Odo Cluniacensisc.878–942
Collationes
Coll 3.7
Choose a text
More by Odo Cluniacensis
—
9426 Collat2
3.1
LIBER SECUNDUS.
3.1
Dies praestituti jam fluxerant, et gaudebam, fateor, quod sub occasione brevis temporis vestrae jussionis munia licebat brevitate concludi; quandoquidem stulto genus consolationis est, ut si tacere nescit, vel parum loquatur: cum repente solito brumosior hiems ingruit, illasque sui dieculas ita inasperavit, ut plus de aprico quam de itinere nobis cogitandum videretur. Tum vero partim praedictae hiemis inclementia, partim sanctorum qui instabant dierum reverentia, domnus abba interim iter nostrum remorari concessit. Lectis tamen quae jam digesta erant, et paucis contra eos qui pravorum deteriorantur exemplo, repertis, placuit aliqua adhuc subrogari. Verum ego non satis confidam, quod hoc saltem audire dignentur, quippe quoslibet, nec sanctum Evangelium ut oportuerat revereri: tamen ea spe jussionem aggrediar, ut in aggere testimoniorum, quo superbi filii juxta praeceptum Moysi lapidandi sunt, vel lapillum me gaudeam jactavisse.
3.1
Boni igitur, ut dixeramus, nunc mala quaelibet vel bona cum malis hominibus sentiunt, licet hi asperius et frequentius mala patiantur, bonis vero restrictius utantur. Qui tamen sic et prosperitate et adversitate utuntur, ut in rebus prosperis sit eis consolatio, ne frangantur adversis, et in rebus adversis exercitatio, ut non corrumpantur prosperis. Mali vero ad hoc cupiunt habere securam vitam, ut perditis sinceris moribus, remota omni molestiarum asperitate defluant. Neque enim propterea cupiunt habere pacem, et omni genere copiarum abundare, ut his bonis bene utantur, hoc est honeste, sobrie, temperanter, pie; sed ut infinita varietas voluptatum insanis effusionibus exquiratur, secundisque rebus ea mala oriantur in moribus, quae saevientibus priora sint hostibus, et hoc sit quieta vita, ut possit esse secura nequitia. Quicunque autem ditiores sunt, student semper divitias augere, quae et quotidianis effusionibus sufficiant, et per quas pauperiores sibi subdant, quos ad clientelas sui fastus obsequentes habeant: quibus ipsi pauperiores causa saturitatis libenter se subdunt, et hos quibus praevalere non possunt, per eorum, quibus adhaerent, audaciam violenter opprimunt: hinc propter hujuscemodi satellites, et eos quorum patrocinio tuentur, scriptum est de utroque malo divite: De lateribus ejus a ruina dependet. Jam vero in tali satellitio stupra impune multiplicantur, convivia laeta frequentantur, ubicunque libuerit et potuerit, die noctuque luditur, bibitur, vomitur, diffluitur, saltatur, cum scriptum sit: Vae his qui morantur in vino. Et item: Noli esse in convivio potatorum. Et: Vae his qui carnes conferunt ad vescendum. Et item: Ducunt in bonis dies suos. Quibus utique timendum fuerat, et inter pocula cogitandum hoc quod illic sequitur: Et in puncto ad inferna descendunt. Hi nimirum in Evangelio per ficulneam designantur, de qua Dominus queritur dicens: Ut quid etiam terram occupat? quia de quolibet perverso potente pene jam requisitio Deo non est. Postquam enim se perdidit hoc solummodo quaeritur, cur et alios gravet in mortem. Sicut enim terra sub arbore solis radiis privata sterilis est, sic subjecti favoris ejus exemplo depressi a lumine veritatis permanent alieni. Tales vero quique justo Dei judicio frequenter ita deseruntur, ut perversa quaelibet potenter faciant, et tamen hic feliciter vivant; sicut de quolibet eorum Scriptura dicit: Cucurrit adversus Dominum erecto collo, idem in malo opere obstaculum de adversitate non habuit. Et item: Vidi stultum firma radice, quasi firma radice stultus attollitur. Quoniam hic temporali felicitati fulcitur, et adversis non eliditur, contra infirmos etiam sine repugnatione praevalet, bene agentibus ex auctoritate principatus sui contradicit, ad majora commoda ex pejori semper actione succrescit, et unde vitae viam deserit, inde ad tempus locupietior vivit.
3.2
Mos est autem non solum malorum, verum etiam bonorum, sed tamen minus perfectorum; ut eorum intentio vel sensus juxta hoc quod forte viderint informetur. Nam laeta videntes hilarescunt, pro tristibus contristantur. Unde fit, ut cum pravorum gloriam cernunt, eadem gloria delectentur et magnum aliquid aestimantes in corde nutent, et ut talia mereantur exoptent. Hinc ipsa Veritas dicit: Vae mundo a scandalis. Item Psalmista: Dum superbit impius, incenditur pauper. Et Job ex voce plangentis Ecclesiae dicit: Ad nihilum redacti sunt omnes artus mei. Sicut enim per ossa fortes, sic per artus infirmi quique designari solent. Artus ergo Ecclesiae ad nihilum rediguntur, quoniam ex imitatione pravorum in hoc saeculo succrescentium, infirmi quoque deteriores fiunt: videntes felicitatem malorum bona temporalia appetunt, dum praesenti prosperitate enervati, Deum, qui vere est, desiderare negligunt. Quod videlicet historialiter expressum est, quoniam cives Babylonis filios Jerusalem captivos abduxerunt, et item, quoniam filii Dei, id est, filii Seth, videntes filias hominum, id est filias Cain, concupierunt eas. Nam et nunc isti exterioris gloriae specie decepti, nimis diligunt, quod pulchrum foras viderint. Pulchra autem videtur praesentis vitae gloria, quae in personis pravorum tanquam in filiabus Cain sese infirmorum oculis ad concupiscendum ostentat. Unde, sicut supra dictum est, calix aureus appellatur.
3.3
In eadem autem gloria maxime divitiae videntur appetendae. Quia videlicet sanitate, et vita, et siti, et fame, et patria, et propinquis, amicisque, et omnibus omnino que sunt commodiores eas esse pluribus visum est. Et ista sententia non solum terra marique servatur, ut Joannes Chrysostomus ait, sed usque ad ipsas nubes ascendit ac sidera. Quae videlicet non tam sententia jam est, quam flamma, quae totum istum vastat orbem terrarum. Et qui exstinguat quidem nullus est, qui vero accendant et magis magisque inflamment, omnes. Favent autem huic malo non solum illi qui ab eo capti sunt; sed et qui nondum videntur illuc ingressi. Nam et ipsi divites, etiam si totum orbem possibile esset possideri a singulis, adhuc tamen in desiderio ejus arderent. Pauperes vero dum cupiunt divitibus exaequari, insatiabilem concupiscentiae rabiem patiuntur, insaniunt, et furiunt, et idem morbus diversos singulis generat languores. Et intantum amor pecuniae omnem fatigat animam, ut neque amicitiarum, neque propinquitatis, interdum etiam nec conjugis, aut amori filiorum det locum. Quibus affectibus inter homines nihil praefertur. Hic amor ipso melle dulcior videtur: et cum ei qui manus illi dederint mille foveas paret, expetitur tamen, et desideratur ab omnibus, ac per innumeros labores et mortes laetantur se vel ad ejus januam quandoque pertingere. Et si quis eos ad meliora, et ad regnum Dei, quod intra nos est, quaerendum persuadere tentaverit, refugiunt, et insanum putant, et quasi phrenetici ad hoc quod insania suggerit magis se submittunt. Summa igitur aviditate amplexantur umbras, et stringunt ventos, similes videlicet pueris ludentibus, vel certe stultiores. Illi forte turmam verberibus agitantes, vel quemlibet alium ludum per aetatem fragilem delectantes, avelli ab eo nolunt. At isti tanto inexcusabile sunt, quanto scienter in nihili confidunt, et in coeno ejus tanquam sues volutari delectant, infeliciores utique et turpiores illis animalibus quae coeno vescuntur existentes.
3.4
Sed utinam sicut Phinees de anathemate Achar imprecatur, soli illi corruissent, qui secundum principem mammonae vivere decreverunt: et non etiam filii lucis huic saeculo conformarentur contra Apostolum; sed, quod nimis dolendum est, ipsi filias Cain, relictis bonis coelestibus, amplecti gestiunt, id est divitias, delicias, voluptates, obsequelas, atque libidines ulciscendi. Qui utinam vel ad Dei comminationem terrerentur, vel quia tunc dixit: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, vel quia nunc dicit: Filii regni mittentur in tenebras exteriores. Et postquam semel audivimus: Ego elegi vos de mundo, non demum subjiciam principi mundi; quia nimirum necesse est nos esse, aut in mundo quem Deus per Filium reconciliat sibi, aut in eo qui, juxta apostolum Joannem: In maligno positus est. Ut enim Hieronymus in epistola ad Ephesios perhibet, mox ut aliquem principes tenebrarum supplantant, suo mundo cui principantur adnectunt. Viderit ergo qui talis est, quantum sint novissima illius pejora prioribus. Nam ut verbis Joannis ex supra dicto libro utamur, pene sine venia habendi sunt cuncti quos hujus mundi gloria decipit. Cum enim videant apud eam cruenta omnia, periculisque ac mortibus et praecipitiis plena, nec si tamen suae cupiditati frenum imponunt, cumque eam stipari cernant sodalibus pessimis, contumeliis dico, opprobriis, livore, insidiis, criminationibus et perniciosissimis curis, metu jugi, timore frequenti, et mille aliis hujusmodi infaustis consortibus, velut sanguinum corona circumdari; adhuc tamen amoribus ejus insaniunt; fructum autem in his nullum alium reperiunt, nisi interitum, et perniciem, poenamque perpetuam. Et tamen eadem gloria in contemptu gloriae coelestis a pluribus amatur, atque fit exspectabilis. idcirco dignum est, ut atrocius judicentur; quippe qui et oblatam Dei gratiam fastidiunt, et quod malum non ignorant eligere malunt. Tanta namque est eorum qui decipiunt stoliditas, ut non solum eos ratio nulla ab hoc interitu revocet, sed nec evidentia quidem indesinenter pereuntium exempla deterreant. Quin potius cum sciant quod omnes qui ejus umbraticam pulchritudinem diligunt, a mundi primordio eadem gloria fallat, tamen hanc amplexari inexplebili desiderio gestiunt; quae videlicet illos ita falso jactamine illicit, tanquam foeda meretrix, quae nigredinem suam fucatis quibusdam coloribus occultat, lascivorum oculos captat. Cum igitur perfecti boni malis admisti sunt: ita juxta Psalmistae vocem, discunt operam eorum, ut illud impleatur quod dictum est: Vae mundo a scandalis.
3.5
Quisquis vero sanum sapit, oportet ut pravorum gloriam ex fine consideret, qui sicut in Moralium libro IV disputatur, eo atrocius in tormentis obruuntur, quo altius in peccatum elevantur. Transit quod extollitur, permanet quod punitur; honorantur in via, in perventione damnabuntur; et quasi per amoena prata ad carcerem perveniunt, dum vitae praesentis per prospera ad interitum tendunt. Et quidem boni cum quoslibet gloriosos aut mori aut dehonestari conspiciunt, quia humana gloria nihil sit cum gemitu fateri solent dicentes: Ecce quia nihil est homo, quod nimirum rectius dicent si tunc interitum cujuslibet potentis cogitarent, cum eum in flore prosperitatis vident. Tunc namque considerandum est quo cursu felicitas transvolet, cum ante humanos oculos quasi permanens pollet. Nam gloriam morituri nihil esse in ipsa jam morte pensare pravi quilibet possunt: tunc enim ei etiam derogant qui hanc et usque ad mortem sequentes amant. De his atque eorum imitatoribus scriptum est sub typo scilicet illius pravae generationis: Longe fiant filii ejus a salute, et conterantur in porta. Porta est ultima dies judicii, quia per ipsam intratur ad regnum. Stulti igitur vel eorum filii, id est, imitatores, ante portam superbiunt, sed in porta conterentur, quia nunc prosperantur, sed in judicio ferientur. Qui enim tunc renuit Deum per disciplinam habere patrem, malens esse filius hujus regni, tunc per adjutorium habere non merebitur ereptorem, sed in porta conteretur. Sane quisquis vel de utraque generatione, vel de utroque gradu vitae hujus amore captus est; partibus ejus favet, et dehortatorium verbum non libenter auscultat.
3.6
Sciendum vero est quod eadem genera sic mista sunt, ut in quibuslibet fidelium gradibus procurrere pariter inveniantur: quoniam quousque ventilabrum judicis agitetur, grana cum paleis necesse est in area praesentis vitae simul contineri. Porro contra eos abhinc agitur, qui factis saeculo fidem servantes mentiri Deo per habitum religionis noscuntur. Si igitur infirmi fideles in saeculari habitu pravorum deteriorantur exemplis, non utcunque mirum est; sed hoc omnimodis exsecrabilius videtur, si religionis professores, quibus, ut ait Apostolus, Eloquia Dei credita sunt, carnalibus desideriis contigerit ancillari, relictis coelestibus terrenis inhiare, contempto Deo mammonae servire. Quod quam exsecrabile sit ipsa prophetici sermonis invectio palam demonstrat, qua Deus comminatur dicens: Si fornicaris tu Israel, non delinquas tu saltem Juda. Decem namque tribus filiorum Israel a domo David, quondam ad idololatriam recesserunt; attamen tribus Juda, tanquam in domo David consistens, divinae servitutis cultum diutius retentavit. Per decem ergo tribus multitudo saecularium, per unam vero numerus ecclesiasticorum, qui brevior est, exprimitur. Quantumlibet autem saeculares tanquam illae decem tribus a divinis legibus exhorbitent, ministri tamen Ecclesiae tanquam tribus Juda Christo debuerant inhaerere. Namque de illis decem tribubus, veluti de his qui nunc verbo non opere fidem tenent, est illa Dei querimonia dicentis: Adversatrix Israel abiit, et fornicata est sibi. Et statim, ut ecclesiasticos, qui imitatione saecularium deteriorantur, exprimeret, qualiter per exempla Israelitarum domus Juda ceciderit, subdit dicens: Et vidit praevaricatrix soror ejus Juda, quod moechata esset adversatrix Israel, et quod dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii: non timuit; sed abiit, et fornicata est etiam ipsa. Quae omnia nunc implentur, cum ad imitationem carnalium ministri Ecclesiae devolvuntur; cum similiter eos superbia erigit, avaritia tabefacit, voluptas dilatat, malitia angustat, ira inflammat, discordia separat, invidia exulcerat, luxuria inquinans necat. Et item ipsi per quos saeculares corrigi debuerant, eos ad contemptum mandatorum Dei per sua mala exempla instigant. Et cum debuerant lucere, ut ait Apostolus, in medio nationis pravae, ut eos resplendere facerent, magis illorum exempla sequentes tenebrescunt, ut scriptum est: Erit sicut populus sic sacerdos( Isa. XXIV, 2). Sed solerter intuendum est, quod ex voce Dei dicitur: Quia sic dimisi eam; et quod additur, dedi ei libellum repudii. Nam vel quoslibet saeculares, quasi Israelem, vel quoscunque in habitu religionis positos, quasi Judam tunc Deus dimittit, cum eos, ut scriptum est, secundum desideria cordis eorum sinit: sed cum eos securitas post culpam sequitur, cum nulla disciplina vel increpatio ad cor suum revocat, etiam libellum repudii accipiunt, ut tanquam conjux adultera a conjunctione Domini separentur, et quod volunt faciant, quatenus ad aeterna supplicia profundius ruant. Unde necesse est ut vel istos, vel illos tunc consideremus amplius miseriores, quoniam eos conspicimus in culpa sua sine flagello derelictos, et quanto post iniquitatem prosperantur, tanto perditioni proximiores. Hoc in duodecima Ezechielis Homilia.
3.7
At superiori libello, cum de violentis loqueremur, cum superbia et luxuriam commemoravimus, de malitia tacentes. Hi ergo qui post professam religionem ad carnales nequitias devolvuntur, primo per superbiam capiuntur. In qua, ut scriptum est, Omnis perditio sumit initium; quae eis maxime per hoc subrepit, quia dum redditibus Ecclesiae, vel donariis fidelium ditati incrassantur, recalcitrant, et quia in labore hominum non sunt, tenentur ideo superbia: deinde plenam manum habentes vitium illius purpurati divitis incurrunt, quotidie videlicet splendide epulari, et cultioribus vestibus gestientes pompari. Tum quoque suae professionis obliti luxuriae manus tradunt. Apud quos utique, juxta illud comici, Venus frigeret, si Cerere et Baccho non abundasset. Cujus ruinae descensionem ipsa quoque membrorum demonstrat positio, cum videlicet cor viri superbia tumet spiritus, deinde venter, postremo genitalia collocantur. Superbia est spiritus, reliquae duae carnis. Quae duae postquam hominem illexerunt, eo difficilius deponuntur quo dulcius utuntur. Jam vero hi tales contra Apostolum secundum carnem viventes de corporea nobilitate gloriantur: qui si pro certo Dei filios se esse crederent, nunquam post divinos natales nobilitatem admirarentur terrenam: et cum scriptum sit: Ne glorieris in vestitu unquam, isti quod audent faciunt. Nam genus quidem vestimenti, quod religioni dedicatum est, penitus propter humanam reprehensionem abjicere erubescunt, colores tamen et mollitiem studiose quaerunt: quamvis nonnulli etiam abbates, ut apertas etiam inimicitias inter se et sanctam regulam protestentur, monasticum schema, videlicet cucullam, induere dedignantur. Et certe sicut in libro Geronticon dicitur, eadem datur gratia in monachico habitu, quae et in albis baptismi. Et sicut beatus Hieronymus in epistola ad filiam Mauricii perhibet, grandis divinae gratiae contumelia est mundani et saecularis ornamenti praefatio, et crimen est post chrismatis sanctificationem cujuscunque specie terrenae creaturae caput vel corpus ornari, quod jam coelesti splendore refulget. Ille dives quem ad magnam exprobrationem Christus ornatum purpura et bysso commemorat, non legem aut prophetas audierat, et tamen de appetitu vestium vituperatur. Istis ergo quid in judicio dicturus est idem Christus, quoniam etiam monachi atque sanctimoniales hoc appetunt, quod non solum a laicis, verum etiam ab eorum conjugibus apostoli prohibent? Unde Petrus: Quarum, inquit, sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus; sed qui absconsus cordis est homo. Et Paulus: Mulieres similiter in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, aut veste pretiosa, sed quod decet mulieres, promittentes castitatem, et bonam conversationem.
3.8
Si ergo sic a conjugatis inhibetur, quantum nefas est, hoc aut sancti habitus viros, aut sanctimoniales appetere? Sanctus Germanus ad Genovefam inter alia: Si, inquit, saeculi hujus vel exiguus decor tuam superavit mentem, aeternis et coelestibus ornamentis carebis. Hinc domnus Martinus brevi quidem, sed magni ponderis sententia, mulieris honestatem complexus: Summa, inquit, virtus est mulieris nolle videri. Cyprianus episcopus de virginibus sic ait: Serico et purpura indutae Christum induere non possunt; auro et margaritis, et monilibus adornatae, ornamenta cordis et corporis perdiderunt. Quod si Petrus, inquit, mulieres admonet coercendas, quae excusare soleant cultus suos per maritos: quanto magis id observare virginem fas est, cui nulla ornatus sui competit venia, nec derivari in alterutrum possit mendacium culpae, sed sola ipsa remaneat in corpore? Sed quae ejusmodi sunt, non sanctam illam vocem beati Cypriani recipiunt, quin potius irritam faciunt fidem Christi, et scortatorum oculis se magis comunt. Qui scilicet scortatores, ut ait beatus Hieronymus in epistola ad matrem et filiam, quando audent uxores Christi sponsas frequentius respectant: loquuntur nutibus, et quod minus licet ardentius affectant. Minus, inquit, licet, quia quanto detestabilius est infringere sacrosanctam quam plebeiam domum, tanto scelestius est sponsam Christi quam uxorem proximi violare. Certe cum una ex duabus sororibus viro conjungitur, et illi fidem servat; cur altera, quae Christo desponsatur, eamdem ei reverentiam non custodit? Verum ut in eadem epistola sequitur: Istae nitidulis vestiuntur, oblitae quod Christus in Zacharia sordidis vestibus legatur indutus. Siquidem istis pulchra vestis animae lascivientis indicium est: per terram trahitur ut statura procerior videatur, de industria dissuitur, ut aliquid appareat quod amet. Calcei nigelli et nitentes stridore suo oculos lascivos in saevos excitant appetitus. Capilli parum defluunt, et recolliguntur. Collum et guttur defluente palliolo casu nudatur, et quasi videri noluerint operire festinant. Haec Hieronymus. Plura referre pudet. Sed in his omnibus et hujusmodi, non secundum filium virginis, sed secundum veterem hominem ambulant. Nam, ut ait Job, omnis istorum, vel istarum dulcedo, vermis. Licet enim in hac vita superfluo cultu carnem ornari gestiant, illud tamen libri Ecclesiastici restat, quia vestietur pannis dormitatio. Et ut in eodem item dicitur: Qui se jungit fornicariis erit nequam, putredo et vermis haereditabunt illum, et tolletur de numero anima ejus. Bona vero coelestia sponsi, quae pro his emendicatis perdunt, aeterna sunt, et talia sunt, ut adhuc nec ad Pauli quidem auditum pervenerint, nec ad cor ejus ascenderint, quamvis ad paradisum raptus fuerit.
3.9
Etenim pulchritudinem corporis certis quibusdam et naturalibus terminis Deus clausit; animae autem pulchritudinem liberam fecit, et nulla sub necessitate conclusit. Nam etsi etiam corporei decoris potestatem Dominus in nostro permisisset arbitrio, sollicitudo nobis immineret superflua, atque in his quae nihil prodessent omne vitae nostrae tempus occuparemus. Ex quo cultus animae necessario negligeretur. Quippe qui etiam nunc, ubi nulla nobis potestas est conferendi aliquid corporis decori, hoc tamen agimus, et hoc studemus, ut speciem corporis omnimodis excolamus, dum colorum fucis, vel compositione crinium, vel oculorum rotatu, vel varietate vestium, diversisque aliis et exquisitis conferre aliquid, ut dixi, decori corporis cupimus; sed quanto magis conveniebat nobis, ut ad cultum animae operam daremus? Nam corporea pulchritudo in pelle solummodo constat. Nam si viderent homines hoc quod subtus pellem est, sicut lynces in Boetia cernere interiora feruntur, mulieres videre nausearent. Iste decor in flegmate, et sanguine, et humore, ac felle, consistit. Si quis enim considerat quae intra nares, et quae intra fauces, et quae intra ventrem lateant, sordes utique reperiet. Et si nec extremis digitis flegma vel stercus tangere patimur, quomodo ipsum stercoris saccum amplecti desideramus? Auctor quippe naturarum Dominus, licet multa dignitate hominem condiderit, tamen in hac corruptibili vita plura nos pati permittit, per quae superbiam carnis retundat. Inde est quod pilus hominis in cibo vel potu repertus magis fastiditur; et pulices de pulvere emergentes, minus quam pediculos, qui ex humore corporis nostri prodeunt, super nos videri abhorremus. Ut autem noverimus quod ipsa qualiscunque sit pulchritudo corporis, non de carne, sed de anima est, pensemus quam delectabile sit cadaver hominis, quin potius quantum horrorem videntibus se incutiat. Anima quippe pulcherrima recedente, pulchritudo quam carni dederat tota recedit. Sed isti vel iste qui auctori turpitudinis se superbiendo submittunt, nihil secundum religionem fidei nihilque secundum rationis honestatem discernunt, et idcirco sola quae carnis sunt sapiunt, non quae spiritus Dei.
3.10
Antequam fides Christi claresceret, antequam mundus alteram vitam sciret, ubi vel aeternum regnum recipitur, non valde mirum erat si se mortales mundialibus illecebris substernebant. At nunc cum non solum per omnes sanctos ab origine mundi praelatos, sed etiam per se ipsum Dei Filius de virgine natus ab eisdem illecebris nos compescat, et ad coelestes delicias tantopere appetendas persuadeat, mira est, vel potius misera haec nostra dementia, ut eligamus emendicatis et egenis pruritibus ad modicum laetari momentum, magis quam in omnimoda gloria sociari sanctis in aeternum. Sed quid fiet? utique quod Judex ipse comminatur dicens: Qui contemnunt me, erunt ignobiles. Et item: Despexistis omne consilium meum, et vocavi, et renuistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo. Cum irruerit repentina calamitas, quando venerit super vos tribulatio et angustia. Tunc invocabunt me, et non exaudiam, eo quod exosam habuerint disciplinam. Sed, ut item scriptum est, sola vexatio intellectum dabit auditui, quia videlicet cuncta quae nunc in Scripturis audiunt, quae quasi non intelligant, contemnunt, donec per tormenta puniri incipiant, tunc ad memoriam reducent, tunc mens eorum exaestuat, tunc infructuosae poenitentiae ignibus se inflammat. Qui, ut scriptum est, utinam, dum licet, intelligerent, ac novissima providerent. Alioquin tale est ac si alicui proponatur utrum velit, per brevem quidem, sed petrosam viam paululum incedere, et ita inter regios pueros ad regale prandium intromitti? an magis velit cum scurris et damnatitiis per floridum pratum ludendo pergere, et ad finem prati mortem subire? Ille vero non finem, sed qualitatem itineris cogitans eligat magis suavem viam, per quam citius veniat ad horrendum exitium. Isti sane nonnulla bona faciunt, ac interdum vivere secundum disciplinam proponunt, sed semper ad consueta mala replicantur. Esse quippe humiles volunt, sed sine despectu; esse contenti prosperis, sed sine necessitate; esse casti, sed sine maceratione corporis; esse patientes, sed sine contumeliis; adipisci virtutes quaerunt, sed consequi non possunt, quia labores earum refugiunt. Unde bene scriptum est: Involutae sunt semitae gressuum eorum; quia virtutum studia aut non appetunt, aut si appetierunt, fracti in suo conamine, non ea consequuntur. Hinc item: Vae peccatori ingredienti duabus viis!
3.11
Nulla lex olim praeter naturalem stupra cohibebat, et tamen tanto studio resecabatur, ut rex Abimelech diceret: Poterat aliquis coire de populo cum uxore tua, et induceres super nos grande peccatum. Et Thamar, quae de Juda conceperat, flammis adjudicata est, eo quod in viduitate moechata videretur. Lucretia quoque gentilis Romae matrona, cum esset a Tarquinii filio violenter oppressa, patruo suo ac viro facinus ad hoc patefecit, ut stupratorem persequerentur; porro ipsa confusionem non sustinens, seipsam interfecit. Et, ut ad sanctos veniamus, Job sine legali praecepto inter gentiles degens ait: Pepigi foedus cum oculis meis, ne quidem cogitarem de virgine. Non solum subaudis de alterius conjuge, gentiles itaque sic etiam sine lege. At istae Christo desponsatae sunt, quibus et viri ad injuriam sponsi irretractabiliter se inserunt, et ipsae eis impudenter se ingerunt. O quales istae lampades obviam sponso! tenebuntur certe pocula plena, sicut in Apocalypsi legitur, fornicationum. Item Job ait: Si deceptum est cor meum super mulierem. Qui ut magnitudinem tanti facinoris ostenderet, subjunxit: Quam enim partem haberet in me Deus desuper? Et illos quidem sola vis naturalis legis coercebat. At nos multis et validis conditionibus ligaremur, si omnino infrenes non fuissemus. Nam ut de multis pauca perstringam, Christus jam de Virgine natus est, ut exhibeat sibi sponsam non habentem maculam aut rugam, sed virginem, ut ait Apostolus, et castam. Jam levavit signum crucis in nationibus, et protestatur dicens: Qui non bajulat crucem suam quotidie non est me dignus. Crucem vero bajulat, qui corde et corpore castus carnis curam in desideriis nequaquam facit. Quomodo igitur crucem bajulat qui carnem suam a concupiscentiis non crucifigit? Apostolus enim cultores ventris, non portitores, sed inimicos ejusdem crucis appellat. Nos parentes nostri, sicut Abraham obtulit Isaac, et Anna Samuelem, Deo in sacrificium obtulerunt. Nos templum Dei quod esse ipsi debuimus violantes, et oblationem ejus commaculantes idem nosmetipsos, in fermentum conversi sumus. Naaman Syrus in tantam habuit reverentiam locum in quo nomen Dei invocabatur, ut de Israel terram cum burdonibus portaret. Nos in atriis ecclesiae consistentes, in terram sanctorum, juxta quod propheta plangit, iniqua gerimus: In terra sanctorum, inquit, iniqua gessit. Sed sequitur: Ideo non videbit gloriam Domini. Vox ad Moysen: Locus, ait, in quo tu stas, terra sancta est. Qui etiam non est ausus respicere contra ignem, et ecce plus est in altare, ad quod nos impure et irreverenter accedimus. Nam ignis ille non erat Deus, sed creatura, ex qua vox Dei resonaret; hic vero corpus Christi est, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis. Verum quia de sacri loci reverentia sese occasio praebet, dicendum videtur quid ante hos annos in Carrilocensi monasterio contigit. Quidam vassus nomine Richerius ibi metu inimicorum confugerat, qui in cella, quae ecclesiae adhaeret, nocte dormiens cum uxorem suam cognoscere vellet, ita sicut canis eidem inhaesit, ut nullatenus ab ea divelli posset. Cum igitur se ita teneri sensisset, succlamavit, rumor subitus increpuit. Accurrerunt omnes. Illi tam metu quam verecundia vehementer confusi sunt. Monachos vocari fecere, quanta potuerunt munera loco sancto dederunt. Cum diu esset a monachis oratum, sibi redditi sunt. Filium ejus, et fratres ego novi; ab his qui interfuerunt hoc audivi. Sicut autem ipsa res edocet, complexus conjugum, quia licitus erat, temporaliter punitus est ob illicitam illius sacri loci praesumptionem, ubi gerebatur. At vero incestorum in sanctis locis patratus ob hoc in praesenti minime plerumque plectitur, quia tantum est, ut non transitoria, sed aeterna ultione feriri debeat. Econtra vero quantum sacrati loci reverentia prosit, hoc satis valet exemplo pervideri. Quidam rex Longobardorum, sicut in ejusdem gentis historia legitur, in coemeterio cujusdam ecclesiae sancti Joannis sepeliri se fecit, haereticus tamen perseveravit. Cujus tumulum quidam fur effringens, ornamenta cum quibus, ut rex, sepultus fuerat, asportavit: eidem vero sanctus Joannes per visionem dixit: Cur ausus es corpus ipsius hominis contingere? fuerit licet non recte credens, tamen mihi se commendavit. Quia ergo hoc facere praesumpsisti, nunquam in meam basilicam deinceps ingressum habebis. Quod ita factum est: Quotiescunque enim voluisset beati Joannis oratorium ingredi, statim velut a validissimo pugili guttur ei feriretur, sic subito retro ruebat impulsus. Si ergo reverentia sancti loci contra violatorem sepulcri illius haeretici sanctus Joannes ita indignatus est, quantum putas et Deus et sancti ejus irascuntur adversus quemdam qui sancta loca quolibet modo commaculat? Totus mundus sancta Scriptura, quae nos peccare prohibet, illustratur. Totus Dei testibus, qui hanc observaverunt, plenus est: de quibus, ut supra dicitur, ait Job: Instauras testes tuos contra me. Scilicet quia tot in judicio testimonium contra nos dabunt, quot legem Dei, quam nos contemnimus, sine praecepti etiam constrictione servaverunt. Igitur tot causae frenare nos debuerant, videlicet et foedus imitandae castitatis, quod cum suis militibus filius virginis tanquam dux et praevius iniit, et conditio portandae crucis, et consecratio, qua vel a parentibus, vel a nobis Deo initiamur, et professio sancti propositi, sed et locorum reverentia sacratorum, et vicinitas tantae majestatis, quae in altaris mysterio continetur, nec non et Scripturarum auctoritas divinarum, atque tantorum et ante legem et post legem exempla sanctorum.
3.12
Constat autem etiam nunc post redemptionis gratiam illa sententia, qua dicitur, quia omnis caro prona est ad malum. Licet enim filius virginis ad hoc apparuerit, ut opera diaboli destrueret, et libidinem, quam patriarcha Jacob, filium plangens, feram pessimam vocat, a suis dilectoribus truncaverit: adeo tamen adhuc in silvis nostrarum cogitationum eadem bestia saevit et fremit, ut vix reperias qui naufragium pudoris tutus evadat. At vero cum ipse filius virginis respicit terram cordis nostri, et facit eam tremere, et dicit fluctui cogitationum carnalium tanquam mari: Huc usque procedes, et hic confringes tumentes fluctus tuos: resipiscit quisquis illuminari meruerit, et aeternam gehennam, quam in agonio[ matrimonio] voluptatis comparat, sollicite contremiscit. Sed si consideraverit quod Apostolus fornicationem jubet fugere, et quod Jesus ab eo, quem sanaverat, non possit in turba reperiri, et quod sanaturus alium de turba seorsum hunc apprehenderit, et ob hoc a turba vitiorum et pessimis complicibus, tanquam a Sodoma cum Loth profugere voluerit, et aliorsum, quo forte peccanti libertas aliquatenus refrenetur, secedere voluerit: mox omnes quasi diaboli satellites contradicunt, loci sui desertorem appellant, cum tamen si pro temporali honore quolibet adipiscendo quovis discedere voluerit, favent omnes, et adhortationem, vel etiam munerum adminicula praebent; et non desertorem, sed suae humilitati provisorem censent. Et certe locus fidelium paradisus est, vel quilibet alius, quo tutius via, qua ad paradisum reditur, teneri potest. Quem locum toties deserimus, quoties peccamus. De illa desertione nemo queritur; ista vero ob id opponitur, quia dum praesentia corporalis in illo tali diligitur, quantum ejus anima peccando supernis oculis absentetur, omnino non curatur. Nec mirum si Aegyptii filios Israel ne Deo servire possint impediunt. Sane postquam communis Dominus, cui prorsus ubique servitur, Pharisaeos redarguit, eo quod nec ipsi intrent, nec alios intrare sinant: saltem hac increpatione coerciti suas contradictiones debuerant isti refrenare, et vel Aegyptios imitari, qui divinae formidinis pavore concussi, non solum dimiserunt Israel, sed etiam ornamenta praestiterunt. Quod quidem et isti dehortatores facere solent, illis duntaxat qui pro aliquo temporali commodo discedunt, quos, ut supra dictum est, non desertores putant, sed suae salutis provisores. Scriptum quippe est: Vos qui in Austro habitatis occurrite sitienti cum panibus. Ac si diceretur, eos qui charitatis ardore fervetis, ei, qui Dominum fontem vivum quaerere nititur, adjutorium praebete. Verum si Jacob ad patrem redire cupiens obstinationem Laban reditum ejus impedire molientis deprehendit, oportet ut hanc clanculo fugiens, vel humano consilio frustretur. Hoc est enim prudentem esse sicut serpentem, qui vulneri caput maxime subjicit; si te eo subducas, ubi caput, quod Christus est, conservare possis. A domesticis tuis, inquit, cave. Si ergo dixerint: Necessarius es confratribus vel propinquis tuis: respondebis: Bonum est visitare pupillos, ita tamen ut immaculatum te custodias ab hoc saeculo. Et Apostolus Jesum sequi jussus, nec patrem sepeliri permittitur quidem. In libro septimo Collationum Joseph eremita sufficienter edisserit quod ille fidem suae professionis rectius servat, qui se ad eum locum contulerit, quo Dominicae fidei praecepta plenius adimplere potuerit. Et revera quale esset, si quis naufragium dehortaretur, ne vel tabulam arriperet, vel si ramum truncaverit, quem forte manu de gurgite emergens apprehenderit, vel certe si ei qui ceciderit suadeat, ut postquam semel corruit, ibi deinceps jaceat, cum Psalmista dicat: Nunquid qui cadit, non adjiciet, ut resurgat? Et utinam saltem tali horrore locum ubi anima corruit exsecraremur, tamque pertinaciter ab ejus lapsu resurgere conaremur, ut videlicet illum vitaremus ubi corpore labimur. Hoc contra eos dictum sit, qui desertores appellant illos, qui locum, ubi peccandi libertas est, derelinquentes, tuti Deo famulari desiderant.
3.13
Sed ut ad filias Sion delicatas redeamus, quae in Isaia propter mollitiem non filii, sed filiae nominantur, et erecto collo compositoque gradu incedere notantur: Durum est, inquiunt, quod jubetur, fragiles sumus, qui et paganorum irruptionibus, et multis aliis angustati pressuris, nequaquam valemus servare propositum: sed si fragiles sumus, humiles per hoc esse decet. Nam quid superbit terra et cinis? Si oppressi, comessationes et indumenta pretiosa unde suppetunt? An vestis, cui Deus nativum dedit colorem, non valet frigus arcere nisi tingatur? Aut sine concubitu non potest vivere homo? sed forte intolerabilem quis causatur ardorem. Et ubi est illud? Non patietur vos tentari super id quod potestis? Respondeat sanctus Hieronymus excusationibus in peccatis. Dicit enim in epistola ad Demetriadem: Neque enim alia causa facit difficultatem bene videndi, quam longa consuetudo peccandi quae nos ita tenet addictos, ut quamdam vim naturae videatur habere. Miramur cum non nobis desidiosis, sine labore, quasi ab alio sanctitas conferatur, qui nullam boni consuetudinem fecimus. Malum namque vetus impugnat voluntatem novam; quidquid primum in te institueris, hoc manebit. Quapropter usus inolevit ut pueri vel puellae spiritalibus studiis manciparentur, priusquam saecularibus blanditiis illicerentur. Sed proh dolor! iniquitate jam superabundante, res in contrarium versa est: schola virtutum facta est amphitheatrum vitiorum. Ibi vitia discuntur magis, ubi dissuesci debuerant. Quid, quod tergiversamur, et naturae fragilitatem opponimus Deo, quasi nesciat ille quales nos fecit, et oblitus nostrae humanae fragilitatis imposuerit homini mandata quae ferre non possit? O caecam insaniam et profanam temeritatem! Dupliciter quippe Deum videmur incusare. Neque enim justus qui posse dedit, impossibile aliquid imperare potest; neque qui pius est, hominem condemnaret pro his quae vitare non potest. Et quomodo staret quod ipse perhibet: Jugum meum suave est? Hanc itaque justo iniquitatem, nec pio crudelitatem ascribamus.
3.14
Quid autem sit, quod plerique nec resistendo vitiis contraire possunt, Psalmista requisitus insinuat, nam quasi de sola matre vitiorum sollicitus ait: Veniat mihi pes superbiae. Et quod ipsa totius ruinae causa et occasio sit subdendo manifestat, dicens ibi idem: In superbia ceciderunt, qui operantur iniquitatem. Qui igitur operatur iniquitatem foris, prius per superbiam corruit intus. Quo contra electi de Deo dicunt: Qui docet nos super jumenta, et super volucres coeli erudit nos, quia videlicet dum eo inspirante cogitant quid sunt, nec eos fragilitas carnis velut jumenta dejicit, nec in superbia spiritus quasi volucres elevat. Qui enim carne labitur in luxuriam, more jumenti prosternitur: qui mente extollitur, quasi alta petit ut avis. Si enim pie spiritus sub Domino premitur, ut supra dictum, illicite caro super spiritum non elevatur. Quod si ille auctorem superbiendo contemnit, jure et a subdita carne contemnetur. Ergo virus libidinis de radice, et de merito nascitur elationis. Quod cum ita sit, tunc anima per originem culpae more jumentorum in luxuriam cadit, cum superbiendo more volucrum ultra quod debuit elevat. Hinc est enim quod vel is qui stare videbatur cadit, vel is qui lapsus est, resurgere nequit. Hinc est itaque quod longa continentia repente solvitur, et plerumque virginitas in senili aetate vitiatur. Sic elatio nimirum debet fieri: ut qui se superbiendo ante oculos Dei extollunt, usque ad jumentorum similitudinem foris devolvantur? Qui ergo vitiis resistere cupit, sub potenti manu Dei humilietur.
3.15
Annon in luxuriosis jumentorum similitudo est? Annon sic equus et mulus intellectu carent, qui sperant, vel potius sperare se fingunt, quod carnis concubitus ad sanitatem proficiat corporis? cum propheta dicat: Sana me, Domine, et sanabor. Domino sperans non infirmabor. Quod ita de sanitate mentis intelligitur, ut tamen de sanitate carnis non negetur. Et enim econtra nihil ita carnem debilitat ut luxuria, unde Hieronymus ait: Cito senescunt quae juxta viros sunt. Qui destinati apud gentiles erant vel ad bravium currere vel in theatro luctari: ne polluti per somnium viribus enervarentur, plumbeas laminas circa inguines adhibebant. Sed istis, ut propheta ait, fornicationis amor abstulit cor; quippe qui nec hoc ipsum intelligunt per sacram Scripturam quod pagani noverant per experimentum. Christus namque jubet ut pro salute animae tradatur corpus, isti econtra pro salute corporis tradunt animam. Cum quidem hoc magis detrimentum sit ipsius corporis. Nec mirum si is, qui diligit iniquitatem, odit animam suam; aut si is, cujus deus venter est, et qui sequitur avaritiam, quae est idolorum servitus, salutem carnis cum Dei contemptu tanquam idololatra requirit. Qui perverso ordine colunt carnem, quae non prodest, quicunque et negligunt spiritum, qui vivificatur, revera vani et mendaces filii hominum, populus Gomorrhae, ut ait Isaias, cultores vestium; cum Deus per Ezechielem queratur, quod in superbia ornamentis ipsius utantur. Qui etiam, sicut Josephus Judaeos ante excidium fecisse commemorat, vestimentis exoticis induuntur. Nam de his Hegesippus refert, quia tunc femineis utebantur, et mutilabant sibi barbas, atque suas facies more meretricum dealbabant. Hi vero priscum imitantes morem, et novellas quasdam species in habitu assumentes, eodem se spiritu libidinis afflatos esse docent; cum Deus comminetur quia visitabit super omnem qui indutus est veste peregrina.
3.16
Sed erubescamus aliquando vile subsellium libidinis esse: novemus nobis novale, ut ait propheta, quia tempus quaerendi Dominum est, resistamus diabolo, et fugiet a nobis. Audiamus beatum Hieronymum, qui brevitatem hujus vitae arguens dicit: Esto, vita nostra mille annis tendatur, ad extremum totius aetatis diem veniamus. Cum ergo ultima hora venerit, quid proderit continuatae voluptatis fructus, quae statim ut cessaverit videbitur non fuisse? Quid nunc apud inferos ardenti, vel quotidianae deliciae, vel byssus et purpura prosunt? Inquit propheta: In tribus et quatuor impietatibus nonne adversabor? sceleratum est male cogitare, juxta illud: Vae qui cogitat inutile. Sed ignoscitur. Sceleratius vero, quod male cogitaveris, velle perficere. Sed et hoc ignoscitur. Jam sane sceleratissimum est, opere peccatum perpetrare. Tamen et huic tali benignus judex manum porrigit, et ad poenitentiam exhortatur. Quod si peccator poenitere noluerit, jam Dominus cogitur adversari, et pro magna poena suae peccatorem dimittere voluntati. Adam enim semel peccavit, et mortuus est; videamus quid fecerit. Contra mandatum de fructu arboris edit. Tu ergo si in aliquo contempseris, si pepercit Adae, parcet tibi; summo illi magis parcendum fuerat, qui adhuc rudis et novellus erat, et nullius ante peccantis, et propter peccatum suum morientis retrahebatur exemplo. Tibi vero, quisquis ejusmodi es post legem, post prophetas, post Evangelium, post apostolos, si delinquere volueris, quomodo indulgeri possit, ignoro. Achar apud Jericho de interdictis spoliis aliquid furatus est, et super omnem Israel talis ira incubuit, ut stare contra hostes suos nullatenus posset etiam furti nescius, donec anathema lapidaretur. Et hi qui res Ecclesiae vel pauperum tantopere devastant, quales triumphos de paganis exspectant? Hos nimirum propter impudentem rapacitatem lupos vespertinos propheta appellat. Illum unum, qui apud Corinthios fornicatus fuerat, Apostolus inter fideles orare non patitur, ne impura vox ejus puras reliquorum voces divinis auribus, tanquam rauca, sordidaret. Et quomodo conventus ille suas preces Deo placere praesumit, inter quos, occulte vel publice simili reatu, non jam unus, sed multi foedantur? Nam praedictus Apostolus dicit quod irritam quis faciens legem Moysi sine retractatione puniretur, sicut in illo contigit, qui Sabbato ligna colligebat. Et quanto magis, inquit, putatis mereri deteriora supplicia, qui Filium Dei conculcaverit? et item, voluntarie post cognitionem veritatis peccantibus, jam non relinquitur hostia pro peccatis.
3.17
Neque enim hoc dicimus, ut eos si converti voluerint desperemus. Quia igitur divina misericordia praesto est, nostrae conversionis horam semper exspectat, quae tantopere parata est ad recipiendum, quantum, o utinam! parati essemus ad convertendum. Sed et de his qui dicuntur non satis confidimus, quod illi furfures istorum verborum curent, qui candidissimum etiam sancti Evangelii panem fastidiunt. Dicimus tamen eo quod dolentibus quoddam consolationis genus est, si causas doloris sui delatrare permittuntur, eo quod scriptum est: Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine( Jer. XLVIII, 10): id est vocem suam ab increpatione peccati. Dicimus ergo quod possumus, ut nos de pravorum perversitate saltem aliquid dolere monstremus. An non merito dolendum est, quod Christianitas, quae quanto provectior est, tanto magis roborari debuit: sic econtra ab statu rectitudinis incurvatur, ut ejus religio cuncta defecisse videatur? Omnes enim festini et praecipites ad malum currimus, et ut Joannes in primo libro de compunctione dicit: Non per unum, sed per omnes actus nostros ad ignem gehennae festinamus, et tantus divinorum praeceptorum contemptus irrepsit, ut non solum per mala quaelibet opera Deum offendere non metuamus: sed hoc ipsum quod de ejus mandatis facere videmur, magis pro vana gloria quam pro illo geramus........................................... destrueret; nos econtra et factis, et vocibus et ipso gestu corporis, quo semper interioris hominis affectus per exteriorem produntur, ipsam reedificamus. Ipsi quippe velut empta mancipia subjacemus, et cervices nostras ab ejus ludibriis per Dominicam crucem ereptas, ita nunc eidem subjugamus, ut illi de ipsis bonis operibus serviamus, adeo ut quod dicere pudet, ipsum illud sancti Evangelii verbum, quo dicitur: Omnis qui se exaltat humiliabitur, cum quadam jactantia legamus. Siquidem beatus Augustinus in libro Confessionum perhibet quia poenaliter peccat, qui in divinis responsoriis modulatione magis quam sensu verborum delectatur. Sanctus quoque Hieronymus in epistola ad Ephesios disserit, quod non sunt in Ecclesia guttur, et voces dulci ac theatrali modulatione colendae, quia Deo non voce sed corde cantandum sit. Nos vero econtra modulatione magis humanas aures quam divinas pensamus: cum ad hoc institutus sit psallendi usus, ut sicut David citharizando nequam spiritum compescebat in Saul, ita cantores modulando quaelibet diabolica desideria de cordibus audientium expellant.
3.18
Supra dictum est quia de fragilitate causamur, et ob hoc quasi per condescensionem carnes ad esum praesumimus. Sed praedictus Hieronymus in libro contra Jovinianum perhibet quod esus carnium usque ad diluvium ignotus fuit. Postea vero dentibus murmurantium nervos, et virulentas carnes commemorat injectas, cum datione videlicet legis quam implere nullus potuit; quando et repudium ad duritiam cordis permissum est. Apostolus docet, quod Deus Pater in Christo Jesu recapitulare omnia proposuit, et ad principium retrahere: ut ipse in Apocalypsi: Ego sum, inquit, alpha et omega, id est initium et finis. Postquam ergo Christus venit in finem temporum, et omega revocavit ad alpha, et extremitatem retraxit ad principium. Postea nec repudium nobis dare permittitur, nec comedere carnes, dicente Apostolo: Bonum est non comedere carnes nec bibere vinum; sed de vino ad Timotheum scribens ait: Modico vino utere propter stomachum tuum. Modicum videlicet, et propter stomachum: quoniam ipse Hieronymus ait in epistola ad Ephesios: Sicut non possumus Deo et mammonae servire, sic nequimus spiritu pariter impleri et vino. Vinum ergo concedit, sed modicum. De carnibus nunquam tale reperies. In autem Moralium libro 30 dicitur quia plerique certaminis ordinem ignorantes, edomare gulam negligunt, et caetera vitia expugnare nituntur. Sed dum venter non restringitur, simul cunctae virtutes per carnis concupiscentiam obruuntur. Hinc est quod non alius quilibet muros Jerusalem, sed princeps coquorum destruxit: quia venter, dum non restringitur, virtutes animae perdit. Ea igitur sumenda sunt quae naturae necessitas quaerit, non quae voluptas gulae suggerit, quia sicut item in Pastorali scribitur: Toties primi hominis lapsus iteratur, quoties quaedam alimenta saluti animae contraria per carnis concupiscentiam sumuntur.
3.19
Compositus vero incessus cum a religione, tum etiam ab honestate multum abhorret. Sicut enim os juxta vocem Domini ex cordis abundantia loquitur, sic exterioris hominis motus ex qualitate Interioris formantur. Hinc enim scriptum est: Amictus corporis, et risus dentium, et incessus hominis, enuntiant de eo. Naturae quippe nil fucatum placet, sed potius quantum Auctori ejusdem naturae displiceat, ipse testatur, dicens per Prophetam: Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et erecto ambulaverunt collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, et ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant, decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit, et caetera usque illud: Et erit pro suavi odore fetor, et pro zona funiculus, et pro crispante crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. Sanctus Ambrosius in libro Officiorum dicit de duobus clericis qui inordinate incedebant, quod tempore processionis retro se faciebat eos incedere, quia videlicet usum malum quem corrigere in eis non poterat, videre non patiebatur: quorum unus postea sicut ipse refert publice lapsus, atque de suo gradu dejectus est. Gregorius quoque Nazianzenus in secundo contra paganos libro ita de Juliano apostata refert: Mihi, inquit, olim ejusdem Juliani mores comperti sunt, dum hunc ab Athenis clarius agnovissem. Consideravi enim virum, et non frustra. Vates enim egregius est qui bene considerat. Erat igitur in eo inconstantia morum, incessus uberior, cervix inflexibilis, humeri jactabiles, oculi huc illucque discurrentes, pedes impatientes, nares spirantes contemptum, risus incontinens, et quasi subbulliens. Sed quid per universa discurro? Hunc ante opera vidi, et dixi: O quale malum nutrit respublica Romanorum?
3.20
Sane tria haec vitia, per quae maligno hosti maxime, et religionis professores, et insuper omne humanum genus succumbit, quam sint pavenda mortalibus non solum Veteris ac Novi Testamenti sententiae, sed ipsa quoque manifestant exempla. Nam ille qui est principium viarum Dei, primus per superbiam corruit. Unde et Salvator, ne discipuli de accepta signorum potestate superbirent, prolapsum angelum eis ad memoriam revocat, dicens: Videbam Satanam sicut fulgur de coelo cadentem. De quo etiam beato Job Deus tam mira in quibus fuit, et quae amisit insinuat, ut territo homini ostendat quid ipse, si superbiat, de elationis suae culpa passurus sit, si feriendo illi parcere noluit, quem creando in gloria tantae claritatis elevavit. Consideret ergo homo quid elatus in terra mereatur, si et praelatus angelis angelus prosternitur? Unde et bene per prophetam dicit: Inebriatus est in coelo gladius meus, ac si aperte diceret; qua ira feriam superbos terrae perpendite, si ipsos etiam quos in coelo juxta me condidi percutere pro elationis vitio non perperci. Per hanc ergo Satanas corruit, per hanc unumque hominem se spernentem sternit. Haec si in corde recepta fuerit, non solum quibuslibet vitiis hominem tradit: sed de ipsis quoque virtutibus, quas forte egerit, sibi hanc servire facit, dum de his vanam gloriam quaerit. Alios autem ex temporalibus rebus, alios ex spiritualibus tentat. Nam alius intumescit auro, alius eloquio, alius infimis rebus, alius coelestibus. Una eademque res tamen ante Dei oculos agitur; quamvis in diversorum cordibus diverso, ne cognosci valeat, amictu pallietur, nisi forte quia tunc periculosior est, cum de virtutibus pullulat, quoniam in eo qui sanctus creditur nullus hanc arguere praesumit. Ditioribus autem, vel divitiis, vel virtutibus ob hoc durius dominatur, quia apud illos eo majorem intumescendi materiam habet, quo in eis majori potestate, aut laudabiliori sanctitate fulcitur.
3.21
His vero indiciis deprehenditur, quem possederit, semper hunc ad inferendas contumelias facit praecipitem, ad sufferendas vero pigrum. Hinc in ea re quam sponte non appetit, nullis exhortationibus flecti patitur. Ad hoc autem quod latenter desiderat quaerit per similitudinem ut cogatur, et ipse se ingerit, si contingat ut a nullo invitetur. Semper aliena opera despicit, semper sua miratur, singulariter se cuncta agere credit, et si nullus collaudaverit, ipse tamen suas laudes aut tacitus, aut etiam per ostentationis vocem clamat. In tristitia vero sive in laetitia pene semper modum excedit, clamosus in voce, in silentio nimius, verbis et habitu compositus, actione dissipatus. Humilitatis speciem interdum assumit; sed vel oculorum nutu, vel sermone, qualis intus sit post paululum innotescit, qui saepe magna gerit, si haec juxta suum arbitrium agere permittatur. At contra humiles semper pavidi, semperque suspecti, hoc habent proprium ut semper opera sua parvipendant. Unde et in judicio cum ipse judex eos laudaverit dicens: Venite, benedicti Patris mei, etc., ipsi consuetam adhuc humilitatem retinentes respondebunt: Domine, quando ista vel illa fecimus? Cum econtra superbi etiam Deo increpante excusare se nituntur. Humiles itaque cum humilitate, quasi sub quodam tegmine sese abscondent, et a divina nimia adversione contra superbiam principaliter pugnant, et quasi contra vehementes ictus oculum in suo corpore magis custodiunt, dum studiosius in se humilitatem tuentes semper se inter virtutes timent. Quia vero Redemptor noster corda regit humilium, et ipse ad beatum Job dicit, quod Leviathan rex sit superborum, consideret quisque utrum humilitatem an superbiam habeat. Facile veluti quodam indicio reperiet, sub quo rege militat, quoniam omnino manifestissimum signum reproborum superbia est, et econtra humilitas electorum. Itaque superbia abominatio est, humilitas sacrificium. Nam de illa dicitur: Abominabilis est apud Deum omnis qui exaltat cor suum. De ista vero: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. Quanto autem quique pauperiores sunt, tanto in illam abominationem rarius incurrunt, at vero istud sacrificium divites vix inveniunt.
3.22
De quinque modis gulae quos ob prolixitatem omittimus, in libro Moralium XXIX magna subtilitate disputatur. Hic tamen suggerendum videtur, ut quisque cogitet quale peccatum sit pro quo Adam cum omni stirpe sua de paradiso ejectus est: pro quo populus in deserto usque ad idololatriam venit, dicente Apostolo: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Et item de concupitis carnibus: Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum, et quae sequuntur. Pro quo et cum Madianitis moechati sunt. Pro quo et Esau primogenita sua perdidit. Pro quo Sodoma ad fornicationis lapsum proruit, Deo testante, qui ait: Haec fuit iniquitas sororis tuae Sodomae, saturitas panis. Cujus vitii culpam perfidiae comparat Apostolus dicens, quod cultores ventris et inimici sint sanctae crucis, et deus ipsorum sit venter eorum. Quem videlicet ventrem et escas Deum asserit destructorem dicens: Esca ventri, et venter escis, Deus autem et hunc et has destruet. Et quid multis necesse est? Ipse Creator et cognitor humanae naturae Christus, ut ostenderet ubi cuncta vitia pullulant, vel ubi recidi debeant, hoc solum veluti praecipue necessarium jubet. Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate. Quae duo si reciduntur, caetera facile superantur. Et certe quis absque parcimonia se praesumit inter electos haberi, cum ipse vas electionis Paulus ideo corpus suum castigat, ne reprobus fiat? Nam et Job dicit, quia sapientia non invenietur in terra suaviter viventium. Et ipsa Sapientia testatur, quia neminem diligit Deus nisi eum qui cum ipsa habitat. Ergo non se palpent, qui suaviter vivunt, ne forte si apud eos non inveniatur sapientia, non diligantur a Deo.
3.23
At vero de luxuria suggestrice ejusdem gulae quis aliquid loqui valeat, quod illi non despuantur, qui ejus flammis insaniunt? quandoquidem hi nec patriarcharum, nec prophetarum, nec apostolorum, sed nec omnium sanctorum ab origine mundi de religione loquentium voces curant. Quin et ipsum filium virginis ita contemnunt, ut in atriis ejus ipso vidente fornicentur, et in ipsis diversoriis, quae ad hoc devotione fidelium constructa sunt ut castitas in septis locis totius servaretur, ita fluxu libidinis redundant, ut non sit Mariae locus ubi puerum Jesum reclinet. Nec mirum sane si mancipia libidinis non formident, quia sicut ait propheta: Fornicatio aufert cor. Non enim est timor Dei ante oculos eorum, quorum guttur est ut sepulcrum patens. Quibus tamen aliquid rationis adhuc inest, oporteret ut pondus tanti sceleris, vel ex rebus in saeculo gestis, vel ex sanctorum dictis pensarent, de quibus pauca, si forte audire dignentur, commemoremus. Ut itaque Deus futuris hujus saeculi aetatibus ostenderet quod maxime per hoc vitium exacerbaretur, mox ut filii Seth filiabus Cain sese commiscuerunt, et se perhibuit poenitere quod hominem fecisset, et omni creaturae diluvium comminatus est. Nam licet Adam peccante terram maledixerit et Cain fratricidium jaculo maledictionis mulctaverit, non tamen dolore cordis, aut poenitudine sicut hic tactus asseritur, neque generali exitio mundum perire decrevit, neque pro qualicunque alio scelere tanta animadversione sese ultus est, quam pro isto, cum illa famosissima conflagratione quinque civitates igne et sulphure etiam ante legem consumpsit. Cujus fama facti libris quoque gentilium celebratur. Nam et adhuc omnia quae ibi gignuntur plena cineribus, teste Orosio, reperiuntur. Quare autem vel igne qui exurit, vel sulphure quod fetet, luxuria puniatur, in Dialogo sancti Gregorii plenius edocemur. Quo nimirum facto Deus omnes in futurum generationes erudire noluit, ut scirent quantopere fugiendum sit istud flagitium post fidei cognitionem, quod ille tanta animadversione punivit etiam ante legis prohibitionem. Sane cum ad gratiam reconciliationis genus humanum reducere decrevisset, mox Abrahae quem fidei primordiis initiabat ad indicium recidendae libidinis circumcidi praecepit; ita tunc demonstrans quia necesse est ut omnes qui ad eum pertinent, a vitiis et concupiscentiis mucrone crucis se circumcidant. Illum vero qui post redemptionis gratiam primus in reatu fornicationis deprehensus est Apostolus illico Satanae tradidit, qui et alios, quos forte Satanas ob alia quaelibet flagitia vexabat, eripere solitus erat. Propter hoc tamen scelus hunc eidem Satanae mancipavit, qui utique vel novitate nuper susceptae religionis, vel ignorantia necdum expertae constrictionis poterat utcunque excusare.
3.24
Versum ut aliquid sub argumento dicamus, quare justus judex Deus infantem legitimo matrimonio et absoluto tempore conceptum, etiam si priusquam peccare possit, moritur, cur aeternaliter condemnet? Sed dum proprio reatu minime punitur, manifestum est illud fieri propter illud peccatum quod fit hora conceptionis. Si ergo tanta est culpa in conjugali concubitu, ut infans pro illa sola puniri debeat, quanta in stupro est vel in pollutione, quae ad solam libidinem explendam patratur? Merito igitur protestatur Apostolus, quia fornicatores et adulteros judicabit Deus. Liquet certe quod minores causae per minores judices soleant judicari, sed cum aliquod tale negotium obrepserit, quod per se nullatenus expedire valeant, id ad principis notitiam referunt. Ut igitur quantus sit iste reatus monstraretur, ad solius Dei judicium referri perhibetur. Sub hoc sensu est intelligendum etiam illud, quod idem Apostolus ait: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Nam cur se justificare non audeat, quamvis nihil mali post baptisma sibi conscius sit, manifestat subdens: Qui autem judicat me Dominus est; ac si diceret: Non aequalis, sed cujus irae resistere nemo potest. Porro ad enormitatem tanti vitii demonstrandam, idem ipse Apostolus subdit: Omne peccatum quodcunque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Cor namque nostrum, de quo Dominus peccata exire perhibet, intra corpus est. Hoc ergo non ob hoc dicit Apostolus, ut sola fornicatio intra corpus sit; sed ut ostenderet quia quantum gravior est aliis peccatis, tantum distat morbus interior ab ulceribus quae in cute sunt. Nonne et hoc Deus approbat, qui fortitudinem diaboli in hoc vitio constare perhibuit dicens, ut supradictum est ad beatum Job: Fortitudo ejus in lumbis ejus; hinc etiam est quod praedictus Apostolus contra caetera quidem vitia pugnare nos in cominus jubet, fornicationem vero fugere hortatur; nimirum suadens, ut si quis praeliator frequenti hostium congressione victoriosus, si armatum talem incurrat aliquando, cui congredi nullatenus audens ab eo per fugam declinet: ita quilibet Christianus etiam si alia vitia superaverit, ab occasionibus tamen libidinis longe se faciat, ne si minimo digito ligetur totus tradatur.
3.25
Haec fortissimum Samson sola vicit, haec sanctissimum David non praeteriit, sapientissimum Salomonem penitus suffocavit, cum, sicut scriptum est, potestatem sui corporis non haberet. Haec Amon filium David in sororem praecipitavit. Quis ergo jam de virtutum charismate confidat? Si haec lapides relinquat, de stipulis quid fiet? Quae idcirco periculosior est, quia citius mentes enervat, quoniam magis delectat. Idcirco autem tam districte punitur, quia facile domari potest: quod videlicet ex hoc apparet, quia quantolibet ardore moechus insaniat, ab aliquo tamen visus mox se refrenat, qui utique vel tantam reverentiam divinis obtutibus praestare debuerat. Sed insania vincitur, et Hieronymus in Joel dicit: In eo cordis oculos haec eadem libido excaecans, ita sensum ejus inebriat, ut propter ignominiosam corporis partem pretiosam animam in serviles blanditias inclinet, et in praesenti turpem infamiam, in futuro autem damnationem perpetuam deliberet incurrere, dum insano pruritu vel puncto temporis abutatur. Neque enim inevitabili necessitate hominem constringit, ut alia vitia plerumque faciunt, sicut fames. Quod Salomon ostendit dicens: Non grandis culpa est, cum quis furatur: furatur enim ut esurientem impleat animam, attamen reddit septuplum. Qui autem adulter est, perdet animam suam, et opprobrium illius non delebitur. Quoniam talis quisque propter solam superbiam peccat. Nonnulli vero quaedam bona faciunt, ut in hoc vitio impune volutentur. Quibus in sequentibus Salomon obviat, dicens de zelo Dei: Non acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. Hinc in Job: Non credat frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. Quoties post culpam eleemosynam tribuimus, quasi pro eadem culpa pretium damus, juxta illud: Sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum. Unde Daniel ad Nabuchodonosor: Peccata, inquit, tua eleemosynis redime. Et domnus Martinus perhibet antiqua delicta melioris vitae conversatione purgari. Sed sicut in libro XXII Moralium disputatur: qui ita eleemosynam tribuit, ut culpam non dimittat, animam non redimit, quam a vitiis non compescit.
3.26.1
Hoc ille eremita suo facto probat, qui cum multis virtutibus cum quodam filio suo collega deseruisset, haec illi per diabolum injecta cogitatio est, ut quandocunque libidine titillaretur, sic semen de tritu genitalis membri egerere deberet, tanquam flegma de naribus projiceret. Qui ob id et daemonibus moriens vidente socio traditus est, cum quidem isdem socius reatum ejus ignorans, sed exercitia virtutum recolens, pene desperavit dicens: O quis poterit salvus esse, quando iste periit! Cui mox angelus astans dixit: Ne turberis, iste enim licet multa fecerit, tamen per illud vitium, quod Apostolus vocat immunditiam, cuncta foedavit. De quo ait propheta: Manus vestrae sanguine plenae sunt. Si quidem tale aliquid nostro tempore contigit, quod ne sui novitate vilescat, considerandum est, quia ille facit novissima qui facit antiqua. Et poeta dicit:
3.26.2
Quidam itaque presbyter in pago Abricantino, nepos Joannis praepositi de monte sancti Michaelis, de continentia desperaverat. Hic per novem vices Romam adiit, a beato scilicet Petro impunitatem sceleris, quasi propter frequentem loci visitationem sperans promereri. Quamvis enim peccatum deserere nollet, tamen vehementer timebat: quoniam iste est mos pravorum, ut licet in culpa superbiant, licet prava foras audacter faciant, in corde tamen trepidare coguntur, ut ipse timor sit apertus testis damnationis. Unde Adam post culpam ad latibulum fugit, et timens multum timuit, quia Deo dure respondit. Hic ergo timens quasi religionis obsequium deferebat: sed ut Deus ostenderet, quod satisfactionem nisi pro his peccatis quae deseruntur non recipit, cum rediret nona vice, et quasi securior concubitum repeteret, ita divino judicio miser interiit, ut cum semen funderet, animam pariter exhalaret, sicut infelix mulier perhibuit. Hoc quoque in Sichem expressum est, qui videlicet Dinam, quam corruperat, retinere maluit, ultionem stupri nec circumcisus evasit.
3.27
Forte quaeritur, cur ea quae terrorem incutiunt, sine consolationis verbis continuentur. Sed de his nunc sermo est qui divinae praeceptioni resistentes timorem Domini dereliquerunt: languorem animae incurrunt, nec tamen compuncti. Oportet enim ut in eis putredo vulneris prius timoris ferro secetur, ne jugiter defluente sanie peccati suavitas unguenti rejiciatur. Omnes enim Scripturae comminationes contra peccatores jaculantur, sed quo usque resipiscant. Et econtra universae ejusdem Scripturae consolationes, ex ea hora qua forte resipuerint, eis blandiuntur. Ferrum namque, ut in epistola Joannis Augustinus ait, corium transforat, ut linum intrare possit. Et ita necesse est ut timor mentem transfigat, juxta illud: Confige timore tuo carnes meas, quatenus facto foramine, quasi per ferrum charitas, quae permansura est, succedat. Porro mos pravorum est, ut nihil audire velint, per quod eorum terrena laetitia perturbetur, sed illos libenter auscultant qui placentia loquuntur. De quibus Apostolus: Coacervabunt, inquit, magistros prurientes auribus. Et propheta ex eorum voce: Loquimini nobis placentia. Sed Domino et magistris, et auditoribus terribiliter comminatur, dicens per prophetam: Et qui beatificant, et qui beatificantur, erunt praecipitati; diligentibus quippe legem pax multa, et econtra non est pax impiis, dicit Dominus. Quisquis ergo comminationibus Scripturarum, etiam auditu non vult terreri, quantomagis debet earumdem comminationum experientiam formidare? Quisquis autem vult securus esse, audiat monentem Dominum: Diverte a malo, et fac bonum, ut fiat illud: Qui autem me audierit absque terrore quiescet. Econtra per Isaiam: Quod si non audieritis me, gladius meus devorabit vos. Sane quam gratum sit Deo, si comminationem Scripturarum reverenter audiamus, vel quam injuriosum sit ei, si contemnamus, in facto Josiae regis, et Joachim demonstrat. Quorum Josias audito legis volumine intremuit. Cui et illico Deus mandavit, dicens: Pro eo quod audisti verba voluminis, et perterritum est cor tuum, et ego audivi, ait Dominus, idcirco colligam te in pace. Joachim vero qui non solum non timuit, sed etiam volumen Jeremiae combussit, divinam invectionem promeruit, qua ei dictum est: Non erit ex eo qui sedeat super solium David, sed cadaver ejus projicietur.
3.28
Et de hoc quidem quod vel per haec tria vitia, vel per caetera quae enumerare pudet, a Christo apostatare videntur, valde dolendum est: sed multo plus de hoc quod illud sacrosanctum mysterium Dominici videlicet corporis temerare praesumunt. Hoc enim beneficium majus est inter omnia bona, quae hominibus concessa sunt, et hoc est quod Deus majori charitate mortalibus indulsit, quia in hoc mysterio salus mundi tota consistit. Et certe dum indigne tractatur, per hoc maxime divina quotidie majestas injuriatur. De hoc ergo dolendum est, de hoc omnimodis ingemiscendum, ut si emendare non possumus, vel dolendi affectum nobis inesse reclamando monstremus ne forte vox Christi nos arguat, dicens: Sustinui qui semel contristaretur, et non fuit. Quod denique mysterium primordiis Ecclesiae non tam frequenter ut nunc celebrabatur: tamen quanto rarius, tanto religiosius agebatur. Tempore namque priorum patrum illis injungebatur, ut Eusebii refert historia, sacrificandi officium, qui naturali simplicitate fulgebant, juxta illud: Cum simplicibus sermocinatio Dei. Quod mysterium qui participare debebant, discalceatis pedibus accedebant; propter illud quod Moysi et Josue praeceptum est. Sanctus quoque Pachomius pistoribus praecepit, ut cum oblationes coquerent, salutaria meditarentur, nihil vane loquentes. Cum ergo hoc in monasterio Tabennense quadam vice violaretur, statim Pachomio divinitus revelatum est, qui protinus Theodorum mittens negligentiam hanc velut divini praecepti transgressionem emendari fecit. At nunc valde quidem, valde frequentius, sed quod nimis dolendum est, negligentius frequentatur. Quam scilicet negligentiam et ipsa ecclesiae facies, et ipsa vasa altaris, sed et linteamina, seu quaelibet caetera, quae ad usum Dominicae servitutis pertinent, manifeste demonstrant. Non necesse est singula singulatim prodere: satis patet quae studiosius sacerdotes colunt quae sua sunt, an quae altaris. Sed nimirum cum charitas quae est plenitudo legis penitus tota jam refrigescit, quomodo in sacrificando continuatio tanta perseverat, nisi quia malignus hostis in hoc sacrificantibus contradicit, in quo magis eos gravari novit? Neque enim Judam vetuit Eucharistiam sumere. Scivit enim quia sicut a devotis per illius mysterii perceptionem ejus fraus compescitur, sic in his qui eam indigni percipiunt licentius grassatur. Contra eos etenim qui exteriorem ecclesiae cultum negligunt, Dominus per Malachiam queritur, dicens: O vos sacerdotes, qui despicitis nomen meum, offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: Mensa Domini polluta est. Polluunt sacerdotes panem, id est corpus Christi, ut Hieronymus exponit, qui indigni accedunt ad altare. Mensam vero despectam licet verbis non dicant, tamen cum exteriorem ei cultum non ornant, eam etiam laicis despectabilem faciunt quoniam carnalium sensus deesse putant sanctimoniam divinae virtutis, ubi deesse vident ornatum ambitionis. Unde et congruit eis quod item dicitur: Vos recessitis de via, et scandalizastis plurimos: propter quod et ego dedi vos contemptibiles esse. Denique quod loca sancta vel ministri Ecclesiae nunc in contemptu sunt, maxime ipsorum ministrorum culpa est. Quod ex his apparet, quoniam ipsi laici qui eos despiciunt, si quem forte repererint quem religiosum credant, non mediocriter venerari solent. Qui enim ad altare sacrificare Deo volunt, ipsi prius per mortificationem vitiorum Dei sacrificium esse debent: alioquin magis temerarii, quam cultores ejusdem mysterii deputantur. Quod per Jeremiam ostenditur, per quem talibus exprobrat Deus dicens: Holocotaumata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes. Vestra, inquit, non mea, quia non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis de verbo holocautomatum et victimarum, sed hoc praecepi eis dicens: Audite vocem meam, et ambulate in via omni quam mandavi vobis. Et Isaias: Quis quaesivit haec de manibus vestris, ne afferatis sacrificium frustra? Et deinde: Lavamini, mundi estote. Et caetera. Quibus verbis ostenditur, quod ille ad sui perniciem sacrificat, qui prius in via mandatorum Dei non ambulat, et qui suae cogitationis malum ab ejus oculis non aufert. Hinc David in psalmo poenitentiae dicit: Si voluisses, sacrificium dedissem. Quale vero sacrificium prius offerre debeamus, ut deinceps altaris sacrificium recto ordine celebrare possimus, manifestat dicens: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, ac si diceret: Altaris sacrificio non delectaris, nisi prius sacrificio contriti cordis placatus fueris. Est ecclesia beatae Gualburgis in hac vicina nobis regione, in qua miracula fiunt. Contigit autem, sicut domnus abbas Berno refert, ut ejusdem sanctae Gualburgis reliquiae super altare per aliquot dies manerent. Sed mox miracula cessaverunt. Tandem vero ipsa virgo cuidam ex infirmis apparens: Idcirco, inquit, non sanamini, quia reliquiae meae sunt super altare Domini, ubi majestas divini myterii debet solummodo celebrari. Quod cum ille custodibus referret tulerunt capsam, et protinus miracula fieri coeperunt. Si ergo ob illius mysterii reverentiam, nec ipsa sua pignora sancti volunt proprius vicinari, quid censendum est de immunditiis?
3.29
Est autem domus spiritalis unusquisque homo fidelis, quam videlicet domum sacerdotes praedicando mundare deberent a sordibus vitiorum. Sed hoc jam ita in negligentiam venit, ut vel ex toto taceant, vel pro muneribus judicent, vel orent. Unde per Michaeam dicitur: Sacerdotes ejus in muneribus judicant, et in mercede docent, et in pecunia divinant. Et Malachias: Non servatis vias meas et accipitis faciem; qui multa jam contra sacerdotes dixerat. Sed ut Hieronymus exponit, idcirco de acceptione personae ponitur ultimum, quia majus est peccatum. Unde Psalmista: Cur facies peccatorum sumitis? Et Jacob hoc plenius peccatum arguit, quod qui fecerit audiat quid Deus per Malachiam talibus comminetur. Ait enim: Nonne mihi voluntas in vobis, et manu non suscipiam de manu vestra, sed projiciam vos, et disperdam magistrum et discipulum, et maledicam benedictionibus vestris?. Quod tunc fit, cum sacerdos pro tali praesumpserit offerre, qui peccare non cessat. Quod sic Hieronymus in hoc loco dicit, hoc solum esse remedium peccatori non facere quae fecit. Hinc scriptum est: Sacrificium salutare attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate, et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia. Et supra: Qui conservat verbum, multiplicat orationem. Contra fautores vero criminosorum propheta dicit: Vae qui consuunt pulvillos sub omni cubitu. Quod ille facit, qui alicui ad mundi amorem, quasi ad lectum declinanti, correptionis duritiam subtrahit; et ut in errore molliter jaceat nulla hunc asperitatis contradictione pulsat. Sed haec rectores, qui semeipsos diligunt, his proculdubio exhibent, a quibus se noceri posse in studio gloriae temporalis timent. In ea via, quae a Tiberinensi monasterio ducit ad forum, est ecclesia S. Petri quae dicitur ad Salas: in cujus vicinio manebat ante hoc triennium quidam latro, qui duos itinerantes, quos hospitio susceperat, spoliare volens, nocte interficere tentavit; sed illi praevalentes interfecerunt eum: cumque ad ecclesiam sepeliendus deferretur, sacerdos pro eo missam celebrare coepit. Cum ergo ad verba consecrationis Dominica venire deberet, terribilis sonitus in tecto ecclesiae percrebuit, et altare, sicut hucusque paret, usque ad radicem scissum est: sicque sacerdos cum omnibus ingenti pavore perculsus fugit, et pro apostata sacrificare cessavit. Hoc contra eos dictum sit, qui pro sceleratis ob gratiam eorum se oraturos pollicentur.
3.30
Sed quid hoc de exterioribus dicimus, cum plerique sic in semetipsis negligentes existant, ut foris in habitu immutentur, et intus per nonnulla gravia peccata a Christi corpore separentur? Et tamen sacrificare non cessant. Dum enim quibusdam indumentis vel ex parte, vel ex toto laicalibus utuntur, illis merito comparandi sunt, qui in libro de Civitate Dei appellantur cynici: et non sancto Joseph, qui talarem tunicam legitur a patre percepisse. Quos et Jeremias deplorat, dicens: Quomodo mutatus est color optimus? Color optimus est habitus praetendens religionem cunctis amabilem. Qui color tunc immutatur, cum quaedam indumenta studio jactantiae quaesita opinionem utentis apud laicos vilescere faciunt. Qui autem adhaeret meretrici, unum corpus efficitur, et jam non membrum Christi, sed Antichristi est. De quo per Danielem dicitur, quia erit in concupiscentiis feminarum. Ut enim Paschasius in libro de corpore Domini dicit: Quisquis vel membra meretricis fit, hic utique elapsus de corpore Christi est, et idcirco non licet ei corpus Christi contingere. Nam qui debeant ipse Christus ostendit, dicens: Qui manducat carnem meam et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Ac si diceret: Nisi prius in me maneat, carnem meam manducare non potest, neque sanguinem meum bibere. Quid ergo manducat peccator, et quid bibit? Non utique utiliter sibi carnem et sanguinem, sed judicium, licet videatur cum caeteris altaris sacramenta percipere. Et quare? Quia nos se probat prius utrum in corpore Christi sit, an non. Deinde quia non dijudicat, videlicet ut discernat corpus Domini: quid est quantum, quia sacramentum, qualisque virtus sacramenti, quia divinum ac spiritale est. Unde in primordio hujus celebritatis Christus judicium male accipientibus comminatur, dum continuo post buccellam de manu ejus perceptam diabolus Judam pervasit: ubi mox ostenditur futurum in Ecclesia judicium. Si quis ergo lapsus de corpore Christi, factus membrum meretricis vel diaboli, praesumpserit hoc sacrosanctum corpus contingere, nec dubium quin ob id judicium excipiat, et cum Juda culpae societur obnoxius, tam quia corruit, quam quia ex conscientia damnatus, ausus est sine poenitentia et correctionis venia sancta mysteria temerare. Item ex eodem libro legimus, quia Deus dedit filiis Israel panem de coelo, habentem omne delectamentum, sed non in pluribus eorum beneplacitum fuit Deo, ut testatur Apostolus. Nam populus ille carnalis manna fastidivit, quia inibi non nisi carnalia quaesivit. Illi itaque mortui sunt, in quibus non beneplacitum fuit Deo. Quicunque vero inter eos spirituales fuerunt, mori non potuerunt, quia spiritaliter comederunt; quia eis esca illa coelestis saporem et delectamentum immortalitatis praebuit. Itaque similiter nunc in Ecclesia cibus iste quibusdam vita est, quibusdam vero supplicium. Unde, o homo, disce quia Deus spiritus est, et ideo intellige quia cibus iste non carnaliter, sed spiritaliter, et cogitandus et sumendus est, quia neque ab alio quam ab ipso Christo consecratur, neque ab alio quam ab ipso porrigitur. Et quidem sacerdos visibilis astat, per cujus manus consecrari et tribui videtur, sed Christus qui illum et consecrat et tribuit, cui et remedium cuique ad remedium tribuatur, divinitus discernit. Nam is qui cum Juda contemptu et vitio reus tenetur, cum Juda utique condemnatur: et qui cum Petro ac caeteris fideliter participatur, cum ipso utique et caeteris apostolis in corpore et anima consecratur. Hoc ergo judicium in natale calicis mox excipitur, ut doceatur quid contemptoribus immineat, si damnati a conscientia pedem a mensa Domini non retraxerint. Hinc Deus per Moysem: Dic, inquit, ad filios Aaron, et ad posteros eorum: Omnis qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, in qua est immunditia, peribit coram Deo. Ego sum Dominus. Et certe illa nihil aliud erant quam umbra istorum. Si ergo ad umbram non licebat immundum accedere, quantominus ad ipsam Veritatem? Ex qua in finem prohibitionis conclusit, dicens: Ego Dominus. Ac si dicat. Ego scrutans corda, ego ipse sacerdos, qui discerno qualis unusquisque accedat. Hinc Ambrosius in primo Officiorum: Castificabatur, inquit, populus per biduum, aut triduum, et lavabant vestimenta sua, et non aliter ad hostiam accedere permittebatur. Sed si in figura tanta populo observantia jubebatur, quanta in ipsa veritate sacerdotibus tenenda est? Disce igitur, o sacerdos et levita, quid sit lavare vestimenta, ne inquinato corpore quo anima vestitur, majestatem tanti mysterii temerare praesumas. Hinc in Regum volumine dicitur: Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo? Tunc enim de negligentia sacrificiorum licet tepide Heli filios suos corripiebat. Quod tale est ac si diceret: Qui Deum totius creaturae conditorem contemnens indignus ad ejus injuriam communicare praesumit, quem intercessorem habebit? Talis profecto nec Dei reveretur praesentiam, nec praesentiam formidat astantium angelorum.
3.31
Nec ideo securitas subrepat, eo quod indigne sumentibus divina patientia ad tempus parcit, quia certe illi magis punientur, qui in praesenti correptione judicantur indigni. Si quidem in exordio Ecclesiae necesse fuit, ut ad rem demonstrandam plerique transgressores corporali etiam poena plecterentur. Unde Apostolus ad Corinthios: Ideo, inquit, inter vos multi infirmi, et imbecilles, et dormiunt multi, somno videlicet mortis. Ab angelis quippe qui ad hoc positi sunt etiam nunc perimerentur; sicut in praedicto libro Paschasius testatur, quicunque vel semel indigne communicant, nisi bonitas Christi, cujus judicio pendent omnia, gladium suspenderet, et temporalem mortem quibusdam ut poeniteant removeret. Alioquin nunc plagae etiam et infirmitates nunquam tantum crebrescerent, si omnes illud mysterium sicut oportet perciperent. Resipiscentibus vero duplex in poenitentia debet esse luctus, vel quia peccaverunt, vel quia coeleste donum ad judicium male praesumpserunt. Quod sane delictum nullo alio nisi Christo interveniente donabitur. Unde in lege ab his qui in sanctificatis delinquunt, aries per quem Christus intelligitur offerri jubetur: ut apud Deum Patrem Deus homo pontifex in aeternum interpellare pro eo fideliter credatur. Atque ipsum per se moribus et vita quotidie re indictum operit. Alioquin qui in Deum peccat, quis orabit pro eo? Quamvis enim quisque multum sit ex aliis peccatis indignus, tamen ex isto magis gravatur, si sancta contingit immundus. Quod exemplo Judae monstratur, qui licet corde nutaverit, tamen ante perceptionem illius mysterii cum apostolis erat, et a Domino monebatur. Post perceptionem vero traditus Satanae continuo exivit foras. Ob hoc itaque quisquis illud indigne se percepisse meminit, duplicem, ut diximus, debet habere luctum, ut exacta poenitentia possit denuo sancta participare. Namque poenitentibus jussum est ut haedus tollatur cum agno, ut si quis post lavacrum ceciderit, et cum stantibus agnum comedere non potuerit, vel haedum comedat, qui semper pro poenitentibus mactatur. Non quod Christus haedus sit, sed pro diversitate meritorum aut agnus, aut haedus unicuique fit. Hinc item jubetur, ut qui in primo mense, id est in ea gratia quam in baptismo percepit, Pascha facere non poterit; saltem in secundo mense illud faciat, id est in poenitentia, quae post naufragium secunda tabula est, haedum indulgentiae percipiat.
3.32
Haec, et alia multo plura Paschasius ex dictis Patrum ad reverentiam sancti mysterii commendandam, atque majestat emejus demonstrandam, conscripsit. Quae si quis licet sciolus legerit, tanta credo discet, ut de hoc mysterio parum se eatenus cognovisse putet. Verum isto tempore quod nimis dolendum est, ita sacrosanctum istud mysterium in contemptu illudimus, tanquam non sit Pater qui honorem Filii sui Jesu quaerat et judicet. Ita veritas prostrata est, ut sicut in Daniele dicitur, abominationem in templo Dei fieri videamus. Caeterum pro ejusdem mysterii reverentia commendanda quaedam, si placet, exempla proferamus. Dicit sanctus Gregorius Turonensis in libris Miraculorum de quodam presbytero, cui in Dominica solemnitate propter suam personam concessum fuerat ut missam celebraret, qui statim ut ad communicandi horam pervenit, mox epilepsia comprehensus corruit spumans sacramque particulam ab ore projiciens, qui ipsa nocte, sicut plerique testati sunt, ebrius fuerat. Item ipse de quodam infami diacono, quia dum capsam cum corpore Domini deferret, de manibus elapsa est, et per aerem super altare reversa. Sanctus vero Hieronymus in vitas Patrum de beato Eulogio dicit, quoniam cum videret quosdam ex monachis volentes accedere ad communionem retinuit eos, dicens: Tu habuisti hac nocte fornicationis desiderium; tu vero dixisti, Nihil interest sive justus sive peccator ad sacramentum accedat, et alius dubitationem habuit in corde dicens: Quid enim me sanctificare communio potest? Hos ergo singulos removebat a communione sacramenti, donec paululum per poenitentiam et lacrymas purificarentur. Item idem refert de sancto Machario, quod eo tempore cum fratres ad suscipiendam eucharistiam accessissent, viderit in quorumdam manibus praevenientes Aethiopes carbones deponere, corpus autem Domini quod sacerdos dare videbatur redire ad altare: aliis vero angelum Domini cum manu sacerdotis sacram particulam dare fugientibus praedictis Aethiopibus. Item ipse de sancto Piamone perhibet, quia quodam tempore cum sacrificaret vidit angelum Dei stantem juxta altare, et quorumdam monachorum qui accedebant nomina scribentem in libro quem tenebat, et quorumdam non scribentem. Quos cum senior notasset, unumquemque seorsum disquisivit, et invenit in singulis mortale peccatum. Quos ad poenitentiam exhortatos tandiu cum eis flevit, donec aliquando videret eos cum caeteris ascribi.
3.33
Inter omnia tamen peccata maxime discordia et luxuria gravant. Nam de discordia Dominus ipse ait: Si offers munus tuum ad altare, et recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo. De quo sicut S. Gregorius fatetur, pensandum est, quanta culpa sit discordia, propter quod illud munus respuitur, quo omnis alia culpa solvi consuevit. De luxuria vero per hoc apparet, quia nulli tam periculose hoc mysterium contingunt quam luxuriosi. Quod in discretione virtutum quibus participes ejus mysterii pollere debent, primo loco ponitur. Renes vestros accingetis, quorum scrutator est Deus, et ubi virtus Satanae est. Quo contra Zacharias castitatem participantium admirans, atque ipsas hujus mysterii species designans, ait: Et quid bonum est Dei, et quid pulchrum ejus nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? Liquet autem plerosque veluti sues immundas ad hoc sine praejudicio reatus sui accedere, ista pedibus calcare. Verentur enim humanis coram obtutibus magis suam verecundiam portare, quam coram majestate divina et omnium sanctorum praesentia temeritatis offensam incurrere. Quibus profecto cordis induratio cum nec se corrigunt, nec Dei visitantur pietatis verbere, jam poena peccati est et contemptus superbiae. Si enim de Bethsamitis septuaginta seniores, et quinquaginta millia plebis percussi sunt, eo quod viderent arcam Dei, multo magis isti, nisi resipuerint, aeternaliter plectendi sunt, sicut ipse testatur per Moysem: Omnis qui accesserit ad ea quae sanctificata sunt, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Quid ergo si poena differtur, nonne haec designata sunt in thesauris Dei? Considerat enim novissima eorum, et reddet ultionem hostibus suis. Nec praetereundum quod quidam ita diabolicis illusionibus falluntur, ut credant quod quamvis in peccatis suis jaceant, illius tamen sacrosancti cibi ac potus perceptione purgentur: contra quos per prophetam dicitur: Dilectus meus in domo mea operatus est male. Nunquid carnes sanctae mundabunt illum? Et item alius de his qui plorant quidem, sed lacrymas suas pollutione maculant, ait: Operiebatis lacrymis altare meum, sed non respiciam ad sacrificium, non accipiam placabile quid de manu vestra. Quisquis ergo in sordibus est, det honorem Deo, et non praesumat eo concepto ad ejus sacramentum impudenter accedere, donec, ut dictum est, lavet per poenitentiam maculas immunditiae, si quoquo modo demum valeat tantae reconciliari gratiae licet offensae.
3.34
Nec praetereundum quod quidam sibi male conscii, dum continere se negligunt, a sancto mysterio cessare malunt, et melius quidem est ut cessent, sed non vivunt, quia nisi manducaveritis carnem filii hominis, non habebitis vitam. Quid enim indignis officio cessare expediat non solum ratione auctoritatis divinae, sed etiam exemplis plerumque monstratur. Ex quibus aliquid commemoremus. Testatus est mihi Bego canonicus sancti Martini de quodam sacerdote, qui cum die Dominico de venatu redierit, et missam celebrare praesumpserit, mox ut ad horam consecrationis ventum est, illas voces quas post canes emittere solebat, inclamare super sanctum altare coepit. Sed et alius Leo nomine venandi consuetudinem habebat: qui tamem amens factus est, et per multa loca sanctorum deductus, tandem reperto sensu noster monachus factus est: et ut ipse vidi, in tantum usque ad finem religiose conversatus est, ut frequenter cum solus oraret capillos sibi detrahere soleret. Quod etiam ille a sancto Benedicto curatus suo demonstrat interitu. Qui cum postposita ejus prohibitione sacrum hoc officium suscipere praesumpsisset, mox daemoni traditus est et usque ad mortem vexatus. Nonnulli vero vanitatis studio dediti, auratis et accuratis vestibus et vasis pretiosi metalli ad hoc sanctum mysterium celebrandum delectantur. Qui bene quidem facerent, si corda sua pariter in divinis oculis ornarent, ut quidam Patrum ait, quia in hoc sancto opere, non vestimenta, sed corda mutanda sunt. Nam, ut beatus Hieronymus in epistola ad Rusticum protestatur, nihil illo ditius qui corpus Domini canistro vimineo, sanguinem autem vase vitreo portat, sicut sancti episcopi Caesarius Arelalensis, et Eusebius Tolosanus, sed et Ambrosius Mediolanensis, qui pro redemptione captivorum suas ecclesias ita nudaverunt, ut ipsa initiata vasa, fracta videlicet pro eis venundarent: valde congruum aestimantes, ut quorum animae per illud mysterium, quod in calice fit, ab aeterna captivitate salvantur, eorum corpora, si necesse, sit a temporali captivitate distracto calice redimantur. Hi ergo bene immolant, qui avaritiam de templo ejiciunt. Qui autem pulchritudine vasorum vel vestium studet, ad solius Dei laudem id faciat. Meminisse tamen debet, quod propheta de ministrorum munditia magis sollicitus erat, qui non dixit: Mundate vasa Domini, sed, mundamini qui fertis vasa Domini. Nonnulli vero, ut de nostro ordine dicamus, quibus nec passum pedis, nec ipsam suam voluntatem in potestate sua habere permittitur, de propriis cistellis sumptuosum ad myteria peragenda producunt apparatum, quem contra consuetudinem sanctionemque sanctorum Patrum de iniquo mammona acquirunt, et quasi ad ornatum ecclesiae relicturi possident. Quorum unus ille per cujus occasionem. Vizeliacum nuper monasterium est in cineres redactum, cum, sicut audivimus, de candela quam ad cistellam suam aperiendam deportarat, ignis tecto irrepsit. Contra hanc stultam devotionem, imo avaritiam, Joannes dicit: Nihil amplius quam quod vobis constitutum est, faciatis. Et certe nulla hoc regula jubet, sed magis nudam crucem esse clamat a nudo sequendam. Quibus bene congruit illud propheticum: Venite in Bethel, et impie agite, et immolate de fermentato. Cain sacrificium obtulerat Deo, sed quia fermento malitiae respersum fuerat, idcirco non est gratum. His itaque quo pacto licet quasi ad ornatum ecclesiae relinquere, quod non licet habere vel possidere? Immolat autem, sed de fermentato, qui aliquid offert quod Deus dedignatur. Hinc ipse per prophetam testatur quod odio habet rapinam in holocaustum. Hinc rex Saul reprobatus, eo quod sub immolandi specie reservavit de Amalech ea quae jussus fuerat trucidare. Sed isti, ut quidam Patrum dicit, magis volunt habere suas cistellas, non recogitantes miseri quia perdunt suas animas.
3.35
Hunc ergo religionis defectum diabolus, licet pater mendacii sit, vos miseros incursuros beato Pachomio praedixit. Aliquando enim apparuit ei in habitu mulieris, excedens omnem humanam pulchritudinem, ita ut forma ejus ac compositio et visus exponi non possit. Quam esse phantasiam videns, preces fundebat ad Dominum, ut vi majestatis ejus evanesceret. Interim autem illa propius astans ait ei: Quid superflue laboras? Potestatem accepi a Domino tentare quos volo. Et Pachomius ad eam: Quid vis, inquit, esse? et illa: Ego sum, ait, diaboli virtus, et caligine mortiferae voluntatis mortales involvo; sed tuis vel tibi appropinquare propter Christum, qui humanatus est, non possum. Sed nunquid ita erit semper? veniet etenim tempus post obitum tuum, quando prout libuerit, inter eos quos nunc tuis orationibus munis debacchabor. Et Pachomius: Et quid scis si meliores erunt, qui illos corroborent? nam tu praescire omnino nihil praevales quod est solius Dei. At illa: Plura tamen, ait, futura ex praecedentibus cognosco. Et vir sanctus ad eam: Et quomodo, inquit? Illa vero ait: Omnis rei principium tendit ad augmentum, dehinc ad detrimentum devergit. Sic ergo et in hac vestra professione, ut conjicio, fiet. Nam inter vitia sua signis, et variis virtutibus roborata succrevit; cum autem senescere coeperit, aut temporis diurnitate lacescens, aut negligentia teporis deficiens a propriis incrementis minuetur. Tunc igitur adversus hujusmodi potero praevalere. Quod ita fieri nostra satis effrenata pravitas ostendit. Pachomius vero post haec de visione sollicitus instanter orabat, ut ei Dominus declararet quis status monachorum post se futurus esset. Qui per visionem ad se factam edoctus est, quod monasteria quidem multipliciter dilatarentur, et nonnulli pie et continenter viverent, sed plurimi negligerent, suamque salutem penitus perderent; maxima vero per negligentes praepositos mala succrescerent, et bona defectum incurrerent. Quibus primatum tenentibus necesse est jurgia generari: et quis praesit ambitiosa lite contendere, et reprobari bonos, ac malos eligi. Unde nec aliqua bonis viris resistendi fiducia suberit, sed omnia pene, quae regulis divinis subnixa sunt, humanis commutabuntur illecebris. Tunc Pachomius exclamans ad Dominum ait: Heu me, quia frustra laboravi! Si enim tam perversi futuri sunt qui fratribus praeerunt, eorum subditi quales erunt? Et cum affectuosissime, sicut illuc scribitur, Dominum interpellaret, apparuit ei mirabili fulgore portans coronam spineam, eique inter caetera dixit: Confortare, Pachomi, quia posteritas tua usque in finem saeculi non deficiet. Et quisquis inter eos qui futuri sunt pie ac continenter vixerit, tamen dico tibi, requiem sortietur.
3.36
Sciendum sane, quia sicut quaedam verba tam in Novo quam in Veteri Testamento reperiuntur, quae haeretici male intelligentes ad exstruendum errorem suum retorquere nisi sunt: ita et in sancta regula fit, cum per quaedam ejus verba renuitae et refugae ejus fortitudines suas excusare moliuntur. Regula, inquiunt, jubet, ut nihil habeat monachus quod abbas non dederit, aut permiserit; abbates vero nostri tales sunt ut nostra non curent, et ob id permittunt nos habere quae indigemus: non igitur contra facimus, si quid ex eorum permissione habemus. Sed si rationi ac veritati consentire vellent, facile respondetur: scilicet quoniam primo quidem sciendum est, quia sicut in Moralium libro XXV disputatur, quod secundum merita subjectorum tribuuntur personae regentium, et sic pro qualitate subditorum acta disponuntur illorum, ut saepe qui videntur boni accepto regimine permutentur, ut Saul: et qui etiam boni videntur et sunt, pro malo grege delinquere permittantur. In hoc apparet quia vindictam populus suscipit. Hinc Psalmista: Obscurentur oculi eorum ne videant. Ac si dicat, quia in via Dei per superbiam exorbitant, tales divino examine praelatos accipiant, qui veritatis lucem non habeant, quatenus hi qui illos velut corpus oculos male praevidentes sequuntur, per eorum ducatum offendant, et iniquitatis onere incurvati omnem statum rectitudinis perdant. Deinde vero et illud constat, quia nihil ultra permittere possunt, nisi quantum S. Benedictus ad sustentandam naturae necessitatem permisit. Et ille cui dicimus: Abba Pater, cum discipulos quasi agnos in medio luporum misit, permisit quidem pro temporis necessitate aliquid ferre, nec tamen aliud quam peram et sacculum. Noverint ergo isti, qui sub hac occasione cupiditati, gulae, et libidini se mancipant, quia non proderunt eis excusationes in peccatis; sed fiet et praelatis et subditis hoc quod, ut supra diximus, per Malachiam Deus comminatur dicens: Disperdam magistrum et discipulum, et maledicam benedictionibus vestris. Benedicunt sacerdotes cum adulando Christi misericordiam reis promittunt: sed benedictionibus eorum Dominus maledicit, quia sicut alibi dicitur: Qui beatificant et qui beatificantur erunt praecipitati. Nam si ob negligentiam praepositorum solummodo, et non magis ob cupidinem suam propria haberent, non alios cibos, non alias vestes, quam regulariter constitutas praesumerent. Praelati denique si quid extra constitutionem Dei vel Patrum praeceperint: mox praecipiendi auctoritatem amittunt, et tunc in ea re nullatenus obediendum est eis. Exemplo videlicet apostolorum, quibus Magister dixerat de Pharisaeis et Scribis: Omnia quaecunque dixerint vobis, servate et facite. Postea vero praecipientibus eis ne loquerentur in nomine Jesu, respondit Petrus: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Caeterum quam plures inter eos existunt, qui etiam sub malis praepositis bene vivunt, qui quamvis extra communem sanctae regulae vitam vel ordinem degere quasi captivi coguntur; Danielem tamen et tres pueros, qui in Babylone continenter vixerunt, imitantes, fornacem vitiorum feliciter evadunt. De ecclesiasticis viris, qui saecularium facta mutantes velut a Babyloniis Hierosolymitae captivantur, et de tribus vitiis per quae status religionis maxime confunditur, plura jam, et forte verbosius quam oportet, posita sunt. Caeterum quod tuae, venerabilis pater, lacrymae testantur, ita jam defecit spiritus, et diminutae sunt veritates, ut sicut Isaias illacrymat, facti videamur sicut a principio, quando Deus non dominabatur nostri. An non ita est? dum inter propinquos feralia succedunt odia? dum jurgia nascuntur infensa? dum usque ad sanguinem saevit inexplicabilis et caeca malitia? dum bonis invident pravi, liberalibus cupidi, quietissimis turbulenti, studiosis inertes, placidis implacabiles, tranquillis immites, modestis temerarii, sapientibus stulti, simplicibus callidi, mittissimis quoque furiosi? Sed melius eorum insanias apostolica tuba redarguit. Nam cum novissimorum pericula temporum gentium Doctor exprimeret, intulit dicens: Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, timidi, voluptatum amatores magis quam Dei. Hic beatissimus Paulus quod superius diffuse protulit mira brevitate collegit, ostendens eos ideo tales fore, quia voluptatum amatores existerent, quia vitiosissimis cupiditatibus se subjugarent. Hinc enim cuncta mala proveniunt. Dum Deus contemnitur, voluptates amantur. Hinc est quod, ut Sapientia dicit: Omnia commista sunt apud eos: sanguis, homicidium, fictio, perjurium, tumultus honorum, Domini immemoratio. Hinc et Osee querimoniam faciens dicit: Non est veritas, et non est misericordia, et non est scientia in terra. Maledictum, et mendacium, et homicidium, furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Et populi, sicut hi qui contradicunt sacerdoti, de quibus una Apostoli sententia est, quoniam non solum qui talia agunt, sed et qui consentiunt facientibus digni sunt morte.
3.37
Dicit Isaias: Angeli pacis amare flebunt. Quisquis ergo de istis est, et non de illis, de quibus dicitur: Columba seducta, non habens cor, et quibus dicitur: Quare non magis luctum habuistis? Lugendum est ei presentis vitae tempus, in quo sunt ita omnia confusa, ut veritatis quidem nec vestigium usquam videas, nequitiae vero atque luxuriae cuncta esse repleta prospicias, nec aliquid juste recteque servari: humiles et invalidos, atque pauperiores videas, a superbis et potentibus divitibusque comprimi, affligi atque injuste Iaedi; honestum vero quemquam et quietum multis laesionibus perturbari: econtra unumquemque pessimum potentia cumulari, terribilem fieri, et tumido successu in malis augeri, quibus nec judicum metus, nec reverentia sacrae auctoritatis praevalere potest, nec eorum perniciem ullatenus cohibere. Sed quid de judicibus dicimus? Nam et ipsi, qui ad haec reprimenda constituti fuerant, graviores tempestates et perniciosiores in miseros exercent. Haec autem iniqua atque injusta inaequalitas non solum in urbibus, sed et in agris; et non solum in terra, sed et in mari committitur et exercetur. Et primoribus quidem propheta dicit: Nonne vestrum est judicium scire? Et item alius dicit: Forsitan stulti sunt et ignorantes viam Domini? Ibo igitur ad optimates: ipsi enim cognoverunt judicium Dei sui, et ecce hi magis confregerunt jugum. Nunquid super his non visitabo, dicit Dominus? Visitabit certe, et sicut Malachias dicit, erit testis velox maleficis, adulteris, et perjuris, et calummiatoribus. Et, sicut Amos dicit, non erit eis fuga; sed si ascenderint ad coelum, inde detrahet eos, et si celaverint se in profundum maris, ibi mandabit serpenti, et mordebit eos. Quisquis igitur considerat vel causam eorum, qui gratiam Dei in vacuum recipientes, et ad diabolicam servitutem redeuntes pereunt, vel miserias eorum, qui innumerabiliter afflicti, aut in murmurationem aut in desperationem excedentes, et temporalia et mansura damna incurrunt, satis est unde contristetur, et lugeat. Qui autem super his contristari possunt, Deum dupliciter qui super miserias filiorum Israel legitur doluisse, super perituram Hierusalem flevisse.
3.38
Ob hoc autem iniquitas undatius ebullit, ut Isaias ait, quia veritas in oblivione erit, et longe justitia stat; quia, sicut jam diximus, tempora periculosa venerunt, et fine suo mundus urgetur. Qui finis cum ex ipso suo ordine pendeat, perversiores tamen quosque inventurus est, qui et illius ruinis digne comprimantur et ex illorum meritis versa vice ejusdem ordo rerum confundatur. Est quoque et alia ratio, quia pro eo quod homines post revelatam gratiam dilexerunt magis tenebras quam lucem, et vocati sunt, ut ait propheta, et non responderunt, et quae noluit Dominus elegerunt, et cognoscentes Deum non sicut Deum glorificaverunt, propter hoc tradet illos Deus in desideria cordis sui, sicut de quibusdam Apostolus dicit: Ut impleant peccata sua semper, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Et quia illuminati justa agere neglexerunt, juste caecati adhuc faciant unde amplius puniri mereantur. Ad quod videlicet agendum, et immissiones per angelos malos juxta Psalmistam, Dominus semitam irae suae facit, ut cor prioribus meritis aggravatum juste permittat etiam subsequentibus malignorum spirituum persuasionibus falli. Unde in Apocalypsi dicitur: Cum completi fuerint mille anni, solvetur Satanas. Quia videlicet vel ad utilitatem electorum, vel ad detrimentum reproborum tanto acrius quam antea fecisset, in totis viribus suis se in finem saeculi exercere permittitur, quanto soluta bestia violentior est quam ligata. Tunc enim fit tanto ferventior ad saevitiam, quanto se viciniorem sentit ad poenam. Considerat namque quod juxta sit, ut licentiam nequissimae libertatis amittat; et quanto brevitate temporis angustatur, tanto multiplicitate crudelitatis expanditur. Sicut de illo voce angelica dicitur ad Joannem: Vae terrae, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. Tunc ergo in magnae irae furorem se dilatat; ne qui in beatitudine stare non potuit, in damnationis suae foveam cum paucis ruit. Tunc quidquid nequiter valuerit callidus exquirit. Haec itaque tempora jam venisse, jamque malignum hostem mysterium iniquitatis operari per hoc manifeste patet, quod omnis ordo religionis aut Christianitatis immutatus est, nec impietas jam erubescere saltem dignatur, sed iniquorum multiplicitate roborata caput ubique locorum extulisse videatur
3.39
Qui autem sint quos suis ditionibus isdem hostis mancipat, per hoc ostenditur, quod rex esse super omnes filios superbiae perhibetur. Superbia vero et multos in saecularibus studiis, et multos in gradu religionis positos prosternit. De istis namque scriptum est: Misit caudam suam draco, et traxit tertiam partem stellarum. Quod est extrema persuasione multos terrenis amoribus involvere, qui studio vitae coelestis videntur inhaerere. Sane de illis alias: Circumdabunt eum, inquit, salices torrentis. Salices infructuosae arbores sunt, sed torrente rigantur. Torrens hiemalibus pluviis intumescit, sed aestate siccatur. Per salices ergo saeculares quique significantur a bonis virtutum fructibus alieni. Per torrentem vero mortalis gloria, quae caducis honoribus tanquam hiemalibus pluviis inflatur, sed vitae hujus termino annulatur. Malignum itaque spiritum salices torrentis circumdant, quoniam hi, quos in suis cogitationibus amor vitae carnalis inebriat, tanto illi arctius inhaerent, quanto largius delectatio transitoriae voluptatis eos infundit. Qui scilicet more salicum fructus non ferunt, sed in foliis viridescunt; quia aliquando verba honestatis proferunt, sed nullum vitae pondus ex bonis operibus ostendunt. De quibus scriptum est: Imitatur autem illum qui sunt ex parte ejus, videlicet semper superbiendo, nunquam resipiscendo. Item de his et illud: Huic montes herbas ferunt. Per montes tumor superborum, per herbas fluxae voluptates eorum exprimuntur. Ergo montes huic Beemoth herbas ferunt, quia semper in eis poenam aeternae mortis esuriens, dum ipsi se eidem ad omne vitium sternunt, dum nullum malum aut cogitando aut operando praetereunt, quia semper in eis sua desideria recognoscit, quasi semper in montibus herbas invenit, quibus suae malitiae ventrem tendat, quem tanto delectabilius quisque pascit quanto sordidius inquinatur.
3.40
Sciendum vero quod in hac peregrinatione, ubi Babylonici et Hierosolymitae mistim procurrunt, et reprobi frequenter superbire, et electi humiliari soleant. Sed superbis mentibus humilitas alta est. Et idcirco cum hanc specietenus conscendere nituntur, diu in ea morari nequaquam possunt, quoniam alienum est quod apprehendere quaerunt, et quasi a clivosis itineribus mox relabuntur. Nam quousque hanc abjiciant, et ad consuetam elationem redeant, quasi grave pondus in corde patiuntur. De istis ergo dicitur: Omni equidem tempore vitae superbiunt impii, quia licet speciem humilitatis assumant, hoc tamen ad acquirendam inanem gloriam faciunt, et ita de ipsa ficta humilitate gloriantur, ut etiam inde superbiant, si contra superbiam subtiliter disputare norunt. Solent quippe et electi superbire, sed non omni tempore, quia priusquam vitam finiant, cor ab elatione ad humilitatem commutant. Superbisse enim, cecidisse est. Unde et per Psalmistam dicitur: Non veniat mihi pes superbiae. Pes, inquit, non pedes: liquet enim quod nullus uno pede diu graditur. Ob id ergo quolibet alio vitio tentari permittuntur, ut humilientur; humiliati vero diaboli esse desinant, cui superbiendo militabant. Hinc per Sophoniam dicitur: At tamen, subaudis, licet ad horam superbias, timebis me et accipies disciplinam.
3.41
Quod autem inter omnia mala gravius nocet, ita pessimus peccandi usus ipsa jam consuetudine roboratus est, ut pene nullus justo judicio peccatum discernere queat. Sed sicut Aaron filiis Israel deos quaerentibus non restitit, sic omnes aut iniqui sunt, aut iniquitati cedunt. Quapropter illacrymans Isaias de Deo dicit: Quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? Sacerdos et propheta nescierunt, prae ebrietate absorpti sunt a vino, nescierunt videntem, id est Dominum, et ignoraverunt judicium, id est discernere pondus peccati. Quin potius adulteris, quos arguere debuerant, ut ibi dicitur, sacerdotes applaudebant, et populus meus dilexit talia. Contigit ergo nobis quod illis solet, sicut Joannes Chrysostomus dicit, qui vel phrenesin patiuntur, vel mente capti sunt, a quibus cum multa turpia et periculosa vel dicantur vel gerantur, nec pudoris tamen aliquid nec poenitudinis capiunt; quinimo et magnifici sibi ac sapientiores sanis videntur ac sapientibus. Ita ergo, et nos cum omnia quae sanitati contraria sunt geramus, nec hoc ipsum quidem quod est insanius nobis cognoscimus. At enim si in corpore parum aliquid morbi pulsaverit, statim et medicos adhibemus, et pecuniam profundimus, et omni observantia curam, quae medicinae competit, gerimus, nec prius cessatur, quam quae molesta sunt mitigentur, si utcunque fieri potest. Anima vero cum quotidie vulneretur, cum per singula lanietur, uratur, participetur, et modis omnibus pereat, nec parva quidem pro ea cura nos sollicitat. Sed haec causa est quod omnis pariter morbus obtinuit, et tanquam si eveniat, multis sub uno languentibus praesto esse neminem sanum. Certum est quod omnis pariter corrumpat et absumat incuria, dum nemo est qui vel opportuna praebeat, vel importuna prohibeat. Ita et nobis accidit: dum enim nemo sanus est corde, sed omnes languemus a salute mentis, alii majore, alii minore peste, nemo utique est qui curet. Etenim si quis utcunque adesset, qui vel praecepta Christi, vel transgressiones nostras discerneret, nescio si ullos alios magis quam nos ipsos praeceptis ejus contrarios judicaret.
3.42
Pro his et hujusmodi quae in hujus vitae nostrae statu, jam frigescente charitate, et abundante iniquitate, geruntur, Dominus per Amos queritur dicens: Nunquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi filii Israel, ait Dominus? Post dealbationem quae fit in Selmon, ad nigredinem peccati redimus: Nive, inquit, dealbabuntur in Selmon. Et cum Scriptura dicat: Verecundos et reverendos facite filios Israel ab omni immunditia; quo videlicet verbo generaliter omnis inquinatio vel occulta vel manifesta comprehenditur, quae, ut Hieronymus dicit, nominare turpissimum est; nos econtra in passione desiderii sicut gentes aestuamus, et omnes, ut ait Isaias, ad avaritiam declinamus a summo usque ad minimum, ut equus emissarius hinnientes, ut merito quasi degeneres a coelesti Patre audiamus: Nunquid vos non filii scelesti, semen mendax? Et item ipse: In indulgentia sua redemit eos, et illi ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt Spiritum sanctum ejus, et conversus est eis in inimicum. Hinc quoque in persona ejus Jacob dicit: Sine filiis factus sum. Ecce qualis est hujus vitae status, si tamen status dicendus est, qui tot casibus delictorum ad ruinam vergit, et quem tanta suae pravitatis moles ad ima demergit. Pro his et hujusmodi, quae tam multiplicia sunt, ut magis defleri, quam referri possint, lugendum est his qui consolationem Jesu exspectant. O quam bonum est, venerabilis pater, super talia contristari! Quisquis enim ille est, angelus pacis vocabitur, juxta illud Isaiae quod praemisimus jam: Angeli pacis amare flebunt. Et inter electos assignari meretur, sicut per Ezechielem dicitur: Signa Tau in frontibus virorum lugentium. Tau littera speciem sanctae crucis gerit. Videte ergo quam magnum bonum sit dolere pro malis, pro quo dolens quilibet schemate[ stigmate] sanctae crucis meretur insignari. Haec igitur consolatio vos interim maneat, ut dum principes Sodomorum caput extollunt, dum filii Gomorrhae luxuriant, hi qui justum Loth imitari meruerint videndo et audiendo mala, cum ipso crucientur, sub umbra alarum divinarum sperantes donec transeat iniquitas.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).