massa illustris archidiaconi deliberatur industria, et a legatariis domini Hilduini abbatis geminato gaudio defertur suscepta, caeterorumque martyrum reliquiis admista, Papiam usque deferendo exsultantibus animis pariter deveniunt eundo. Ibi ergo propter jumentorum refectionem et propter longioris viae reparationem statuerunt sibi per aliquot dies in eadem Ticinensium videlicet Papia civitate gratissimam indulgere repausationem. In hoc morarum suarum articulo, contigit legatos sanctae Romanae Ecclesiae a Romano directos pontifice Ticinum advenisse. Itaque veriti de adventu illorum sibi aliquid incommodi vel etiam impedimenti accedere posse, sapienti consilio sapienter praesentiam illorum maluerunt anticipare. Confestim ad invicem secretorum suorum detegunt notitiam, et per ordinem exponunt interiorem cordis scientiam. Illa Romani pontificis legatio se quantocius manifestat in Gallias ad imperatorem iter velle arripere, quia cogebat illos non minima festinare necessitas sedis apostolicae. Qua de re facti nostrates solliciti, fidelitatem proponunt simul et amicitias abbatis Hilduini, auctoritatem quoque insuper piissimi imperatoris Ludovici certis innotescunt indiciis, et translationem sanctorum praefatorum martyrum in Gallias luculenta ratione manifestant.
5.12
Sicque factum est ut quos prius querulos habuere derogatores, postmodum per omnem viam fidissimos reperirent suffragatores. Ita totum factum est, et sic per conjecturas mansionum, per pericula et anfractus Alpium, tandem ad Sanctum pervenerunt Mauricium. Ibi causa repausationis suae diem cum nocte peragunt ad integrum. Enimvero mox illa sanctorum corpora vilibus loculis inclusa, holosericis linteis pretiosius et dignius involuta, feretri vehiculo decenter imponuntur, aureis peplis desuper obtecta. Inde cum laudibus et promoti, comitante Dei gratia, thesaurum desiderabilem palam et aperte cum adjutorio populi occurrentis undique usque ad diu praeoptati ruris confinia deportavere.
5.13
Jam tunc temporis adventus sanctorum fama non minima longe lateque sese resperserat: et ideo velut ex umbilico terrae innumerabilis erumpebat populus circumquaque. Ipsa denique Augusta Suessorum a duobus fere millibus tota pene civitas eis obviam ruit, et sacras exuvias usque ad transitum fluminis Axonae laudantes in jubilo vocis cum laudibus deduxere. Ex alia parte fluminis religiosa monachorum concio, ecclesiasticis redimita infulis, cum pluribus aderat fidelium turmis, quae geminatis gaudiis tantis se gaudet frui patronis, et adesse praesentium martyrum spectaculis. Inde pariter incedentes, et diem variis luminibus augentes, cum thymiamateriis procedunt, et crucibus auro gemmisque pretiosis affabre distinctis ordinibus solemniter exsultantes, in hymnis et canticis spiritualibus invehunt in secretis basilicae sancti Medardi penetralibus.
5.14
Anno Incarnationis Dominicae 828, II Idus Julii, venerabilis abbas Hilduinus suscepit corpora sanctorum martyrum Tiburtii, Marcellini et Petri, Marii, Marthae, Audifax et Abacuc, et apud sanctum Medardum in loco celebri honorifice collata penes venerabile corpus inclyti martyris Sebastiani deposita, cujus adventus et exceptionis corporis ille tertius annus tunc exstitit temporis. Ibi specialiter usque in hodiernum diem ab omni populo cum omni veneratione coluntur, et debito religionis honore corporaliter habita servantur; et sicut gloriosiores faciunt milites vulnera pro imperatore suscepta, ita et ipse Deus rex martyrum Dominus noster Jesus Christus, suorum militum imperator gloriosus, pro confessione sui nominis praetexta martyrii purpureos in omnibus miraculorum signis et virtutibus efficit gloriosos. Sed quia per idem tempus pene ab ipsa ultima Tyle fiebat ad ipsum locum innumerabilis omnium concursus propter frequentiam sanitatum atque signorum, quae indiscrete fiebant in praesentia ejusdem martyris Christi Sebastiani, singulariter ac proprie cuncta miraculorum insignia diebus in illis habita ad praefatos sanctos martyres quamvis nequeant cuncta referri, communia tamen credi salva fide possunt esse et dici. Vere et absque ambiguitate ulla propter hoc praecipue fuere communia; quoniam sicut apud Deum aequales creduntur meritis, ita non absurde putantur in patrandis miraculis communiter operari.

Intertext edge

Open linked passage

Note