Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Odo Cluniacensisc.878–942
Collationes
Coll 2.41
Choose a text More by Odo Cluniacensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9426 Collat2
2.1
LIBER PRIMUS.
2.1
Auctor igitur et judex hominum Deus, licet ab illa felicitate paradisi genus nostrum juste repulerit; suae tamen bonitatis memor, ne totus reus homo quod meretur incurrat, hujus peregrinationis molestias multis beneficiis demulcet. Quia vero nos eisdem beneficiis nimium delectamur, ejus consilio frequenti perturbatione haec eadem nostra delectatio conteritur, ne transeuntibus bonis, quae perinde fluunt, nimis inhaerentes, ad internae salutis defectum nesciendo trahamur. Sic enim non sentimus quomodo crescit corpus, vel qualiter ejusdem corporis species in senectutem commutatur. Sic et mens nostra nobis nescientibus ab statu rectitudinis frequenter incurvatur, et a forma religionis, dum nescit, senescit, juxta illud: Traxerunt me, et non sensi: et iterum: Cani effusi sunt in eum, et ipse non sensit. Sed rursus ne increpatione praedictae perturbationis deficiamus, sanctificatam Scripturam, quae dissolvi non potest, majori gratia misit in mundum: quatenus, ut ait Petrus, in caliginoso vitae hujus loco pedibus nostrae actionis resplendeat, et inter quaelibet adversa patientiam et consolationem, juxta Pauli vocem, subministret. Si ergo quidquam est quod sapientem virum aequo animo inter mundanos turbines continere possit, id esse quamplurimum reor meditationem Scripturarum. Omnis namque ratio, qua vel Deum, vel nos cognoscimus, divinis libris continetur. Et in hoc non solum a caeteris animalibus, sed etiam a quolibet stulto maxime distamus: et sicut ait Salomon, illuc ubi vita est, ad cognitionem videlicet Scripturarum, perreximus. Nam quod in Scripturis vita sit, testatur Dominus dicens: Verba quae loquor vobis, spiritus et vita sunt. Ipsa est et speculum, per quod nunc in aenigmate divina mysteria videamus, ac nos quales simus intueri queamus, ita ut ibi appareat quantum proficimus in bono, vel quantum deficimus. Ibi cuncta produntur quae dissipant, cuncta narrantur quae aedificantur: et tamen plerique libentius scurrilitatem audiunt, quam hoc paradigma Dei. Tale autem est sacram negligere lectionem, quale esset si quis in tenebris lumen, in aestu solis umbram, vel in aegritudine medicinam respueret. Haec est, inquam, vox Dei, quae desertores suos revocat, dicens per prophetam: Convertimini, filii, revertentes, et item contra virorum consuetudinem stupratam conjugem revocans ait: Audi, meretrix, verbum Domini, et caetera. Ut autem longe nimis mortales a se recessisse non loco quidem, sed merito demonstret, non per verba sic praesentes jam eos alloquitur, sicut olim patres fecerat: sed per Scripturam, velut per quasdam epistolas, longe positos revocans, quasi veteris amicitiae desertores suos recordari suadet. Haec ad excutiendum legendi fastidium praemissa sunt, quoniam, quod pace vestra dixerim, cibum sacrae lectionis non satis esurimus.
2.1
Omnis vero ejusdem Scripturae intentio est, ut nos ab hujus vitae pravitatibus compescat. Nam idcirco terribilibus suis sententiis cor nostrum quasi quibusdam stimulis pungit, ut homo terrore pulsatus expavescat, et divina judicia quae aut voluptate carnis, aut terrena sollicitudine discissus oblivisci facile solet, ad memoriam reducat. Ad hoc namque unumquemque nostrum secundum quod gesserit in die judicii recepturum pronuntiat. Quod cum Apostolus protestaretur subjunxit, nescientes suademus hominibus timorem Dei. Hinc alias, Deum time et mandata ejus observa; hoc est omnis homo. Quibus verbis ostenditur, quod is qui Deum non timet, homo esse desiit. Haec quoque ejusdem Scripturae intentio est, ut quia coeleste gaudium non nisi per terrenas amaritudines recuperare possumus, ad tolerandam quaelibet adversa spe felicitatis, quae praesenti miseriae succedit, nos corroboret: ut spes manentis laetitiae leviget tristitiam transeuntis angustiae. Ad hoc enim dicit Apostolus: Quod in praesenti est momentaneum et leve immensum gloriae pondus operatur. Molestias cum dicit, homo nascitur ad laborem. Et Apostolus, cum tribulationes suas discipulis enumeraret: Ipsi, inquit, scitis quod in hoc positi sumus. Item Job: Homo repletus multis miseriis. Quod idcirco dicitur, quia valde impossibile est ut suae peregrinationis tempora sine dolore percurrat. Hinc ipse auctor dixit: Si in viridi ligno haec fiunt, in arido quid fiet? Nam ipse est lignum viride quod putredo peccati non corrupit, quia peccatum non fecit. Nos vero sumus, ut Judas perhibet, arbores autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatae. Ac si diceret Dominus: Si ego ipse, qui peccatum non feci, sine passionis igne ab hac vita non exeo, quid putandum est illos mereri, qui non solum originalibus, sed etiam actualibus culpis tenentur astricti? Ne vero propter angustias quae dispensatorie nobis hic ingeruntur, in murmurationis malum excedamus, aut pravitates nostras sub ipsis angustiis compescere negligamus, aeternam gehennam transgressoribus comminatur, dicens: Mors peccatorum pessima. Et item contra murmuratores de filiis Israel: Cesset murmuratio eorum ne moriantur. Et item: Quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt.
2.2
Igitur propter haec tria, quae maxime haec eadem Scriptura denuntiat, angustias videlicet quas hic patimur, et laetitiam quae succedit correctis, et damnationem quam incorrigibiles incurrent, Ezechiel librum se vidisse testatur, in quo scriptae erant lamentationes, et carmen, et vae. Quo videlicet libro cuncta divina eloquia figurantur, quaeque nobis lacrymas luctusque praecipiunt, lamentationes in eo scriptae referuntur. Sed quid ipse verborum ordo designat post lamentationes, carmen, et vae continetur: quoniam post vitae hujus miserias, aut aeterna laetitia succedet bonis et patientibus, aut aeterna damnatio malis et murmurantibus. Hinc discipulis Salvator dicebat: In me pacem habeatis, et in mundo pressuram habebitis. Ac si diceret: Erit vobis exterius de mundo, quod saeviendo gravet; sed sit interius de me, quod consolando reficiat. Propter haec quoque tria dicitur, quod rotae quae eidem Ezechieli monstratae in figura duorum testamentorum sunt, et staturam pro altitudine et horribilem aspectum habuerint. Quarum videlicet statura hujus vitae qualitatem adversis vel prosperis alternantem significat. Ait enim haec eadem Scriptura, ejusdem status qualitatem quasi staturam demonstrans: Omnes qui volunt pie vivere in Christo persecutionem patiuntur. Quae et altitudinem coelestium praemiorum proferens dicit: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Quid altius quam filios Dei fieri? horribilem aspectum exhibet, cum de reprobis dicit: Ibunt hi in supplicium aeternum. Et item: vermis eorum non morietur. Et quod proprie luxuriosis manet, illud Job: Omnis dulcedo eorum vermis. Quid horribilius quam semper morsibus vermium dolores suscipere, nec eos unquam finiri?
2.3
Refert quoque gesta virorum fortium, qui multa patienter tolerarunt: ut his auditis nihil nobis in via rectitudinis impossibile judicemus. Unde beatus Job Instauras testes tuos contra me. Tot etenim testes contra nos Deus instaurat, quot patientium exempla contra nostram impatientiam exponit. Quod autem et divinis admonitionibus, et praecedentium exemplis adjuti, de lacu mundanae miseriae liberari debeamus, illa ereptio Jeremiae designat: quia ut de puteo levaretur, funes cum pannis veteribus ad eum submissi sunt. Funes Dominica sunt praecepta, quae nos quasi vinciunt, dum suis nos jussis a malis actibus refrenant. Panni veteres opera justitiae sunt, quibus sancti Patres se vestierunt, ne nudi supernis oculis apparerent. Sacerdotes, inquit, tui induantur justitiam. Qui panni, id est, eorum exempla, cum funibus praeceptorum ad nos de coeno vitae praesentis eruendos mittuntur; quia, ne divina praecepta nobis dura videantur, eorumdem praeceptorum possibilitas Patrum exemplis esse facilis demonstratur. Nam si durum est quod dicitur: Estote in tribulatione patientes, occurrit Paulus, qui non solum patiens est, sed et gloriatur dicens: Libenter gloriabor. Ligemur ergo praeceptis, quasi quibusdam funibus. Sed et panni veteres intersint, ut quod ex nostra imbecillitate nos posse non agere formidamus, esse possibilia per exempla Patrum confidamus. Notandum sane est quam misericorditer Deus praedictae suae Scripturae verba temperans, modo nos asperis incitationibus terret, modo blandis consolationibus refovet, terrorem fomentis miscet, fomenta terrori, et corda peccatorum indicatis terroribus ad humilitatem inclinet, et humilem moerorem enarratis consolationum fomentis attollat: quatenus dum utrumque circa nos mira arte magisterii temperatur, nec desperate inveniamur territi, nec incaute securi.
2.4
Lamentationes, id est angustiae, ad tolerandum graves sunt; quia, juxta Apostolum, omnis disciplina in praesenti quidem non videtur esse gaudii, sed moeroris. Carmen vero, id est, gaudium, quod succedit, desiderabile est, sicut ibi securus adjungit; quia fructum pacatissimum reddit exercitatis per justitiam. Vae autem nimis formidabile est, quoniam, ut Paulus ait: horrendum est incidere in manus Dei. Si autem displicet quod patimur, percussorem nostrum justum et misericordem cogitemus. Nam quia justus est, non nisi juste percutit, ut est illud: Nunquid iniquus Deus, qui infert iram? Valde igitur injustum est, de justa percussione murmurare. Non itaque murmuremus, ne forte illud vae quod comminatur incurramus. Cogitemus quoque quia misericors est, ne nos derelictos ab eo credamus, ut stulti faciunt, de quibus dicitur: In miseriis non subsistent. Etenim juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde. Cogitemus et hoc, quia quod ex nostro merito patimur, ad nostram utilitatem mira benignitate reflectit. Hoc itaque attendentes flagella non refugiamus, sed ea velut quaedam medicamenta animae magis optemus. Nam et aeger tunc se ad secandum manibus medici libenter submittit, et pocula quamvis amara votive bibit, cum exinde beneficium incolumitatis recuperare se credit. Non ergo resultemus manibus medici nostri Dei. Nam etsi tribulationis adustionem prolongat, non tamen aeger debet vociferari; quoniam ipse videt quam profunda ad resecandum putredo lateat in vulneribus vitiorum. Nec velut indomiti tanquam ad inusitatum quiddam aut novum obstupescamus, quoniam a primo justo Abel usque ad ultimum electum necesse est omnes hac conditione teneri. Hinc princeps apostolorum fideles monuit, ne mirarentur in fervore tentationis tanquam novi aliquid contigisset.
2.5
Afflictionum vero species tam diversae sunt, quam diversos culparum modos coelestis ille medicus nobis inesse videt; quatuor tamen modis comprehenduntur. Aliquando namque peccator affligitur pro peccatis praeteritis, sicut ille cui dicitur: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Quae jussio docet quod pro culpis praeteritis vim doloris incurrerit. Aliquando pro cavendis futuris, quod Paulo contigit, qui, ne extolleretur, stimulum carnis accepit. Quidam doctores antiqui dolorem capitis aiunt fuisse. Aliquando quisque percutitur, ut dum inopinata liberatio periculum subsequitur, ardentius salvantis Dei virtus ametur. In qua percussione meritorum gratia succrescit, cum per patientiam fortitudo proficit. Quod in beato Job completum est, qui prius ita laudatus, et postea sic remuneratus est. Nonnunquam vero in una qualibet persona tria haec genera simul concurrunt, ut in eo per afflictionem et praeterita puniantur, et futura prohibeantur, et laudes liberatoris Dei ex adempto periculo succendantur. Quartum genus est, quando quisque sic in praesenti percutitur, ut etiam in futuro puniatur. Quod illis solummodo accedit, quorum mentes tribulatio non convertit: de qualibus illa vox conquerentis Dei est: Frustra percussi filios tuos, disciplinam non receperunt. Quod genus miser Antiochus et Herodes incurrit. Nam quod diversis cultibus, quibus utique diversitas poenarum debetur, aut per ignorantiam, aut per fragilitatem, aut interdum per audaciam subjacemus, non de conditione naturae nobis accidit, sed de vitio primae transgressionis.
2.6
Nam postquam ille primus parens Conditori per inobedientiam contrarius exstitit, ad hoc grave jugum cum omni sua stirpe sese incurvavit, ut veraciter dictum sit quod tentatio est vita hominis super terram. Divinis enim jussionibus subesse nolens, sub suis se necessitatibus prostravit: quem ita exaltaverat libera servitus, ut si uni subjectus esset, cuncta sibi subdita possideret. Sed cervicem cordis erigendo sic eum dejecit captiva libertas, ut etiam a vermiculis, et, quod magis est miserum, a seipso multa patiatur. Porro ille magnus honor, quo inter caeteras corporeas creaturas ditatus est, rationalis videlicet acuitas in eo sic hebetata est, ut cum omni creaturae visibili praeesse debuerit, nunc exemplo formicae vivere jubeatur. Vade, inquit, ad formicam, o piger. Mens autem quae fluxa mutabilitate unum, qui ei sufficere poterat, Deum scilicet amisit, nunc per diversa desideria variatur, et huc illucque avida delectatione quaerit, in quo pausetur. Sed quoniam ad solum Deum appetendum creata est, postquam ab illo recessit, nihil invenit, quod ei sufficiat, donec ad ipsum redeat. Unde nunc per diversos affectus variatur, ut cum rerum qualitate satiari non potest, saltem varietate ipsarum rerum expleatur. Victa taedio ipsa natura a cogitatione in cogitationem ducitur; quod fastidiebat appetit, et quod appetebat fastidit, quae dum quolibet posita, profecto docet quod aliunde pendet. Cujus prima damnatio est, ut Augustinus dicit, horrenda profunditas ignorantiae, quae gignit malarum vanarumque rerum multiplices amores, per quos appetuntur vana gaudia, et luxuria et innumera hujusmodi: ex quibus succrescunt mordaces curae, perturbationes, moerores, formidines, et caetera talia quae in ipsis infantibus ita pullulant, ut si dimittantur facere quod volunt, vix unquam ad aliquid boni perveniant. Contra quos eruditio magistrorum divinitus procuratur, ut prava cupiditas infrenetur, et boni appetitus utcunque suadeantur. Si tamen aliquis magistrorum, juxta illud Danielis inveniri jam possit, qui ad justitiam erudiat omnes. Etenim huic saeculo magis contra Apostolum eligentes informant; cum Job licet gentilis ita filios etiam adultos sanctificabat, ut nec in corde quidem peccarent.
2.7
Ut quid autem multa de ejusmodi malis quae laedunt dicam? Quando quidem si subtiliter consideres etiam cuncta quae pro salute gerimus hujus vitae, poenis et miseriis intermista reperies. An non miseria est corruptioni carnis ad necessaria atque concessa deservire? quod eadem caro exigitur, ut contra frigus vestimenta, contra famem alimenta, contra aestum frigora requirantur. Quod multa cautela custoditur salus corporis: quod etiam custodita amittitur, amissa cum gravi labore reparatur. Et tamen reparata semper in dubio est: quippe cum corpus tot ex se morbos gignat, ut nec medicorum quidem libris cuncti nominentur, quorum aliqui vix sine amaritudine curantur. An non et hoc miseria est, quod amatus amicus suspectione offendi valet? Formidamus namque inimicos, atque de eis securi non sumus. Ne vero suspiciosi videamur, sic eis frequenter loquimur, quasi amicis. Et rursus dum cauti esse nitimur, pura verba proximorum, multumque nos fortasse diligentium, quasi verba plerumque suscipimus inimici: et qui falli nunquam vel fallere volumus, ex cautela nostra gravius er- Quid itaque hoc est, nisi humanae vitae miseria? Nam et ipse homo ita suis afflictionibus assuetus est, ut eas non molestias, sed voluptates putet. Amissa namque coelesti patria, suo exsilio, in quo repulsus est, delectatur: gravatur curis, et tamen non cogitat quam grave sit quod ipsarum curarum multiplicitas mentem ejus suffocat, ut scriptum est: Deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Privatus est interno lumine, et tamen in hac vita diu vult perpeti caecitatem suam. Et cum interim quotidianis casibus innumerabiles ei mortes immineant, vult tamen sub timore tot mortium diu magis vivere, quam semel moriendo nullam deinceps timere. Nam quia praeceptum Conditoris trangredi praesumpsit, ad hunc suimet defectum jure devenit, ut quia suam delectationem, quam in rebus exterioribus habuit, eidem Conditori praeposuit, nunc et in ipsis rebus et in seipso molestias sentiat, quas voluptates esse contempto Deo stultus putavit.
2.8
Ut autem et de his quae a foris veniunt aliqua ponamus, sciendum est quia alia sunt quae a Deo patimur, videlicet flagella: sicut ille Lazarus. Alia quae a proximis, persecutiones, aut damna, aut contumelias: sicut apostolus Paulus. Alia quae ab antiquo hoste, tentamenta scilicet diversa: sicut Job. Sive autem per hominem, seu per antiquum hostem adversa veniant, a Deo utique juxta nostrum meritum modificantur. Nam status mundi ex merito nostro pertubatur, et per occultas cordium insolentias aperta prodeunt flagella poenarum. Quas videlicet poenas ipse judex et Dominus enumerat dicens: Surget gens contra gentem, et caetera. Nos enim, ut in homeliis dicitur, omnia quae ad usum accepimus vitae, ad usum convertimus culpae: humanam scilicet pacem ad inanem securitatem, salutem corporum ad usum exercemus vitiorum, ubertatem non ad necessitatem, sed ad superfluitatem. Ipsa serena blandimenta aeris ad amorem nobis servire cogimus terrenae delectationis. Jure igitur restat ut simul nos omnia feriant, quae simul vitiis male subacta serviebant, et qui in cunctis deliquimus, in cunctis feriamur: ut quot prius in mundo incolumes habuimus gaudia, tot de ipso post nodum sentire cogamur tormenta. Hinc in libro beati Job dicitur: De humo non egredietur dolor. Quod scilicet mala nostra exigant, ut a rebus insensibilibus feriamur. Ecce enim exspectandus imber arente terra suspenditur, et caliginosus aer sole inardescente siccatur. Mare procellis tumentibus saevit, et alios ad transmeandum susceptos intercipit, aliis desideratum iter contradicit. Terra etiam suscepta semina consumit. In quibus cunctis patenter ostenditur hoc quod scriptum est de Domino: Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Quod tunc utique fit, quando in poena delinquentium adversitas elementorum militat, sicut item dicitur: ignis, grando, fames, et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt. Bestiarum dentes et scorpii oppressiones, contritio et flagella. Sed tamen de humo non egredietur dolor; quia nequaquam poena, quae ex re insensibili ad nostram afflictionem excitatur, de ea nascitur creatura quae percutit, sed ea quae peccando vim percussionis extorsit. Hinc item scriptum est: Ego Dominus creans malum. Mala quippe nulla natura subsistunt. Non ergo creantur a Domino, sed idcirco mala creare se asserit, quia res quas ille bene condidit, sed nos male concupiscimus, in flagella, quae aspera videntur, et mala nobis, convertit. Inde est quod homo de veneno moritur, de quo serpens vivit. Inde quod ipse cibus et potus intemperanter sumptus resoluta corpora facit, et immaturam senectutem adducit, quin etiam et mortem, ut item Scriptura dicit: Qui autem abstinens est, adjicit vitam. Deus autem videns quod ea quae nobis donat, et non ipsum qui dator est, perverso ordine diligimus, ex his quae ei praeponimus salubriter nos ferit, ut tanto citius ad ejus amorem resipiscamus, quanto plenius senserimus plena esse doloribus ea quae affectamus. Neque enim solis exterioribus male oblectamur. Nam ut ad nos ipsos veniamus, in ipsis nostris membris, quae nobis a bono artifice Deo bene attributa sunt, male frequenter utimur, ut oculis ad petulantiam conspiciendam. Per ipsos namque mors intrat ad animas nostras. Et quandocunque eisdem oculis species concupiscibilis apparet, quasi vetitum lignum Adam prae oculis habet. Lingua prompta est ad proferendum mendacium, vel ad construendam fraudem, vel ad jurgia exercenda; pedes ad currendum in malum; sensus propter colorem auri, rectum judicium pervertit. Et ne per singula currere longum sit, non solum per ea quae vetuit, sed per ea quae concessit Deus injuriosi existimus. Et tamen homo custodiam divinam debet habere in se, ne casum incurrat in corpore, quem cupiendo malum non timet incurrere in corde. Quapropter dignum est, ut vel in superbo animo nostro multa quae nos contristant, Deo permittente, sentire cogamur, vel in delicata carne quam actori frequenter praeponimus, censuram supplices sentiamus.
2.9
Ab hoste vero maligno tam multipliciter patimur, quam ille nostris deceptionibus, et per naturam subtilis, et per malitiam jugiter infatigabilis insistit. Cujus cuncta tergiversationum certamina atque machinationes Dominus beato Job insinuat. Et quod opprimendo rapit, quod insidiando circumvolat, quod minando terret, quod suadendo blanditur, quod desperando frangit, exorsus est dicens: Ecce Behemoth quem feci tecum, et caetera. Quae omnia in illorum verborum expositione plenius panduntur. Hic autem illud tantum commemorandum videtur, quia generaliter in omnibus agere nititur, quod in primo homine gessit. Verba Dei de cordibus eorum evellere, suaque blandimenta quae fraudulenter suggerit molitur infigere. Supplicia quae Deus minatur oblivisci suadet, et ad agenda quae perhibet nos instigat. Tunc dixit: Eritis sicut dii( Gen. III, 5). Nunc dicit: In hoc mundo sublimes apparete. Tunc dixit: Nequaquam moriemini. Nunc quasi misericordem Deum fingens, impunitatem scelerum promittit. Sed nos qui experimento primi hominis didicimus quam districte judex delinquentes feriat, oportet ut minacem ejusdem judicis sententiam extimeamus, et contra deceptionis fraudem ejusdem hostis cautius ac robustius consistamus, illud Job majus attendentes: Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Et item dicit Psalmista: Maledicti qui declinant a mandatis tuis.
2.10
Singulis autem hominibus vitiis convenientibus insidiatur. Prius enim conspersionem uniuscujusque perspicit, et tunc tentationis laqueos eidem conspersioni proximos opponit. Neque enim facile captivaret, si aut luxuriosis praemia, aut avaris scorta proponeret. Si aut voraces de abstinentiae gloria, aut abstinentes de gulae imbecillitate pulsaret. Si mites per studium certaminis, aut iracundos capere per pavorem formidinis quaereret. Sed ut efficacius in sua fraude praevaleat, eo vitio quo eum citius consensurum ex qualitate animi ejus novit, explorat. Hinc scriptum est: Dividitur aestus super terram. Quia videlicet in hac vita tentationis ardorem callide singulis ingerens quasi aestum dividit, dum vicinos moribus laqueos abscondit. In illis autem qui ejus voluntati subjecti sunt, quadam securitate perfruitur, dum cordibus eorum quasi superbus rex inconcussa potestate dominatur. Sed si cujuslibet mens ad desiderium Conditoris incalescit, si Redemptoris gratiae meminit, et teneri captivus a vitiis erubescit: cum idem hostis considerat se despici, et contra se mancipium quod dudum possederat reniti, mox in omni tentationis arte se instigat: ac ne is quem possederat ab ejus dominio liberetur, multiplici fraude decertat. Hinc de his qui convertuntur ad cor scriptum est: Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. Eidem quippe hosti maledicere est peccata quae suggerit exsecrari. Sed quisquis hoc fecerit Leviathan suscitat, qui, ut dictum est, in pravorum cordibus, quasi quietus et sopitus dormit. Quicunque igitur divinitus respectus, quae Dei sunt agere desiderat, Leviathan in certamine contra se provocat, ejusque malitiam sua conversione inflammat. Nec magnopere ergo quoslibet pravos inquietat, quippe quos non solum per mala, sed per ipsa quoque bona opera, quae non sinceriter gerunt, sibi servire conspicit; sed ad Deum confugientibus innumeras insidias tendit.
2.11
Quibuslibet autem pravis mala quaelibet aperte suggerit, eisque velut familiaribus iniquitates manifestius insinuat, ut scienter agant quae mala esse non ignorant. Bonis ergo velut extraneis latenter insinuans, mala quae publice non valet, tecta subintroducit: ut qui malis consentire refugiunt, in bonis aut tepidi sint, aut nimio zelo modum excedant. Quos plerumque gravius per ministros suos, quam per seipsum nocet, dum per malos vel illicit bonos ad malum, vel impedit eos in bono. Unde propheta: Velociores, inquit, fuerunt aquilis coeli inimici nostri. Omnes tamen quibus praevalet per tria vitia vehementius mergit. Videlicet alios per superbiam, qua se extollunt; alios per luxuriam, qua suis voluptatibus serviunt; alios per malitiam, qua suos proximos gravent. Unde et tribus nominibus ex ipsis tribus actionibus appellatur: scilicet avis, et Behemoth, quod est jumentum, et Leviathan, quod est draco. In his namque quos pro spiritalibus vel temporalbus divitiis in superbiam elevat, avis est. In his vero, quos ad luxuriam enervat, jumentum est. In his quos ad nocendi malitiam inflammat, draco est. In illis autem quos pariter per tria haec mergit, jumentum simul, et draco, et avis est. Maxima tamen virtus ejus in luxuria est. Unde ad beatum Job dicitur: Fortitudo ejus in lumbis ejus. Videlicet propter masculos. Et virtus illius, propter feminas, in umbilico ventris ejus. Ubi notandum, quia fortitudo ejus non dicitur esse in lumbis, vel in umbilico eorum qui prosternuntur: sed in lumbis et umbilico ipsius diaboli, quia nimirum sicut in Moralium libro XXXII perhibetur, ejus proprie corpus fiunt, qui ei per luxuriam succumbunt.
2.12
In qua tamen luxuria neminem usque ad consensum mergit, nisi eum qui prius in oculis Dei superbiendo cadit. Quod in se primus homo ostendit, qui postquam superbiendo peccavit, mox genitalia membra erubuit. Nam quia Deum superbiendo contempsit, mox a subdita carne praelium sumpsit. Unde propheta: Respondebit, inquit, arrogantia Israel in faciem, id est per meritum superbiae latentis in apertam luxuriam cadere permittitur. Qui ut ostenderet quod libido ex merito superbiae proruperit, ait: Spiritus fornicationis in medio eorum. Si enim spiritus superbiae sub Deo premitur, caro super spiritum illicite non elevatur. Quisquis ergo superna appetit, si postea voluptate prosternitur, non tunc se judicet victum, cum aperte superatur, quia tunc utique ante Dei oculos in culpae voraginem cecidit, cum sese ultra quam deberet efferens latenter intumuit.
2.13
Igitur malitia ad violentos pertinet. Superbia vero et luxuria, tam ad ipsos, quam etiam ad alios, qui mansueti plerumque videntur. Nam in ipsis mendicis et pauperrimis ista duo vitia vigere solent. Elatio namque spiritum erigit, luxuria carnem corrumpit. Unde et isdem nequam spiritus sub umbra et in secreto calami, et in locis humentibus dormire perhibetur. Quoniam eos quos decipit, primo a charitate Christi tepere facit. Tum vero per elationem quae per calamum foris quidem nitentem, sed intus vacuum designatur, sibi eos subjugat. Deinde per genitalia membra, quae loca humentia intelliguntur, ad turpitudinem prosternit. Sane qui vel haec duo, vel caetera quaelibet ejus figmenta superare cupit, hunc in prima suggestione contemnat. Quae suggestio caput ejus est. Quod videlicet caput ab uno quolibet fidelium virtutis pede facile conteritur, si prima suggestio respuatur. Unde ad eumdem hostem de qualibet studiosa anima Deus dicit: Ipsa conteret caput tuum. Cauda vero illius est operis completio, de qua scriptum est: Stringit caudam suam sicut cedrum. Succisa cedrus in lapidem durescit. Caudam vero suam quasi cedrum stringit, quia si caput ejus, quod est blanda suggestio, semel in corde recipitur, deinceps eidem cordi quasi ex jure dominatur, et violenta consuetudine pene insolubiliter innodatur. Hinc est quod nonnulli peccata sua fugere satagunt, sed evadere haec etiam decertantes nequeunt. Quia tanto ignis suasionis illius semel receptus amplius incendit, quanto se ei ad consentiendum molliorem quisque in vitio praebuerit. Sed quia nulla ratione conceditur, ut mens in hac carne posita suasionis ejus ardore non tangatur, restat ut malignis flatibus adusta, ad orationis aut confessionis opem sine cessatione se convertat. Flammam quippe suggestionis illius et unda lacrymarum citius exstinguit, et humilis confessio fraudes ejus efficaciter tanquam proditas allidit.
2.14
De his quae a proximis proximi patiuntur aliqua nihilominus relaturi, videtur ut duas generationes hominum, scilicet malorum et bonorum, primo ab exordio memoremus. Jam vero de singularum actibus quisque probet in qua generatione teneatur, dum cognoverit ad quam ex ejusdem generationibus pertineant opera quae facit. Sunt itaque duae generationes hominum, quae a duobus filiis Adam, a Cain videlicet et Abel, exordium acceperunt, et usque ad ultimos, qui nascituri sunt, nunc divise, nunc misti percurrunt. De bonorum generatione quae ab Abel justo incipit ita dicitur: Vos autem genus electum. Et item: Generatio rectorum benedicetur. Et alias: Dominus in generatione justa est. De malorum vero, quae a Cain incipit, sic dicitur: Generatio prava et exasperans. Et item: Generatio quae non direxit cor suum. Et illud: Gens absque consilio est. Quid enim plus sine consilio est, quam sicut illic sequitur, novissima non providere? Gens bonorum habet civitatem suam Hierusalem, cujus et civis est, partim in coelo jam regnans, partim hic peregrinans. Et habet humilem regem Christum, de quo eidem dicitur: Ecce Rex tuus venit tibi mansuetus, sedens supra pullum asinae. Habet et illa generatio malorum civitatem suam Babylonem, partim in inferno damnatam, partim adhuc in iniquitatis ministerio occupatam. Quae et superbum regem habet diabolum, de quo dicitur: Ipse est rex super omnes filios superbiae.
2.15
In illis autem duobus hominibus, a quibus hae generationes exortae sunt, quid sequaces eorum gerant provida dispensatione expressum est. Nam ut prius de Cain dicamus, qui primogenitus Adae fuit, ipse agricola exstitit, et sequaces ejus totis desideriis terrena quaerunt: qui hic habent bonum suum, quamvis multis angustiis intermistum, cujus boni perceptione laetantur. Qualis laetitia de talibus gaudiis et rebus inesse potest? Ille sacrificium Deo, sed non simpliciter obtulit, et isti fidem, licet verbotenus, tenent. Qui saepe multa bona faciunt, quae tamen vel malorum admistione, vel sicut ille, fraterno odio commaculant. Aliis donant, aliis rapiunt, mercedes congregant: sed, ut scriptum est, eos in saccum pertusum mittunt, dum pro ipsis donis aut laudes ab hominibus, aut a Deo praesentis vitae felicitatem quaerunt. De quibus propheta dicit: Victimas in profundo deferunt, id est ea quae in imo sunt, per quaelibet bona opera requirunt. Nam si coelestia quaererent, victimas in altum levarent.
2.16
Ille fratrem occidit, isti proximos aut damnis affligunt, aut exemplis necant, quantum in ipsis est. Unde scriptum est: Propter multitudinem calumniatorum clamabunt. Videlicet in quibus malorum pravitas displicet, calumniatores recte vocantur, non solum qui exteriora bona rapiunt; sed etiam qui vitae reprobae exemplo interna nostra dissipare contendunt. Graviorem namque calumniam nobis infert, qui male vivendo vim nostris moribus irrogat, quam is qui violenter damna rebus ingerit. Hujusmodi autem quisque non solum calumniator, sed homicida ex verbis Domini comprobatur. Ait enim de diabolo: Ille homicida erat ab initio, id est, ex quo exstitit homo cui invidebat. Vide ut Joannes dicit genus homicidii. Non gladio armatus, non ferro accinctus, ad hominem venit, serpente indutus, locutus est mulieri, et per illam venenavit virum. Illum utique audiendo mortui sunt. Diabolus verbum seminavit et occidit. Noli ergo putare hominem illum non esse homicidam, qui vel exemplo, vel verbo mala persuadet; quia, si fratri persuadet, occidit. Inde est quod ille lusus Ismaelis cum Isaac non lusio, sed illusio a matre putatur, et ab Apostolo persecutio nominatur.
2.17
Ille ab ipso Deo prohibitus est ne fratrem occideret, sed audire contempsit. Qui postea ut haberet poenitendi occasionem requisitus est, sed confiteri noluit. Nec enim in hoc ei dissimiles isti sunt, qui scienter prohibita quaeque faciunt, jussa vero contemnunt. Nam videas eos impudenti praesumptione quaelibet vitia committere, et, quod juxta beatum Gregorium omni peccato fit gravius, etiam de patratis sceleribus superbire, ut scriptum est: Laetantur cum male fecerunt.» In his namque, sicut in Cain, superbia per usum crescit: ut ita hoc vitium in se nec saltem esse putent, cum eo pleni sint. An non ingens in illo superbia fuit, cum requisitus respondit: Nunquid custos fratris mei sum ego? Sic quippe in mente superbia, sicut in oculis caligo generatur. Nam quo latius caligo se dilatat, eo vehementius visum obscurat. Ita et haec paulisper crescens, mentis oculum a spiritali intellectu dividit, ut captivus animus hanc et pati possit, et in se videre non possit. Quia vero anima semel voluntarie lapsa nunquam illic jacere permittitur quo primitus cadit, sed ad graviora detrimenta tanto profundius proruit, quanto longius a Conditoris humilitate discedit: idcirco tales justo Dei judicio obcaecantur, ut ad ejus praecepta durum et insensibile cor habeant. Unde Psalmista: Auferuntur judicia tua a facie ejus. Excaeca, inquit Isaias, cor populi hujus, quo contra de humilibus dicitur: Beatus vir qui semper est pavidus. Per hanc itaque duritiam quam idcirco incurrunt, quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, mandata ejus observando, ita destruuntur, ut amittant a corde innocentiam, ab ore veritatem, ab opere justitiam, a carne continentiam, ab intellectu fidei religionem. Deus enim dedignatur cum superbia coli. Unde et hi in suis immunditiis merito superbiae dimissi diabolicis suasionibus ita falli permittuntur, ut etiam ad perfidiam dilabantur. Hos defectus ab eisdem malignis spiritibus sensim perstructos, Psalmista, demonstrans ex voce destruentium Hierusalem, ait: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum. Fundamentum enim est fides, quia super hanc bona opera construuntur. Perversos ergo spiritus virtutis munimen usque ad fundamentum exinanisse est, everso bene vivendi opere, etiam a cordibus hominum robur fidei dissipasse. Hinc Jeremias: Constupraverunt te, inquit, usque ad verticem, hoc est ab exterioribus actibus, quasi ab inferioribus membris, usque ad celsitudinem fidei, quae est totius virtutis fundamentum, polluendo pervenerunt.
2.18
Quique tales forte non patientur audire, quod fidem perdiderunt. Sed nunquid fidem habere dicendi sunt, qui proximos persequuntur? cum doctor gentium dicat: Qui negligit curam proximorum, fidem negavit. Et certe pejus est fratres opprimere, quam eorum curam negligere. Judex quoque hominum quomodo reprobabit eos qui ut canibus vel equis cibos praepararent, victum pauperis per sudorem acquisitum auferunt; si illos in aeternum ignem projiciet, qui esurientem non cibant? Nam et pater Augustinus in Epistola sancti Joannis dicit: Christus propter solam charitatem in carne venit; qui ergo charitatem non habet, Christum negat in carne venisse. Sunt plurima quae quosdam in Ecclesia constitutos infideles esse demonstrant. Personam potentis ita plerique accipiunt, ut pro ejus favore verum in causa proximi negent. Et quid est veritas, nisi Christus qui ait: Ego sum Veritas? Joannes non de confessione Christi, sed de justitiae veritate requisitus occubuit. Quisquis ergo veritatem idcirco negat, ne personam potentis offendat, si Joannes eo ipso propter Christum occubuit, quia videlicet pro veritate mortem incurrit, iste procul dubio Christum negat, qui ne personam offendat veritatem tacet. Ecce post haec ante oculos hominum Christianus est, sed si districte judicetur ante Deum, jam non est. Quo videlicet libro multa de ministris etiam Ecclesiae dicuntur, per quae et Balaam et Jezabel imitari et Antichristi membris uniri comprobantur.
2.19
Ut autem ad aliquid tale veniamus, in quo persimile factum esse Cain sequaces evidentius manifestentur, ille, ut dictum est, monentem Deum audire noluit: isti servos ejus et rectores contemnunt, imo ipsum per ipsos, sicut in ipsius verbis ostenditur, dicentis: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. Qui etiam ejusdem rectoribus potestatem ligandi atque solvendi in persona beati Petri concessit, quam ita confirmavit ut alias diceret: De omni re quacunque duo ex vobis consenserint super terram, fiet illis a Patre meo. Sed ob hoc forte vel excommunicationes pastorum, quas ad compescendam pravorum malitiam adhibent, vel admonitiones contemnunt, quia vitam illorum reprehendunt: quod equidem ingens scandalum quibusque illusoribus praebet. Sed pastor et episcopus animarum nostrarum Christus non est contemnendus, qui in his auditur, et contemnitur, qui sicut praesciens futurorum huic temeritati contemptorum obviat dicens: Quaecunque dixerint vobis, servate et facite. Et ut hoc inferamus, quis pejor quam Caiphas, qui de Christo prophetavit? Scilicet qui prophetiam unde meruerit, sanctus evangelista monstrare studuit, dicens: Cum esset pontifex, prophetavit. Saul rex impius et reprobus, cum praeciperet ne quis donec esset complecta victoria comedisset, Jonathas etiam jussionis nescius paululum mellis gustasset, mox divinus favor ita subtractus est, ut victoria penitus intermitteretur. Quam indignationem suam idcirco Deus tunc palam fecit, ut quantopere in contemptu rectorum offendatur, deinceps per omne saeculum intelligi posset. Nam et Judas proditor cum caeteris Christi discipulis daemonia fugabat, quod in libro epistolarum sancti Gregorii, et in sermone de cruce sancti Joannis Chrysostomi perhibetur. Igitur Caiphas propter pontificatus honorem prophetavit; et illam Saulis jussionem ab ignorante licet contemptam adeo vindicavit, ut Jonathas mortis sententiam incurreret, nisi totius populi auctoritate liberaretur. Daemones ob reverentiam divini nominis ab ipso suo complice fugabantur. Cum vero ista ita sint, viderint quid faciant, qui pastores etiam sine fide Christi viventes despiciunt. Ut enim ita dixerim, audaciores sunt quam daemones.
2.20
Qui et si reprehensibiles sunt, ut in libro XXV Moralium disputatur, magna cautela subditis cavendum est, ne vitam eorum judicare praesumant. Habent judicem suum Deum, qui per magistros quidem vitam judicat plebium, sed per semetipsum facta examinat magistrorum. Quamvis etiam subditi, quos modo magistri discutere vel negligunt, vel non possunt, ejus procul dubio judicio reserventur. Nam praelatos a se solo judicandos innuit, cum cathedras vendentium columbas sua manu evertit. Si autem rectores nati sunt, subditi seipsos tantum et non illos accusent, quia certe eorum culpa est quod talibus subjiciuntur. Scriptum quippe est: Dabo tibi reges in furore meo. Et item: Regnare facit Deus hominem hypocritam propter peccata populi. Si ergo irascente Deo secundum merita rectores accipimus, in illorum actione colligimus quid ex nostra aestimatione pensemus, vel cujus meriti simus. Si ergo magistrorum vita jure reprehenditur, oportet ut eos subditi sufferant, etiam cum displicent. Sed hoc est solerter intuendum, ne aut quem venerari necesse est, imitari appetas, aut quem imitari despicis, venerari contemnas. Subtilis etenim via tenenda est rectitudinis et humilitatis, ut reprehensibilia magistrorum facta displiceant, quatenus mens subditorum a servanda magisterii reverentia non recedat. Debet tamen a subditis humiliter suggeri, si forte valeat in praelatis quod displicet emendari. Et libere ergo dicenda sunt quae sentimus, et valde humiliter promenda quae dicimus, ne et quae recta intendimus, haec elate proferendo, non recte faciamus. Quod enim magistri a subditis reprehendi non debeant, bene bobus calcitrantibus inclinata illa testamenti, quae rectores significat, arca figuravit. Quam quia casuram credens Oza levites erigere noluit, mox sententiam mortis accepit, in humero percussus, quo ex praecepto legis eam ferre debuerat: quia nimirum dum subditi contra praelatos, quorum imperia ferre debuerant, manum submissionis mittunt, a sorte viventium reprobantur.
2.21
Christus baptizat, sicut Deus Pater Baptistae Joannis testatur dicens: Super quem videris Spiritum descendentem, hic est qui baptizat. Non ergo melior est baptismus per manus cujuslibet sancti hominis, quam per manus peccatoris, quoniam qualiscunque baptizator sit, Jesus est qui baptizat. Sic et de ministerio sancti altaris debet intelligi, quia scilicet et per manus aut justi aut injusti sacerdotis oblationem consecrat ipse Christus, et sicut Joannes in homelia de proditione Judae disseruit nunc ipse Christus praesto est, et non ipse sacerdos corpus Christi consecrat, sed ipse Christus per ipsum. Nam sicut vox Dei in primordio mundi semel jussit, ut terra per singulos annos fructum afferat, et illa semper habet effectum ad generationem; sic et eadem vox hominis Jesu semel quidem in coena dixit: Hoc est corpus meum, et hoc facite in meam commemorationem: sed donec, ut ait Apostolus, ipse veniat ad judicandum efficientiam ipsius rei, vox ista per omnem Ecclesiam adimplet. Et quidem fieri potest ut is qui consecrat, alter Judas sit, cui rex dicat: Amice, quomodo huc intrasti? Is tamen qui non mentitur faciet quod promisit. Hinc itaque ex obliquo unusquisque intelligat, quia vis et pondus excommunicationis, aut admonitionis pondus, per qualemcunque personam fiat, ex Dei majestate pensetur, cujus auctoritate deponitur.
2.22
Spiritalis, juxta Apostolum, omnia dijudicat, sed animalis homo non percipit spiritalia. Quapropter et isti nihil secundum fidem metientes, pro eo quod contemptus eorum non statim per aliquod manifestae ultionis signum redarguitur, negligunt futurum examen contremiscere, quod ad praesens non experiuntur, et idcirco ad peccandum sunt praecipites, ad corrigendum vero difficiles. Unde scriptum est, quia propter hoc multiplicantur mala in terra, quod non cito profertur sententia contra delinquentes. Et certe tunc pejore ultione damnantur, cum eis nulla adversitate resistitur: quia videlicet ut in Moralium libro XXVI dicitur, eos Deus ad supplicium aeternum reservat, quos per temporales afflictiones a suis pravitatibus non refrenat. Hinc scriptum est: Percussit inimicos suos in posteriora, non in praesenti, et opprobrium, non temporale, sed sempiternum dedit illis. Hinc sanctus Noe filium suum reprobum, non in ipso, sed in posteritate seminis ejus damnavit. Non ergo rebelles sibi de impunitate blandiantur, quia nunc Deus magis poenaliter praevalere permittitur, et manifestae damnationis indicium est, quando conatibus eorum nulla contrarietate impediente subsequens favet effectus. Etenim quia Deus, ut scriptum est, nullum tempus sine testimonio suae virtutis derelinquit, multos etiam nostra aetate pavenda ultio punit, ut illud fuit. Cum ante hos annos sancti Andreae solemnitas in prima Dominica Dominici Adventus concurrisset, quidam sacerdos, sicut Turonicae ecclesiae praecentor, asserit pagensibus suis utrasque missas audire praecepit. Inter quos erat quidem medicus, qui audita prima missa discessit. Quem cum sacerdos increpasset, grave ei respondit. Et ille excommunicavit eum. At vero medicus ad domum suam iratus discessit, et in contemptum excommunicationis mox potum accepit, atque protinus vexari coepit quousque animam exhalaret. Si isti hoc vidissent forsitan timuissent, quibus illa exprobratio congruit: Generatio prava et adultera signum quaerit. Ut illud Job: Videntes plagam meam timetis, quia plerique Deum timere nesciunt, nisi cum vel in se, vel in aliis experta adversitate terrentur.
2.23
Theodosius imperator ille famosus, sicut Tripertita historia refert, quadam vice a quodam monacho, qui, ut credo, non bene compos mentis suae erat, pro quadam ejus querela, quam non statim expedierat, excommunicatus est. Et monachus quidem excommunicatione in pictatio descripta, et quo ab imperatore inveniri posset projecta discessit. At imperator non illum gyrovagum, sed coelestem potius regem, cujus auctoritate solet excommunicatio fieri, in causa considerans, prandere nullatenus, cum quidem incumberet hora, praesumpsit. Multisque episcopis coram astantibus, et cum illo episcopo, ad cujus dioecesim praedictus monachus pertinebat, licentiam dantibus, cogi non potuit ut aliquid gustaret, donec monachus diu multumque quaesitus, et aliquando repertus est, et rogatus ut imperatori licentiam daret. Velim ut istis personis ex obliquo personas componant, quatenus causam a contrario verius discernant. Ecce imperator non qualiscunque, sed Theodosius omni saeculo post se mirandus, observavit excommunicationem non rationabiliter, sed inepte prolatam, neque a quolibet, qui vel tenuem excommunicandi potestatem habuerit, sed a stulto monacho fortuitu injectam. Isti vero degeneres homunciones, nullumque saltem apud vulgares signum honestatis habentes, contemnunt excommunicationem non fortuitam, sed ecclesiastica censura per pontifices decretam. Certe quia dies mali sunt, in quibus, ut ait Apostolus, existunt homines seipsos amantes, qui auditum a veritate avertentes sanam doctrinam non recipiunt. Inde est quod pondus divinae auctoritatis parvipendunt, et non solum Dei ministros, sed ipsum etiam per eos admonentem more Cain spernunt. Quia vero de uno rege, qui mira humilitate excommunicationem, licet ineptam, observavit, audivimus, nunc de alio quid contigit audiamus.
2.24
Legitur in historia gentis Anglorum, quod quidam episcopus duos fratres Palatinos viros pro repudio uxorum excommunicavit. Contigit autem ut rex ipsius gentis juxta domum ipsorum transiret. Qui multis blandimentis delinitus, ut apud eos ad prandendum diverteret, tandem consensit. Expleto autem convivio, cum jam rediret, obviavit episcopo, qui fratres illos excommunicavit: quem cum vidisset intremuit, et exsiliens de equo in media, ut erat, via prostravit se coram episcopo. At ille appropinquans ad eum, ferula, quam manu tenebat, tetigit eum dicens: O rex, non est meum agnoscere tibi, quia contra Deum fecisti, quando te excommunicatis scienter sociasti. Idcirco ista sententia est de te: hoc anno mori habes in domo ipsa in qua excommunicationem contempsisti. Quod et factum est sicut ibi legitur. Ecce rex non potuit hunc reatum nisi moriendo expiare: ecce episcopus nec prostrato regi in pulvere potuit ignoscere. Ex his ergo colligendum est, quia nec ipse episcopus, cujus excommunicatio contemnitur, sine gravissima poenitentia hujusmodi facinus ignoscere potest.
2.25
De signis vero illud sciendum, quia juxta Scripturam: Unicuique rei tempus suum est sub coelo. Unde sancta Ecclesia signis ad corroborandum suorum fidem in primordiis suis indiguit. Nunc vero constante jamdudum fidei statu signa admodum non requirit. Verum ut internus arbiter cogitationes ex multis cordibus revelet, terribili dispositione priusquam Antichristus appareat, virtutum signa ab eadem Ecclesia subtrahuntur. Nam prophetia absconditur, curationum gratia aufertur, prolixioris abstinentiae virtus minuitur, doctrinae verba conticescunt, miraculorum prodigia tolluntur: hoc in libro XXXIV Moralium. Quod idcirco fieri permittitur, ut dum subtractis virtutibus eadem Ecclesia abjectior apparuerit, manifestum fiat qui illam propter spem coelestium praemiorum, et non propter praesentia signa venantur, et qui sunt illi qui invisibilia, quae promittit, sequi negligunt, dum signis visibilibus ad ejus reverentiam non incitantur, cum etiam a fidelibus miraculorum divitiae subtrahuntur. Unde scriptum est de eodem Antichristo: quia faciem ejus praecedet egestas. Satellites ejusdem Antichristi mira facturi sunt, qua videlicet occasione fiet, ut qui Ecclesiam pro solis miraculis venerantur, illius veneratione contempta, ad illorum qui signa fecerint consortium transferantur. Bonis tamen signa omnimodis[ modis omnibus] non deerunt, sed in comparatione eorum aut pauca, aut nulla videbuntur. Inde est quod nec ipsa perjuria, quae tam cito Deus punire solebat, jam manifesta ultione vindicat, imo vero ea, quasi non punienda sint, multiplicari permitit. Nunquid perjuri dicere possunt, quod vel Deus modo non puniat quod ante solebat, vel sancti non ejusdem sint potestatis, ut perjuria super se facta sicut olim puniebant, ita nunc punire nequeant? Possunt utique, sed jam tempus est ut signa cessent. Non utique mirum si contemptum Deus praelatorum vindicare dissimulat, quandoquidem sanctorum injurias tam longanimiter suffert. Sed quia de juramento sese occasio praebuit, quid de hoc Hieronymus in Ezechielis libro V dicat commemoremus. Sedecias rex pactum subjectionis cum rege Nabuchodonosor inierat, sed mentitus est ad regem Aegypti confugiens. Dicit ergo Ezechiel: Nunquid effugiet qui solvit pactum? Vivo ego, dicit Dominus, quia adducam eum in Babylonem, et ibi morietur in praevaricatione, qua despexit me. Sententia saecularis est, dolus an virtus in hoste requiratur. Quam sententiam solent opponere qui dicunt hostes fraude decipiendos, et quibus ut quiescamus donec jures et pactum ineas sub nomine Dei. Prudentiae est et fortitudinis, vel decipere, vel superare adversarium qualitercunque potueris. Cum autem te constrinxeris juramento, neque tanquam adversarius decipiendus est, quia non est considerandum cui juras, sed per quem juraveris. Alioquin et illum despicis per quem juras, et hostis fidelior invenitur quam tu, qui propter nomen Dei tibi credidit. Non enim hostem decipit, sed amicum, qui illum decipit cui juramento divini nominis fuerat copulatus. Hoc dictum sit ut Christianus, qui contra Christianum juramentum frangit, quid mereatur hinc intelligat, si foedus illud quod contra paganum Judaeus violavit sic animadvertitur, ut Sedecias avulsis oculis propter hanc praevaricationem in Babylonem cum ducibus suis captivus ductus sit.
2.26
Ut autem sacerdotalis dignitas propter fidei majestatem ostensione etiam visibilis miraculi commendetur, illud beati Petri ad medium deducatur. Hic beatus Petrus Alexandriae praesul fuit, et Arium haereticum ab Ecclesia sua primus ejecit. Cui dehinc instante passionis articulo Christus per somnium nimio splendore fulgens apparuit, indutus videlicet colobio nimis candidissimo, sed usque ad pedes scisso. Quod tamen colobium ambabus manibus ad pectus suum stringens, nuditatem suam quodammodo operiebat. Quem Petrus esse Christum intelligens, cum ingenti horrore attonitus ait: Mi Domine, quis hoc fecit? At ille ait: Arius mihi hoc fecit, et caetera quae ille nimis affectuose prosecutus est. Hic ergo Petrus tempore episcopatus nunquam in cathedra sua sedere voluit, sed super scabellum ipsius cathedrae residebat. Propter quod frequenter clerus et populus contra eum querebatur, sed nequaquam acquiescebat, quoniam quotiescunque thysiasterium ascendebat, splendor igneus de ipsa sede egrediens apparebat, cujus aspectu vir sanctus ita accendebatur, ut nesciret se interdum esse in corpore. Cum autem quadam die clerus et episcopi qui aderant de praedicta sessione quererentur, ille coactus et jam celare non valens: Quid, inquit, affligitur cor meum? Annon videtis virtutem igneam quae emicat de solio illo, et spiritum coruscare non cernitis? Cumque omnes demisso capite tantam rem audientes conticuissent, ille subjunxit: Credite mihi, filioli, si videretis quae video, tunc cognosceretis, qualis est sacerdotalis virtus, et quae gratia in ipsis habitat, ad cujus majestatis praesentiam ego territus sedere in eadem cathedra non audeo. Quo exemplo si bene consideratur, cum hinc admodum contemptores terreri possent, tum quoque ipsi sessores non mediocriter contremiscerent. Hoc in ipsius passione refertur.
2.27
Manebit ergo sanctae Ecclesiae sua potestas, et impietas imperii erit super eum. Fidelibus autem de eadem Ecclesia dicitur: Ponite corda vestra in virtute ejus. Id est non secundum quod foris apparet, sed mentalibus oculis quae virtus in ea sit introspectent: semper namque praesto est ille qui promisit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Unde et illic sequitur: Ut enarretis quoniam hic est Deus. Sed et sancti quique pontifices sedibus suis quas aliquando corporaliter tenuerunt, spiritali praesentia semper adesse creduntur. Quod etiam si placet exemplo monstretur. In illa divi Gregorii vita, qua Romani utuntur, multa mirabilia per praesentiam ejus post transitum in illo suo monasterio, cujus in homiliis meminit, patrata manifeste declarantur, e quibus unum est. Quidam nefarius nomine Dominicus quamdam sanctimonialem a se corruptam juxta illud monasterium sibi conduxit, cumque hospitio latrina deesset, trabeculas, quae fontem sancti Gregorii senserant, infelix abstulit, et latrinam aptavit. Cum sequenti ibidem nocte dormiret, comprehensus est a duobus quasi cubiculariis atque ligatus: quos cum interrogaret cur se ligarent et tam crudeliter impellerent: Propter fornicariam, inquiunt, te sanctus papa jubet in audientiam duci. Forte tunc Joannes pontifex Romanus pridie contra Saracenos perrexerat: cujus absentiam reus ille recordatus, dominus, inquit papa, nunc in urbe non est, et quomodo me ligari jussit? At illi dixerunt: Si papa Joannes hinc abiit, sanctus Gregorius hic remansit, qui more solito urbem perlustrans cum hic veniret, septa sui fontis a te propter meretriculam reperit dissipata. Ille excitus cum jam internis febribus arderet duodecimo die expiravit. Qui Zachariae quidem qui monasterio praeerat objurgationem contempserat, sed Gregorium loco esse praesentem atque singula quaeque perscrutantem, quod non suspicabatur, moriendo probavit.
2.28
Quisquis igitur ex fide vivit, Christi vel sanctorum ejus praesentiam revereatur, et non praeconem contemnat; si etiam, quod absit, vitae merito contemnendus fuerit, sed judicis potentiam reformidet. Licet enim talis judicandi locum teneat, cujus vita loco minime concordat: quisquis tamen regiminis gradum sortitur, locum apostolorum in ligandi atque solvendi auctoritate suscipit. Et idcirco sicut in homilia Evangeliorum vigesima sexta sancti Gregorii dicitur: Utrum juste an injuste liget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est, ne is et qui subest, et cum injuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur. Pastor ergo sicut de omnibus judiciis suis, rationem vero judici redditurus, vel absolvere indiscrete timeat, vel ligare: subditus vero ligari timeat, vel injuste. Qualiter autem praelati vel sibi, vel subditis vivant, aut qualiter quaedam levius, quaedam asperius corrigant, quaedam dissimulent, nec tamen crescere sinant, in libro Pastorali manifeste disseritur. Hic tamen ex libro XXVI Moralium illud commemoretur, si a pravorum correptione cessaverint, ipsi pro eis punientur. Et quot regendis subditis quisque praeest, tot apud districtum judicem animas solus ad reddendam rationem habebit, cum forte de sua sola vix sufficiat. Subditos quoque tanto liberiores in divino examine praelati reddent, quanto hic eorum culpam sine vindicta non deserunt: ipsi vero tanto obligatiores fiunt, quanto in his qui committunt, nec verbi quidem injectione ab aliquo lacerantur.
2.29
Pravorum perversitas exigit, ut contra contemptum eorum tanta dicantur, accepta videlicet occasione de Cain, cujus isti sequaces sunt qui Dei ipsius admonitionem contempsit: qui et culpam confiteri noluit, sed et timide respondit dicens: Nunquid custos fratris mei sum? In quo facto genitorem suum Adam imitatus est, qui ad poenitentiam requisitus mox adminiculum excusationis adjunxit, dicens: Mulier quam dedisti mihi, dedit mihi, et comedi. Excessum suum latenter intorquens in auctorem, quasi ipse qui mulierem dederat, occasionem delinquendi praebuisset. Hinc est quod ex illa radice ramus hujus erroris usque nunc in humano genere protrahitur, ut quod quisque male agit, aut excusando levigare, aut argumentando defendere conetur. Et certe peccare non debuimus, sed utinam post ruinam resurgere conaremur, et culpam defendendo non multiplicaremus. At miserabili modo quo spiritus peccando longius a veritate disjungitur, eo nequius obduratur. Et culpa quae terrere mentem debuit, magis hanc extollit. Porro autem de Cain adhuc aliquid contra ejus imitatores dicamus. Ille vagus et profugus deguit, et de istis dicitur: Ambulabunt in vacuum et peribunt. In vacuum ambulant qui nihil secum de fructu sui laboris post mortem portant. Qui et profugi sunt, quia vitam praesentem sequentes fugiunt alternam, istam invenientes, illam perdunt. Alius namque adipiscendis honoribus, alius multiplicandis facultatibus, alius promerendis laudibus anhelat; sed cuncta haec quisque aut ante mortem perdit, aut moriens deserit. In vacuum ergo laborat, et vagus vitam suam percurrit, qui secum ante judicem nihil ad promerendam animae salutem portat. Quoquo enim modo culpa prodeat, ita semper eidem subacti sunt, ut vel recte non incipiant, vel si inceperint fracti in ipso conatu ad consuetam pravitatem redeant. Ille primogenitum suum Enoch vocavit, atque ex nomine ejus civitatem quam condidit appellavit. Enoch dedicatio dicitur. Et omnes iniqui quanto longius a coelesti haereditate divisi sunt, tanto profundius in hac vita quae prima est cordis radicem figunt. Et cum scriptum sit: Ne discumbas in primo loco, se in primordiis dedicant, ut hic ad punctum floreant, et a sequenti patria funditus arescant.
2.30
Quorum studia haec sunt, contra praecepta Conditoris indurescunt, pravis desideriis succensi, nec suis mortibus aliquando parcunt. Inanem gloriam etiam cum vitae detrimento quaerunt. Bonos vero dictis et factis persequuntur, et etiam gladiis. Spem in semetipsis ponunt; contra flagella Conditoris insensibiles existunt. Mortalia non mortaliter cogitant; habendi cupiditatem nullo congestu lucrorum finiunt. Inter quaslibet amaritudines ad voluptatem carnalis desiderii recurrunt; corpus quantum possunt epularum diversitatibus nutriunt, moestitiam locorum blandimentis demulcent. Ne despecti videantur, dignitatibus se inaltant; potestatibus cunctos transcendere gestiunt. Qui vero astutiores sunt, corda sua discunt machinationibus tegere, sensum verbis velare, irrogata mala multiplicius reddere, simplices irridere. Haec veteris hominis prudentia est, quae a pueris pretio discitur, in juvenibus usu roboratur: hanc qui sciunt, caeteros despiciunt; qui nesciunt, in aliis urbanitatem putant. Hi superna quae amiserunt, nec plangunt, nec recogitant; ingenitam libertatem non recolunt, semetipsos in his, ad quae projecti sunt, deserunt. Exsilium quod patiuntur more patriae diligunt, et cum miseri sint ipsas miserias amant, seque inter eas in bonis esse putant. Ita ab exordio vitae usque ad finem in iniquitate perdurantes omni tempore per augmentum malitiae contra semetipsos ictus ingeminant, quibus succisi in aeternum ruant, qui aeternam patriam non amant, quia sufficere sibi credunt, si eis suppetant bona temporalia quae cupiunt: et si in his succrescunt, felices se et munitos putant: et ita ubi carne requiescunt, ibi mentem exstinguendo sepeliunt. Quisquis itaque haec et alia quamplura, quae ob prolixitatem omittimus, in se deprehendit, veterem hominem cum suis rationibus necdum se deposuisse cognoscat, sed ad illam civitatem, cujus rex diabolus est, etiam si audire non patitur, factis prodentibus pertinere probatur.
2.31
Justus Abel sicut in se regem coelestis Hierusalem Christum cum omni collectione electorum significavit, sic in agno quem obtulit innocentiam eorumdem electorum expressit. Ut enim de studiis ejusdem innocentiae quiddam commemoremus, quicunque inter eos perfecti sunt, nihil callida simulatione simulant, quia loqui dupliciter ignorant. Non se student rerum abundantia fulciri, non per dignitates saeculi honorabiles ostentari, non cultu vestium pompare, non in his quae extra se sunt gloriari; honorari metuunt, non despici; corpus continentia tenuant, mente et moribus pinguescunt. Pro justitia contumelias suscipere gaudent; injurias non facere, sed tolerare lucrum putant. Sed et alia hujusmodi gerentes Deo quidem placent, oculos autem Cain offendunt, quia sapientes et cultores hujus mundi abjectos, et quasi mortuos deputant, quos non carnaliter secum vivere cernunt. Quod in illo juvene signatur, quem Dominus cum a daemonio liberaret, ita paululum jacere permisit, ut a multis mortuus diceretur, quoniam qui spiritaliter vivere nesciunt, eum qui immundis desideriis caret, inutilem penitus atque exstinctum arbitrantur. Unde Job ait: Deridetur justi simplicitas, quia videlicet dum foris idem justus temporali gloria non resplendet, eis qui nulla bona nisi carnalia pensare sciunt, in despectu venit. Unde bene Moyses electorum voce ait: Abominationes Aegyptiorum immolabimus Domino. Aegyptii dedignantur oves edere, sed quod illi abominantur, hoc Israelitae Deo offerunt, quia simplex humilium vita Deo in sacrificium vertitur, quam superbi et duplices fatuitatem putant esse. Fraternae caedis Cain spirans Abel foras egredi suadet; foras autem egredi est, neglectis coelestibus bonis exteriora quaerere. Ad quod videlicet agendum nonnulli qui appetitui terrenorum succumbunt, eos vero qui aeterna sequi videntur inflectere, vel solo exemplo, vel etiam verbis solent. Quos uxor beati Job evidenter expressit, quae verba blasphemiae viro suasit. Nam et hi propter professam fidem intra sinum Ecclesiae fidelibus admisti sunt, quos eo imitabiles pene sibi faciunt, quo eos usque ad fidei cubile recipiunt. Sed quisquis vult crudelitatem Cain evadere, studeat internis desideriis jungi, cesset exteriora per exempla pravorum ambire. Nam ille in Evangelio latrones non incurreret, si ab Hierusalem, quod est visio pacis, non exisset, neque filiam Jacob rex terrae corrupisset, nisi illa ad videndas illius regionis mulieres processisset. Hinc de eodem Jacob dicitur: Quod simplex in habitaculis habitavit. Esau vero, quem Deus odio habuit, vir gnarus venandi fuit.
2.32
Patitur autem Deus innocentem Abel ab impio Cain jugulari, quem tamen ipse suscepit: quoniam electorum est hic mala perpeti, hic diversis modis flagella sustinere, quibus reservatur de haereditate gaudere aeterna. Nam si filii, et haeredes. Filii vero esse ex ipsa afflictione noscuntur juxta illud: Flagellat omnem filium quem recipit. Licet enim non sit filius omnis qui flagellatur, tamen nullus est filius qui non flagelletur. Mali vero sine verbere relinquuntur, ut sicut in libro XXIV Moralium dicitur: Saltem hanc vitam sine poenis ducant, qui ad tormenta sine fine quae sunt mala agendo festinant. Nequaquam enim retributionis gaudium de aeternitate colligitur, quod non hic prius pia tribulatione seminatur. Eant igitur reprobi, et desideria sua inulte consumant, quia certe ad reatus testimonium Deus convertit etiam ipsum tempus, quod eis ad poenitentiam tribuit, et iram quam nunc retinet quandoque irretractabiliter infundit. Quod ex afflictione bonorum colligitur, quos cernimus et pia agere et crudelia multa tolerare. Nam districtus judex quanta illic animadversione ferit quos reprobat, si hic tam districte cruciat quos amat? Hinc Petrus ait: Tempus est ut incipiat judicium de domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Dei Evangelio? Peccata quippe nequaquam divina severitas inulta remanere permittit, sed ira judicii a nostra hic correptione inchoat, ut in reproborum damnatione conquiescat. Propter utrosque enim Job ait: Si impius fuero, vae mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. Impius namque caput hic levat, qui prosperis hic fulcitur, sed quod sequitur non evadet; superbia enim ejus aeterna ultione feritur. Justus vero oppressus miseria caput levare non sinitur, sed transitoriis doloribus expiatus ab aeterno verbere liberatur.
2.33
Caput itaque justi Abel in mortem premitur, et impius Cain in effrenatione suae voluntatis abire sinitur, ut in illo felix bonorum adversitas, in isto malorum infelix prosperitas monstraretur. Fit enim plerumque ut sicut ille tunc, sic nunc unusquisque malus, cum a jugo divinae servitutis collum mentis excusserit, in perpetratione cujuslibet reatus agendi facultatem habere permittatur. Qui dum sub divinis praeceptis non restringitur, dum in agendis malis impia libertate potitur: interdum licere sibi putat omne quodlibet, unde bene de eo scriptum est: Quasi pullum Onagri liberum se putat. Onager dicitur asinus agrestis. Agrestia vero animalia libertatem habent et ire quo volunt, et quiescere quando volunt. Qui ergo implere mala quae desiderat per effrenatam libertatem quaerit, pullo onagri esse similis concupiscit, talis videlicet quia ad aliud non reservatur, sub disciplina quasi agrestis bestia non restringitur. Homo autem qui ad sequentem vitam dicitur, necesse est profecto, ut in cunctis motibus sub disciplinae dispositione religetur, et quasi domesticum animal loris vinctum serviat, atque aeternis dispositionibus restrictus vivat.
2.34
Ipse autem verus Abel cunctas nostrae tribulationis molestias consolans, mirabili compassione totum ex potestate sustinuit, quod nobis ex necessitate sustinendum novit, ut nos homines quod ex merito culpae patimur, non refugiamus, cum ille qui Deus est ex sola condescensione tanta sustinere dignatus est. Non itaque puto quemlibet tam praesumptuosum, ut quasi de singulari merito, vel digniori natura praesumens, praesentem vitam sine molestiis quaerat sibi disponi, cum ipse quoque auctor vitae, sine dolore passionis ab eadem vita non exiit. Quibuslibet enim virtutibus polleat, quid digna est vita peccatorum, si ejus et vita pro nobis flagello subjacuit, quae subdita nulli peccato fuit? Ut enim aliquid sub exemplo dicamus, Baruch discipulum Jeremiae prophetae divina vox redarguit, eo quod caeteris in captivitatem transmigrantibus quietem sibi quaerere praesumpsit. Alioquin diverso itinere ambulat Christianus miles, si gaudia et delectationes quaerit, cui dux suus vias amaritudinis ostendit. De quibus viis scriptum est: Omnes vias jus intelligere noluerunt, videlicet superbi exempla humilitatis quae praebuit imitare despexerunt. Omnis enim actio quam per incarnationis suae mysterium Christus Dei sapientia gessit via est, et ordo vivendi: qui venientibus ad se tot vias praebuit quot exempla monstravit: de qua sapientia scriptum est: Quia clamitat stans in mediis semitis, quae nimirum investiganda nobis fuerat si se occultare velet. At nunc in mediis semitis figit gradum, ut in ipsam impinguamus, et nolentes; et quam videre negligimus, tangamus offendentes. Sane qualis est via quam ostendit? utique humilitatis: de qua ipse dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Quid enim in hac vita aliud quam dejectionem intuentium oculis ostendit? Nostrae enim perditionis fuit origo superbia diaboli. Ut ergo redemptionis instrumentum fieret humilitas Dei, ad hoc non solum visibilis, sed etiam despectus apparuit; ad hoc contumeliarum ludibria, irrisionum probra, passionum tormenta mortemque toleravit, ut humilis Deus doceret hominem non esse superbum. Propter humilitatem namque solam veraciter edocendam, is qui est aestimatione magnus super omnia, parvus inter omnia fieri dignatus est. Hae sunt ergo viae ejus, quas superbi intelligere nolunt, quoniam abjecta quae pertulit pati despiciunt. Sed easdem vias unicuique humili intelligere est hoc nosse, quia per haec infima transitur ad summa: scire quod oporteat adversa patienter tolerare, mansura perseveranter exspectare, ut exemplo ejus quem pati oportuit, et ita intrare in gloriam suam, aeterna quaeratur gloria, temporalibus opprobriis comparata.
2.35
Istae duae generationes, vel duae civitates, quae, ut dictum est, a duobus Adae filiis exortae sunt, in quatuor generationibus partiuntur: ut autem secundum illud exemplum quo malorum auctor Cain primogenitus fuit, et unusquisque nostrum primo malus est, et postea per gratiam baptismi fit bonus, nunc primo de malorum generatione dicamus. Ipsa in duobus generibus dividitur. Habet enim aperte malos, ut sunt omnes potentes pauperum oppressores, quibus hoc proprium est, ut vel deliciis se dilatent, vel potentiam divinitus acceptam ad aliorum laesiones exerceant, vel se per voluptates dissolvant; et si faciendi effectus deest, voluntas tamen agendi semper in eis est. Unde et semper inest in eis reatus, quoniam pravis desideriis indesinenter implicantur, et quia pauperes quosque despiciunt, ut supra dicitur, bene de eis scriptum est: Lampas contempta apud cogitationes divitum( Job XII, 5). Quo loco divitum nomine cuncti designantur, qui superbis apud se cogitationibus tument. Plerique enim rebus ditantur, qui dum se operibus abundare conspiciunt, veras Dei divitias non requirunt; et qui contra meritum ditati bonis ad amorem Conditoris provocari debuerunt, magis contra illum suis donis pugnant. Aliis vero res terrenae non suppetunt, sed tamen apud se superbiunt, et amore divitiarum semper inaestuant. Quos videlicet quia vitae sequentis amor non humiliat, inter pravos divites morum protervia addicit: at sicut in libro X Moralium dicitur, nihil in ultione judicii discrepat, utrum rebus an solis moribus intumescant: qui scilicet quoslibet humiles, qui terrena in usu, non in desiderio habentes, sequentem vitam diligunt, vel opprimunt, vel despiciunt: cum ipsi utique aut rebus terrenis, aut solis desideriis moriuntur.
2.36
De his scriptum est: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram in praesenti: hi autem fastidientes propria, aliena concupiscunt: aut concupita adipisci non valentes, instigantis avaritiae tumultu vastantur. De quibus in Moralium libro IV dicitur: O quam difficile ad requiem tendunt, qui tam duris cogitationum tumultibus, dum in hoc mundo sublimari volunt, in corde comprimuntur! Hinc scriptum est: Vae qui multiplicat non sua: usquequo aggravat contra se densum lutum? per lutum namque terrena figurantur. Denso igitur luto se aggravat, qui terrena multiplicat, qui se avaritiae, quae est idolorum servitus, oppressione coangustat; hinc item: Judicium durissimum his qui praesunt fiet. Unde et in Evangelio Veritas dicit: Cui multum datum est, multum ab eo requiritur. Rarum itaque valde est, ut qui aurum possident ad requiem tendant, dum per semetipsam Veritas dicat: Difficile qui pecunias habent in regnum coelorum intrabunt. Nam qui hic multiplicandis divitiis inhiant, quae alterius vitae gaudia sperant? Quod ut Redemptor noster valde rarum quidem, ut ex solo miraculo, per se tamen fieri posse monstraret, ait: Apud homines hoc impossibile est, apud Deum omnia possibilia sunt, et caetera. Quoniam ipse potens est in eis tumorem cordis reprimere, et ambitum concupiscentiae refrenare. Ex solo enim divino miraculo id posse fieri monstratur, quandoquidem hoc quod fieri nullatenus potest ad exemplum deducitur, cum Dominus ait: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum.
2.37
Est autem et aliud malorum genus, eorum videlicet qui habitum religionis assumunt, sed vel multis vitiis publice, vel quibusdam occulte se subdunt. Unde beatus Job voce dolentis Ecclesiae dicit: Effudi in terram viscera mea. Nam quia viscera in humano corpore interius sunt, viscera Ecclesiae vocantur, qui religionis habitu induti ad intima ejus sacramenta deservire debent. Cum ergo malignus hostis quosdam ex eis ad saecularia desideria vel negotia pertrahit, ejusdem Ecclesiae viscera infundit in terram, quia illos in infimis conculcat, qui ad hoc vocati sunt ut spiritalibus inhaererent. De his iterum scriptum est: Sub ipso erunt radii solis: quod tunc fit, cum hi qui intra sanctam Ecclesiam, altiori gradu vel acumine sapientiae resplendere videntur, aut diabolicis suasionibus, aut terrenis potestatibus prave duntaxat agentibus se submittunt, oblitique coelestium terrena ambiunt. Hinc iterum dicitur: Sternet sibi aurum quasi lutum, id est, eos qui spirituales videntur conculcat quasi carnales. Praeterea auri nomine nitor gloriae temporalis exprimitur, sicut per prophetam dicitur: Calix aureus Babylon. Quid enim Babylonis nomine, nisi hujus mundi gloria designatur? qui calix aureus dicitur, quia dum pulchra esse ostentat temporalia, stultas mentes in sua concupiscentia debriat, ut falso speciosa temporalia appetant, et invisibilia vere pulchra contemnant. Hoc aureo calice prima sponte sua debriata est Eva, quam omnes utique imitantur, qui in ecclesiasticis disciplinis positi, saecularia quaelibet blandimenta sicut illa in paradiso suscipiunt. Toties igitur Leviathan qui haec facere perhibetur, vel radios solis, vel aurum sibi sternit quasi lutum, quoties aliquos de habitu religionis per quaedam vitia tanquam saeculares supplantat. Hinc item dicit: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. Per fluvium saeculares, per Jordanem ecclesiastici viri designantur. Neque enim magnum putat si illos devorat, qui terrenis concupiscentiis impulsi, deorsum quasi fluvius fluunt: sed magnopere satagit, ut in ecclesiastico gradu positos absorbeat, quos et per suae calliditatis insidias, tanquam Jordanem deglutiens, necat aliquando. Hinc rursus dicitur, quod ignis quem Dominus vocavit ad judicium, partem domus ejus consumpserit, quoniam illos quoque gehenna devorat, qui in habitu religionis negligenter vivunt.
2.38
Electorum quoque generatio in duobus generibus distinguitur. Unum genus est perfectorum de quibus dicitur: Mites addunt in Domino fortitudinem. Et item: Justus mundis manibus tenebit viam suam. Aliud autem nondum perfectorum, de quibus Ecclesia redemptori suo dicit: Imperfectum meum viderunt oculi tui, quasi diceret: Eos etiam qui in meo corpore vias perfectionis pleniter assequi non possunt, a tuae misericordiae respectu non repellis. Utrumque genus ad supernam requiem Job pertinere conspiciens ait: Parvus et magnus ibi sunt. Quotquot ergo perfectiores sunt inter hujus vitae molestias, nequaquam ad murmurationem prosiliunt, et divitiae si affluant, nullatenus cor apponunt, sed utraque tanquam citius transitura parvipendunt. Pensant enim a quo laqueo lapsi sunt: a qua videlicet beatitudine, ad quantam miseriam in primo parente ceciderunt. Et idcirco vitae hujus prosperitatem sicut brevem et egenam despiciunt; et licet de praesentibus aerumnis doleant, intuentes tamen quid districtus judex de futura gehenna peccatoribus comminetur, has tanto patientius tolerant, quanto post hoc exsilium aeternam si murmuraverint subsequi mortem expavescunt. De bonis vero quae forte gesserint non se extollunt, quia sollicite pensant quales ante qualem judicem stabunt, et isdem judex bona quam subtiliter discutiat, mala vero quam districte puniat. Qui, sicut in libro VIII Moralium disseritur, perituros se absque ulla dubietate praesciunt: si remota pietate judicentur. Et quia certissime sciunt, quod in hac vita nec debent habere requiem nec possunt, hoc salubre consilium interim assumunt, ut terrena desideria deserentes ad coelestia se extollant: sed haec agentes, paterna tamen adhuc flagella sentiunt, ut tanto perfectiores ad coelestem haereditatem veniant, quanto eos pie feriens disciplina etiam quotidie de minimis purgat.
2.39
Propter haec autem quae in praesenti patiuntur, et propter illa quae in futuro metuunt, sed et propter salubre consilium, ut dictum est, quod reperiunt, bene ex eorum persona Jeremias Domino dicit: A facie manus tuae solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. Per faciem unusquisque cognoscitur, per manum operatio designatur: solus sedet, qui tumultu carnalium desideriorum non frequentatur. Facies ergo Dei vocatur cognitio: manus experientia percussionis, quia sicut comminatus fuerat, hominem pro originali culpa multavit, et etiam in aerumnas hujus vitae projecit. Comminatio vero est terror sequenti adhuc supplicii, quod peccatoribus intentat. Itaque propter comminationem ejus solus a facie manus Domini sedet, qui per experimentum vindictae illius, quae pro originali culpa mortalibus infertur, quantum timenda sit sequens poena cognoscit, quae non resipiscentibus comminatur, et idcirco superbire jam non audet, nec turbis carnalium desideriorum sese miscere. Job propter praesentis augustiae punctiones dicit: Sagittae Domini in me sunt, propter sequentes vero subinfert: Terrores ejus militant contra me. Hinc Psalmista propter utrumque: In me, inquit, transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me. Quod idcirco dicitur, quia jam aliud de damnatione patimur, id est iras quidem, sed tamen transeuntes, quoniam isti dolores cito finiuntur. Sed hoc fit gravius, quod inter dolores istos aeterna supplicia quae comminatur, quorum terrores merito nos conturbant, formidamus. Omne igitur quod perfectos quoslibet viros affligit, tanto minus refugiunt, quanto id culparum suarum expiationem credunt. Et omne quod praeterit, licet prosperum sit, tanto sensibus eorum vilescit, quanto et transitorium est, et ipsi ad aliud tendunt, quod semel adeptum nunquam amittitur. Bona igitur hic oblata, nec pro magno suscipiunt, nec illata mala valde pertimescunt. Sic utuntur temporali subsidio, sicut viator utitur aut umbra, aut lecto; pausat corpore, sed mente ad aliud tendens recedere festinat: sic et hi gressum cordis figere in transitoriis refugiunt, ne delectatione itineris sequestrentur a statione aeternae mansionis. In propriis enim gaudere desiderant, et idcirco in loco peregrinationis suae felices esse recusant. Hinc est quod in electorum prole Henoch, qui dedicatio interpretatur, septimus nascitur, quia videlicet electi post sex hujus vitae aetates, in supernam Hierusalem tanquam lapides vivi dedicabuntur. Cain vero, ut supradictum est, primogenitum Henoch appellat: quoniam iniqui se in primordiis quasi dedicant, dum in hac vita radicem cordis plantant. Cum Dominus dicat: Cum vocatus fueris ad nuptias, ne discumbas in primo loco.
2.40
Est et aliud genus bonorum, sed minus perfectorum, qui penetrare spiritalia non valentes, quinque sensibus corporeis deprimuntur. Quos videlicet quinque sensus qui Christianorum exercitus duce Jesu debet in corpus suum reprimere, bene Josue designat, qui reges quinque in repromissionis terra dudum regnantes ad speluncam velut antrum corporis fugientes interfecit. Sed imperfecti quique dum eisdem sensibus adhuc succumbunt, tanto minus amant eum qui fecit omnia, quanto in his amplius quae facta sunt illigantur. Aliena quidem non quaerunt, illatam injuriam vel nolentes portant. Rebus propriis contenti sunt, et humiliter vivunt; sed tamen curam propriae domus gerunt, de filiis cogitant, eisque haereditatem servant. Qui tamen inter eos sollicitiores sunt, divini judicii memores, misericordiam pauperibus impendunt; et si omnia relinquere non possunt, vel ex parte qua praevalent misericordes fiunt, et curam carnis cum animae cura partiuntur. Sed quid de eis erit, si nullus ad regnum nisi qui summis virtutibus praeditus est perveniet? Adest quippe et his consolatio sua. Nam cum ferculum regis Salomonis in typo Ecclesiae describeretur, inter ligna Libani et columnas argenteas, et inter reclinatorium aureum ascensumque purpureum per quae videlicet excellentiores quique in eadem Ecclesia militantes designantur, additum est quia media charitate constravit propter filias Hierusalem. Verum quia hoc pro nostra infirmitate dicitur, ex hoc aperte claret, quod non propter filios, sed propter filias Hierusalem inesse charitas perhibetur. Quid enim aliud per sexum femineum, nisi infirmitas mentium figuratur? Quisquis igitur mente infirmus est, charitatem habeat, diligat Deum et proximum quantum potest, et quae bona sunt valde cum charitate faciat, quia licet exterioribus implicetur, tamen si charitatem habuerit, ad Dei ferculum pertinebit, sicut Psalmista ait: Benedixit omnibus pusillis cum majoribus, quoniam qui imperfecti sunt et pusilli, si in quantum cognoscere valent Deum ac proximum diligunt, ipsi quoque licet minori loco, in sanctae Ecclesiae aedificatione tamen sunt ponendi. Discutiant ergo se quisque fideles, et si repositum aliquid in corde suo de fructibus charitatis invenerint, Deum sibi interesse non dubitent.
2.41
Quia vero sese occasio praebuit, hoc ex verbis beati Augustini de charitate dicendum videtur: Divinarum, inquit, Scripturarum multiplicem abundantiam latissimamque doctrinam sine ullo errore comprehendit et sine ullo labore custodit, cujus cor plenum est charitate. Quapropter quisquis vult novo mandato vetus exstinguere peccatum, cupiditati contrariam teneat charitatem, quoniam ille tenet et quod patet, et quod latet in divinis sermonibus, qui charitatem servat in moribus. Hieronymus in epistola ad Galatas refert, quod sanctus Joannes evangelista, cum jam senex esset, et discipulorum manibus ad Ecclesiam deferretur, hoc solum semper in collecta proferebat: Filioli, diligite alterutrum. Discipuli vero pertaesi, quod eadem semper audirent, dixerunt: Magister, quare semper hoc loqueris? Quibus respondit dignam Joanne sententiam: Quia praeceptum Domini est, et si solum fit, sufficit hoc. Sciendum sane quia sicut nostris temporibus omnia pene suum ordinem perdiderunt, plerique prodigas rerum suarum expensas charitatem nominant, cum res ad inanem gloriam profuse dispensae, comestio vel effusio magis dicendae sunt quam charitas. Qualibus enim res dispertiendae sint ipse Dominus docet, qui ait: Noli invitare eos qui te reinvitent. Sed omnes econtra cum vix parum quid non solum vestimenti, sed etiam cibi ac potius Christo in paupere tribuant, potentibus tamen etiam accepta mutuo dispensant: quod videlicet non est charitas, sed effusio. Nam recte charitas solis indigentibus est expendenda; et non solum amicis, sed etiam inimicis beneficia. Porro autem sicut haec vita media est inter coelum, quo soli boni consistunt, et infernum quo soli mali traduntur, sic utriusque partis cives indifferenter habet. Unde utraque generatio vel temporalibus bonis pariter utitur, vel malis pariter affligitur, diversa tamen fide, diversa spe, diverso amore, donec ultimo judicio separentur, et percipiat unusquisque suum, finem cui nullus est finis. Quia seriem vero verborum qualitercunque digestam ad hoc usque deduximus, ut has generationes, licet in prosperis et adversis communiter procurrentes[ percurrentes], tamen pro diversitate meritorum diversos fines habere dixerimus, librum hunc istic finiamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note