Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Odo Cluniacensisc.878–942
Collationes
Coll 4.3
Choose a text More by Odo Cluniacensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9426 Collat2
4.1
LIBER TERTIUS.
4.1
Libello hoc utcunque expleto, tam vobis quam domno abbati satis, ut frustra credidi, me jam fecisse putabam: sed domnus abba jussionem legationis vestrae, quam semel suscepit, nimis, ut ita dicam, imperiose exigit. Nam licet promptariolum cordis mei exhaustum jam pronuntiaverim, tamen sicut praecedentem libellum, ita quoque hunc sequentem aggredi coegit. Ea tamen occasione factum est, quod in praecedentibus duobus libellis de afflictorum consolatione pauca dicta sint, et ad consilium pontifici dandum, cujus mentem sicut Moysi malorum pravitas exacerbat, ego sane qui nec praecepto resistere, nec alia nisi ea quae vos melius nostis, possum referre, facio quidem quod valeo: sed dum vestra vobis tam prolixe refero, fastidium generare pertimesco. Cui tamen ductus verborum forte displicuerit, comparet illum protelatis pravorum nequitiis, qui supra dorsa pusilli gregis Christi fabricantes prolongant iniquitatem suam, eisque potius indignentur qui trahentes peccatum, ut Isaias dicit, in funiculis vanitatis, exigunt ut contra se tanta dicantur. Vos ergo praevidere debuistis cui et quid juberetis, dicta haec veluti quoddam vas modo transfusum considerate, et superflua quaeque tanquam guttulas vasi deformiter adhaerentes lima discretionis recidite. Ut acidis frugibus quaedam matura leguntur, ita in isto calamo, cum plurima, quae merito reprobentur, forte inveneritis, pauca saltem utilitatis quiddam gerentia reperietis.
4.1
Inter illa mirifica quae ad exprimendos ordines Ecclesiae Deus ad beatum Job loquitur, quaedam animalia figuraliter nominans, ibices quoque pariter interponit. Ibices autem quaedam quadrupedia sunt et morantur in petris. Quae videlicet ibices si quando de altis cacuminibus saxorum ruunt, sese in suis carnibus illaesas suscipiunt, ita ut jacturam sui casus non sentiant. Per ibices igitur quique boni viri et cauti designantur, qui in petris habitant; quia secundum Patrum exempla vivere student. Qui et cornua habent, videlicet Scripturas duorum Testamentorum, de quibus est illud: Cornua in manibus ejus. Hi velut ibices cum ceciderunt, non colliduntur: quia si quid eis ruinae temporalis accesserit, scripturae duorum Testamentorum quasi duorum cornuum exceptioni innitentes evadunt, et ne in perturbatione deficiant, Scripturarum solatio se sustentant. Sicut Paulus, qui in mundi hujus adversitate dejectus dicebat: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Haec ad legendi studium dicta sint, nunc ea, quae animo praeposita sunt, aggrediamur. Universam Christi familiam, id est omnem electorum collectionem, qui vel in clericali, vel in laicali ordine, aut in divitiis, aut paupertate degentes, eidem Christo, videlicet humili regi, humili corde militant, per Judam, id est per domum David, supra diximus designari. Per decem vero tribus, quae licet de genere patriarcharum, sicut et tribus Juda, descenderint, tamen a Dei cultura discedentes vitulos in Samaria coluerunt, illos Christianos figurari qui mysteriis quidem fidei regenerantur, sed avaritiam, quae est idolorum servitus, colentes, aut aliis quibuslibet desideriis male inhaerentes, Deum, quem vocibus confitentur, factis negant: per Assyrios autem quaslibet gentes exprimi, qui Deum non coluerunt. Igitur et tunc illae decem tribus ab alienigenis afflictae fuerunt. Sic et modo perversi Christiani paganorum exterminio subjiciuntur, et sic domus Juda, quae decem praedictas tribus in malis actibus frequenter secuta fuerat, tam ab ipsis decem tribubus, quam ab alienigenis vehementer legitur oppressa tunc fuisse. Sic et nunc boni quilibet Christiani, pro eo quod malos frequenter imitantur, et a paganis, et ab ipsis malis Christianis plerumque cruciantur. Per illos igitur quibus omnia in figura contingebant, hoc satis ostenditur, quod filios Ecclesiae non solum a paganis, sed etiam ab ipsis suis contribulibus multa oporteat pati.
4.2
Haec sane captivitas, quae foris ingeritur, tanto levius toleranda est, quanto et animarum saluti probatur accommodata. Caeterum est alia vastatio, videlicet spiritalis, qua non rebus sed virtutibus spoliamur; quae tanto vehementior est, quanto et occultius perstringit. Quam scilicet vastationem illa captivitas specialiter designat, qua tribus Juda in Babylonem translata est. De illa namque scribitur, quia rex Babylonis regem Joachim captivavit, et de Juda principes et fabros et inclusores et sacerdotem primum, et sacerdotem secundum, et janitores, et eunuchum unum, et quinque viros qui steterunt coram rege, et Sophar qui probabat tirones. Rex igitur Babylonis Joachim rege captivato Mathaniam, qui interpretatur, mimus, pro eo instituit, et vocavit eum Sedeciam, quod est justus Domini: quia, ut Hieronymus ait in Ecclesiaste, diabolus, qui est rex confusionis, id agit, ut sapientes et religiosi viri quasi viles premantur, ne in populis appareant, quod est Joachim regem, ne appareat, absentasse, et hi qui servi sunt vitiorum per aliquod munus locum sanctitatis obtineant, quod est per Nabuchodonosor Mathaniam in Sedeciam verti. Hinc Salomon: Vidi, inquit, servos in equis. Hinc namque illa Simoniaca haeresis, quam princeps apostolorum in ipso auctore, et beatus Gregorius in sequacibus ejus terribili anathemate multavit. Hic ergo Mathanias undecim annis regnavit, qui numerus pro eo quod denarium excedit, decalogi transgressionem signat. Itaque sub tali rege captivantur de Juda principes, quia videlicet his in Ecclesiae principatu insidiante diabolo constitutis, ita in toto grege fraus ipsius diaboli debacchatur, ut principes, id est illos qui boni operis agilitate caeteros praeire debuerant, per quodlibet vitium sibi substernat: et fabros captivat, id est illos qui spicula verborum in igne divini zeli conficere debuerant, atque alios ad spiritale certamen armare, talentum ingenii coegit in terrenis actibus implicare. Et inclusores, id est eos qui muros virtutum per aliquod vitium interruptos caemento praedicationis resarcire debuerant, ab studio corrigendi cessare facit. Et sacerdotem primum, id est episcopos, et sacerdotem secundum, id est alios inferioris gradus, qui tanto facilius in praeceps ruunt, quanto eosdem episcopos, qui sibi ad imitandum praelati sunt, quasi licite sequuntur. Et janitores, id est eos, qui habentes clavem scientiae reliquos introducere debuerant, ita subvertit, ut nec ipsi intrent, nec alios intrare sinant. Et eunuchum unum, id est abstinentes. Unus dicitur, ob singularem continentiam, et eunuchus ob professam castitatem: quos ita plerumque fallit, ut de ipsis virtutibus non Deo, sed hominibus placere gestiant. Tollit et quinque viros, qui steterant coram rege, id est illos, qui ad sanctum altaris ministerium deputati servientes quasi praesentiores Deo assistunt, quinque sensibus corporis servire facit. Et Sophar qui probabat tirones, id est magistros puerorum vel conversorum, quos ad hoc in suo discipulatu suscipiunt, ut eos in dissipans Domini erudiant. Sed e contra magistri aut per immaturam libertatem, aut etiam per malum exemplum, illos corrumpunt et dissipant. Unde et Sophar dissipans interpretatur. Hos igitur omnes rex Babylonis tunc historialiter de Juda captivavit, et quosdam interfecit, quosdam vero in Babylonem duxit, quia nunc rex confusionis diabolus multos qui in Ecclesia statum religionis fulcire debuerant, aut per se, aut per exempla carnalium a religione detorquet. Et sicut ille quosdam interfecit, sic iste irrevocabiliter nonnullos peccati gladio trucidat. Illi vero, quos captivavit, eos significant qui miseriis hujus vitae tanquam in aliena patria subjiciuntur, ut resipiscant. Unde propheta talium cujuslibet pristinam repromittens justitiae libertatem, dicit: Usque ad Babylonem venies, et ibi liberaberis.
4.3
Haec vitiorum vastitas, ex cujus merito exterior accidit, jam sibi totum orbem subjugavit, ubique saevit, ubique grassatur: et tamen tanto minus omnes de hac se plangunt, quanto magis universi manus dominio ejus submiserint. Exteriorem vero cuncti fugiunt, quae, ut dictum est, animarum saluti prodesse consuevit. Sed contra interiorem fuerat laborandum, et suffugium certatim quaerendum. Sed quis medebitur his, qui sponte vulnerantur, qui libentius sequuntur Simonem magum, vel Ananiam, qui haeresiarchae hujus malitiae fuerunt, quam sanctos omnes qui ab exordio fidelium contra perversitatem istam semper pugnaverunt? Malitiam dicimus, qua malignus hostis ita mentes carnalium inficit, ut ea quae Dei sunt non pro Deo, sed pro lucro terreno, vel pro humanis laudibus gerant: imitantes Simonem magum, qui donum sancti Spiritus ad hoc comparare voluit, ut aliis ad lucrum venderet: vel ea quae pro Deo relinquere debent, cupidine lenocinante, sicut Ananias, repetant. Ne enim illa vastitas fideles occuparet, civitati suae, quae est Ecclesia, Deus Pater Filium pro muro dedit, juxta illud: Salvator ponetur in ea murus: et patriarchas et prophetas, sicut illic sequitur, pro antemurali, et apostolos, qui super muros ejus die ac nocte stantes non taceant. Et quid plura? semper ab omnibus doctoribus propugnacula, et verborum spicula conficiuntur, quibus a cordibus fidelium ista malitia repellatur, qua gloriam hominum diligunt magis quam Dei. Sed tamen superabundat iniquitas. Quia vero nunc hora malorum est, et potestas tenebrarum, si praedictae vastitati resistere nequimus, pro his saltem, quos captivat, doleamus, et ad ea quae de exteriori captivitate dicenda sunt redeamus.
4.4
Judex noster dulcis et rectus est, universae viae ejus misericordia et judicium, et idcirco in ipsa animadversione sua, quam justis pro peccatis infert, blandimentum misericordiae dulcis intermiscet. Quod etiam in praefatis gentibus demonstratum est. Quando enim ab Israeliticis Juda captivabatur, missus est propheta, qui principem arguit, et omnes captivos relaxari fecit. Et cum idem Juda in Babyloniam duceretur, Ezechielem Deus cum eis proficisci fecit, qui afflictum populum consolaretur. Jeremiam autem cum reliquis qui in Hierusalem remanserant, stare voluit. Quos etiam in Aegyptum, licet super ejus interdictum descendentes, isdem Jeremias comitatus est. Sed et nunc inter quotidianas pressuras, quibus a paganis vel a malis Christianis cingimur, nonnullos quamvis paucos constat divinitus reservari, quorum aut exemplis, aut verbis, aut etiam precibus et afflicti consolentur, et afflictores reprimantur. Quod omnino mira dispensatione fit, ut peccata per illatam afflictionem puniantur, et peccatores per indultam consolationem ad spem referantur. O ineffabilia divinae pietatis viscera! Deus culpas insequitur, et tamen peccatores protegit. Sic filios Israel, cum vellent post ejus offensionem contra hostes ascendere, per Moysen prohibuit, dicens: Ne ascendatis, ne cadatis: non enim sum vobiscum. Iratum se indicat, et tamen ab interitu, quem merebantur, eos cavere monet. Sic plerumque parvulo suo delinquenti mater irascitur, increpat eum, et irata verberat, ac si non diligat. Sed si hunc in praeceps ire conspexerit, manum tendit, et sic diligendo retinet, ac si irata non verberasset. Quapropter, venerabilis Pater, superest, ut vos, quem articulo temporis hujus a Deo credimus reservatum, ad illud apostolicum studeatis, corripere videlicet inquietos, consolari pusillanimes, suscipere infirmos, et ita patientem esse ad omnes. Beati Gregorii quosdam raptores aequanimiter toleretis: quibusdam vero sub studio servatae charitatis obvietis. Sed ne de raritate bonorum fratrum causemini, mementote quia solus erat Ezechiel, solus et Jeremias, et tamen non cessabant loqui.
4.5.1
Ut autem pontifex pontificum innitatur exemplis, par est de quibusdam sanctis episcopis, quid pertulerint, aut qualiter se in angustiis egerint, parum referre. Ac primum de patre Augustino. Sub ejus namque tempore civitas Hipponia, cui praeerat, per quatuordecim menses, a barbaris obsessa est. Quia vero eisdem praedicandi facultas ei non erat, coepiscopos, et quoslibet alios qui tum forte ad urbem confugerant, ad tolerantiam instruebat, orans jugiter Deum quatenus aut civitatem liberaret, aut se de saeculo vocare dignaretur. Qui non post multum effectum suae precis adeptus est. Tertio siquidem obsidionis mense decubuit, qui inter caetera quibus exitum communiebat, septem psalmos poenitentiales flendo decantabat. Ait enim post perceptum baptismum, et laudatos Christianos, et sacerdotes absque digna et competenti poenitentia non debere de corpore exire. Hic non solum clericos, sed etiam laicos ab omni juramento compescebat. Loquacitatem vero, et detractionem, quae in conviviis abundare solet, ita comprimebat ut hos versus in sua mensa scriberet:
4.5.2
Vestes vero ejus, et calceamenta, vel lectualia, ex moderato et competenti habitu erant, nec nitida aut speciosa nimium vel abjecta plurimum.
4.6
Libet quoque verba B. Gregorii, vel querimonias ejus ad medium deferre. Nam quando ultimas Ezechielis partes aggressus est, nuntiatum ei fuerat quod Agistulfus[ Agilulfus, vel Aigulfus] rex Langobardorum ad obsidendam Romam jam Padum transiens summopere festinaret. Ait enim: Nemo autem me reprehendat, si post hanc allocutionem cessavero, quia, sicut omnes cernitis, tribulationes nostrae creverunt, undique circonfossi sumus, imminens periculum timemus. Alii detruncatis ad nos manibus veniunt, alii capti, alii interempti nuntiantur. Et jam cogor ab expositione linguam retinere, quia taedet animam vitae meae. Jam in me nullus sacri eloquii studium requirat, quia versa est in luctum cithara mea. Et qui cogor quotidie amara bibere, quomodo possum dulcia propinare? Quid igitur restat, nisi ut inter flagella, quae ex nostris meritis patimur, gratias agamus? Qui, ut ostendatur quantum etiam inter suos ob domesticam curam angustaretur, dicamus quid in primis ejusdem prophetiae homeliis, cum de speculatore loqueretur, ait: Quisquis, inquit, speculator ponitur, in altum debet stare, et subditorum opera transcendere, quatenus tanto plus eis prodesse per providentiam possit, quanto terrenis rebus animum non supponit. Ac deinde: O quam mihi dura sunt ista quae loquor, quia me ipsum loquendo ferio! sed dicam, dicam ut etiam per me sermo Dei sonet contra me. Cogor namque modo ecclesiarum, modo monasteriorum causas discutere, singulorum vitam actusque pensare, modo quaedam civium negotia sustinere, modo irruentibus barbarorum gladiis timere, modo raptores quosdam aequanimiter perpeti, modo eis sub studio servatae charitatis obviare. Quis ergo aut qualis speculator ego sum, qui adhuc tot rerum perturbationis depressus, in infirmitatis valle jaceo? Tacemus de illo famoso ac mirifico Moralium libro quem valde infirmus patravit.
4.7
Si ergo tantum ac talem virum tot flagella manebant, quippe quem etiam ipse Mauricius imperator, qui eum invitum ordinari fecerat, vehementer urgebat, quid mirum si pontifices nostri temporis affliguntur? Sane quia mentionem tanti patroni fecimus, dicendum paucis quantopere suo pudori suaeque famae consuluerit. Sic namque in illa Romana vita, cujus supra meminimus, scriptum habetur. Mox ut summum pontificium sortitus est, superstitiosum universalis vocabulum refutavit, primumque se servum servorum Dei in suis epistolis nominavit, et mediocribus indumentis ad suae humilitatis indicium in pontificalibus utebatur. Etenim advertens se ideo summum pontificem a Deo constitutum, ut, juxta illud propheticum, radicem vitiorum evelleret, virtutesque plantaret, omnes consuetudines quas contra apostolicam traditionem noviter pullulasse cognoverat, sub anathematis interminatione damnavit. Tum vero a suo cubiculo non solum juvenculos, sed et omnes saeculares excludens, clericorum quosque vel monachorum prudentissimos sibi familiares consiliariosque delegit. Cum quibus die nocteque versatus, nihil monasticae perfectionis, nihil pontificalis institutionis, licet super gentes et regna constitutus, amisit. Videbantur itaque passim cum eruditissimis clericis religiosi monachi adhaerere pontifici, et in diversis professionibus uniformis videbatur honestas, tantaque censura mores ministrorum excolebat, ut eorum nullus barbarum vel quid inconsuetum religioni sermone vel habitu preferre praesumeret, et qui forte sanctimonia vel sapientia caruisset, subsistendi coram pontifice fiduciam non haberet. Quo facto redarguitur illa quorumdam lascivia, qui talibus cohabitare malunt, qui tam effrenata libertate vel loquendo leviter, vel agendo coram eis, quos magis vereri debuerant, potiuntur: ut ipsos etiam ab statu gravitatis emollitos ad suae levitatis lenocinium incurvent, ita ut nec in memoria quidem sermo disciplinae habeatur, contra illam superni inspectoris querimoniam, qua dicit: Attendi et auscultavi, nemo quod bonum est loquitur: ita perstrepunt, ut si pauper, imo Christus in paupere clamaverit, vix audiri possit. Nonne tunc videbitur illud fieri quod Isaias illacrymat, dicens: Tibia et lyra in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis? Praedictus vero papa Gregorius ita pauperibus serviebat, ut quaslibet ciborum species eis suo tempore ministraret. E quibus pauperibus dum unum in quodam recessu vespillones mortuum reperissent, Gregorius aestimans eum stipis inopia perisse, per aliquot dies a missarum celebratione quasi poenitendo cessavit. Qui sui apostolatus gloriam ita omnino vilipendebat, ut angelus ad quemdam eremitam, qui unum catum pro relevando secum habebat, taedio de eodem Gregorio testaretur, dicens: Majorem dilectionem habes tu in hoc tuo cato, quam Gregorius in omni imperio Romano. Tantae autem humilitatis fuit, ut cum ei quidam peregrinus in solemni apparatu procedenti ad benedicendum prosternere vellet, ipse eidem peregrino prior de equo metaneam faceret. Crimina semel audita nullatenus indiscussa praeteribat. Subdiaconum ordinari vetuit, nisi continentiam a conjugio profiteretur, nullumque altius progredi permisit, nisi cujus castitas in subdiaconatu probata fuisset.
4.8
Joannes Eleymonos mox ut ordinatus est, omnes dominos suos qui erant in Alexandria viritim jussit describi, quatenus eis sufficienter stipem pro numero daret. Cui ministri: Quinam sunt, inquiunt, o patriarcha, domini tui? At ille: Illi, inquit, quos vos mendicos appellatis. Qui etiam certo tempore per singulos dies in vestibulo domus residebat, ut quisquis vellet ad eum sine prohibitione causam suam perferre posset. Dicebat enim quia sicut nos petitores nostros, sic Deus nos petentes exaudit. Quidam ex tributariis nepotem ejus turpiter lacessivit; qui cum de eo vindictam expeteret, ille pectus ejus deosculans dixit: Fili, si nepos meus es, me imitare; jussitque ut ei totius anni debitum relaxaretur. Eidem namque Joanni Misericordia in specie pulcherrimae mulieris apparuit, qui dehinc eleemosynis tantopere deditus est, ut ob hoc Eleymonos, id est misericors, vocitetur. Sanctus Ambrosius nullo excessu fidem sic dicit gravari, quam si innocentem pauperem sacerdos arguat, et divitem reum excuset. Et qui non defendit inopem, si valet, similis est laedenti. Item: His, inquit, favemus a quibus vicem speramus; sed infirmis consulere magis convenit, pro quibus Christus remunerator est. Item in eodem: Grandis culpa est, si, te nesciente, fidelis egeat, quia haec est lex naturae ut alter alteri tanquam pars corporis partem conferat. Qui non tribuit fratri, nec feris comparandus est, quae suis fetibus tribuunt. Nihil tam contra naturam quam laedere alterum tui causa, quod tamen si causa Dei est fides perpenderet. In tua causa silere tibi licet, in causa Dei dissimulare peccatum est non leve. Si quid autem vitii in fratre cognoveris, corripe; et si se laedi putet, etsi animum ejus correptio vulneret, tu tamen ne verearis; quia, ut scriptum est: Meliora sunt amici vulnera quam adulantium oscula. Licet ergo inferior sit amicus, tamen si res poposcerit, ut objurget, audiatur quasi par et aequalis. De cubiculariis vero sic: Decorum, inquit, illud est, ut adjungamur probatissimis quibusque, et senioribus, quorum usus tutior est. Nihil enim pulchrius quam boni testimonii viros testes habere. Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit: et econtra inimici hominis domestici ejus. Quos videlicet ministros ita castificabat, ut nec verecundiora membra nec eorum usus his quibus a rusticis appellari solent nominibus nuncuparentur. Beatus quoque Paulinus, Nolanae civitatis episcopus, cum a barbaris propter thesaurum insinuandum extimuisset tormentari, rogabat Dominum, dicens: O Domine, non crucier propter aurum, quia non diligo aurum. Hoc beatus Augustinus in libro de Civitate Dei fatetur. Haec de sanctis pontificibus dicta sint, ut non recens quid vel novum nostri temporis episcopo videatur, si talia sive certe multo leviora pertulerit.
4.9
Nec piget quaedam de apologia sancti Gregorii Nazianzeni verba referre: Si quis, inquit, in rectore morbus vitiorum est, his qui ad obtemperandum ei praesto sunt multo facilius transfunditur, quam si aliquid virtutis in eo viderint. Quapropter necesse est, ut qui alios instituendos atque curandos praesumimus, ne inveniamur ipsi sine disciplina, et excatentes ulceribus vitiorum. Sed neque satis est malum non esse doctorem. Quod utique culpatur in his qui docentur, nisi et omnibus bonis actibus praedicti sint, nec vitam suam mansurent ex comparatione imperfectorum, si digna loco et gradu suo gerant, ut provectus eorum possit illicere caeteros ad studia virtutum, eorumque tam exemplo quam exhortatione vitia purgare, propositum ad meliora convertere, summumque eorum studium sit illos vincere, qui se carnaliter amant contra salutem suam dimicantes, et vitia sua quantum possunt celantes, odientes eos qui arguunt, et eorum sermonem contemnentes, et nunquam, quod pejus est, peccata sua publice defendentes: insuper etiam alios ne corrigantur excusantes, atque tuentes. Et equidem quando mali praelatos ipsos non laedant, quin etiam venerentur, quia tamen eis obviare pro justitia negligunt, interdum vero persequuntur eos. Quod insidiante diabolo fit, ut cum ipsi concutiuntur a vacillantium sustentatione pigrescant. Sed, ut scriptum est, qui Deum timet, nihil negligit, et ob id cujus mentem vera charitas possidet, si justitia quae diligit in aliis feritur, ipse nihilominus eadem percussione confoditur. Quod si et ipse appetitur, in dolore tribulationis suae curam non deserit utilitatis alienae. Nam quasi magnus quidam medicus percussus, qui cum ipse scissuras vulneris toleret, aliis medicamenta sanitatis proferat: ita et iste licet in se adversa sentiat, aliis tamen necessaria docendo praevidet. Valde autem levius est aut docere cum nihil toleres, aut tolerare cum docere non indigeas. Sed necesse est sancti viri sese ad utraque solerter extendant, sic nimirum utrobique circumspecti, quatenus et audaces ante se verborum jaculis confodiant, et debiles quasi positos post se scuto consolationis vel ab illorum impetu vel a murmurationis vulnere defendant. Sicut miles castrorum Dei Paulus, qui cum tanta ac talia pateretur, quae nec ipse referre, nec nos enumerare sufficimus, disputabat tamen cum Graecis, et revincebat Judaeos. Nam propter alterum horum dicit: Gravati sumus supra modum, ut taederet nos vivere. Propter alterum vero, si, inquit, ad bestias pugnavi Ephesi. Qui tamen plus de infirmorum pusillanimitate, quam de proprio dolore sollicitus, aiebat: Nemo moveatur in vinculis istis. Et item: Obsecro vos ne deficiatis in tribulationibus meis. Utrumque Job egerat, qui dicere poterat: Auris audiens beatificabat me( Job XXIX, 11), quod utique ad praedicationem pertinet, eo quod liberaret pauperem vociferantem. Quod pertinet ad tuitionem. Quod autem praedicator etiamsi ipse a malis non impediatur, tamen pro aliorum causa debet eis obsistere, vox illa Dei demonstrat, quia sub typo praedicatorum de equo dicitur: in occursum pergit armatis. Quapropter in quantum causa exigit, in quantum locus admittit, debet rector pro subditis suis semetipsum objicere. Nec timeat, si necesse est, eorum inimicitiis pro fraterna pace obviare, nec per audientium duritiam a corrigendi studio cessandum esse, ut docet Eliseus, qui in persona Christi contra Joas regem quasi contra negligentem praepositum irascitur, eo quod terram, id est peccatorem, cui dicitur: Terra es, non amplius quam ter percusserit. Ait enim, quia si quinquies aut septies percussisset, plenam victoriam caperet; quia si rector dicere poterit: Annuntiavi justitiam tuam, quamvis ipsi contemnant, plena tamen mercede donabitur.
4.10
Non autem, ut jam diximus, recens videatur, quod mater Ecclesia, vel rectores ejus, aut familia non solum a paganis, sed etiam a suis filiis tanta nostro tempore patitur. Quandoquidem apud praedictos Patres, qui sapientia et virtutibus signisque fulgebant, tantopere persecutio grassata sit. Nam quisquis eis Patribus in fide et gradu succedit, necesse est ut quasi plebs ad speciem matris empta Patres suos eadem patiendo sequatur. Quod autem quisque doctor sibi primum, tum subditis spiritaliter sollicitus sit, verbis Apostoli monstratur, qui de Thessalonicensibus ait: Vos testes estis, et Deus, quoniam sancte et juste fuimus, subaudi, apud vos, et scitis qualiter unumquemque vestrum tanquam pater filios suos deprecantes vos et consolantes testificati, ut digne ambuletis Deo. Qui paulo ante praemiserat: Facti sumus parvuli in medio vestrum, et tanquam si nutrix foveat filios suos, ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium, sed etiam animas nostras. Verum non sine quadam verecundia hujusmodi verba proferimus, quae prolata tangere videntur. Sed si quid aut in relatis superius exemplis, aut in qualibet sententia durum ad imitandum vel mordaciter sonare videtur, illos tantummodo suggillat, qui ferre jugum Christi recusant. De nobis enim confidimus, quia non vultis imitari Nabal, cui, ut scriptum est, nemo valebat loqui, sed apostolum Petrum, qui cum esset princeps apostolorum, et a beato Paulo condiscipulo suo se reprehensibilem nominari publice didicisset, non indignaretur, sed eumdem Paulum nihilominus de sibi data publice sapientia laudasset. Dicamus igitur et hoc quod intortis moribus quorumdam minime concordat, et quod illos, qui sibi solliciti sunt, cautiores reddat. Scio enim nec corporis quidem maculas in sacerdotibus per legem praetermitti, sed perscrutari et requiri omnia, ne aliquod vitium sacerdos habeat, cui et mors comminatur si absque tintinnabulis, quod est sonus praedicationis, incesserit. Sed quisquis ille est, qui me tanquam praesumptorem forte succedentium nominaverit, reminiscendum ei est quod Moyses concilium Jethro non despexerit, qui etiam vexatus dicitur propter eos qui exacerbabant spiritum ejus. Quam scilicet vexationem multa magis quilibet praelatus incurret, si culpas delinquentium non redarguit, Hinc ad Ezechiel dicitur: Fili hominis, noli exasperans esse. Sicut enim mali Deum exacerbant mala quaelibet agendo, sic et boni qui malis praelati sunt, bona reticendo. Nisi enim propheta, cum ad loquenda verba mittebatur, obediret, omnipotentem Dominum, sicut populus de perverso opere, sic de suo silentio exasperasset. Malis itaque culpa est perversa agere, bonis recta reticere. In hoc ergo cum malis etiam boni Deum simul exasperant, quia cum perversa non increpant, eis per suum silentium proficiendi licentiam praestant. Nam plerique sic imprudentes sunt, ut vel malum non cognoscant, quod committunt, vel tanto minores culpas suas aestiment, quanto minor eas invectio castigat. Isti igitur si recta non audiunt, in suis pravitatibus jacentes, per ignorantiam securi sunt.
4.11
Sunt autem plerique qui verba Dei nec aure corporis audire dignantur, quos malignus hostis ita possidet, ut eos nullo confessos praedicationis jaculo derelinquat: sicut a Deo ad beatum Job de eodem hoste dicitur: Non fugabit eum vir sagittarius. Sagittae sunt verba Domini, ut est illud: Sagittae tuae acutae. Arcus vero qui ex cornu fit et corda, Vetus Testamentum propter rigoris duritiam, et Novum propter misericordiae flexibilitatem significat: quia quisquis ab illo plene capitur, verba praedicantium jam audire dedignatur. Unde peccatis praecedentibus irascens Dominus, his quos justo judicio deserit per prophetam dicit: Immittam in vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio; id est talibus daemonibus vos tradam, qui nulla praedicantium exhortatione quasi incantantium carminibus a vobis excutiantur.
4.12
Alii subdole seducuntur, pro eo quod Dominus dicit: Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, vapulabit multis; putantes ignorantiam impunitatem esse peccati. Quibus hoc intimandum est, quia aliud est nescire, aliud est nolle: hoc namque tarditatis est, illud superbiae. Tales igitur excusationem non habent, quia, si vellent, scire poterant. Contra quos nimirum in Job de Deo dicitur: Qui in manu omnium signat, ut noverint singuli opera sua; homo quippe sic rationabilis est conditus, ut quod egerit ignorare non possit. Naturali enim lege scire compellitur, seu pravum seu rectum sit quod operatur. Nam a justo judice tunc pro factis suis aut punitur aut remuneratur, si non potuit scire quod fecit. Ipsi etenim qui erudiri contemnunt, sibi testes sunt, quia sciunt discere quod agunt. Alioquin cur de quibusdam factis tanquam de bene gestis in ostentatione gloriantur? et rursus cur in aliquibus suis actibus videri erubescunt? unde quidam sapiens dicit: Cum sit timida nequitia conscientiae dat testimonium condemnationi, quia dum timor conscientiam arguit, ipse sibi testimonium perhibet, quia scit malum esse quod sciri formidat. Fugiant ergo iniqui humanos oculos, semetipsos certe fugere non possunt. In peccatum enim quod committunt prius contra se judicium rationis inveniunt, et post ad districtionem aeterni judicis perducuntur. Et hoc est forte quod per Psalmistam dicitur: Abyssus abyssum invocat. Abysso enim abyssum invocare est de judicio ad judicium pervenire. Eant igitur praedicatores sancti, redarguant facta peccantium, auditores autem pravi contemnant verba istorum, defendant quantum voluerint pravitates suas, atque impudenter gestas impudentius defendendo multiplicent. Certe ipsi sibi in conscientia testes sunt, quia excusabiles non sunt.
4.13
Quidam vero non solum admonitionis verba contemnunt, sed etiam contra admonitores vehementer scandalizantur. Et quia scandalum valde periculosum est, idcirco boni viri frequenter malunt tacere, quam malos loquendo scandalizare. Qui tamen nec tacendo securi sunt propter illud: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram. Ex qua re nobis considerandum est, quia in quantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus; si autem de veritate scandalum sumitur, utilius permittitur nasci scandalum, quam veritas relinquatur. Quod veritatis magister suo facto probat, qui in quorumdam cordibus scandalum ne gigneretur, tributum quod non debuit dedit: et rursum generari scandalum contra veritatem in quorumdam cordibus videns, eos in suo scandalo remanere permiserit dicens: Sinite illos, caeci sunt, duces caecorum. Hoc in libro VII Ezechielis. Item in libro X: Ne timeas, inquit, quia Dominus exasperans est; timeri enim homo debuerat, si ipse auctorem omnium ut homo timuisset. Qui enim ut supra diximus, Deum non timet, homo non est. Nam qui rationis sensum ad timorem Dei non habuit, tanto minus timendus est, quanto hoc quod esse debuit non est. Debent autem in metu haberi isti qui membra sunt omnipotentis Dei, et si ipsi contristantur, Deus qui in ipsis habitat offenditur, et ipsi in terra reprehendere solent quod Deus redarguit e coelo. Mali vero, ut diximus, timendi non sunt. Unde rursus eidem prophetae dicitur: Ne timeas eos, et quia tales derogare solent, adjunctum est, neque sermones eorum, quia increduli et subversores sunt tecum. Qui tanto in suis derogationibus timendi non sunt, quanto non placere Deo probantur. Stultum enim valde est, si illis placere quaerimus, quos non placere Deo scimus. Nemo enim potest in una eademque re Deo simul et ejus hostibus gratus existere. Amicum ergo Dei se denegat, qui ejus inimico placet. Unde et sancti viri eos ad sua odia excitare non metuunt, quos Deum non diligere cognoscunt. Horum itaque derogatio vitae nostrae probatio est, quia nisi aliquid boni haberemus, malis non displiceremus. Sciendum vero est, quia linguas detrahentium sicut nostro studio non debemus excitare ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus aequanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat. Aliquando autem etiam compescere, ne, dum de nobis mala disseminant, eorum qui audire nos ad bona poterant, corda innocentum corrumpant. Hinc est enim quod Joannes obtrectatoris sui linguam redarguit, dicens: Is qui amat primatum gerere in eis diotrepes non recipit nos. Propter hoc si venero commoneam ejus opera quae facit verbis malignis, garriens in nos. Quantum ergo ex nobis est, ut Hieronymus ad Galatas dicit, nullius inimicitiam commovere debemus. Quod si loquentes veritatem aliquos meruerimus inimicos, non tamen nos inimici sumus eorum, quoniam illi inimici sunt veritatis. Unde et ipsa Veritas dicit ad Abraham: Inimicus ero inimicis tuis. Quod utique non fieret si Abraham per culpam suam inimicitias eorum meruisset. Item ipse Hieronymus in eadem epistola ad Galatas: Si fieri potest ut pariter et Deo et hominibus placeamus, placendum est hominibus. Si autem aliter non placeamus hominibus nisi Deo displiceamus, Deo magis quam hominibus placere debemus.
4.14
Sed dum hoc dicimus, illud nos vehementius contristat, quia mentes pravorum tanto obstinatius summa odiunt, quanto arctius infimis inhaeserunt: quibus neque hoc sufficit ut ipsi pereant, sed adhuc, quod est deterius, cum quoslibet argui conspiciunt, corripientis increpationibus obviant, ne saltem alii corrigantur. Unde bene et de capite eorum dicitur: Protegunt umbrae umbram ejus. Umbrae quippe sunt diaboli omnes iniqui, qui dum imitationi iniquitatis ejus inserviunt, quasi ab ejus corpore imaginis speciem trahunt. Umbrae umbram protegunt, quia peccatores quique, in quo sibi male sunt conscii, in eo et alium peccantem defendunt. Quod hoc nimirum studio faciunt, ne dum culpa, in qua et ipsi obligati sunt, in aliis corrigitur, ad ipsos quandoque veniat. Quos enim similis reatus sociat concordi pertinacia, etiam defensio perversa constipat, ut de facinoribus suis alterna se invicem defensione tueantur. Se igitur tegunt dum alios protegunt, quia suam vitam praevident impeti, unde alios considerant libera correptione confundi. Sicque fit ut summa criminum dum defenditur augeatur, et uniuscujusque nequitia eo sit ad perpetrandum facilis, quo difficilis ad puniendum. Scelera quippe peccantium tanto majora incrementa percipiunt, quanto per defensionem potentium diu inulta tolerantur.
4.15
Quicunque vero verba Dei audire nolunt ipso contemptu non esse ex parte Dei se produnt. Sed quantumlibet calcitrent, admonendi tamen sunt, ne sanguis eorum de manu pastoris requiratur: Si, inquit, tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus, ipse in iniquitate sua morietur: tu autem animam tuam liberasti. Tunc enim, sicut in expositione hujus verbi dicitur, subjectus moritur sine te, quando in actione mortis contradictorem habuerit te. Nam morti, cui non contradixeris, adjungeris. Hoc ergo rector faciat, ne moriente subdito moriatur, malis videlicet actibus contradicat, ut scriptum est: Discurre, festina, suscita amicum tuum. Si vero speculatore tacente impius moritur, constat quidem quia dignus non fuit ut ad Deum sermo fieret: ille tamen eum occidit, qui hunc tacendo morti prodidit. Hinc enim beatus Gregorius subdit: Pensandum est quantum connexa sint peccata subditorum atque praepositorum. Quod enim nos digni pastores non sumus, ex vestra culpa est; et quod vos ad iniquitatem defluitis, ex nostro hoc reatu est, quod obsistentes in culpa non habetis. Vobis ergo et nobis parcitis, si a pravo opere cessatis. Vobis et nobis parcimus, quando hoc quod displicet non tacemus. Sed nos alienas mortes nostris peccatis addidimus, et tot occidimus, quot mori quotidie tacentes videmus. Nullum quippe, sicut isdem doctor perhibet, tale sacrificium Deo est, sicut est zelus animarum. Hoc zelo quia Phinees unum adulterum pugione transfixit, iram Dei protinus ab omni populo removit. Hunc quia Heli non habuit, tandem iram Dei contra se inexstinguibiliter accendit. Ut autem in hac difficultate audiendi, qua doctores contemnuntur, Deus eos consolaretur, cum Ezechielem prophetam ad filios Israel mitteret, sermoni suo frequenter interponit: Si forte audiat, et, si forte quiescant. In quo adverbio dubitativo notandum est, quia propheta et mittitur, et audientium duritia designatur: per quos videlicet innuitur, quia nec tacere debet is qui praedicandi officium suscepit, nec pro auditorum duritia contristari. Si enim ipse Deus verba sua difficile pronuntiat audiri, cur doctor contristetur si in admonitione sua contemnatur?
4.16
Pravorum sane duritia nimis obcalluit. Sicut unicuique talium Deus per prophetam dicit: Scio quia durus es tu, et nervus feriens cervix tua. Quod dum vos perpenditis, timeo molestum vobis fieri, quia tantum ad incitandum praedicandi officium exaggeramus: et idcirco vellem ut alius aliquis exitus in hac necessitate patuisset. Nam scio prophetam dixisse: In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra, id est, inter valde obstinatos, videlicet quia sicut salices fructum boni operis non ferunt, verba praedicationis reticemus. Hinc ipse ait: Obmutui et silui a bonis, et humiliatus sum. Et Jeremias cum se minime audiri conspiceret, silentium appetit dicens: Non recordabor ejus neque loquar ultra in nomine illius. Sed veri praedicatores dum conspiciunt quod ipsis non corripientibus iniquorum facinora crescunt, vim quamdam in corde sustinent, donec in apertae correptionis vocem erumpant. Unde et alter ex eisdem prophetis, cum propter incorrigibiles tacens diceret: Silui a bonis; zelo charitatis illico exardescens subdidit: Et dolor meus renovatus est. Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exardescet ignis. Alter vero cum diceret: Non loquar ultra nomine illius; mox eodem igne succensus adjunxit: Et factus est sermo ejus in corde meo quasi ignis aestuans in ossibus meis, et defeci ferre non sustinens. Audivi enim contumelias multorum. Sic ergo zelus charitatis in sanctis viris dum reprimitur augetur, qui nimirum ita sese consolantur, ut in voce erumpentes quod corrigere non valent saltem increpare non cessent. Superest tamen ut, sicut dicit Prosper, qui verba despiciunt, opera bona in doctore videant, quae venerentur; et si contigerit ut a potentioribus vel ab alienigenis contemnatur, sibi vel suis praedicator canat dicens, cum Josue: Ego autem et domus mea sequimur Dominum( Josue XXIV, 17). Nam et ipsos fideles plus per exempla quam per verba proficere certum est, et utraque sibi necessario conjungitur, ut quod loquendo quis praedicat faciendo confirmet.
4.17
Apud eos autem qui verba praedicationis utcunque patiuntur audire, illud commemorandum est quod Deus ad prophetam dicit: Si judicas eos, fili hominis, si judicas eos, iniquitates patrum suorum ostende eis. Et iterum: Fili hominis, ad gentes apostatrices mitto te, ad filios Israel; patres eorum praevaricati sunt pactum meum, etc., quousque subjungit: Si forte vel ipsi audiant hoc. Sane quod eos apostatrices appellat illis maxime congruit qui per monasticam professionem ad saecularia desideria relabuntur. De quibus scriptum est: Vae peccatori ingredienti duabus viis. Apostata namque retrocedens interpretatur. Qui vero manum suam in aratro miserit, si retro respexerit, utique apostatare convincitur, ut nullatenus regno Dei aptus, ipso Deo testante, pronuntietur. Et in nona in Ezechielem homelia perhibetur, quia sicut apostata est qui de fide recedit a Deo, ita qui ad perversum opus post professam relationem redit ab omnipotente Deo, apostata absque ulla dubitatione deputatur, etiamsi fidem tenere videatur. An non est apostasia, de habitu vel victu traditiones patrum contemnere, cum Deus terminos patrum transgredi interdixerit, despectaque victus qualitate vel quantitate per beatum Benedictum praefixa, sanguineas dapes cum filiis Israel desiderare? Manna et mensuram gomor despicientes et ollas carnium desiderantes corde reverti ad Aegyptum redarguuntur. An non est apostasia, humilem vestitum spernere et decorem vestimenti quaerere, cum angelus apostata perfectus decore superbiens in tartarum ruerit? Et an ventrem colere non est apostasia, cum flens Paulus protestetur quod ligurgitones inimici sanctae crucis sunt, et ventrem pro Deo habeant? Nobis, inquam, haec apostasiae verba conveniunt, quandoquidem religionis habitum per tot retro annorum curricula retentum lascivientes quique inter nos et petulantes in hac nostra aetate mutare ausi sunt.
4.18
Quid isti in die judicii dicent, vel quales apparebunt, usque ad quos religio decurrit, et in quorum manibus collapsa est? De occultis suis ipsi viderint, de quibus dicere pudet. Hoc tamen unum constat, quoniam ob id exterius mutantur indumenta, quia interius mutata sunt corda. Dixerat Deus per Jeremiam: Videte si factum est hujuscemodi, si mutavit gens deos suos, et certe non sunt dii. Populus vero meus mutavit gloriam suam. Et in sequentibus: Confregisti jugum meum, et dixisti: Non serviam. Nonne et istis hoc convenit? Nam ut ita comparatum sit, omnes qui ad usum hujus vitae quaslibet artes exercent, sic eas utique gerunt, sicut a magistris didicerunt, et illis utensilibus utuntur, quae illi actui, cui intensi sunt, conveniunt, ut nautae, sutores, vel fabri. At nos soli monachi instrumenta bonorum operum, quae sanctus Benedictus ad percipiendam coelestem vitam construxit, abjicimus, solique nostrae professionis desertores, lineas, quas Deus per magistros nobis ostendit, nunc ad dextram, nunc ad sinistram transgredimur, nec bonorum operum instrumentis, sicut a magistris tradita sunt, uti dignamur. Quamvis autem crudelitas cordis in talibus occalluit, quae multo obstinatior atque ad corrigendum difficilior sit quam laicorum: tamen admonendi sunt et ipsi, quoniam quoad vixerint mutari in melius possunt. Sicut beatus Gregorius Venantium ex monacho patricium commonebat, dicens: Velis nolis, locuturus sum tibi, quia aut te cupio salvari, aut de tua morte me eripi. Culpam ergo tuam, et districtionem futuri Judicis dum vales exhorresce, ne illam tunc amaram sentias, cum nullis eam fletibus jam evadas. Pensa quid facturus est Deus de perverso opere, si quosdam in jubicio suo reprobat de otioso sermone. Scis qua morte Ananias multatus est, qui pecunias quas Deo voverat partim subtraxit. Si igitur morte dignus fuit, qui nummos abstulit, pensa quibus dignus sit, qui seipsum per professionis suae oblivionem Deo substraxit. Ecce facti tui tristitia adductus moerens loquor, et fateor, supernam misericordiam admiror, eo quod te superbientem videt, et tolerat: effugere vitam conspicit, et tamen adhuc ad vitam reservat. Cum vero isdem Venantius in gravissimam aegritudinem incideret, Gregorius audiens Joanni episcopo rescripsit, dicens: Fraternitatis vestrae scripta suscepi, quae mihi de dulcissimi filii mei domni Venantii aegritudine loquebantur, qua audita lacrymae mihi per gemitus erumpebant. Vestra igitur sanctitas magnam ei curam adhibeat, exhortando videlicet, rogando, terribile Dei judicium proponendo, ineffabilem ejus misericordiam promittendo, ut vel in extremo ad debitum propositum redeat, ne ei tantus in judicio reatus obsistat. Et considerandum quod hunc beatus Gregorius domnum pro blandimento vocat. Quod si nunc verba Dei vereri neglexerint, fiet eis illud beati Job quod de iniquo dicit: Cum reddiderit ei Deus vicem, tunc sciet: videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet. Dissimulat impius rectractare mala quae fecit, sed tunc sciet quid fecit, cum de furore Omnipotentis bibere coeperit: tunc oculos intelligentiae reserabunt, quos nunc superbia claudit.
4.19
Proh dolor! postquam princeps hujus mundi foras abjectus est, per nos iterum intromissus, mysterium iniquitatis operatur in filiis diffidentiae facientibus voluntates carnis, et in studiis suis seipsos abominabiles facientibus, praesertim cum princeps apostolorum praeteritum tempus ad voluntatem eorum consummandam sufficere dicat: Qui ambulaverunt, inquit, in luxuriis et vinolentiis, etc. Et cum doctor gentium nos contestaretur dicens: Testificor in Domino Jesu, ut jam non ambuletis sicut gentes, quae tradiderunt semetipsas impudicitiae. Vos autem non sic didicistis Christum. Sed nos, ut video, in eadem luxuriae confessione concurrentes, reddemus rationem, ut praedictus Petrus subjungit, ei qui paratus est judicare. Licet vero jam tempus advenerit, quo sufficientibus ad insinuanda Dei judicia praeteritis miraculis peccatores raro feriri soleant: de nostro tamen ordine nonnullos evidenti ultione plexos non ignoramus. Nam quidam apud Senones Hucbertus nomine duas sibi mulieres nocte vidit astantes, quas non eas, quae venire solebant, videns, phantasias intellexit. Accurrunt qui aderant, sed nemo mulieres nisi ipse videbat: fugit ergo in ecclesiam, sed hanc quoque phantasticis mulieribus plenam reperit: inter quas una quasi regina sedens jussit illum apprehendi et verberari. Cum ille codicem sancti Evangelii arripiens volebat se signare, nec poterat, illa vero dicebat: Tarde est, jam mihi traditus es. Sonantibus signis vicini accurrunt. Ille collapsus in terram verberabatur, proinde vociferans dicebat quid videret, quid sentiret. Cum hoc diu fieret, et phantasiae discessissent, hi qui foris erant discedentem turbam mulierum per pontem egredi conspexerunt; ille post paululum obiit. Hoc abba Gorlantius refert. Quisquis ergo dulcedine meretricis et amplexu delectatur, hujus amaritudinem absinthii animo proponat.
4.20
Heduensis coenobii praepositus quamcunque occasionem reperire poterat, carnibus inhianter vescebatur. Quod scilicet vitium cum nullatenus fratres emendare possent, ipse cum quadam vice carnes comedere vellet, offa, qua os impleverat, strangulatus obiit. Alius quoque de coenobio Durensi progressus ad quamdam villam, petiit ab hospite suo carnes. Cum ille respondisset: Ecce jam coquuntur; Accelera, inquit, in spito aliquid coquere citius. At ille parabat carnes in spito, sed monachus aestuans partem de spito praecidit, et super carbones jactavit: quam videlicet torridam cineribus excussit, et ori ingessit, sed mox cum praesenti voracitate vitam finivit. Quidam de Cormarrino, quem ego et levitates ejus ipse noveram, cum laetissimus sero se cubitum collocasset, tempore nocturni officii defunctus repertus est. Quod et abbati Iammoni contigisse vel ipsi vos scitis. Sed et alius quidem sancti Martini canonicus domini Oberti archiclavis, camerarius scilicet, a daemone arreptus tandiu vexatus est quousque spiritum exhalavit.
4.21
Duae sanctimoniales de monasterio puellarum, quod juxta nostrum Balma situm est, ante hoc triennium ad saecularem vitam regressae sunt. Quarum junior intumescente brachio vitam post paululum finivit. Major vero cuidam scelesto se conjunxit, et partum ita monstruosum peperit ut longius collum haberet quam sit una ulna. Sed cum se iterum prostituisset, concepit quidem, sed edere partum non potuit quousque dirupto ventre interiit. Fuerant enim usque ad tempus illud quo exierant bene conversatae. Ad hoc autem egredi permissae sunt, ut de rebus parentum, qui forte nuper obierant, aliquid monasterio reportarent. Sed hac occasione saeculum pergustantes oblitae sunt Deum. Ex quo apparet quam periculosa sit peccandi licentia. Quod et Alipius amicus sancti Augustini lapsu suo probat, qui cum hortaretur a quibusdam amicis theatrum adire, detestatus est videre hujusmodi lusum tanquam profanum. At illi hunc manibus trahebant. Ille claudens oculos, nec contrahentibus reniti valens, jurabat non se ibi quidquam visurum. Sed cum subito cachinnus in theatro increpuisset, oblitus est, et oculos aperuit. Cum illico ita cor ejus illectum est, ut vix post multum tempus ab hujusmodi ludo posset ab Augustino remorari. Quisquis ergo non vult uri, exsilientem igniculum non sinat super cutem suam, licet paululum, remorari. Nec praetereundum est, quod in praedito coenobio cuidam puellae morienti malignus hostis apparuit, quae vehementer intremiscens, recordata est quod unam aculam sine licentia haberet, quam de loco, ubi hanc esse dixit, sorores detulerunt, sed daemon non recessit. Illa vero aliquid proprium se adhuc habere cognoscens pro quo malignus hostis instaret, tandem recordata. Tum, ait, filum sericum ad spondam habeo, quo vix reperto et allato, mox diabolus recessit, et puella quasi subridens migravit. Ista forsitan parva et indigna relatu judicabuntur; sed si Deus, qui, ut dictum est, facit magna et inscrutabilia, ista nostro tempore facere dignatus est, quam magnipendimus, quia nec talibus digni fueramus?
4.22
Si somnio fides adhibenda est, visionem quam Guido monachus de Solemniaco vidit non piget referre. Namque videbatur illi quod Ganzlinum, qui paulo ante migraverat in ecclesia, et blavinea cuculla vestitus in feretro custodiebatur, ante quemdam abbatem veneranda canitie prostratum conspiceret veniam postulantem; sed praedictus abbas dedignabatur propter blavineam cucullam, qua indutus erat, dicens, quia non cognosceret eum, nec veniam illi esset daturus, quousque regularem vestem acciperet. Tunc vero praedictus Ganzlinus surrexit, et ad eumdem Guidonem tremens et valde confusus cucurrit. Nec nos discredimus. Nam ipse Ganzlinus cum fratribus cellae Dolensis nuper fuerat, a quibus ea voluntate rediit, ut vestem protinus mutaret, nihilque proprium exinde haberet. Credendum est igitur, quia Deus, qui judicat fines terrae, id est ultima hominis opera, hunc pro bona voluntate in qua obiit, ad indulgentiam recepisset, talique indicio ad incitandum alios monstrare voluisset. Ista vero signa de proximo retulimus, ut qui prisca non formidant, vel recentia pertimescant. Nam illi quos per carnem strangulatos, et hi quos per luxuriam daemoni traditos diximus, ob hoc in praesenti puniti sunt, ut qui poenam, quae eos sequitur, considerare negligunt, vel de ea qua perempti sunt compungantur. Nam quis absque metu audiat quod daemon per unam acum et unum filum puellae obitum calumniabatur, nisi forte is cui propheta dicit: Columba seducta, non habens cor? Et unde dicitur, quia non timuerunt, nec homines fuerunt? Si enim Ananias et Saphira propter avaritiam percussi sunt, cum ita persecutiones et innumerae necessitates novellam Christianitatem cingebant, qua poena plectendi sunt, qui dicta et exempla antiquorum noverunt, et absque ingenti necessitate plusquam constitutum est usurpavere? De vestitus autem qualitate vel immutatione ipsi saeculares contra monachos indignantur, quia semper illa superbia detestabilior est, quae ibi se ostendit, ubi major humilitas regnare debuerat. Eis igitur, qui in humilitatis habitu jactantiam coloris quaerunt, illud propheticum congruit: Frons mulieris meretricis facta est tibi. Quibus nimirum satius fuerat, ut voluntatem Dei magis quam suam facientes, Eliae et Joannis imitarentur exemplum, potius quam divitis, qui purpura indutus et bysso a Christo redarguitur, et Herodis qui in veste fulgenti ab angelo legitur percussus interiisse.
4.23.1
Occasione illius verbi, quo Deus ad prophetam loquens filios Israel apostatrices gentes vocat, occasionem sumpsimus, qua contra nos miseros, non monachos ut falso nominamur, sed sarabaitas, id est renuitas, qui jugum regularis disciplinae renuimus ista diceremus. Sed quid fiet cum jam nec patriarcharum exempla, nec prophetarum mysteria, nec apostolorum spicula, nec quorumlibet sanctorum Patrum verba, quin etiam nec sancti Evangelii tonitrua cordis nostri duritiem emollire valeant? Ita omnis religio in contemptu est, ita cuique libitus dominatur, ut illud poeticum nobis convenire videatur:
4.23.2
Hoc tamen quod prophetae post illud verbum superius dictum Deus subjunxit, si forte et deinde vel ipsi audiant, magnopere pensandum est quantam vim habeat. Si forte etenim dubitativum adverbium est, quod id videlicet verbum Dei idcirco sermoni suo interserit, ut paucos esse significet qui correptionem ejus recepturi sunt. Sed et praedicatores suos consolatur, et exhortatur; ut cum meminerint quod ipse Deus in suis sermonibus se contemnendum insinuet, et tamen ad contemptores suos loqui non cessat, non contristentur iidem sancti praedicatores dum contemnuntur, sed nec omnino a correptionis officio ullatenus cessent. Nam et hoc quod addit vel ipse, magnum pondus habet, eisque nimirum congruit qui praedecessores suos recolunt punitos: qui tamen eos imitari non desinunt, et evestigio tribulationes sicut ipsi patiuntur, vel ipsi, inquit, id est qui praedecessorum suorum exemplum in adjutorium correptionis habere poterant, qui et afflicti, obsessi, conclusi, omnia quae in hoc mundo habuerunt bona perdiderunt, urbes erutas, eversa castra, depopulatos agros, suffossas ecclesias vident: et tamen eosdem praedecessores suos ad iniquitates sequuntur, nec ab eorum elatione mutantur, aut recedunt, propter quam eos toties plecti conspexerunt.
4.24
Potentiores quidem tanto cautius alloquendi sunt, quanto et laxiorem vitam ducere permittuntur, et ipsi sua potentia veluti quadam superbiendi materia ne se humilient incitentur. His ergo verba Gregorii Nazianzeni, quae in Jeremia loquitur ita proferantur. Ad vos mihi sermo convertitur. Quid ergo dicetis? putasne patiemini, ut non secundum personam, sed veraciter agam vobiscum? An libenter accipietis quod lex Christi sacerdotali vos subjicit potestati? Dedit enim nobis potestatem multo perfectiorem tribunalibus vestris. Aut nunquid justum est, ut a terreno coelestia superentur? ergo patienter quaeso, accipite, libertatem nostram. Scito te, quisquis es, ovem gregis esse mei a Christo mihi summo pastore annumeratam, et a sancto Spiritu consignatam. Scito te inter sacra altaria cum veneratione subjici manibus sacerdotis. Scito beatae Trinitati cultum fidemque debere. Nolumus inaequales quidem videri, ut abjectos videlicet doceamus, et vestrae potentiae credamus, aut erga illos et non erga vos utamur libertate, quam nobis Christus in Ecclesia dedit: alioquin illis potius consulere, vos vero despicere ac negligere videremur. Quorum itaque majorem curam habere dignum est? tanto, inquam, majorem, quanto ad multorum perniciem pertinet, si quid a vobis erratur, et rursus multorum saluti consulitur, in quibus justitiam tenueritis et clementiam. Tu, o homo, qui, licet aliis praelatus sis, aequalis tamen natura tibi est cum illis; memento igitur quantum Deo debitor sis, qui tibi super aequales tribuit potestatem. Noli attendere quid potes agere, sed quid debes. Ipsius enim dispositione gladium portas, non ut ferias, sed ut commineris, quem utinam impollutum restituas commendatori Christo, qui idcirco potestatem divinitus tribuit, ut quos sanctae Ecclesiae auctoritas propter propriam virtutem ab oppressione pauperum frenare non sufficit, per istorum opitulationem comminuat. Hinc Deus ad Job: Nunquid valet rhinoceros servire tibi, aut confringet glebas vallium post te? Subaudi: sicut post me, quia non hominis, sed Dei virtus est, ut potens quilibet ad coelestis disciplinae provectum potentiae suae culmen humiliet, et exerceat, oppressoresque humilium quasi glebas refrenet. Sed quid fiet? Nam juxta Isaiam, qui a malo recedit praedae patet. Principes socii furum diligunt munera, pupillo et viduae non judicant, quibus per Sapientiam dicitur: O vos qui placetis vobis in turbis, data est vobis potestas a Deo, qui interrogabit opera et cogitationes vestras, quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis quoniam judicium durissimum in his qui praesunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia, et fortioribus fortior instat cruciatus.
4.25
Ne igitur, o principes, comminationes istae vos maneant, si potentes estis humiliamini sub potenti manu Dei; mementote qualia vitia vicinius potentiam comitentur. Solent enim potentes superbire, de temporalibus gaudere, et ut sit quod abundanter expendant, vel habeant, solent aliena concupiscere. Contra superbiam namque Scriptura dicit: Quid superbit terra et cinis? Contra temporale gaudium dicitur: Risus dolore miscebitur. Nam quomodo innocens erit cupidus, quoniam videlicet cupiditatem Apostolus sanctus etiam idolis comparat, dicens: Avaritia, quae est idolorum servitus; et sanctus Gregorius de hac disputans perhibet, quia quisquis avaritiae subjectus est, a cultu idolorum adhuc liber non est? Jubentur quoque non sperare in incerto divitiarum, sed in Deum bene facere, facile tribuere. Et ut suis tantum, et non alienis utantur, dicit eis Joannes Baptista: Neminem concutiatis neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris.
4.26
Illis vero qui rapinis pauperum pascuntur severius obviandum est. Nam et illi qui pauperes quidem non affligunt, sed tamen afflictoribus eorum resistere non curant, vehementer utique peccant. Isti ergo noverint quia solatium sui adjutorii Deo subtrahunt, dum pauperes ejus non defendunt. Sicut enim in suis gravatur, ita et in ipsis refovetur. Unde scriptum est: Et in servis suis consolabitur; et ipse qui non est mecum adversum me est. Et Paulus: Adjutores Dei sumus. Et propheta: Non ascendistis ex adverso neque opposuistis murum pro Hierusalem. Raptores vero cogitent quia dum pauperes laedunt, usque ad Dei ipsius laesionem manus extendunt. Vox enim ipsius est: Quod uni ex his minimis fecistis, mihi fecistis. Cum ergo affligunt pauperes, utique Deum affligunt, sicut ipse testatur dicens: Saule, Saule, quid me persequeris? Coelum jam ascenderat, et adhuc Sauli persecutio hic sua membra tangebat. Sicut enim per bonos loquitur, dicente eodem Paulo: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus? Sic ipse in afflictione humilium laceratur, dicente Malachia: Si affliget homo Deum, quia vos configitis me, maledicti estis gens tota qui configitis me. Et non solum qui affligunt, sed etiam si nimis sua qui ditiores sunt vendiderunt, utique peccant. Unde et Amos: Audite qui conteritis pauperem, qui dicitis: possideamus egenos, et quisquilias frumenti vendamus. Juravit Dominus, si oblitus fuero usque ad finem, et convertam omnia cantica vestra in planctum, et novissima in diem amarum. Item ipse: Vae qui opulenti estis optimates, capita populorum, ingredientes pompatice, qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris, bibentes vinum in phialis, quia videlicet dedignantur bibere in rusticanis vasis, et quod sequitur: Juravit Dominus in manu sua, detestor ego superbiam. Et Micheas: Nonne verba mea bona sunt, et cum eo qui recte graditur, et e contrario populus meus in adversarium consurrexit? Viduas ejecistis de domo, et a parvulis tulistis laudem meam. Et item: Audite, principes, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis, abscondam faciem meam a vobis, sicut male egistis. Et ut ostenderet se esse qui in servis suis omnia adversa pateretur, ad beatum Job ait: Nunquid impetus aquarum operiet te? Subaudi, ut me, quoniam iniqui per praedicationem sanctorum loquentem quidem audiunt, sed non intelligunt, et per afflictos patientem vident, sed non considerant. Quapropter audiant consilium sancti Jacobi dicentis: Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quae supervenient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a linea comesta sunt, aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum vobis in testimonium erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Alioquin cum haec illorum umbratilis delectatio et transitoria pauperum pervolaverit afflictio, fiet utrisque illud Isaiae: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis, ecce servi mei bibent, et vos sitietis, ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini, et quid multa? omnis totius Scripturae comminatio jaculatur in eos, nisi resipuerint.
4.27
Non ergo laetentur, et dividant spolia, remordeantur illius verbi memoria, quo dicitur: Vae qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? et quod in Job perhibetur, aufertur violentus absque manu. Videt enim raptor quos rapit, sed eos qui in morte illum rapturi sunt non videt, aufertur itaque absque manu qui violentus manu fuit, quia subito exitu urgente, invisibiliter rapitur, qui visibiliter rapiebat, et raptores suos non videt, et tamen ad exitum impellitur. Nunc enim dum quisque violentus quos voluerit opprimit, dum omne quod nequiter concupiscit, exercere permittitur, fit saepe ut in majore cordis caecitate prosiliat, et quia non statim percutitur, quia poena ejus in posterum differtur, nequitiam suam aut a Deo videri non putet, aut hanc et non displicere credat. Unde et eamdem nequitiam corrigere negligit, pro qua non statim ultionem incurrit. Sed superiori verbo de Deo subjungitur: Oculi ejus super vias hominum, et omnes vias eorum considerat. Tunc enim Deus non considerare nequitiam credebatur, quando violentus iste omne malum quod poterat inulte perpetrabat, et magna ejus patientia quasi quaedam negligentia putabatur. Sed eat nunc, et ad quamlibet violentiam praesumendo prorumpat, voluntatum suarum nequitias impleat, aliena rapiat, innocentum oppressione satietur, et quia necdum percutitur, vias suas a Domino aut non videri existimet, aut, quod pejus est, approbari. Veniet profecto, veniet aeterna et repentina percussio, et tunc cognoscet cuncta a Deo prospici, quando se improviso exitu viderit pro cunctorum retributione damnari. Tunc in poena sua oculos aperit quos diu tenuit clausos in culpa. Tunc considerare omnia verum judicem sentit, quando malorum suorum meritum jam evadere sentiendo non possit. Tamen quemlibet raptorem, ut in Exameron dicitur, bene silurus ille piscis significat, qui cum jugiter alios pisces devoret, ipse tamen capitur et voratur. Sed raptores utinam quae eos supplicia maneant, vel utcunque addiscerent. Homo ille cui dictum est: Stulte, nocte repetent animam tuam abs te: quae praeparasti cujus erunt? non condemnatus quod aliena rapuerit, sed quod in multitudine divitiarum suarum gloriatus sit. Sed neque ille purpuratus propter rapinam interiit, sed quia eleemosynam non fecit. Quales ergo sunt Christiani raptores, vel quid merentur qui fratres suos occidunt, pro quibus animas ponere jubentur? Occidunt, inquam, dum affligunt, quoniam non solum qui rapit, sed qui mercenarium defraudat, par homicidae perhibetur.
4.28
Cum omnis esset mundus in maligno positus, persuasum est tamen hominibus timere Deum, et non solum non diligere mundum, sed et contemnere, ut pro amore sequentis vitae semetipsos ad quaelibet tormenta tradiderint; nunc vero cum universa ad eruditionem Christianorum pertinent et verbis et exemplis dilucidata sunt, tamen ista simul omnia contemnuntur, ut Judaeorum perversitatem nostris moribus inesse demonstremus. Nam erga illos adeo divinae providentiae cura intendit, ut prae caeteris mortalibus nova quaedam et magnifica vitae instituta procurata sint. Omnis quippe, ut ita dicam, natura ad ministerium eruditionis eorum servit, qui videlicet post omnia divinae virtutis insignia, post tantam gloriam sibi datam, quam hucusque mundus omnis miratur, caput vituli adoraverunt, postea habentes templum, et illa quibus quotidiana sacrificia consummabant, habentes etiam prophetas alios defunctos, alios superstites, qui eos et de actibus praesentibus informarent, et de antiquis Dei beneficiis commonerent, quae in Aegypto fecerat cum eis, quae in deserto, quae etiam in terra repromissionis, cum ingressi sunt: tamen in his omnibus nihil non solum non profecerunt, sed etiam in ipso templo idola coluerunt, et nunc de gente in gentem, nunc de regno ad populum alterum transmigrantes sine lege, sine Deo, sine sacrificio relicti sunt. Nos quoque genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, quibus manifestatum est magnum illud pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est mundo, assumptum in gloria: qui gustavimus, ut ait idem Apostolus, coeleste donum, et illuminati sumus, habentes quoque tantam impositam nubem testium, videlicet universa Veteris ac Novi Testamenti instituta, cum deberemus deponere omne pondus et circumstans nos peccatum, et per patientiam ad propositum currere certamen, rursus ad egena elementa devolvimur, et ventos, ut ait propheta, quasi dracones attraximus, rursus Christum crucifigentes et ostentui habentes. Quapropter omnimodis timendum est, ne fiat in nobis illud quod terribiliter Apostolus de talibus ibi commemorat. Dicendum est hujusmodi illud Job: Scitote esse judicium. Et item: Statim ut se moverit, turbabit vos, et terror illius irruet super vos. Et item: Quid facietis cum se moverit ad judicandum Deus?
4.29
Hi sane, quos praesens gloria et vita nimis delectat, quorum voce propheta dicit: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur, dicere solent: Cur Deus divitias hujus vitae creavit, si eis ad libitum uti non debemus? Sed sufficere deberet illa vis eloquii, quo dicitur: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: quia si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo, et si quis amicus ejus voluerit esse inimicus Dei constituitur. Et item: Qui festinat ditari, non erit innocens. Quod in Esau expressum est, qui lentis edulium praeoccupare gestiens, primogenita quae erat suo tempore percepturus amisit. Haec ergo, et multa hujusmodi sufficere deberent, quia non potest solvi Scriptura; si tamen hoc humano metitur exemplo, sciendum quia postquam a paradisi gaudiis decidimus, spiritualia, ut sunt, cogitare nullo modo valemus. Unde factum est, ut carnales quique nulla jam noverint, nisi ea quae corporeis oculis palpando, ut ita dixerim, cognosci valent: nec se jam ad summam curam erigere, sed in infimis consentiunt libenter jacere. Quorum mentis excaecatio in tantum densata est, ut iidem, cum illa invisibilia sentire per experimentum rei non valent, jam dubitent utrumne sit aliquid quod oculis corporeis non videtur, nisi quibusdam visibilibus exemplis eadem visibilia quodammodo monstrarentur, juxta illud exemplum quod beatus Gregorius in Dialogo ponit de matre, quae forte praegnans caeco carcere damnata sit, et ibi pariat, et nutriat: quae si filio jam intelligenti rerum mundalium species narrare voluerit, ille qui nihil nisi tenebras vidit, audire quidem potest quae mater dixerit, sed ipsas ut sunt species sine experimento intelligere nequaquam potest. Ne ergo nostra caecitas nos ab intellectu principali omnimodis excludat, placuit divinae providentiae quaedam in hoc mundo creare, quae quinque sensibus corporeis placida videantur. Videlicet quaedam placent colore, quaedam odore, quaedam sapore, quaedam sono, quaedam levi tactu: ut sicut venatores viso vestigio bestiae jam qualis illa bestia sit experimento vestigii cognoscunt, ita nos quae in hoc mundo delectant videntes, intelligamus quanta sint coelestia, si tanti momenti videntur esse terrestria, et illa velut jam nota concupiscentes, ista retro faciamus sicut venatores vestigium post bestiam festinantes. Alioquin sicut venatores frustrantur, si vestigium tantum admirantes, bestiam non quaesierint; sic officiperdi nos erimus, si caducis nimium inhaeserimus. Haec ergo omnia quae in mundo delectant, vestigia quaedam sunt coelestium bonorum. Non ergo istis inhiemus, sed experimento illorum bonorum, quibus merito inhiandum est. Nunquid idcirco se debet in aquam quis mittere, quia sitim indiguit ex ea refocillare? Aut ob hoc ignis est amplexandus, quia vel ad coquendum, vel ad frigus arcendum probatur accommodus? Raptores igitur, qui pauperes in rebus temporaliter affligunt, videntur sibi stultitiae vestigium eligere, illos vero, licet nolentes, ad quaerenda coelestia salubriter impellere.
4.30
Qua vero dementia pro transitoriis rebus et Deum offendere, et proximum gravare, et mensuram bonam perdere non trepidant, ea quoque dementia tanto se meliores putant, quanto in eisdem rebus, per quas pejores sunt, bonis et piis fratribus excellere videntur; et putant se tanto plus habere, quanto plus viderint posse, et cum ipsi multorum vitiorum sint servi, gaudent quibusque fratribus se posse dominari. Sed si adeo sunt animales, ut nihil, juxta Apostolum, spiritaliter intelligere possint, vel aequalitatem naturae considerare deberent. Nobilitatem quippe mundanam non natura, sed ambitio praestitit. Ad unitatem quippe commendandam, Eva de ipso Adam formata est, et Adam licet major, tamen extra paradisum, illa in paradisum. Unde scriptum est: Nemo ex regibus aliud habuit nativitatis initium, et unus est omnibus introitus ad vitam, et similis exitus. Et certe, ut ait Hieronymus, omnes per divinam gratiam aequales efficimur, quos nativitas secunda regeneravit: per quam tam nobilis quam ignobilis Dei filius efficitur, et terrena nobilitas splendore coelestis gloriae obumbratur. An pauperiores sordidius generantur, cum et David plangit se in peccatis conceptum? An nitidius regenerantur nobiles, cum juxta Jacobum pauperes elegit Deus, divites in fide? Job aequalitatem pensabat, qui non contempsit subire judicium cum servo suo, licet esset rex. Et domnus Martinus, qui ita servo suo versa vice serviebat, ut ejus calceamenta detergeret. Esau, quem Dominus odio habuit, cum quadringentis viris gradiebatur. Jacob, quem elegit, in baculo suo Jordanem transiit. Omnes libros antiquitatum considera, potentiores semper invenies pejores. Nam, ut hoc inferam, sudoribus pauperum praeparatur unde potentiores saginantur. Vestes illae, et histriata tentoria, sed et exotici cibi num pauperiorum manibus preparantur? Si qua vero pulchritudo in eis est, aut suavitas, artifices laudandi sunt, ut Boetius dicit, et non hi qui eis utuntur: qui cum emendicata ab exterioribus rebus veritate decorari gestiunt, propriam sibi non sufficere produnt. Unde Hieronymus: Offendere timet odore proprio qui placere quaerit alieno. Sed hi qui amplexantur ventos, et confidunt in nihili, meminisse debent quia, juxta Job, divitias quas devoraverunt evoment, et de ventre eorum extrahet eas Deus, et si duxerint in bonis dies suos, in puncto ad inferna descendent. In puncto videlicet, quia sicut stylus dum ponitur elevatur, sic iniquus dives praesens gaudium dum tangit amittit. Nam quantislibet annis feliciter vixerit, cum ad finem venerit, ita tempus illud longum consumitur, ac si breve fuisset.
4.31
Ut autem interim de sequentibus poenis taceamus, nonne pro ipso defectu contemnenda magis fuerat praesentis vitae gloria? fuerunt ante nos et potentes, et superbi, et voluptuosi. Sed quid illis profuit immoderata laetitia, vestes et odoramenta diversae voluptatis, et rerum opulentia? ubi illa nunc sunt, vel ubi ipsi? accedamus ad eorum sepulcra, et quid ibi videbimus? fetidas vermium reliquias. Probabimus verum esse quod de impiis dicitur: Transiet ut nocturna visio. Ut enim qui in poena qualibet positi prosperitatem, quam vigilantes desiderant, forte somniantes habere se vident, cum expergefacti fuerunt, vanum fuisse quod somniaverunt, nec sibi prodesse cognoscunt: sic amator et conquisitor hujus vitae, cum ab ea discedit. nihil fuisse quod transire licet delectando potuit, et nudatus, et desertus, et annullatus addiscit. Sed utinam omnis pompa mortalium usque ad cineres et vermes solummodo evenisset! sed cogitemus horrendum judicis tribunal, ardentem fluvium, vermes qui non morientur, ignes gehennae, fletus et stridorem dentium, et prae oculis habeamus quasi jam ad haec ventum sit, pertimescamus quasi jam praesens, quod etsi tardet, futurum est tamen. Adhuc autem super his quae diximus est multo gravius malum excludi a perennibus bonis, quae praeparata sunt sanctis. Omnes enim superat cruciatus, removeri ab illa gloria, quam habueris in potestate fruendi, maxime a conspectu Christi foras ejici, cum viderimus alios etiam, cum quibus hanc vitam ducimus, intromitti. Crede mihi, ut in increpatione lapsi dicitur, hoc est quod gehennam superat, quod omnibus poenis gravius torquet. Demus, si placet, ad fruendum deliciis centum annos, et si mavis, decies tantum. Sed quae erit ex his compensatio ad aeternitatem? Sed qui in eis passibiliter inhaerent delirare nos credunt. Attamen ignorare non possunt, quia deliciae quidem velut umbra pertranseunt, et velociter fugiunt, poenae vero perpetuo manent. Quod si aequale tempus et idem spatium esset, pene esset aliquis ita stultus, et ita demens, ut eligeret pro uno die deliciarum unum diem poenarum, cum soleat dolor unius horae, et quilibet corporis cruciatus, in oblivionem mittere omne praeteritum tempus voluptate transactum. Hoc enim providit Deus, ut haec vita laboris quidem esset, sed tamen ipsa brevis vita, ut labores cito finiantur, meritorum praemia sine fine durent, ut qui Deum timet, sicut scriptum est, cito sit securus; temerarii vero voluptates, quas ei praeponunt, velociter amittant, et mercedem, quam oportet, aeternaliter incurrant. Non igitur eligamus inter fallaces voluptates quasi unius horae delectabile somnium videre, ne nos contingat inter veras miserias aeternos cruciatus subire.
4.32
Insinuandum igitur eis est ut caute considerent quid sit homo, et ante qualem judicem stabit. Intueantur illius potentiam, pensent suam infirmitatem, enumerent mala proprii operis, et contra hoc exaggerent bona illius largitatis. Considerent quam districte mala, quam subtiliter bona discutiat, quam districtus contra haec utraque veniet. Versetur in mente quantus ille sit tanti judicii adventus, quae tunc illa sit hominum angelorumque frequentia, quanta illa sit verecundia in conspectu totius humani generis, omniumque angelorum et archangelorum confundi; quanta vi contra reprobos ardentia pugnent elementa, et ipse judex, cui supernae virtutes obsequuntur, quanta vi universae magnitudinis cordium secreta illuminet, et omnes culpas ante omnium oculos reduxerit. Postremo quam terribilis illa sententia prodeat, qua reprobi damnabuntur, et quae sint gehennae poenae cum gravi amaritudinis obscuritate pensent, qui post confusionem cruciatus maneat, cum reatus animum immortaliter morientem et gehenna carnem indeficientem consummaverit deficientem. Inter haec mens ad se respiciat, et illinc districtionem justitiae, hinc meritum ponat culpae, et periturum se homo absque aliqua ambiguitate pernoscat, si remota pietate judicetur. Convertatur ad poenitentiam, ut pro certis culpis pietas ei adsit, quae per lamenta praesentia eruere ab aeterna poena consuevit, et quae vitam nostram sic ad se conversam judicat, ut tamen culpas apud misericordem excuset. Libeat flere salubriter quod deflenda jucunditate commissum est. Licet enim conscientia dudum sit polluta, lacrymis tamen baptizata renovatur. Hinc scriptum est: Dominus judicabit fines terrae, quia nimirum anteactam vitam Dominus non judicat, quando posteriora peccatoris opera respectu supernae pietatis illustrat. Hinc Moyses: Primogenita asini mutabis ove, id est, immundae vitae primordia in innocentiae simplicitatem converte. Hinc rursus dicitur: Et lumen ejus super terminos terrae, quia videlicet peccator, qui merito terra appellatur, si post prava opera ad justa convertitur, ab actionum suarum tenebris divino lumine separatur. Hinc Dominus ad afflictum Job: Nunquid in novissimis abyssi deambulasti? Abyssus est humana mens fluctibus vitiorum tenebrosa, quae dum semetipsam comprehendere non valet, sese velut obscura abyssus latet. In novissimis abyssi deambulare, est nequissimorum hominum mentes mira misericordia juxta terminum convertere, pressos sceleribus visitare, jam desperatos permutare. Ad hanc namque David atque Petrus lapsi referuntur, ut quorum dictis peccare prohibemur, eorum exemplis si peccaverimus ad spem veniae respiremus. Nam quis de venia jam si poeniteat desperet, quando Petrus ipsum Simonem Magum ad poenitentiam hortatur?
4.33
Illud praeterea nullatenus animo abscedat, quod sive patiantur verbum inimici pacis et correptionis, sive non patiantur audire, pro eis ad exemplum Salvatoris nostri vel beati Pauli certatim orandum est. Idem namque Paulus noverat quod ipsum ejus cruorem sitiebant, cum eis nulla industria salutem persuadere posset. Hoc unum et solum quod poterat praestare nitebatur, nam lacrymabatur et orationis opem adhibebat, Fratres, inquiens, voluntas cordis mei, et obsecratio ad Deum fit pro illis ad salutem. Non itaque nos praetereat, quod inimicos exemplo ejus diligere debeamus, et si non simus tales, ut juxta Apostolum rapinam bonorum nostrorum cum gaudio suscipiamus, vel simus tales qui persequentibus nos benedicamus. Quod quidem durum superbis videtur. Christus dicit: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt. Stephanus dicit: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Paulus ait: Optabam anathema esse ego ipse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem. Moyses dicit: Si dimittis illis peccatum, dimitte: sin autem, et me dele de libro quem scripsisti. David enim ait: Vertatur manus tua super me et super domum patris mei. Samuel ait: Mihi absit peccare intermittendo pro vobis Deum orare. Quam igitur veniam mereri poterimus, si tantorum servorum de Veteri atque Novo Testamento, et praesertim ipsius Domini non imitamur exemplum. Ut enim in prima homelia de cruce et latrone Joannes asserit, melius orare pro inimicis est, quam pro amicis. Unde Dominus: Si diligitis, inquit, eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt?. Si ergo pro solis amicis oraverimus, nondum publicanos vincimus. Quando pro inimicis oramus, Deum in quantum possibile est imitamur. Hinc beatus Gregorius ait, quia divinis auribus illa maxime oratio commendatur, quae pro inimicis quoque intercedere nititur. Hoc tamen quod dicimus praelatis maxime gerendum est, qui et divina praecepta plenius et melius sciunt, et teneras ac indociles subditorum mentes portare quasi nutricii vel patres debent. In hoc enim quod pro alienis peccata interveniunt, sicut in ultima Ezechielis parte homelia nona perhibetur, sua ante Dei oculos plenius detegunt, quia ea ipsa charitate justificant se, qua mira pietate pro aliena iniquitate se in lamentis mactant. Nec laboriosum debet esse doctoribus pro conversis peccatoribus lacrymas fundere quando et ipse qui omnia creavit homo factus, pro nostris iniquitatibus in cruce sanguinem fudit.
4.34
Quoddam nuper gestum miraculum mente exciderat; quod ad praedones redarguendos inserere placet. Est ecclesia S. Aventini in Arverno super fluvium, qui vocatur Alerius. Cum juxta hanc negotiatores cum porcis transeuntes vidissent sibi equites appropiare quosdam, timentes eos in curam ecclesiae diverterunt, unus ex equitibus dixit ad eos: Educite porcos. Cumque illi nollent, coegit eos, promittens aliquem porcum se daturum. Tunc cuidam viro ex suis porcos ad minandum commendavit, et tractim abire coepit. Is vero qui porcos minabat aliquantulum progressus subito corruit, et coxam sibi fregit. Verum ille qui porcos minare jusserat, vulpem viae contiguam forte conspexit, post quam videlicet equo dimisso currere coepit. Cum subito lapsus ita subtus equum depressus est, ut illa pars sellae quae proeminet caput ejus penitus truncaret. Negotiatores, qui flendo sequebantur, receptis porcis fugerunt. Illi vero qui raptor exstiterat, non placebat vecordia sua. Hoc ego ab ipsius consobrino didici. Haec de afflictoribus pauperum dicta sunt. Nunc in existente illo vestro quae possumus proferemus, quasi videlicet obliti quod multa jam superius ad eorum solatium dixerimus. Quibus hoc primitus intimandnm est quod non fortuitu, sed divina dispositione vel prospera vel adversa, et cunctis et singulis disponuntur. Hinc enim scriptum est, ut supra diximus: Nihil in terris sine causa fit: hinc per Amos dicitur: Si erit malum in civitate quod Dominus non fecit. Et per Isaiam: Quis dedit Jacob in direptionem? et Israel vastantibus: Nonne Dominus ipse cui peccavimus? Nam de bonis, quibus utilitatis causa datur adversitas, praedictus Amos dicit: Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae, idcirco visitabo super omnes iniquitates vestras. De pravis autem quibus Jeremias calicem furoris propinat, dicens: Haec dicit Dominus, bibentes bibetis, quia ecce in civitate, in qua invocatum est nomen meum, ego incipiam affligere vos, quasi innocentes immunes eritis? non eritis immunes. Haec igitur considerantes murmurationis excessum inter quaslibet angustias temperabimus, sicut rex David cum diceret: Obmutui, et non aperui os meum, sed quare? quoniam tu fecisti.
4.35
Occulto igitur judicio fit, ut tam apud bonos quam apud malos et prospera et adversa varie, sicut supra dictum est, alternent. Usitatius tamen hic et bonis male est, et malis bene. Quod videlicet idcirco forte occulto judicio fit, quia et boni quae deliquerunt hic recipiunt, ut ab aeterna damnatione plenius liberentur, et mali bona, quae pro hac vita faciunt, hic inveniunt, ut ad sola in posterum tormenta pertrahantur. Unde et ardenti in inferno diviti dicitur: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. At cum malis hic male est, et bonis bene, incertum valde est utrum boni idcirco bona accipiant, ut provocati ad aliquid melius crescant: an justo latentique judicio hic suorum operum remunerationem percipiant, ut a praemiis vitae sequentis inanescant. Et utrum malos idcirco adversa feriant, ut ab aeternis suppliciis corrigentia defendant: an hic eorum poena incipiat, ut quandoque complenda eos ad ultima gehennae tormenta perducat. Sancti ergo viri magis in hoc mundo prospera quam adversa formidant. Sciunt enim, quod adversa dum premunt, ad coelestia concupiscenda, quo plena requies est, mente eos impellunt. Si vero prospera suppetunt, pavida suspicione turbantur, timentes ne exterioribus remunerati ab intimis repellantur. Et idcirco eadem prospera tanto majori aspernatione refugiunt, quanto plenius sciunt quod eorum dulcedo in despectum supernae dulcedinis blandiatur, et quod sic sua soleant occupatione mentem ad exteriora diminuere, ut quomodo permutetur ignorent. At contra sunt nonnulli, qui vitam suam negligunt, transitoria appetunt, aeterna non intelligunt, vel intellecta contemnunt nec dolorem pro his, quae admiserunt, sentiunt, nec habere consilium recuperandi curant. Cumque superna non considerent, nequaquam ad veritatis lumen, cui conditi fuerant, mentis oculos erigunt, nequaquam ad contemplationem aeternae patriae desiderii aciem tendunt, sed semetipsos in his, ad quae projecti sunt, deserentes, vice patriae diligunt exsilium, quod patiuntur. Et inde est quod miseram hujus vitae felicitatem intantum affectent, ut cum qualibet Dei offensione vel proximorum laesione hanc adipisci malint, quam abjecti esse in domo Dei. Si vero propter bonos ne hic in continua prosperitate positi remunerentur, sive propter malos ut hic emendentur, seu certe qualibet alia secreti judicii causa nobis adversitas veniat, unum superest, ut juxta quod Jacobum hortatur, omne gaudium existimemus, cum varias in tentationes inciderimus. Sed enim, ut Paulus dicit: Omnis disciplina in praesenti quidem non videtur esse gaudii, sed moeroris. Et idcirco frequenter ita res in contrarium vertitur, ut imperiti quilibet pro afflictione, qua meliorari debuerant, pejores fiant. Nam et in desperationem cadunt, putantes se a Deo derelictos, aut murmurationem dum non recogitant, quia justo judicio tribulantur.
4.36
Ne igitur in haec duo, desperationem videlicet, aut murmurationem incurrant, e contra duo maxime afflictis consideranda sunt, videlicet misericordia et judicium. Unde Psalmista: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; et item: Universae viae Domini misericordia et veritas. Quae duo Conditor et judex noster miro modo tam erga reprobos quam erga electos exercet. Electis namque misericordiam in posterum exhibet, hic tamen eos per judicium duris afflictionibus premit. Reprobos autem hic per misericordiam tolerat, et plerumque bonis temporalibus, quae desiderant, ad votum quidem fulciri permittit: sed eos ab aeternis bonis, quae libero arbitrio contemnunt, per judicium excludit. Et prosperis quidem aut adversis communiter, ut supra dictum est, tam mali quam boni plerumque fruuntur, sed aliter illi, aliter isti. Nam illi prosperis extolluntur, adversis franguntur. Isti prosperis sustentantur, adversis erudiuntur. Quod quidam sapiens ostendens ait: Necessaria vitae hominum aqua, ignis, et ferrum, lac, et panis, et mel, etc. Quaedam propter adversa, quaedam ponens propter prospera. De quibus etiam subjungit: Haec omnia sanctis in bona, impiis et peccatoribus in mala convertentur. Ad hanc dispensationem intelligendam, qua divinitus aut misericordiam aut judicium Deus exercet, Jacobus apostolus sapientiam esse necessariam docet, qui cum de justorum afflictione loqueretur, subjunxit, dicens: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo. Ergo magna sapientia est hanc dispensationem intelligere, et econtra periculosa stultitia nescire. Unde et uxor beati Job quae ei excessum murmurationis suadebat, quasi una de stultis mulieribus locuta esse redarguitur, et filiis Israel, qui sub tribulationibus in deserto querelabantur. Moyses dicit: Popule stulte et insipiens. Consilium quippe Dei est, electos suos per temporales afflictiones ad aeternum refrigerium introducere. De quo Apostolus dicit: Non enim subterfugi quin annuntiarem consilium Dei vobis. Pro quo, videlicet consilio manifestando, caput nostrum oportuit pati, et ita intrare in gloriam suam, ut ostenderet quod omnia membra ejusdem capitis oporteret, ut scriptum est, per multas tribulationes intrare in regnum. Ad hoc consilium, id est, ad hanc dispensationem insinuandam, qua necesse est a tempore baptismatis usque ad finem in angustiis vivamus, filii Israel dilati sunt, ut non statim transito mari Rubro terram repromissionis intrarent, sed per quadraginta annos in eremo demorati, nonnullis sunt afflictionibus afflicti. Qui tamen super manna, quod ad mensuram gomor per Moysen accipere jussi sunt, nauseantes murmurabant, et de hac dispensatione nihil intelligentes aut curantes, ollas carnium desiderabant. Quapropter ut de eis dicitur, non intellexerunt mirabilia Dei, sed cito defecerunt, et non sustinuerunt consilium ejus. Quia vero praedicti exempli sese occasio praebuit, quod in animo serpit in vocem rursus erumpit, videlicet de nobis miseris monachis, vel potius Sarabaitis, qui infrenes ad omne regularis disciplinae jugum recalcitramus. Nos, inquam, de hujus mundi Aegypto per professam religionem educti, per stadium praesentis vitae quasi per eremum sub mortificatione crucis excurrentes, ad supernae promissionis requiem festinare debuimus. Sed, proh dolor! ridiculum et angelis et hominibus spectaculum praebentes, in arrepti propositi stadio lentescimus; et sicut illi despicientes gomor et manna, et ollas carnium desiderantes corde reversi sunt ad Aegyptum, sic et nos, et mensuram, et qualitatem victus a Deo per beatum Benedictum praefixam fastidientes, et sanguineas dapes velut barbari desiderantes, ad apostasiam hujus mundi relabimur consilium non sustinentes.
4.37
At vero neque judiciorum, neque misericordiarum profunditas ad liquidum penetrari potest. Judicia, inquit, Domini abyssus multa; et item: Quis intelligit misericordias Domini? Attamen intelligere necesse est, quia justum est quod patimur, ut inter quaslibet angustias non murmuremus, sed dicamus: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Et item quod alius propheta dicit: Increpationem Domini sustinebo quia peccavi. Intelligamus quoque quia, juxta illud Job, qui afflictus fuerit, erit in gloria. Et dicamus: Bonum mihi quia humiliasti me. Nam si aequitas judicii consideretur, murmuratio cessabit, quia valde injustum est, ut reus judicem incuset, cum digna factis aeque receperit. Nos enim, ut beato Job improbatur, multum minima exigimur quam meretur iniquitas nostra. Quod et ipse, quamvis ore judicis incomparabiliter laudatus sit, de se fatetur, dicens: Cum expleverit in me voluntatem suam, adhuc multa alia praesto sunt ei. Ac si diceret: Cum sublatis omnibus tam rebus quam filiis, cum et consumpta vermibus carne, me usque ad sterquilinium humiliaverit, adhuc multa in me corrigenda visus ejus deprehendit, pro quibus si parcere nollet, juste tormentum exaggerare posset. Qui etiam postquam tanta ac talia patienter pertulit, quae omnia saecula stupescunt, nequaquam de victoria gloriatur, sed dicit: Ipse me reprehendo, et ago poenitentiam. Si autem misericordia quoque perpendatur, qua benignus judex per temporales augustias reos suos ab aeterno verbere abscondit, non putabimus nos derelictos, ut quidam facere solent, in prosperis quidem Deum benedicentes, juxta illud: Confitebitur tibi cum benefeceris ei; sed in adversis deficientes juxta illud: In miseriis non sustinent. Et: Vae his qui perdiderunt sustinentiam. Sed magis amabimus judicem, qui idcirco reos suos transitoria poena quasi virgis flagellat, ut eos a gehenna vel a suspendio furcarum absolvat. Ut enim supradictum est, tanto patientius aeger ferramentum medici tolerat, quanto putridum esse conspicit quod secat, et quantum per ipsam sectionem salutis medelam sperat. Deus quippe internus est medicus, et peccatorum a nobis contagia secat, quae inesse medullitus reprobat. Abscidit virus putredinis ferro tribulationis, et quo voces aegri audire dissimulat, eo aegritudinis finem procurat. Quod autem creatura Creatoris judicium discutere nec debeat nec possit, Apostolus ostendit, qui cum de profunditate divinorum judiciorum diceret: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, etc., addidit: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Homo quippe ab humo vocatur. Respondere ergo Deo non posse convincitur qui homo nominatur, quia per hoc quod de humo sumptus est, superna judicia discutere idoneus non est. Quia igitur haec investigare non sufficimus, restat ut sub ejus dispositionibus humiliter taceamus, ne forte si causa districtionis ejus discutiatur, amplius discussa provocetur. Vitari namque vis superni consilii nequaquam potest, sed ejus pondera sibi magna virtute levigat, qui se sub ejus nutibus frenat, et haec subjecto cordis humero volens portat.
4.38
Murmurationis malum sive desperationis per hoc insidiante diabolo maxime subrepit, quod mali prosperantur, et boni comprimuntur. Ex hoc enim fit, ut vel Deum non curare de bene gestis infirmus animus suspicetur, sicut uxor beati Tobiae afflicti quae ei dicit manifeste: Vana facta est spes tua, etc. Et Gedeon: Si Dominus nobiscum, cur apprehenderunt nos omnia haec, vel judicium ejus non esse justum? Neque enim ista mediocris quaestio est, cur malis bene est, et bonis male: quando quidem sancti prophetae querimoniam de hoc ex persona infirmorum facere videntur. Dicit Jeremias: Quare via impiorum prosperatur? prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Et David: Mei autem pene moti sunt pedes, quia zelavi in peccatoribus pacem peccatorum videns. Et Malachias talibus resistens: Laborare, inquit, fecistis Dominum in sermonibus vestris. Et dixistis: In quo? in eo cum diceretis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent. Et Job: Cur impii vivunt? multa quae sequuntur hujusmodi. Quod et Salomon insinuans: Hoc est, ait, pessimum inter omnia quae sub coelo sunt, quia eadem cunctis eveniunt justo et impio, etc. Unde et corda filiorum hominum replentur malitia et contemptu. Scit enim diabolus hunc ordinem rerum, quod videlicet quidam per afflictiones pervenire soleant, aut ad murmurationem, aut ad desperationem. Et ideo cum praedictum Job ad tentandum expetisset, omnem substantiam ejus pessumdedit, sed et omne corpus ejus afflixit: non quod eum pauperem aut aegrum facere desideraret, sed ut per molestias exterius illatas ejus conscientiam fatigare posset, animique virtute nudata ut impie aliquid de divinitate sentiret. Ad hoc enim et nuntios callide direxit, ut unus prius diceret: Sabaei fecerunt tres turmas, et tulerunt omnia, et tunc ignis Dei cecidit de coelo, et tactas oves puerosque consumptis. Quasi diceret: Pensa quia frustra tot Deum hostiis placare voluisti, cujus iram toleras, quem te in humanis adversitatibus consolaturum sperabas: quatenus dum se foris ab hominibus laedi, et intus a Deo destitui consideraret, in contumeliam tanto audacius, quanto et desperatius erupisset. Adeo namque diabolus id posse fieri praesumebat, ut non solum de quolibet aliquo, sed etiam de ipso Job, cujus similis tunc non erat, ad Deum diceret: Tange cuncta quae possidet, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. Verum sic isdem Job contra utraque munitus perstitit. Nam contra murmurationem aequitatem judicis ad memoriam reducit, dicens: Scio quia si voluerit homo contendere cum Deo, non poterit respondere unum pro mille; et item: Non respondebo si quidpiam justi habuero, sed meum judicem deprecabor. Contra desperationem vero holocaustorum compassionis, castitatis, humilitatisque, vel multorum talium reminiscebatur, ita ut diceret: Non reprehendit me cor meum in omni vita mea. De malorum vero prosperitate non movebatur, quoniam finem eorum considerabat cum diceret: Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad infernum descendunt. Sic ero, et, nunc quilibet mente infirmi cum vident sceleratos quosque laetis successibus prosperari, innocentes vero frequenter luctu et penuria premi, sciunt quia, ut supradictum est, nihil in terra sine causa fit; quia etsi Deus causas flagelli, quo boni opprimuntur, et prosperitates, quibus mali fulciuntur, Deus non aperit, eo tamen justas esse indicat, quo eas ipse, qui summe justus est, fieri jubet. Nihil enim Deo placet nisi justum; pati autem nulla nisi quae Deo placuerint possumus. Justa sunt igitur cuncta, quae patimur, quia eo ordinante nobis eveniunt, qui injuste velle nihil potest. Ergo divina judicia, per quae bonis adversitas evenit, et malis prosperitas, non audaci sermone discutienda sunt, sed formidoloso silentio veneranda. Non igitur discutias, cur ita vel non ita fit: ad finem utriusque respice. David enim in disquirendo laborabat, quousque intellexit in novissimis eorum, et vidit quod illi qui superbia tenentur, ejiciuntur dum elevantur, et subito in desolatione erunt. Hi vero qui justificant cor suum et flagellantur, tota die facti sunt, nunc quidem ut jumentum, sed erunt semper cum Domino. Licet igitur multipliciter afficiaris, non desperes opera bona, si qua sunt, Deo displicuisse; quoniam, ut scriptum est, cum te consumptum putaveris, orieris ut Lucifer, et meridianus fulgor consurget tibi in vesperum.
4.39
Nonnulli res humanas Deum curare non aestimant, quoniam fortuitis casibus fieri videntur, auxilium vero divinum sibi adesse diffidunt, maxime cum preces eorum non exaudiuntur. Sed in Job dicitur: Supra omnes coelos ipse considerat, et super gentes, et super omnes homines. Hinc in Moralium libro XXV, aeque Deus omnia respicit, aeque cuncta disponit, ubique praesens nec localiter tenetur, nec varia curando variatur. Sic ergo divina judicia intenduntur super unam animam, sicut super unam urbem; et sicut super unam gentem, sic super universam generis humani multitudinem, sic summa regit ut etiam extrema non deserat, nec universo deest cum disponit unum, nec uni cum disponit universum. Non ergo negligit humanos actus; quippe quos hic frequenter aut punit, aut remunerat; sed, ut dictum est, ipse considerat qualiter eos vel nunc, vel in posterum determinat. Qui si nunc omne peccatum manifesta poena plecteret, nihil ultimo judicio servare putaretur: rursus si nullum nunc peccatum puniret, nulla esse divina providentia crederetur. Afflicti vero dum clamant si tardius exaudiuntur, dum clamor eorum quasi negligitur, spes infirmatur, et supernum adjutorium deesse creditur, quoniam tardius impetratur. Quo contra scriptum est: Neque enim frustra exaudiet Deus. Non frustra, inquit, sed utiliter. Plerique exaudiuntur ad votum, sed non ad salutem, ut Satanas quando beatum Job expetiit. Ad haec alii non ad votum, sed ad salutem, ut beatus Apostolus. Hinc Psalmista: Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et deinde: Et nocte, et non ad insipientiam mihi. In nocte clamat, cujus exauditio protelatur. Spes enim, quae differtur, occidit animam. Ac si ergo diceretur: Quasi deseris me dum clamantem ad votum non exaudis, sed dum hoc quod insipienter postulo dissimulas, melius me exaudis, quoniam opportuniora procuras. Contra hoc autem quod ea quae patimur Deus non considerare putatur, cum Scriptura diceret: Neque enim frustra audit Deus, subjungitur, et Omnipotens singulorum causas intuetur. Quia videlicet preces audit, quas audire dissimulat, et quod quisque patitur non ignorat. Qui vero pondere percussionis vel murmurare vel desperare cogitur, auctorem misericordiae et naturae suae Deum consideret. Hinc enim rex David angustiis pressus ad spem sese recolligebat, dicens: Obmutui, et non aperui os meum; quoniam tu fecisti. Consideravit enim, quod qui benigne eum, qui non erat, condidit, hunc profecto conditum non nisi juste percussit. Hinc Moyses, cum murmurantes reprimeret, dixit: Generatio prava, haeccine reddis Domino? subjungens: Nunquid non ipse et pater tuus, qui creavit te? etc. Ac si diceret: Qui vos benigne condidit, nec sine causa cruciari nec perire neglecte permittit. Et item voce desperantis in Job, et non dixit: Ubi est qui fecit me? Nam, ut in tertio Moralium volumine dicitur, cuncta quae hominibus fiunt, occulto Dei consilio veniunt, et ipse disponit quantum unumquemque aut prosperitas aut adversitas sequatur; nec electos aut immoderata prosperitas elevet, aut nimia adversitas gravet. Quisquis inter pressuras desperatione frangitur, eum, a quo factus est, minime contemplatur. Nam, ut dictum est, qui quod non erat fecit, factum sine gubernatione nullatenus deserit. Hinc Ambrosius: Si quis operator negligat operis sui curam, et deserat ac destituat, et quod ipse condendum putavit, non putet quod fecerit, summa inclementia est. Sed cum ista nos desperationis procella conturbat, concussa mens citius in portum spei se collocat, si bona Dei ad memoriam revocat, si mala quae bonis ejus reddidit non excuset, si perpendit quid ab eo juste meruit quod accepit. Si igitur vel accepta a Deo bona, vel mala a se gesta afflictus consideret, nec poenas quas patitur accusabit, nec a speranda misericordia lassescet, quae etiam fuerat si nulla beneficia praecessissent. Alioquin quomodo stabit illud: Juxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, ut beatus Martinus indubitanter affirmat, qui captus a latronibus cum nil facie mutaretur, et requisitus an timeret, respondit nunquam se tam securum fuisse, quia sciret misericordiam Domini maxime in tentationibus adesse. Beatus quoque Antonius cum a malignis spiritibus ita affectus esset, ut nec vel illorum plagae, vel illius constantia digne considerari posset, tandem portentis illis evanescentibus infusa coelitus luce recreatus dixit: Jesu, ubi eras hucusque? et mox ad eum: Antoni, hic eram, sed exspectabam videre patientiam tuam.
4.40
Ut autem de protelatione precum adhuc aliquid dicatur, cum afflicti clamant, ex se quidem saepe merentur audiri, sed tamen corum preces ob meritum differuntur opprimentium, ut scriptum est: Clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum; ac si diceret: Reatus persecutorum prohibet ne afflicti exaudiantur. Justus quippe et misericors Deus et suos permittit temporaliter opprimi, et violentorum nequitiam immaniter augeri, ut dum justorum vita purgatione teritur, illorum nequitia compleatur. Plerumque enim fideles in tribulatione deprehensi supernum solatium etiam temporaliter in tribulatione percipiunt, ut dum illos omnipotens Deus facto aliquo miraculo liberat, virtutem suam ipsis etiam persecutoribus innotescit, ut inde adversarios in aeternum redimat unde suos temporaliter salvat. Unde Propheta ait: Propter inimicos meos eripe me. Quasi diceret: Propter me quidem eripi de temporali tribulatione non appeto, sed tamen eripi propter inimicos concupisco, ut dum me salvari mirabiliter viderint, ipso miraculi visu a sua duritia convertantur. Nam qui invisibilium fide non tenentur, moveri nonnunquam visibilibus miraculis solent. Sed idcirco super afflictos divina virtus plerumque non agitur, quoniam, ut supra dictum est, afflictores eorum illuminari non merentur. Sive igitur propter adversarios nostros, sive propter patientiae nostrae probationem tribulatio protendatur, a speranda misericordia non lassemur, quia tunc probabitur desiderium bonorum cum aliqua adversitate eis resistitur. Probati vero melius exaudiuntur, quam videlicet probationem atque exauditionem inter angustias fieri Psalmista docet, dicens: Exaudivi te in abscondito tempestatis, id est, inter fluctus afflictionum probavi te apud aquam contradictionis. Caeterum, ut beatus Hieronymus in epistola ad Ephesios secunda perhibet, juxta imbecillitatem homines postulant, quae eis conducibilia videntur. At vero quantum ad rei ipsius pertinet veritatem, plus Deum tribuere constat quam rogatur, et preces nostras vinci affectibus, quia secundum id quod oportet orare nescimus, et saepe contra nos petimus aestimantes esse pro nobis.
4.41
Placuit quippe divinae providentiae praeparare in posterum bona justis, quibus non fruentur injusti, et mala impiis quibus non excrucientur boni. Ista vero temporalia bona et mala utrisque voluit esse communia, ut nec bona cupidius appetantur, quae mali quoque habere cernuntur, nec mala turpiter evitentur, quibus et boni plerumque afficiuntur. In his autem bonis prosperis vel adversis, quae nunc, ut diximus, mistim procurrunt, patientia Dei vel severitas hac dispensatione disponitur. In prosperis namque patientia fovet bonos, et ad poenitentiam invitat malos: in adversis vero severitas ad patientiam erudit bonos. Interest autem plurimum qualis sit usus vel earum rerum quae prosperae, vel earum rerum quae dicuntur adversae. Nam bonus nec temporalibus bonis extollitur, nec malis frangitur: malus autem idcirco adversitate punitur, quia felicitate corrumpitur. Interest ergo plurimum qualis sit qui affligitur. Sicut enim si unguentum et coenum pari pulsu exagitentur, hoc suaviter fragrat, illud fetidum exhalat; ita manet dissimilitudo passorum etiam in similitudinem passionum. Et sicut sub igne aurum rutilat, palea fumat, et sub eadem tritura frumenta purgantur, paleae comminuuntur, ita communis quaelibet tribulatio bonos purificat, malos exterminat. Boni namque Deum laudant, se accusant mali, murmurant, et turbato regni statu quaelibet flagitia quanto licentius, tanto frequentius effrenatiusque patrare solent. De bonis, qui peccata sua flagellis cognoscunt, et emundant, scriptum est: Si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis, judicabit eis opera eorum, ut revertantur ab iniquitate. Qui jubentis Dei verba non audiunt, verberibus ferientis admoventur, ut ad bonam vitam vel poenae trahant quos praemia non mutant: In camo et freno, inquit, maxillas eorum constringe. De malis vero qui non emendantur, illic sequitur: Si non audierint, transibunt per gladium, et non consumentur stultitia, id est, tribulantur quidem, sed quia non mutat Aethiops pellem suam, fiet quod superius in eodem Job de eis dicitur, morientur, sed non in sapientia. Gravis quippe stultitia in eis est, quos iniquitas sic obligat, ut eos a culpa nec poena compescat: qui dum correptionis flagella contemnunt, necesse est ut tanto illic gravius judicentur, quanto hic majoris providentiae gratiam calcant.
4.42
Bonorum sane vel malorum diversitas sacrae Scripturae verbis notatur, cum utrisque sub nominibus matrum suarum, Babylonis videlicet, et Hierusalem fatetur. De istis namque dicitur: Erudire Hierusalem, ne forte recedat anima mea a te. Et contra de illis: Curavimus Babylonem, et non est sanata. De istis: Castigabo te in judicio, ne tibi videaris innoxia. De illis: Multo labore sudatum est, et non exivit rubigo ejus ex ea. De istis: Excoquam ad purum scoriam tuam. De illis: Versi sunt mihi in scoriam, et in plumbum. De istis: Super nivem dealbabuntur. De illis: Non mutabit Aethiops pellem suam. De istis: Saepiam viam tuam spinis, et non apprehendes amatores tuos. De illis: Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum. De istis: Timebis me, et accipies disciplinam. De illis: Aversi estis aversione contentiosa. De istis qui veri David filii per adoptionem facti sunt, pro magno munere voce patris promittitur: Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, et justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eo. De illis: Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint. Ista respondere tribulationibus, et conclamare cogitur: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. Sed Deus consolatur eam dicens: Nunquid potest mulier oblivisci infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Illa dicit: Sedeo regina, et vidua non sum, sed ei vox divina dicit: Quo pulchrior es descende. Et item: Sede in pulvere, non est solium filiae Chaldaeorum. Sunt et alia quamplurima hujusmodi, in quibus omnibus liquido patet, quod haec, sicut in vita beati Martini legitur, sanctis omnibus, atque omnibus aliis ad percipiendum sint communia; sed his tolerandis praecipuam semper justorum fuisse virtutem. Dixeramus aliquid nos ad afflictorum consolationem relaturos. Sed forte quis dicet: In his verbis quae consolatio est? Sed si more sanctorum, et non secundum forensem et hebetem carnalium opinionem consolari quaerimus, mira quidem, sed veraci assertione fatemur, quia non solum haec verba, quibus ostendere nitimur, ut dulcis et rectus Dominus, misericorditer et juste suos affligit, sed ipsa quoque tribulatio debeat pro consolatione haberi. An non est consolatio nosse, quod Deo disponente pateris, qui nos non nisi juste percutit? An non et ipsa tribulatio consolabatur Paulum, cum diceret: Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus? Et item de se, cum nequaquam pro illa sua ineffabili tribulatione nollet exsultare: Pro me autem nihil gloriabor, nisi in infirmitatibus. Et Job hinc apertius: Haec mihi sit consolatione affligens me dolore non parcat. Mos namque medicinalis est, ut saepe fervorem viscerum in pruriginem cutis trahat, et plerumque inde curat interius unde exterius sauciat. Ita nonnunquam divinae dispensationis medicamine agitur, ut exterioribus doloribus internum vulnus adimatur, et flagellorum sectionibus repellatur ea, quae occupare mentem poterat, interior putredo viciorum. Caro enim nostra priusquam resurrectionis incorruptione solidetur, si nullo moerore afficitur, in tentationibus effrenatur. Sive igitur pro peccatis jam patratis ad hoc in praesenti plectimur ne in futuro puniamur; sive ad hoc affligimur ne in futurum scelera suppliciis digna in reliquum perpetremus, satis est unde ipsas tribulationes gaudenter amplectamur, vel judici nostro et medico in omnibus gratias agamus. Non enim parvi momenti est quod Apostolus non solum nos in tribulatione gaudere jubet, sed omne gaudium existimare, cum in tribulationes varias inciderimus. Quis autem nescit, quod multo sit melius duris servitio hominibus subjici, quam blandientibus daemonum spiritibus objici? et tamen cum alto Dei judicio jugo humanae conditionis atterimur, in querelam prosilimus nimirum quia minus attendimus. Quod si nos nulla conditio servitutis opprimeret, fortasse mens nostra multis iniquitatibus pejus libera desserviret. Haec igitur quae toleramus, ideo gravia credimus, quia considerare negligimus a quanto hoste per flagellum liberamur. Hinc Deus ad beatum Job: Memento, inquit, belli, ultra addas loqui. Ac si hunc rei consideratione moneat, et a murmuratione compescat dicens: Si gladium adversarii consideras, tanto te ad disciplinam patris, qui te externis cruciatibus ab interna passione liberat, exhibe tacitum, quanto te ad ejusdem hostis bella prospexeris infirmum. Alta quippe dispensatio judiciorum Dei mira potentia praevidet, quoniam si quieti ac liberi famuli ejus persisterent, tentationes adversarii ferre non valentes, mentis vulneribus prostrati jacerent. Ob id igitur licet bene merentes saepe vel minis impetit, vel flagellis premit, vel quibusdam impositis oneribus gravas, vel laboriosis occupationibus implicat.
4.43
His itaque verbis id suasum sit quod molestias quaslibet idcirco divina dispensatione patimur, quatenus aut praeterita peccata in nobis puniantur, aut futura prohibeantur. His autem duobus consideratis, non murmuravimus, intelligentes quod benignus Judex ab aeterna poena, quam merebamur, nos per momentaneam excusare velit, nec ullo modo vos derelictos putabimus, quippe cum ex ipsa flagelli experientia Dei providentiam ita nobis impendi cognoverimus, ut per hoc ipsum spes inesse possit, quod diligat quibus curam ne peccent adhibere dignatur, juxta illud: Ego quos amo, arguo et castigo; siquidem omnes dum quibuslibet mentis et corporis molestiis afficimur, earumdem molestiarum causas nosse optamus, quatenus in eo quod dolemus, ex ipsa rerum accidentium notitia quoddam consolationis genus habeamus. Sed non est necesse jam ut singulis, in eo quod quisque tolerat, Deus respondeat, quia sacram Scripturam condidit, in qua unusquisque, si requirat, causam suam inveniet. Ut enim unum e pluribus proferamus, Paulus infirmitate carnis tentatus audivit: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur. In Scriptura ergo sacra idcirco affligitur Paulus sigillatim, ne singuli nostrorum, qui non audiunt hanc consolationem, audire eam privatim quaereremus. Hinc in Job: Semel loquitur, et secundo idipsum non repetit; nec ad omnia respondebit. Quasi diceret: Deus singulorum cordibus privatim non respondet, cum fortasse causas angustiae suae singuli scire quaerunt, sed tale eloquium construit, per quod cunctorum quaestionibus satisfaciat. Non itaque jam nostris cogitationibus aut afflictionibus per voces prophetarum, aut per angelorum officia Deus respondet, quoniam vis Scripturae quidquid singulis potest evenire, comprehendit. Non enim dicit figmentum figulo: Cur me fecisti sic? Sed est quod dicat servus et creatura, quod dixit filius et Creator: Non mea voluntas, sed tua fiat. Sciendum tamen, quia sicut beatus Hieronymus in libro de Psalmis disputat: Si unum corpus est Christus et Ecclesia, et si sint duo in carne una, necesse est ut modo pariter in passione una, et cum transierint, sint in requie una. Nam si passiones in solo capite, quod et Christus, quare membrum ejus Paulus dicit: Suppleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea. Universae enim passiones Christi, qui passus est in capite, id est in se, et patitur in membris, id est in nobis, ab unoquoque nostrum ferendae sunt, et hoc quod patimur quasi ad communem reipublicae functionem pro possibilitate virium nostrarum quasi canonem passionum inferentes exsolvimus quod debemus. Alioquin si extra disciplinam fuerimus, cujus, ut ait Apostolus, participes erimus? Adulteri ergo, et non filii: et si disciplina caremus, consequens est ut haereditate careamus. In nobismetipsis namque debemus transformare quod legimus, ut cum per auditum se animus excitat, ad operandum quod audierit vita concurrat
4.44
Quamvis itaque nesciamus pro qua culpa feriamur, et quamvis nil mali si fieri posset nobis conscii fuerimus, tamen correptionem nostram nec injustam nec superfluam credere fas est, nec omnino tristandum quia de beato legitur Tobia, quod non sit contristatus pro caecitatis plaga, etiam cum ab infantia Deum timuerit. Ergo sit aliquis ita justus, ut pro caeteris culpis nequaquam indigeat flagellari. Sed huic quoque illud considerandum est, quod ipso humanae vitae usu quotidie veterascimus, et exterioris hominis impulsu ab interioribus per lubricam cogitationem eximus. Nam sicut ex nihilo conditi sumus, per nos ipsos, nisi manu artificis nostri teneamur, semper ad nihilum tendimus. Tenet autem nos illa creatrix manus, cum vel ad amorem compungendo vivificat, vel ad timorem flagellando restaurat. Quod nisi fecerit repentino lapsu, mens tota veterascit etiam quae longo virtutis usu innovata videbatur. Nonne scriptum est: Visitatio tua custodivit spiritum meum? Visitatio, inquit: citius enim spiritus virtute nudatur, nisi aut per flagella, aut per compunctionis visitationem ab ipsius virtutis largitore custodiatur. Nec mirum si spiritus amaritudine, quae carni contraria est custodiatur, quando quidem sibi invicem adversantur. Ut enim illa molli delectatione pascitur, sic iste amaritudine vegetatur: et sicut illam dura sauciant, sic istum mollia necant. Et inde in perpetuum spiritus interit, unde suaviter ad tempus caro vivit. Cujus curam nexus praeponderat, si hic ab auctore disciplinae destituitur. Jam vero carnalibus intenti, nec ipsa nostra destitutione ullatenus damna sentimus. Quo enim longe nos Conditor deserit, eo mens nostra in sensibilibus obdurescit, fitque miseraboli modo tanto securior, quanto pejor. Valde enim difficile est ut aliquis vel quae jam commisit, vel defectum, ad quem subinde mens ejus vergit, in prosperitate cognoscat. Quapropter ille qui fidelibus ex pietate pater fieri dignatus est, videns quod apud filios, quos ad regni coelestis haereditatem vocat, periculosa negligentia subrepat, non solum donis reficit, sed etiam flagellis erudit. Si quis ergo justus videtur, memoretur illius sententiae jam supradictae: Justus si fuero, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. Est autem et alia ratio, pro qua perfectiores, ut in primo libro de Civitate Dei disputatur, jure cum infirmioribus vel etiam pravis temporaliter flagellantur, quia videlicet non eos corripiunt, metuentes ne eorum gratiam offendat, aut ne bonae famae dispendium per illorum derogationes incurrant. Hanc ergo vitam cum eis amaram sentiunt, cujus amando dulcedinem transgressoribus amari esse negligunt. Quae culpa maxime praelatos vel reverendos quoslibet viros involvit, qui ad hoc in Ecclesia divinitus constituuntur, et gravi reatu tenentur. Nec ideo tamen ab hujusmodi culpa penitus alienus est, qui licet praepositus non sit, si in eis tamen, quibus vitae necessitate conjungitur, multa monenda vel arguenda novit, et negligit, devitans eorum offensiones, propter illa quibus in hac vita non indebitis utitur, sed plus quam debuit delectatur. Flagellantur ergo simul non quia agunt malam vitam, sed quia simul amant temporalem vitam quam contemnere deberent, ut illi, si corrigi vellent, consequerentur cum eis aeternam. Sane qui propterea non objurgat, quia vel aptius tempus exspectat, vel metuit ne increpati deteriores fiant, et invalidos pejus noceant, hoc non est negligentia vel cupiditatis occasio, sed consilium charitatis. Nam ut in Moralium libro XX dicitur, sancti viri cum vident quosdam sua verba despicere, dum eos divinitus intelligunt deseri, gementes conticescunt. Unde est illud: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Scriptum est: Noli arguere derisorem, ne oderit te. Tacent ergo viri sancti, non ut eorum odium timeatur, sed ne illi odiendo pejores fiant.
4.45
Ut autem de negligentioribus dicamus, nos tanto magis flagellari indigemus, quanto et multa in nobis sunt aeternis ignibus digna, et quanto ad alia committenda procliviores sumus. Quippe inter ipsas angustias multipliciter superbire solemus. Haec autem gemina nostrae afflictionis utilitas in primo homine demonstratur, qui dum inter paradisi delicias justitiam servare negligeret, Deus hunc foras expulsum per molestias emendavit, et conjugem, quae pariter in percepto honore gloriata atque deteriorata fuerat, utili servitute meliorem effecit. Sic et nos libertate superbos, deliciis impinguatos, et erga divinam reverentiam fastidiosos, injuriis tradit, molestiis opprimit, ut anima crebris acta suppliciis, cacumen superbiae derelinquat, laboribusque ac molestiis innitens, ad hoc quod delectata perdidit reparetur. Ob hoc enim, juxta Augustinum, contra Eden positus est, videlicet contra sedem deliciarum, ut significaret quod caro peccati in laboribus, qui deliciis sunt contrarii, esset erudienda. Cum ergo Deus videt nos supernorum bonorum oblivisci, caducis inhiare, secutura supplicia aut parum aut nihil formidare, quos gratuita bonitate respicere dignatur, eos utique flagello interveniente corripit, et respiciens terram facit eam tremere. Dehinc vero crescente flagello amaritudinem et districtionem aeterni examinis cogimur considerare, et ad cor reducti de satisfactione cogitare. Tum vero lingua reatum loquitur, et nox quod animus parvipendebat, sponte confitetur, ut illi fratres Joseph, quos illi non ludendo, sed argumentando sic adeo constringebat, ut attriti confiterentur: Merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum. Hinc beatus Job: Loquar, ait, in tribulatione spiritus mei. Quidquid spiritus loquitur in divinis auribus, locutio est: quam locutionem tribulatio commonet, ut vox ad confessionem erumpat. Confessionem vero indulgentia sequitur, juxta illud: Dixi, confitebor, et tu remisisti. Et cum in proprio reatu David diceret, peccavi; et Nathan illico respondit: Dominus transtulit peccatum tuum, non morieris, sicut in Moralium libro XXXII perhibetur. Qui se peccatorem intelligit, jam ex aliqua parte justus esse inchoat, atque id quod non justus fecerat ex eo quod est justus accusat. Nam licet ex merito peccati percutiatur, tamen si hoc ipsum judicium quod contra se agitur justum credit, et non murmurat, sed amplectitur illud, divinae voluntati in sua percussione conjungitur: et idcirco ab injustitia sua jam eo correptus est, quo se vel juste percussum gaudet, vel voluntati judicis concordat in poena, cui discrepavit in culpa. Magna igitur afflictionis utilitas, per quam confessio reatus elicitur, quae indulgentiam promeretur.
4.46
Contra frequenter sunt filii Israel pro peccatis afflicti, et ad Deum redire compulsi. Nam ut de caeteris vicibus taceatur, aliquando cum Deum relinquerent, et idolis servirent, Syriae, Sidonis, Moab, et Philistin, traditi sunt in manus illarum gentium ac per decem et octo annos vehementer afflicti. Qui tandem clamantes ad Deum dixerunt: Peccavimus tibi. Quibus inter alia respondit Dominus: Non addam ut ultra vos liberem, ite et invocate deos, quos colitis, et ipsi vos liberent. At illi: Peccavimus, inquiunt, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos. Mox ibi sequitur: Doluit Dominus super miserias eorum, et liberavit eos, quia haec in figura contingebant illis. Dicamus et nos econtra Domino, cum aliqua tribulatione cingimur: Fac nobis in praesenti quidquid tibi placuerit, tantum in futuro liberes nos. Quia vero filiorum Israel meminimus, adhuc aliquid magnificentius ad misericordiam Dei commendandam ac tribulationis utilitatem insinuandam, de eis audiamus quid per Ezechielem Dominus dicit: Irritaverunt me domus Israel in deserto, et dixi ut effunderem furorem meum super eos, et consumerem eos, et quae de hoc exsequitur. Quae verba, ut beatus Hieronymus in libro IV expositionis tractans dicit, quaeritur quomodo perfecerit eis quorum cadavera in solitudine corruerunt, et excepto Jesu Nave et Caleph, terram repromissionis nullus ingressus est. Ex quo intelligemus vivere eos, nec aeternis suppliciis reservatos, nec de libro viventium esse deletos, nec ante faciem Domini consumptos. Si enim ex eo quod in terram repromissionis introducti non sunt, perlisse creduntur, ergo et Moyses periit, qui in terram illam introductus non est. Alioquin preces ejusdem Moysi quomodo essent exauditae, qui cum oraret ut dimitteret eis Deus peccatum suum, audire meruit: Faciam secundum verbum tuum. Sciamus igitur Dei scientiam in filios vel famulos non perditionem esse, sed emendationem. Hucusque Hieronymus. Hinc per eumdem prophetam dicitur: Vivo ego, dicit Dominus, non fiet cogitatio mentis vestrae dicentium: Colamus ligna, et lapides, quia in manu forti et brachio extento, et in furore regnabo super vos, et subjiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis secundis. Quae ergo major utilitas, quam ut per infusum furorem prohibeantur colere lapides, et ligna, et inducantur in vinculis secundis et amicitiae Dei?
4.47
Mirum quomodo pro conservanda morum probitate necessariam esse exteriorem disciplinam Scipio, licet paganus, intellexerat, qui Carthaginem Romanis infestam ob hoc nolebat dirui, quo posset ab eisdem Romanis teneri. Sciebat enim infirmis animis periculosam esse securitatem, et terrorem tanquam pupillis necessarium esse tutorem. Quod reipsa probatum est. Deleta quippe Carthagine tanta mox de prosperitate mala exorta sunt, ut et seditiones, et civilia bella et sanguinis effusiones, et rapinae tam crudeliter fierent, ut Romanus populus pejus a suis civibus, quam a Carthaginensibus hostibus vastaretur. Hanc animorum labem, quae de secundis rebus nascitur, hanc prosperitatis et honestatis eversionem isdem Scipio evenire metuebat: quando instabat ne theatrum Romae construeretur. Sciebat enim cives facile per civitatem posse corrumpi, et idcirco ludendi occasionem volebat inhiberi. Ergo si ille sic, nobis quid agendum est, qui revelata jam gratia speculamur quae aeterna sunt, qui vivere jubemur ex fide, qui diligentibus Deum omnia novimus in bonum cooperari, qui scimus nil fortuitis casibus geri, sed cuncta divinitus ordinari. Si horrescit caro disciplinam, persuadeat constantiam. Sic enim cum morbos pellere cupimus, tristes quidem amarum poculum sumimus, sed certi de subsequenti salute gaudemus. Quia enim ad salutem pervenire corpus aliter non valet, in potu bibit etiam quod taedet. Cumque amaritudini inesse vitam animus conspicit, moerore turbatus hilarescit. Quod enim per flagellum et praeterita peccata purgentur, et futura prohibeantur, Salomon ostendit, dicens: Livor vulneris abstergit, mala et plagae in secretioribus ventris. Ventris nomine mens significatur, quia sicut venter cibis extenditur, ita mens pravis cogitationibus sublevata dilatatur. Plagae vero in secretioribus ventris angustiae sunt, quae de exteriori afflictione generantur. Abstergentur igitur mala, et livor vulneris et plagae in secretioribus ventris, quia disciplina exterior culpas diluit, et extensam pravis cogitationibus mentem compunctio vel amaritudo aeternae percussionis transfigit. Sanctus Hieronymus in epistola ad Rusticum, refert quemdam adolescentem in coenobio fuisse, qui nulla abstinentiae vel operis magnitudine flammam poterat carnis exstinguere, quem pater monasterii servavit hac arte. Cuidam de senioribus imperavit, ut hunc ex industria crebris injuriis fatigaret, quem anno jam taliter expleto Pater pristinas cogitationes interrogat. At ille: Vivere, inquit, mihi non licet, et fornicari liberet. Hic itaque lascivia mergi poterat, si loco tribulationis non ligaretur.
4.48
Et quid plura? quod nonnunquam periculosa prosperitas sit, sacra Scriptura et verbis et exemplis frequenter inculcat, ut illud: Prosperitas stultorum perdet illos. Et item: Incrassatus est dilectus, et recalcitravit. Exempla vero multa sunt, sed ut de reprobis taceamus, quantum ipsis electis, quibus omnia cooperantur in bonum, nocere soleat, Rex David ad medium deductus ostendat. Hic namque, sicut in Pastorali dicitur, Conditoris judicio pene cunctis actibus placens, mox ut pressurae pondere caruit, in tumorem vulneris erupit, factusque est in morte viri crudeliter rigidus, quia in appetitu feminae enerviter fuit fluxus, et qui malis ante noverat pie parcere, in bonorum quoque nece post didicit sine obstaculo retractationis anhelare. Prius quippe ferire deprehensum praesumptorem noluit, et post cum damno desudantis exercitus etiam devotum militem exstinxit: quem profecto ab electorum numero culpa longius traheret, nisi hunc ad veniam flagella revocassent. Noverant sancti viri quam periculosa prosperitas sit, qui adversitatem, cum forte deerat, precibus implorabant, ut praedictus David cum diceret: Proba me, Domine, et tenta me. Item alius: Ingrediatur putredo in ossibus meis. Et alius: In flagello positus, qui coepit ipse me conterat. Item alius: Argue me, Domine, sed non in furore tuo. Item alius: Domine, inquit, tu propitius fuisti eis. Unde eis propitius fuerit manifestat cum dicit: Ulciscens in omnes adinventiones eorum, id est, puniens in praesenti quidquid per humanam fragilitatem peccaverunt. Nos ergo flagellis cincti quamvis ex parte carnis contristemur, tamen spiritu laetemur, afflictionis utilitatem contemplantes. Alioquin ipsa natura nos instruat, quod debeamus hanc vitam in moerore expendere, et in sequenti gaudium sperare. An non innuitur hoc cum parvulus quisque in hanc lucem nascens primam vocem emittit plorans; ridere vero, ut beatus Augustinus in libro Confessionum perhibet, dormiendo discit, ut quia per somnium mors, et per risum laetitia solet signari; dum infans ingrediens mundum plorat, dormiens autem ridet, hoc per ipsam naturae legem demonstratur, quod ut scriptum est: Homo nascitur ad laborem, etc. Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini. Et item: Timenti Dominum bene erit in extremis. Peccator quilibet in praesenti felicitate extollitur, sed ut scriptum est: In novissimo arctabuntur gressus ejus. Sed timenti Dominum in novissimis bene erit, quoniam, ut item dicitur: Os justorum implebitur risu, et gaudium illorum nemo tollet ab eis. Quod in praesenti est, inquit Apostolus, momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Solus Zoroastres ante ploratum risisse fertur, pessimo siquidem prodigio. Siquidem ipse fuit magicae artis inventor. Caeterum, ut ait beatus Hieronymus, juxta miserias hujus temporis, juxta saevientes ubique gladios, satis dives est qui pane non indiget, nimiumque potens ille, qui servire non cogitur.
4.49
Quisquis praesentem gloriam diligit, sicut ejus praeceptione reficitur, sic amissione procul dubio sauciatur. At contra, quisquis degustat gaudium quod intus permanet, leve protinus aestimat omne quod foris dolet. Hinc scriptum est: Non contristabit justum, quidquid ei acciderit. Qui igitur exteriora appetit, cum haec apud eum qualibet occasione turbantur, aut cum nolenti etiam subtrahuntur, caeca cogitatio subrepit, et calamitas, quae momentaneam laetitiam, licet mox transitura, concutit, quasi infinita defletur. Qui ergo non vult externis doloribus affici, studeat spe coelestium ab infimis elevari. Sed quia tales nos non sumus, qui vel contemplatione coelestium terrena contemnamus, vel gaudio manipulorum, qui de semine tribulationis metuntur, temporales angustias saltim experiri velimus; idcirco nos Deus, veluti quidam providus pater, puerum et lascivientem filium per minas afflictionis ad meliora et saluti viciniora compellit. Quod bene Israelitico populo Moyse vocante, et Pharaone rege saeviente signatum est. Tunc namque Moyses ad vocandum missus est, cum jam Pharao duris operibus ad opprimendum fuerat excitatus, ut Israelitarum mentes Aegypto deformiter inhaerentes alius dum vocaret quasi traheret, alius quasi cum saeviret impelleret, plebs in servitio turpiter provocata bonis vel malis impulsa moveretur. Hoc quotidie agitur dum praedicatis coelestibus praemiis saevire in electis reprobi permittuntur, ut si ad repromissionis terram exire negligimus, pressuris saltem saevientibus impellamur. Haec itaque causa est, quod ab injustis justi sinuntur affligi, scilicet ut dum futura audiunt bona quae cupiunt, patiantur etiam mala praesentia atque perhorrescant, atque ad faciliorem exitum, dum amor provocat, cruciatus impellat. Solent nonnulli viatores, cum amoena prata in itinere forte conspiciunt, moras innectere, et pulchritudine delectati ad devia declinare. Vita nostra praesens via est, qua ad paradisum tendimus. Hac ergo praesenti requie velut itineris amoenitate pasti, quia magis diu pergere quam citius pervenire delectat, secreto Dei consilio frequenti perturbatione atterimur, ne viam pro patria diligentes obliviscamur quo tendere debemus; et ob hoc, sicut in vicesimo tertio Moralium libro dicitur, in cujuslibet ordinis loco vel in cujuslibet secreti recessu maneamus. Vivere sine tentationibus ullo pacto non valemus. Non ergo negligentiam putes quod affligimur. Quod vero nos consolationis gratiam longanimiter sustinemus, mali in pejus proficiunt, neque hoc otiosum credas. Illi enim dum ad semetipsos considerandos non redeunt, dum nullus disciplinae murus obviat, nulla judicum potestas adest, quae restringat, nulla futuri judicii poena prospicitur, quae terreat. Mala temporalia quidem clauso oculo cordis securi perpetrant, bonos autem rebus exspoliant, aut etiam perimunt. Sed districto certe judicio cum eis agitur, ut tanto acrius aeterna damnatione feriantur, quanto nunc quod male concupiscunt effrenatius agere permittuntur. Cum afflictis vero misericorditer fit, ut hic eorum culpae purgentur, quos reproborum nequitia triturae more quasi grana a paleis terendo separat, dum per ea quae violenter ingerit, festinare eos ad superna compellit
4.50
Quia vero granorum atque triturae meminimus, videtur ut de usu quoque segetis adhuc quod ducimus astruendum aliquid assumamus: Dei, inquit Apostolus, agricultura estis. Quod si ita est, ergo de hac exemplum sumamus. Frumentum quippe in segete sola tangitur, illud pluvias percipit, haec veritatis eloquio pinguescit. Illud ventis concutitur, haec tentationibus exercetur. Illud saeculi crescentes paleas portat, haec nequam vitam sceleratorum portat. Illud tritura premitur, paleis exuitur, haec coelesti disciplina flagellatur, ut a societate carnalium corde separetur. Illud relictis paleis ad horreum refertur, haec foris remanentibus reprobis in Domini sui gaudium intromittitur. Unde electo populo in Job dicitur: Ingredieris in abundantia sepulcrum sicut acervus in tempore suo( Job V, 26). Tempus reproborum in hac vita est, electorum in sequenti, sicut eorum Caput dicit: Tempus meum nondum advenit. De illis vero: Tempus autem vestrum semper est paratum. Sepulcrum ergo in tempore suo, sicut frumenti acervus, justus quilibet in tempore suo infertur, quoniam ille futuram requiem percipit, qui prius hic velut in tempore alieno pressuras disciplinae corrigendus sentit. Aristae vero vel paleae per hoc falsos fratres significant, quod in eadem spica velut in una fide cum granis crescunt. Quae nunc superiores sunt, quia bonis frequenter praevalent; erectae sunt, et ab invicem divisae, quia mali superbiunt, et inter eos semper jurgia sunt. Attamen super grana mutuo se tangunt, quia in oppressione bonorum sibi concordant. Hispidae sunt, et fragiles quia ad corripientem quasi tangentem intractabiles existunt, viciis vero mox cedunt. Mira autem dispensatione fit ut dum hic nos post perceptionem coelestis gratiae pro peccatis nostris affligunt, quasi messem post pluvias in herbis male pullulantem, ut in grano fecundior exuberet, gelu restringit, ut a fluxu voluptatis coerceant, et in fructu mercedis aeternae fecundiores reddant. Eant ergo nunc satellites diaboli, et in spica Dominicae messis altiorem locum quasi aristae teneant. Certe quia in horrea nec ultimum retinebunt, sint et nunc hispidi, et excusationis spinulas contra malum redarguentis opponant. Veniet profecto judex qui personam non accipit quem jugiter in suis pusillis affligunt. Veniet virga ferrea, qua gentes regit, qua aristas comminuet, et paleis ad ignem traditis grana sibi recondet.
4.51
Multa jam contra murmurationem vel desperationem prolata sunt, et idcirco dum nota replicantes vestra vobis ingerimus, timemus ne in flumen frustra jactare stillam arguamur, concite quod restat explicemus. Itaque sciendum quod non solum praecepto, sed et pluribus exemplis ad tolerantiam multipliciter informamur. Universitas quippe electorum, quam, ut Isaias vaticinatur, puer parvulus, id est humilis Jesus, ad supernae stationis caulas flagellando, quasi minis agendo, per arctam viam ducit, dum hic vivit adversa perpetitur. Quos ergo specialiter proferemus, cum omnis electorum multitudo exemplum sit? De quibus Apostolus, ut jam dixeramus: Habentes, inquit, tantam impositam nubem testium per patientiam curramus. De qua nube Jacobus: Exemplum, ait, excipite, fratres, exitus mali et longanimitatis, laboris et patientiae, quae locuti sunt prophetae in nomine Domini. Ac si diceret: ut ea quae vobis contingunt patientius toleretis: Videte quod illi qui tam sancti erant, ut per eos Deus loqueretur, durum exitium habuerunt. Quicunque enim Deo chariores exstiterunt, semper duriora senserunt. Libet tamen duos, unum de Veteri Testamento, alium de Novo ad medium deferre: Job scilicet et Joannem, quos quidem cum incomparabiliter laudatos, et tamen tam crudelia passos fuisse revolverimus, quid de reliquis aestimandum sit aptum advertimus. Job itaque, de quo dictum est: Non est similis ei in terra, cum tot rerum damna sustineret, cum tot funeribus pignorum percussus doleret, cum tot vulnera toleraret, non in terra munda, sed in sterquilinio sedisse describitur. Quod idcirco fit, ut ex fetore loci commoneretur quia festive corpus ejus ad fetorem rediret. Ad radendam quoque saniem non digitos, non vestem adhibuit, sed testam: quo facto monstraretur quomodo corpus suum sanum despexerit, quod etiam percussum neglexit. Sed ecce, dum beati Job vulnera cruciatusque considero, repente mentis oculos ad Joannem reduco, et non sine gravissima admiratione perpendo quod ille prophetiae spiritu intra matris uterum repletus, atque, ut ita dixerim, priusquam nasceretur renatus, ille amicus sponsi, ille quo inter natos mulierum major nemo surrexit, ille sic propheta, ut plus etiam sit quam propheta, ab iniquis in carcere mittitur, et vir tantae severitatis pro risu turpium moritur. Quid est ergo, quod Job Dei testimonio praefertur, et tamen plagis usque ad sterquilinium sternitur? Quid est, quod Joannes Dei voce laudatur, et tamen pro temulentis verbis in saltationis praemium moritur? Quid est quod omnipotens Deus sic vehementer in hoc mundo despicit, quos sic sublimiter ante saecula elegit? nisi hoc quod pietati fidelium patet, quoniam idcirco sic eos premit in infimis, quia videt quomodo eos remuneret in summis; et foras usque ad despecta dejicit, quia intus usque ad incomprehensibilia perducit? Hinc ergo unusquisque colligat quid illic sint passuri quos reprobat, si hic patiuntur sic quos amat; aut quomodo ferientur, qui in judicio arguendi sunt, si sic eorum vita premitur, qui ipso judice teste laudantur.
4.52
Inter omnia vero nostrae consolationis genera, singulariter illud praecedit, quod benignum Conditorem nostrum nobis ita condescendere sua benignitate, ut ita dicam, benignitas adegit, ut cum omnia quae peccatori homini salutaria sunt, indulgeret, cuncta pariter quae eidem homini pro peccato debentur, ex sola compassione sustineret. Non enim indigebat homo solummodo redimi, sed etiam qualiter post redemptionem ei vivendum sit edoceri. Venit igitur ad fugitivum suum, ut retineret nostris visibus sese ingessit, qui si nihil amplius fecisset, et in hoc tamen, quod in terris visus est, multum se humiliaret. Nam quia omnes, qui de Adae stirpe progeniti studebant prospera vitae praesentis appetere, adversa devitare, opprobria fugere, gloriam sequi: ille contra novus homo veniens, novamque vitam tenens, fugit quod omnes appetunt, et appetiit quod omnes fugiunt. Quia vero duae vitae sunt, praesens et futura, quarum unam noveramus, alteram nesciebamus; et hic humanum genus huic soli quam noverat intendebat, hanc nobis cognitam ideo suscepit, ut illam, quae erat incognita demonstraret. Ut autem hanc contemptibilem esse, et illam appetibilem ostenderet, in ista neque prosperari neque diu stare voluit, sed ad illam patiendo migravit, et dicit: Si quis mihi ministrat, me sequatur. Exemplo suo nos docens quod haec vita nostra non propter se amanda sit, sed propter alteram toleranda. Itaque propter illud singulare praesidium, quod nos fuso sanguine redemit, illud praestantissimum judicetur, quod nos tantopere ad poenitentiam roboravit. Ad quod videlicet inculcandum, et ea sprevit quae magna mala imperiti putant, praesertim cum se tot miraculis tantam rerum potestatem habere monstraret. Hoc ergo consideremus, quod et peccatorum nos punctionibus salvans spinis caput supponere non recusavit, quod aeterna nos dulcedine inebrians, in siti sua fellis amaritudinem accepit. Quod qui pro nobis Patrem, quamvis esset divinitate aequalis, adoravit, sub irrisione adoratus tacuit, quod vitam mortuis praeparans usque ad mortem ipsa vita pervenit. Cur itaque asperum creditur, ut a Deo homo toleret flagella pro malis, si tanta Deus ab hominibus pertulit mala pro bonis, ut hunc ad amissam beatitudinem revocaret? Unde propheta: Alienum opus ejus, ut faceret opus suum. Opus enim ejus est salvare quod creavit, flagellari autem opus est hominis peccatoris, non ejus qui peccatum non fecit. Suscepit igitur alienum opus, id est flagella, quatenus ita salvaret creaturam suam, quod est opus ejus.
4.53
Excitati ergo tot vocibus praeceptorum, adjuti tot comparationibus exemplorum, amemus Dei judicium: certi quod in humilibus amaritudo praesentis angustiae exstinguit supplicia permanentis irae. Nos ergo quamvis flagellis cincti, quamvis pro parte carnis contristemur, tamen in spiritu laetemur, utilitatem afflictionis contemplantes. Et orandum quidem pro afflictoribus est. Attamen si non resipuerint, cum, juxta Isaiam, depraedationem consummaverint, praeda daemonum erunt. Et sicut in Septuaginta legitur, afflictos etiam de illorum interitu vox divina consolatur dicens: Vae qui vos miseros faciunt, quia reprobabuntur. Item in eodem propheta: Ad punctum et in modico dereliqui te, paupercula, tempestate convulsa, absque ulla consolatione sed in miserationibus multis misertus sum tui( Isa. LIV, 7, 8, 11), et tuli de manu tua calicem soporis et indignationis meae, et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverint. Tu autem non adjicies, ut bibas illum ultra. Et item: Egrediemini, et salietis, et calcabitis impios, cum fuerint cinis, sub planta pedum vestrorum. Nam ut quidam piissimus Pater, cui dilectus filius occisus sit, si forte occisorem et gladium repererit, occisorem cum eodem gladio trucidat, ipsum vero gladium, cum quo filus perierat, particulatim comminuit: ita amator hominum Christus a suis quidem absterget omnem lacrymam, tortorem autem illuc projiciet, ubi sit fletus et stridor dentium; afflictorum vero malleum ita conteret, ut hunc a suis penitus auferat et tantum pondus ejus in illos retorqueat. Unde et afflictae familiae blandiens per prophetam dicit: Sicut juravi Noe, ut ultra non inducerem aquas diluvii, sic et tibi, ut non increpem te amplius. At vero qui adversum filium matris suae ponit scandalum, comminatur dicens: Arguam te et statuam, subaudis, ea quae fecisti ante faciem tuam. Ista cum viderit Deum deorum in Sion, portans in exsultatione manipulos quos in lacrymis seminavit, laetabunda clamabit: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. De afflictoribus vero sub specie Babylonis matris eorum dicitur: Quantum exaltavit se, et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Non itaque glorietur fumus si exaltatur, id est, inimici Domini si praevalent quia fumus ascendendo facit ut non sit. Et istorum voce dicitur: Elevans allisisti me. Pusillo autem gregi suo dicit Spiritus sanctus: Fili, noli deficere a disciplina Domini, etc. Et item per Apostolum: Quis enim est, quem non corripit pater? Et in eodem: Patres carnales habuimus, et reverebamur eruditores eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? Quapropter paterna flagella delectabiliter, ut ita dicam, non mordeant, suaviter excrucient, hilariter contristent, quoniam si compatimur et conregnabimus. Paterna vero flagella dixerim, quia licet magnum sit cuiquam vocari servum Dei, tamen afflicti, ut ait Hieronymus, non vocantur servi, nec amici quidem, quod majus est, sed, quod praestantissimum est, filii vocantur, et etiam dilecti: Flagellat, inquit, omnem filium quem recipit; et quod sequitur, ut in Job perhibetur, Beatus vir qui corripitur a Domino. Licet enim convenire simul non queant beatitudo et dolor, tamen quia salutis argumentum est, vi doloris correptus recte dicitur beatus, quoniam per hoc quod exterius affligitur interius vivit. Ut igitur in octavo Moralium libro beatus Gregorius astruit, spes ista vos maneat, quoniam quantum in necessitatibus praesentis temporis de libertate in Dei filiis nihil apparet, tantum in futura libertatis gloria nihil in eisdem Dei famulis de servitute parebit.

Intertext edge

Open linked passage

Note