Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sermones
Odilo SuessionensisSerm 3.1 · 9389-sermon21More by Odilo Suessionensis
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/odilo-suessionensis" aria-label="More works by Odilo Suessionensis">
More
Original / primary: 9389 Sermon21
3.1
III. DE SANCTO MEDARDO.
3.1
Beatissimi Medardi antistitis vitam quae per universum orbem virtutum propalatur insigniis, nequivimus silentio praeterire; quamvis non valemus gestorum cuncta perstringere. Et quia solemnitatis ejus diem veneratione perspicuam, omnium populorum catervas quotannis expetere, depositionis suae commemoratio principalis invitat; crescat in universorum pectoribus, pro fidei ardore devotio, dum sanctorum suorum panditur magnitudo. Et si est in hoc rarus qui existat imitator operis, cunctos tamen faciat ejus intercessio potiores. Hujus ergo originem, propterea primum suggestio nostri sermonis insinuat, ut nullum forsitan desperationis obstaculo magis culpandus offendat; quoniam Dominum integro amore diligere non facit gentium divisa discretio. Sed unita fidei plenitudo, ne divina gratia quae volentibus cunctis generalis ostenditur, specialis esse judicio fallente credatur.
3.2
Pater igitur hujus nomine Nectardus de forti Francorum genere, non fuit infimus libertate; mater vero Romana, nomine Protagia, absolutis claruit servitute natalibus. Quae Christi tabernaculis ut censemus pretio fecunda partu, plus profuit quam si, integritate servata, nequaquam se vinculis virilibus tradidisset. Quorum in Veromandensi territorio, et habitatio fuisse dignoscitur et origo.
3.3
In qua urbe cum adolescens ad scholam recurreret, casulam quam ei sua genitrix fecerat, per ipsum ad artificem componendam direxit; quam in itinere sanctus Medardus, caeco a se invento mox praebuit. Similiter quidquid ad escam accipere deberet, dum suorum parentum gregem pasceret, si pauperem vidisset, cibos egeno porrigebat, tamen ipse ferebat inopiam, diei ducens jejunia.
3.4
Nec est illud reticendum rei gestae mysterium. Cum adhuc esset in scholis vir sanctus parvus et innocens, dixit ad Eleutherum quemdam puerilem comparem, quod publica in actione comitivam assumeret, et cum triginta annorum vitae spatium caperet, ipsum dixit futurum summum Dei pontificem. Qui in Tornaco civitate, pastor est datus Ecclesiae. Ita sanctus Medardus quod praedixit, quasi propheta, divino jam spiritu probavit. Deinde cum crebrius ad templorum oracula, fidei monita promulgando, discurreret, et teneros aetatis annos librans patientiae moribus, propriae voluntatis in arbitrio dum mundi illecebras vitando despiceret, officium sacerdotis excepit, pariter et animo conversus et habitu, morum charitate praecellens, confestim claruit apud urbis pontificem, conversatione praecipuus, apud cunctos mentis puritate sincerus. Nunquam se laetitiae ubertate plus extulit, nunquam moeroris acerbitate turbavit; fuit semper tolerans in adversis, mitis in prosperis, cunctos sibi obedientiae sedulitate praeferens, egentibus larga miseratione succurrens, et ex omnibus calcato vitiorum fomite, augusti collis tramitem, sanctae conversationis gressu surgente conscendens. Quidquid adversum est horruit, quidquid pretiosum elegit. Quid plura? Ut hospes cerneretur in saeculo, et jam possessor esset in coelo. Tunc crescentibus singulis sacerdotii honoribus, interjecta discretione temporum, ecclesiastici moris tenorem percurrens; presbyteri officium electus excepit, et probatus obtinuit. Et ita se deinceps sanctis coepit publicare virtutibus, ut Christi merito putaretur alumnus. Contigit ergo ut autumni temporis fructus, mitescente botri succo, vindemiae ubertas ostenderet, per quam latronis temeritas ejus gratiam publicaret. Intempesta igitur nocte, cum potius se humanis corporibus, curarum diversitate seclusa, silentii blandi soporis onus incumbit, vineam suam dominante cupidine fructus capiendi impulsus, latro expetiit, et irrupit. Tunc praedam gladio secante corripiens, ipse magis praedatus intra patentia septa constringitur: et quo defugere violentius voluit, nequaquam evadere potuit, in posterum suo crimine captivitatus. Gustum habere non meruit, et redeundi aditum ebrius non invenit. Nec amittere poterat quod praesumpserat, nec auferre fas habuit quod ambiebat. Sed cum inibi primo diluculo, rei praescius vineae dominator occurreret, furem reperit, quem sua jam praeda vinxerat, et uterque alium mutato jure servabat. Tunc usque adeo sancti ultio rei saeviit in crimen; ut uvas propria manu decerpens, augmentum illi magis profusa oblatione tribueret, et delictum objurgatione castigans, remeandi aditum indulgeret. Pari igitur meruit poena percuti vel perdurante insidia coerceri, qui vasa ejus nocturna abreptione praeveniens, distenta mella furatus fuerat. Custodem direptione callida fallere potuit, pecus quod rapuerat temerarius non evasit. Castrorum habitacula, sublatae apes cum indignatione linquebant, ubique furem non casto ditantes opere, sed aculeorum saevitia persequentes, quousque latronis detecta confusio, sancto quod frauduerat reddidit et veniam prostratus invenit. Sed nec immerito pia sacerdotis indulgentia reum non damnabat, ex crimine, quem ipsa ultrix praeda torquebat. Accidit etiam simile sub hac proditione mysterium, cum viator quidam juxta domum ejus agendi itineris copia praeteriret: cupiens illius callida fraude juvencum furti scelere auferre, tintinnabulum collo praeripuit, atque hiatum ipsius impressi graminis fraude condemnans, nullius contemplatione deprehensus abscessit. Et cum jam se censuit vel criminis evasisse periculum, vel sortitum compendia fuisse per furtum, obstaculo nullo serata ipsa dedit praeda tinnitum, cupiens Domini redire praesidio. Quae quamlibet abditis penetralibus studio diligenti locata, vel ferrata claustrorum obseratione retrusa maneret; tinniente ambitu, scelus nullo modulante vulgabat, hiatum ingentem vomens, auctorem criminis querela geminare confudit. Tunc latro praeteritis memorans confusa mente periclis, revexit domino territus quod abstulerat, quod etiam pietatis studio non servabat. Ita demum reddito jure naturae, coepit species inanimata celare, nec sonitu se nisi pulsa detegere. Sanctus igitur Medardus athleta Christi, absque reatu proprio, pro delicto confunditur alieno; atque ideo mercedem reo pro culpa tribuit ne inani ambitione tristior remearet.

Intertext edge

Open linked passage

Note