Odo Cluniacensisc.878–942
Moralia in Job
Job 7.1.9
Choose a text
More by Odo Cluniacensis
—
9428 Moinjo
7.1.1
LIBER QUARTUS. CAPUT III.
7.1.1
Qui textum considerat, et sensum sacrae lectionis ignorat, non tam se eruditione instruit, quam ambiguitate confundit. Ecce enim beatus Job maledixisse diei suo describitur, dicens:
7.1.2
VERS. 3. Pereat dies in qua natus sum.- Quis autem nesciat dies qua natus est nequaquam tunc stare potuisse? Cur ergo vir tantus malediceret rei quam nequaquam subsistere non ignoraret? Si enim subsistenti rei maledixit, perniciose egit. Si non subsistenti rei maledixit, otiose. Ideoque sic otiosa velut etiam perniciosa formidanda sunt. Hinc enim scriptum est:« Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem.» Sequitur:
7.1.3
VERS. 4. Dies ille vertatur in tenebras, non requirat eum Deus desuper et non lustretur lumine.- Dies qui lapsus cursu temporis scitur, cur verti in tenebras dicitur, et qui non subsistit, quomodo umbra volvit? Aut quam noctem tenebrosus turbo possidet, quam nullus status tenet? Aut quomodo optatur solitaria fieri, quae transeundo jam fuerat nulla? Aut lucem quomodo exspectat, quae sensu caret? Sequitur:
7.1.4
Quare non in vulva mortuus sum, egressus ex utero non statim perii? Quare exceptus genibus, cur lactatus uberibus? Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem VERS. 11- 13.- Nunquid si egressus ex utero statim periisset, retributionis meritum ex hac ipsa perditione perciperet? Nunquid aeterna praemia abortivi perfruuntur? Quod vero apud nos valet baptismus, hoc egit apud veteres, vel pro parvulis sola fides; vel pro majoribus virtus sacrificii, vel mysteria circumcisionis. Scriptum est:« Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et reliqua.» Veritas autem dicit:« Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto non habet vitam aeternam.» Quid est quod quiescere se asserit, si a reatu originalis culpae nequaquam divina eum sacramenta liberassent? Sequitur: Cum regibus et consulibus terrae.- Quis ignoret quod reges et consules a solitudine procul sint, vel quam difficile ad requiem tendant? Ut illud:« Judicium durissimum in his qui praesunt fiet.» Et illud:« Cui multum donatum est, multum quaeretur ab eo.» Sequitur: Aut cum principibus qui possident aurum.- Rarum valde est ut qui aurum possident ad requiem tendant. Cum Veritas dicat:« Difficile qui pecunias habent intrabunt in regnum coelorum.» Quia igitur verba haec in superficie a ratione discordant, ipsa jam littera indicat. Sed quid est quod David, qui retribuentibus mala non reddidit, Gelboe tamen montibus maledixit? Quid moriente Saul montes Gelboe peccaverunt? Hac ergo et aliis sacrae Scripturae maledictionibus discimus, quid apud beatum Job in voce maledictionis inquiramus. Ne quem Deus post verbera remunerat; lector redarguere non intelligens praesumat. Sed sciendum est quod Scriptura duobus modis maledictum memorat. Aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat. Aliter profertur judicio justitiae, aliter livore vindictae. Hinc scriptum est:« Benedicite, et nolite maledicere;» et:« Neque maledici regnum Dei possidebunt.» Illinc:« Maledicta terra in opere tuo.» Hinc pensandum est, quia cum sancti viri maledictionis sententiam proferunt, non ad hanc ex voto ultionis, sed ex justitia examinis erumpunt, ut Petrus Simoni, ut Elias quinquagenariis. Sed nec illud praetereundum est cur dicit, post haec, post illa, videlicet quae ei acciderunt. Nimis itaque incongruum est, ut suspicemur eum nullo instigante, nullo pulsante, ex impatientia ad vocem maledictionis erumpere, quem nimirum novimus inter tot verbera magna Creatoris praeconia humili mente reddidisse. ALLEGORICE. Pereat dies in qua natus sum. Per diem nativitatis, omne hoc tempus nostrae mortalitatis intelligi potest. Quisquis igitur jam diem aeternitatis videt, aegre diem mortalitatis suae[ sustinet] videt. Et notandum quia non ait: Pereat dies in qua conditus, sed in qua natus sum. In die quippe justitiae homo est conditus, sed jam in tempore culpae natus. Ac si aperte dicat: Dies mutabilitatis pereat, et lumen aeternitatis erumpat. Sed quia duobus modis perire dicimus, vel cum optamus aliquid ut non sit, vel cum optamus ut male sit, liquido hic ostenditur, quia dies iste non ita ut non sit, sed perire optatur, ut male sit, unde et paulo inferius dicitur: Obscuret eum caligo, et involvatur amaritudine. Hoc autem tempus mutabilitatis non transiturum est ut male sit, sed ut penitus non sit. Ut illud angeli:« Per viventem in saecula, quia tempus jam non erit.» Humana enim anima seu angelicus spiriritus et immortaliter mortalis est, et mortaliter immortalis. Nam beate vivere sive per vitium, seu per supplicium perdit. Essentialiter autem vivere, neque per vitium, neque per supplicium amittit. Igitur diei nomine, vir sanctus apostatam spiritum exprimere voluit, qui in vivendi essentia, etiam moriendo subsistit. Antiquus autem hostis dies est per naturam bene conditus, sed nox est per meritum ad tenebras delapsus. Dies est cum bona promittit, sed nox est cum mentes consentium[ consentientium] erroris tenebris obscurat. De illo enim Paulus ait:« Cum sit angelus tenebrarum, transfigurat se in angelum lucis.» Ac si ergo diceret: Pereat antiquus hostis, qui lucem promissionis ostendit, et peccati tenebras contulit. Pereat, id est, licentiam tentandi amittat. MORALITER. Quasi dies quaedam est nobis, cum mundi hujus prosperitas arridet, quae in nocte desinit, quia saepe ad tribulationis tenebras perducit. Hinc propheta ait:« Diem hominis non desideravi, tu scis.» Hinc Dominus per Prophetam dicit:« Usque ad noctem increpuerunt me renes mei.» Potest autem per diem peccati delectatio, per noctem vero caecitas intelligi. Optat igitur perire diem, ut omne quod blandire culpa cernitur, vigore justitiae interveniente, destruatur. Optat etiam perire noctem, ut caesata mens etiam per consensum perpetrat, animadversione poenitentiae exstinguat. Sed quaerendum nobis est cur in die homo natus dicitur, in nocte autem conceptus. Scriptura sacra tribus modis hominem appellat, scilicet aliquando per naturam, ut illud:« Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.» Aliquando per culpam, ut illud:« Vos autem sicut homines moriemini.» Et Paulus ait:« Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne homines estis?» Aliquando per infirmitatem, ut illud:« Maledictus qui spem suam ponit in homine.» Homo ergo in die nascitur, sed in nocte concipitur, quia nequaquam a delectatione peccati rapitur, nisi prius per voluntarias mentis tenebras infirmetur. Pereat ergo delectatio, quae in culpa hominem rapuit. Pereat incauta mentis infirmitas, quae usque ad tenebras pravi consensus excaecavit. Sequitur: Dies illa vertatur in tenebras. In tenebras dies vertitur, cum malignus hostis qualis est ex merito saeviens, talis perspicitur in blandimentis latens. Quasi enim lucet dies iste, cum pravitatis ejus persuasio prospera creditur. Sed, cum iniquitas illius sicut est, agnoscitur; dies falsae promissionis tenebris obscuratur. Dies in tenebras vertitur, cum culpa ipso delectationis exordio, ad quem perditionis finem rapiat, videtur. In tenebras diem vertimus, cum nosmetipsos districte punientes, ipsa delectationis pravae blandimenta per districta poenitentiae lamenta cruciamus, cum flendo insequimur quidquid in corde taciti ex delectatione peccavimus. Sequitur: Non requirat eum Deus desuper et non illustret lumine.- Duas omnipotens Deus ad se intelligendum creaturas fecerat, angelicam videlicet et humanam. Utramque vero superbia percutit. Sed eam redimere debuit misertus, quam in perpetratione culpae ex infirmitate aliquid constat habuisse. Hinc enim Propheta ait:« Recordatus est quia caro sunt.» Et eo altius angelum apostatam repellere debuit, quo nil infirmum ex carne gestavit. Est adhuc aliud quo et perditus homo reparari debuit, et superbiens spiritus reparari non possit. Quia nimirum angelus sua malitia cecidit, hominem vero aliena prostravit. Ac si de eo dicatur. Quia ipse tenebras intulit, toleret sine fine quod fecit, nec unquam pristini luminis status recipiat, quia hoc etiam non suasus amisit. MORALITER. Requirit quae judicando discutit, non requirit quae ignoscendo in suo jam judicio impunita dereliquit. Hic itaque dies, id est, haec peccati delectatio a Domino non requiretur, si animadversione spontanea punitur, Paulo attestante qui ait:« Si nosipsos dijudicaremus, non utique a Domino judicaremur.» In judicio namque Dominus apparens, omne quod tunc redarguit lumine illustrat. Quasi enim sub quadam obscuritate tegitur, quidquid tunc in memoriam non revocatur judicis. Scriptum quippe est:« Omnia autem quae arguuntur, a lumine manifestantur.» Quia ergo omne quod tegitur velut in tenebris occultatur, in die extremi judicii non illustratur lumine, quod non discutitur ultione. Scriptum est enim:« Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.» Sequitur:
7.1.5
VERS. 5. Obscurent eum tenebrae, et umbra mortis.- Per umbram mortis oblivio debet intelligi, quia sicut mors interimit vitam, ita oblivio exstinguit memoriam. Quia ergo apostata angelus aeternae oblivioni traditur, umbra mortis obscuratur. Ac si dicat: Sic enim eum erroris sui caecitas obruat, ut nequaquam ulterius ad lucem poenitentiae per divini respectus memoriam resurgat. MORALITER. Diem tenebrae obscurant quando delectationem mentis inflicta poenitentiae lamenta transverberant. Possunt etiam per tenebras occulta judicia designari. Occulta enim judicia quasi quaedam ante nostros oculos tenebrae sunt, quia perscrutari nequaquam possunt. Unde de Domino scriptum est:« Posuit tenebras latibulum suum,» Diem igitur tenebrae obscurant, cum flendo nostrae delectationis gaudium ab illo justae animadversionis radio inscrutabilia ejus judicia misericorditer occultant. In Scriptura enim sacra umbra mortis aliquando oblivio mortis accipitur, ut illud:« Illuminare his qui in tenebris et umbra mortis sedent.» Aliquando imitatio diaboli. De illo quippe dicitur:« Nonne illi mors.» Hinc utique scriptum est:« Sedentibus in tenebris et umbra mortis, lux orta est eis.» Aliquando mors carnis, ut illud:« Humiliasti nos in loco afflictionis, operuit nos umbra mortis.» Vera enim mors est cum anima separatur a Deo. Quia ergo Redemptor solam pro nobis mortem carnis accepit, umbram mortis pertulit, et ante oculos culpam quam fecimus abscondit. Ac si ergo diceret: Ille veniat qui ut a morte carnis et spiritus debitores eripiat, mortem carnis non debens solvat. Sequitur: Occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.- Quia enim antiquus hostis a luce intimi ordinis cecidit, nunc semetipsum intrinsecus erroris caligine confundit. Sed post hoc amaritudine involvitur, quia ex merito spontaneae caliginis aeterno gehennae tormento cruciatur. Quia enim in caligine oculus confunditur, ipsa per poenitentiam mentis nostrae confusio caligo nominatur. Nam sicut caligo nebulosa congerie obscurat diem, ita confusio perturbatis cogitationibus subnubilat mentem. Hinc scriptum est:« Et confusio adducens gloriam.» Haec caligo eorum mentem oppresserat, quibus Paulus dicebat:« Quem enim fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis?» Dies enim amaritudine involvitur, cum ad cogitationem mente redeunte, peccati blandimenta cruciatus poenitentiae sequuntur. Quidquid enim involvitur ex latere omnis partis operitur. Diem ergo amaritudine involvimus, cum pravae delectationis gaudium quod supplicia sequantur ex omni parte aspicimus, et asperis hoc fletibus circumdamus. Sequitur:
7.1.6
VERS. 6. Noctem illam tenebrosus turbo possideat.- Scriptum quippe est:« Ignis in conspectu ejus ardescet, et in circuitu ejus tempestas valida.» Tenebrosus ergo turbo hanc noctem possidet, quia apostatam spiritum a conspectu districti judicis ad aeterna illa supplicia pavenda illa tempestas rapit. Turbine nox ista possidetur, quia superba ejus caecitas districta animadversione percutitur. MORALITER. Quasi enim quidam turbo tempestatis est, concitatus spiritus moeroris. Nam dum peccatum quisque, quod fecit, intelligit, moerore mentem obnubilat, et quasi concusso serenae laetitiae aere, omnem in se tranquillitatem cordis poenitentiae turbine devastat. Hinc enim scriptum est:« In spiritu vehementi conteres naves Tharsis.» Tharsis interpretatur exploratio gaudii, id est, perpetrationem culpae non blandimenta securae quietis foveant, sed piae desaeviens amaritudo poenitentiae irrumpat. Sequitur: Non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus anni.- Annum praedicationem supernae gratiae non inconvenienter accipimus. Quia sicut in anno congestis diebus tempus perficitur, ita in superna gratia virtutum multiplex vita completur. Potest per annum etiam multitudo intelligi redemptorum, quia sicut ex dierum multitudine annus dicitur, ita ex collectione bonorum omnium illa electorum innumerabilis universitas expletur. Hinc Isaias ait:« Spiritus Domini per me.» Et post paululum infert:« Ut praedicarem annum placabilem Domino.» Quid vero per dies, nisi singulae quaeque electorum mentes? Quid per menses, nisi multiplicatae eorum Ecclesiae, quae unam catholicam faciunt, designantur? Illa ergo nox non computatur in diebus anni, quia antiquus hostis superbiae suae tenebris pressus, adventum quidem Redemptoris conspicit, sed nequaquam ad veniam cum electis redit. Hinc enim scriptum est:« Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.» Possunt dici hi, qui interna luce permanent, angelici spiritus; menses autem, eorum ordines et dignitates intelligi. Singuli quique enim spiritus, quia lucent, dies sunt. Sed quia certis quibusdam dignitatibus distinguuntur, ut alii Throni, alii Dominationes sint, menses vocantur. Sed quia antiquus hostis nequaquam ad meritum lucis, nequaquam ad ordinem supernorum agminum reducitur, nec in diebus anni, nec in mensibus numeratur. MORALITER. Illuminationis nostrae annus tunc perficitur, quando apparente aeterno judice sanctae Ecclesiae, peregrinationis suae vita completur. Tunc laboris sui remunerationem recipiet, cum expleto hoc belli tempore, ad patriam redit, ut illud Prophetae:« Benedices coronam anni benignitatis tuae.» Dies vero anni hujus sunt singulae quaeque virtutes, menses autem, multiplicia facta virtutum. Ac si ergo districtum judicem exoret dicens: Cum completo sanctae Ecclesiae tempore, extremo te examine manifestas, sic dona quae contulisti remunera, ut mala quae commisimus, non requiras. Si enim nox illa computatur, omne quod egimus ex pravitatis nostrae aestimatione confunditur; et dies virtutum jam non lucent, si hos in conspectu tuo annumerata nostrae noctis tenebrosa confusio obscuret. Sequitur:
7.1.7
VERS. 7. Sit nox illa solitaria.- Nox illa solitaria efficitur, quia districtione perpetua a frequentia supernae patriae separatur. Aliter. Ad perditionem quippe socium hominem fecerat sibi, quem Redemptoris gratia reformat. Solitaria ergo nox efficitur, cum sublatis eis qui electi sunt, solus antiquus hostis cum suo corpore aeternis ignibus gehennae mancipatur. Sequitur: Nec laude digna.- Cum enim humanum genus erroris tenebris pressum, deos lapides crederet, quid aliud quam noctis tenebras laudavit? Hinc Paulus ait:« Scimus quia idolum nihil est.» Sed quae immolant gentes daemoniis immolant. Sed ecce jam cernimus, quia nox illa non esse digna laude cognoscitur, cum a redempto humano genere, idolorum veneratio reprobatur, et solitaria nox relinquitur, quia cum damnato apostata spiritu ad tormenta non it. MORALITER. Sunt nonnulli qui non solum nequaquam deflent quod faciunt, sed etiam laudare et defendere non desistunt. Et nimirum cum defenditur culpa, geminatur. Contra quod recte dicitur:« Peccasti? ne adjicias iterum.» Ac si ergo dicat: Culpa quam fecimus sola remaneat, nec laudatur et defenditur, in conspectu nos judicis multiplicius adstringat. Peccare quidem non debuimus, sed utinam non unguentes vel ea quae fecimus sola descramus. Sequitur:
7.1.8
VERS. 8. Maledicant ei qui maledicunt diei.- In veteri translatione dicitur:« Maledicant eam, qui maledixit diem, qui capturus est grande cetum.» Antichristi enim his verbis perditio[ praevidetur] providetur futura. Malignus namque spiritus, qui per meritum nox est, diem se in mundi finem simulat, cum se quasi Deum hominibus ostendat. Noctem igitur maledicit, qui maledicit diem, quia ille nunc ejus malitiam destruit, qui illustratione adventus sui, tunc etiam potentiam ejus fortitudinis exstinguit. Hujus enim ceti fortitudo in aquis capitur, quia antiqui hostis versutia baptismi sacramento superatur. Hic autem de electis ejus angelis dicitur: Diem se quippe superbiens spiritus ostentare etiam angelicis potestatibus voluit, cum se quasi in potentia divinitatis super caeteros extollens, tot post se ad interitum legiones traxit. Sed hi qui in auctore suo humili corde perstiterunt, cum errori ejus noctem inesse conspicerent, diem claritatis illius de semetipsis humilia sentiendo calcaverunt, qui nunc nobis doli ejus tenebras indicant, et quam sit illis despicienda facta claritas demonstrant. MORALITER. Illi veraciter mala transacta per animadversionem poenitentiae corrigunt, qui jam ad bona fallentia nulla delectatione rapiuntur. Non quos adhuc noxia alia delectant, falsum est quod cernitur, quia perpetrata alia deplorant. Aliter: Illi transactas culpas vere puniunt, qui maligni seductoris insidias in ipsa blanda suggestione deprehendunt. Sequitur: Qui parati sunt suscitare Leviathan.- Leviathan quippe additamentum eorum interpretatur, hominum scilicet, quia postquam primam culpam mala suggestione intulit, hanc quotidie augere gravioribus persuasionibus non desistit. Vel certe per exprobrationem additamentum hominum dicitur. Eos namque in paradiso immortales reperit, sed divinitatem promittendo, immortalitatem calliditate subtraxit. Electi enim spiritus superbum apostatam comprimunt, quia humiles hunc sequi noluerunt, ipsisque administrantibus disponitur, ut ad internecionem apti certaminis destruendus funditus quandoque revocetur. MORALITER. Omnes qui ea quae mundi sunt mente calcant, et ea quae Dei sunt plena intentione desiderant, Leviathan contra se suscitant, quia ejus malitiam instigatione suae conversationis inflammant. Nam qui ejus voluntati subjecti sunt, quasi quieto ab illo jure possidentur. Et quasi dormit, dum sopitus in eorum pravo corde quiescit. Sed excitatur in provocatione certaminis, cum jus amiserit perversae dominationis. Hi ergo contra peccatum forti judicio districtionis se erigunt, qui in suis tentationibus excitare antiquum adversarium non formidant. Sequitur:
7.1.9
VERS. 9. Obtenebrentur stellae caligine ejus.- In Scriptura sacra aliquando sanctorum justitia designatur, ut Paulus apostolus ait:« In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo.» Aliquando hypocritarum fictio demonstratur, ut illud:« Misit draco caudam, et traxit partem stellarum.» Ac si ergo dicat: Contra eos quante( Videtur phrasis corrupta) humanos oculos, quasi bonis operibus splendent, malitia antiqui hostis obscura praevaleat, et hoc quod ante humana judicia sumpserant, lumen laudis deponant. MORALITER. Stellae quippe noctis caligine tenebrantur, quando et hi qui magnis jam virtutibus splendent, adhuc de obscuritate culpae aliquid retinentes sustinent, ut etiam magna claritate luceant, et tamen adhuc noctis reliqua nolentes trahant. Unde et in terra repromissionis in medio Ephraim tribui canentes tribu, talarius relinquitur Aliter. Nox est consensus ad culpam, quae ad nos primi parentis est excessu propagata. Nosque jam post poenam ad hanc vitam damnati, cum mortis merito venimus. Multi tamen in tenebris vitae praesentis dum superiora de se exempla exhibent, astrorum more nobis desuper lucent. Qui tamen quantolibet se igne compunctionis accendant, dum corruptibili adhuc carne gravati sunt, aeternum lumen, sicut est, videre non possunt. Dicat ergo: Obtenebrentur stellae caligine ejus. Id est etiam illi in contemplatione sua antiquae noctis adhuc tenebras sentiant, de quibus nimirum constat quod humano generi in hujus vitae caligine virtutum suarum radios expandant. Sequitur: Exspectet lucem, et non videat.- Lux Dominus est. Ipse quippe ait:« Ego sum lux mundi.» Nox vero tenebrosus hostis, cum membris suis est, quae lucem exspectat et non videt. Quia vel hi qui fidem sine operibus retinent cum pro eadem fide in extremo judicio salvare se posse confidunt, spes illorum frustrabitur, ut hi qui pro humana laude in bona actione se exhibent, in cassum advenientem judicem retributionem bonorum operum sperant, Veritate attestante, quae ait:« Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.» Sequitur: Nec ortum surgentis aurorae.- Aurora quippe Ecclesia dicitur, quae a peccatorum suorum tenebris, ad lucem justitiae permutatur. De qua dicitur:« Quae est ista quae progreditur, quasi aurora consurgens?» In illa igitur luce, quae in districti judicis adventu monstrabitur, corpus damnati hostis ortum surgentis aurorae non videt, quia iniquus quisque suorum caligine meritorum pressus, quanta claritate sancta Ecclesia in internum cordis lumen surgat, ignorat. Quae etiam Ecclesia in judicio adhuc aurora erit, sed in regno dies. Ortus itaque aurorae est exordium clarescentis Ecclesiae, quem videre reprobi nequeunt, quia in conspectu districti judicis malorum suorum pondere pressi ad tenebras pertrahuntur. De quibus propheta ait:« Tollatur impius ne videat gloriam justi.» Aliter: Judaea lucem exspectavit, et non vidit, quia humani generis Redemptorem venturum, quod est prophetando, sustinuit; sed venientem minime cognovit. Quae et surgentis aurorae ortum non vidit, quia infirma illa sanctae Ecclesiae primordia venerari contempsit. MORALITER. Quantalibet intentione adhuc peregrina mens satagat, videre lucem sicut est, non valet, quia hanc ei damnationis suae caecitas abscondit. Ortus vero est aurorae illa nova nativitas resurrectionis Ecclesiae. Hinc Dominus ait:« In regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae.» Sed quantalibet virtute electi nunc fulgeant, penetrare nequeunt quae erit illa novae nativitatis gloria, qua tunc carne ad contemplandum aeternitatis lumen abscondunt. Sequitur:
7.1.10
VERS. 10. Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.- Quod unicuique homini venter est matris, hoc universo humano generi exstitit illa summa paradisi. Ex ipsa namque humanum genus velut ex ventre prodiit. Sed hujus ventris ostia serpens aperuit, cum persuasione callida in corde hominis mandatum coeleste dissolvit. Nec moveat quod non conclusisse quaeritur, quem aperuisse paradisi januam detestatur. Non conclusit enim dicit, aperuit, et mala non abstulit, irrogavit. Quasi enim auferret, si quiesceret, et quasi clauderet si ab irruptione cessaret. MORALITER. Ostia quippe ventris sunt desideria concupiscentiae carnalis, de quibus per prophetam dicitur:« Intra in cubicula tua, et claude ostia tua.» Nox vero est culpa peccati, quae ostia ventris aperuit, quia concepto a peccato homini desideria concupiscentiae reseravit, non conclusit, ut supra aperuit, et non abstulit, irrogavit. Sequitur:
7.1.11
VERS. 11. Quare non in vulva mortuus sum? et reliqua.- Quatuor quippe modis peccatum perpetratur in corde, quatuor consummatur in opere. In corde namque suggestione, delectatione, consensu et defensionis audacia perpetratur. Iisdem etiam quatuor modis peccatum consummatur, in opere: Prius namque latens culpa agit, postmodum etiam ante oculos hominum sine confusione reatus aperitur, ac hinc in consuetudinem ducitur, ad extremum quoque aut falsae spei seductionibus vel obstinatione miserae desperationis enutritur. Beatus igitur vir humani generis lapsus aspiciat, et dicat: Quare non in vulva mortuus sum? Id est, in ipsa occulta perpetratione peccati, cur a carnis vita mortificare me nolui? Sequitur: Egressus ex utero, non statim perii?- Id est, postquam ad apertam iniquitatem exii, cur me tunc saltem perditum non cognovi? Periisset quippe in suo judicio, si se perditum cognovisset. Sequitur:
7.1.12
VERS. 12. Quare exceptus genibus?- Id est, post apertam culpam, cur me adhuc in illa etiam consuetudo suscepit, ut valentiorem ad nequitias redderet, et pravis motibus sustinens foveret? Sequitur: Cur lactatus uberibus?- Id est, postquam in culpae consuetudinem veni, cur me ad atrociorem nequitiam, vel falsae spei fiducia, vel lacte miserae desperationis enutrivi? Augetur etiam culpa favoribus enutrita. Hinc Salomon ait:« Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas.» Sciendum quoque quod tres illi motus peccantium, juxta discessus sui ordinem facilius corriguntur, quartus vero iste difficilius emendatur. Unde et Redemptor noster puellam in domo, juvenem extra portam, Lazarum de sepulcro, quartum vero non suscitat mortuum. Aliter: Quare non in vulva mortuus sum? Id est, cum serpentis suggestio me conciperet, tunc utinam quae me mors sequeretur, agnovissem, ne usque ad delectationem suggestio raperet, et morti arctius ligaret. Sequitur: Egressus ex utero, non statim perii? Ac si dicat: Utinam ad exteriorem delectationem exiens, quo interiore lumine privabar, agnovissem, et saltem in ipsa delectatione occumberem, ne per consensum mors acrius puniret! Sequitur: Cur exceptus genibus! Ac si dicat: Utinam minime me consensus subjectis pravis sensibus excepisset, nec ipsa consentio me ad audaciam deterius raperet! Sequitur: Cur lactatus uberibus? Id est, utinam blandiri mihi saltim post mala perpetrata voluissem, ne tanto me nequius astringerem, quanto mollius in illa me foverem! Sequitur:
7.1.13
VERS. 13. Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem.- Ad hoc homo in paradiso positus fuerat, ut si se Conditori suo astringeret, ad coelestem angelorum patriam quandoque sine carnis morte transiret, in qua vel peccare, vel mori non posset. Hoc quietis silentium homo habuit, cum contra hostem suum liberum voluntatis arbitrium accepit, cui quia sua sponte succubuit, mox de se quod contra se perstreperet invenit. Hinc Paulus ait:« Video aliam legem in membris meis.» Ipsa enim carnis suggestio, quasi quidam clamor est contra quietem mentis, quam ante transgressionem homo non sensit. Sequitur:
7.1.14
VERS. 14. Cum regibus et consulibus terrae.- Reges non immerito angelorum spiritus accipimus qui quo auctori omnium familiarius serviunt, eo subjecta potius regunt. Qui bene consules vocantur, quia dum ipsis nuntiantibus voluntatem Conditoris agnoscimus, in eis procul dubio consultum ab angustia nostrae tribulationis invenimus. Cum quibus homo dormiret, quia nimirum cum eis quiesceret, si persuasoris linguam sequi noluisset. Aliter: Reges sunt sancti praedicatores Ecclesiae, qui et commissos sibi recte disponere, et sua bene regere corpora sciunt. Qui dum desideriorum in se motus temperant, super subjectis cogitationibus lege virtutis regnant. Qui bene etiam consules terrae vocantur, quia exstinctis peccatoribus vitae consultum praebent. Qui et terrenas mentes per exhortationis suae consilium ad coelestia pertrahunt. Consul enim erat qui dicebat:« De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do.» Sequitur: Qui aedificant sibi solitudines.- Omnes enim qui vel illicita appetunt, vel in hoc mundo videri aliquid volunt, densis cogitationum tumultibus, in corde comprimuntur. Dumque desideriorum turbas intra se excitant, prostratam mentem pede miserae frequentationis calcant. At contra sancti viri, quia nihil hujus mundi appetunt, nullis procul dubio in corde cogitationum tumultibus premuntur. Solitudines ergo aedificare est a secreto cordis terrenorum desideriorum tumultus expellere, et una intentione aeternae patriae, in amorem intimae quietis anhelare. An non cunctos a se cogitationum tumultus expulerat qui dicebat?« Unam petii a Domino, hanc requiram ut inhabitem in domo Domini.» Et:« Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.» Et Jeremias ait:« A facie manus tuae solus sedebam, quoniam comminatione replesti me.» Sequitur:
7.1.15
VERS. 15. Cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento.- Quos alios principes, nisi sanctae Ecclesiae rectores vocat? Quos indesinenter in loco praecedentium praedicatorum divina dispensatio subrogat. De quibus eidem Ecclesiae Psalmista ait:« Pro patribus tuis nati sunt tibi filii,» et reliqua. Quid vero aurum nisi sapientiam appellat? Ut illud Salomonis:« Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis.» Quid autem per domos nisi conscientiae designantur? Unde sanato cuidam dicitur:« Vade in domum tuam.» Quid per argentum, nisi eloquia divina figurantur? De quibus per Psalmistam dicitur:« Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum.» Si enim parentem primum nulla peccati putredo corrumperet, nequaquam ex se filios gehennae generaret. Sed hi qui nunc per redemptionem salvandi sunt, soli ab illo electi nascerentur. Eosdem ergo electos aspicit vir sanctus, atque quomodo cum eis quiescere potuisset, intendit. Sequitur:
7.1.16
VERS. 16. Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem.- Abortivum dicitur, quod ante plenum tempus oritur, exstinctum protinus occultatur. Abortivos enim cum quibus quiescere potuisset omnes vocat, qui ab ipso primordio mundi ante redemptionis tempus exorti sunt, et tamen huic mundo mortificare semetipsos curaverunt. Qui conscriptae legis tabulas non habentes, quasi ab utero mortui sunt, quia Auctorem suum naturali lege timuerunt. Tempus itaque illud, quod juxta mundi initium mortuos huic saeculo Patres nostros protulit, quasi abortivus uterus fuit. Ibi namque Abel, Enoch et Noe, ibi Abraham, Isaac et Jacob fuerunt. Quia ergo a mundi primordio edita multitudo bonorum ex magna parte nostrae notitiae subtrahitur, abortivum hoc absconditum vocatur. Neque enim tot solummodo justos, usque ad acceptam legem exstitisse credendum est, quot Moyses brevissima descriptione perstrinxit, quod non substitisse dicitur, quia enumeratis paucis eorum frequentia nullo apud nos memoriae scripto retineatur. Sequitur: Vel qui concepti non viderunt lucem.- Hi namque qui post acceptam legem in hoc mundo nati sunt, Auctori suo ejusdem legis sunt admonitione concepti. Sed tamen concepti lucem minime viderunt, quia ad adventum Dominicae incarnationis, quamvis hanc fideliter apertis prophetarum vocibus excitati crederent, pervenire nequiverunt. Incarnatus quippe Dominus dicit:« Ego sum lux mundi.» Atque ipse, Lux ipsa ait.« Multi prophetae et justi desideraverunt videre quae videtis, et non viderunt.» Sequitur:
7.1.17
VERS. 17. Ibi impii cessaverunt a tumultu.- Corda peccantium per hoc quod strepitus desideriorum possidet, gravis cogitationum instigantium tumultus premit. Sed in hac luce a tumultu impii cessaverunt, quia nimirum Mediatoris adventum ad vitae suae requiem populi gentiles invenerunt, Paulo attestante qui ait:« Quod quaerebat Israel hoc non est consecutus, electio autem consecuta est.» In hac luce impii cessant, dum perversorum mentes veritate cognita laboriosa mundi desideria fugiunt, et tranquillitati intimi amoris acquiescunt. Hinc, ipsa Lux ait:« Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.» Sequitur: Ibi requieverunt fessi robore.- Omnes enim qui in hoc mundo fortes sunt, quasi robore fortes sunt, non robore defessi. Qui vero in Auctoris sui amore roborantur, quo magis in concupita Dei fortitudine convalescunt, eo a propria virtute deficiunt. Hinc Psalmista ait:« Defecit in salutare tuum anima mea.» Et rursum:« Concupivit anima mea, et defecit in atria Domini.» Ac si aperte dicat: Illic requies lucis remunerat, quos hic interius recreans provectus fatigat. Notandum quia non ait in hac luce, sed ibi. Quam enim continere electos conspicit, quasi locum nostrum hanc esse deprehendit. Hinc Psalmista ait:« Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Filii servorum tuorum habitabunt.» Sequitur:
7.1.18
VERS. 18. Et quondam vincti pariter sine molestia.- Justos enim quamvis nullus desideriorum carnalium possideat tumultus, duris tamen vinculis eos in hac vita positos suae corruptionis molestia ligat. Scriptum quippe est:« Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem.» Aliud namque de mente, aliud de corpore tolerant, et contra semetipsos quotidie in interno certamine exsudant. Jure ergo vincti dicimur, quia adhuc incessum nostri desiderii ad Deum liberum non habemus. Hinc Paulus ait:« Cupio dissolvi, et esse cum Christo.» Haec autem vincula in resurrectione rumpenda conspexerat, qui dicebat gaudens:« Dirupisti vincula mea,» et reliqua. Bene autem dicitur, quondam vincti; quia dum illa semper praesens laetitia cernitur, omne quod erit et defluit, quasi jam praeteritum videtur. Dum enim rerum finis attenditur, omne quod praeterit quasi fuisse pensatur. Sequitur: Non exaudierunt vocem exactoris sui.- Exactor ille importunus est persuasor, qui humano generi semel nummum deceptionis contulit, et ob hoc quotidie expetere mortis debitum non desistit. De hoc Veritas dicit:« Et judex tradet te exactori.» Hujus vox est tentatio miserae suggestionis. Hujus vocem audimus cum tentatione pulsamur, sed non exaudimus cum tentanti resistimus. Cujus vocem justi non exaudierunt, quinimo suggestionem ejus, et si audiunt cum tentantur, non tamen exaudiunt, quia consentire contemnunt. Sequitur:
7.1.19
VERS. 19. Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.- Quia in hac vita nobis est discretio operum, erit in illa procul dubio discretio dignitatum: ut quo hic alius alium merito superat, illic alius alium retributione transcendat. Hinc Veritas ait:« In domo Patris mei mansiones multae sunt.» Hinc Psalmista ait:« Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo scribuntur.» Tanta enim vis in illa pace nos sociat, ut quod in se quisque non acceperit, se accepisse in alio exsultet.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).