Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Odorannus S. Petri Vivi
Opuscula
Opus 9.5
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9962 Opuscu8
9.1
OPUSCULUM VII.
9.1
Aremberto fratri Odoramnus plura salutis.
9.2
Delectabilium quaestionum tuarum stimulatus affatibus, haec tibi pauca reddo devotus. Amalarius Lugdunensis Ecclesiae sacerdos, in suis opusculis responsorium beati Gregorii, cujus est initium« Aspiciens a longe» reprehendens, miratur quod in ullo prophetarum verba ipsius responsorii continua, ut sunt, minime repperiantur. Qui si subtilem mentis oculum adhibuisset, profecto non solum in nocturnis, verum etiam in diurnis officiis ejusmodi ratione composita nonnulla pervidisset, ut est« dicit Dominus, sermones mei.» Sed licet vas electionis et habitaculum Spiritus sancti domnus Gregorius defensione nostra non egeat, nos tamen minus studiosis, quid super hoc sentiamus, paucis elucidamus. Aspiciens a longe( subaudis ego Gregorius), id est, contemplatus post multa tempora adventum Christi, ecce video Dei potentiam venientem, id est, oculo verae fidei intueor impletum illud quod ait Psalmista:« Excita, Domine, potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.» Et ut ait Esaias propheta:« Ecce nomen Domini venit de longinquo.» Et nebulam totam terram tegentem( subaudis video), id est gloriam Domini totum mundum implentem; quemadmodum sapientia Dei Patris in laude sui fatetur:« Ego feci in caelis ut oriretur lumen indeficiens, et quasi nebula texi omnem terram. Ite obviam ei( subaudis cuncti fideles), id est, praevenite cum Psalmista faciem ejus in confessione; et dicite, id est, corde credite et ore confitemini, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Nuncia nobis si tu es ipse qui regnaturus es in populo Israhel, id est, demonstra nobis per prophetas tuos nativitatem tuam sive judicium futurum, ostendendo nobis misericordiam tuam, ut salvi simus; vel, salutare tuum nobis notum faciendo, qui regis Israhel, id est viros videntes Deum. Illud vero, carissime frater, sollerter intuendum est, quod in psalmis vel prophetis futurum tempus pro praeterito, et praeteritum pro futuro, praesens quoque pro praeterito vel futuro, praeteritumque et futurum pro praesenti ponitur. Si cui displicent ista, perquirat sibi utiliora.
9.3
Praeterea, solvendo quaestionem dramatis, festinemus ad mysticam interpretationem Sunamitidis. Drachma, mae, primae declinationis, genus est ponderis, et est octava pars unciae, et appenditur scripulis tribus. Drama, tis, tertiae declinationis, latine dicitur fabula. Inde modulatur antiphona in honore hujus virginis: Frequentate nobis dulcia cantica dramatis; quam nos Canticum canticorum dicimus Salomonis, in quo, post multa sub persona Ecclesiae, sanctae Dei Genitrici congrua reciprocando, in ejus admiratione taliter proclamat synagoga:« Revertere, Sunamitis, revertere, revertere, ut intueamur te.» Frequens proclamatio insinuat quod nimius ardor videndi eam versetur in uniuscujusque fidelis animo. Per Sunamitidem ergo, quae, ut in Regum libro legitur, in universa terra Israhel ad serviendum regi David perquisita, inventa est pulcra nimis, in cujus etiam sinu rex quievisse dicitur, beata et semper Virgo Maria figuratur, in cujus sinu Rex caelorum quievisse creditur; et ex cujus immaculato utero, homo factus pro salute nostra, idem, Deus et homo, quasi rex de cubiculo suo processisse praedicatur. Recte autem de Sunamitide legitur:« Rex vero non cognovit eam,» quia beata Virgo Maria, virgo ante partum, virgo post partum, et virgo in partu, absque commixtione virili Deum et hominem nobis ineffabiliter protulit.
9.4
Alioquin, ea quae de Sunamitide figuraliter protulimus, restat ut de sancta Dei Ecclesia non habente maculam neque rugam mystice intelligamus. Dum enim de divinis Scripturis intellectum alicujus mysticae significationis exsculpere Deo donante nitimur, una cum Christi discipulis spicas manibus confricamus. Sunam, juxta veram Hebraicorum nominum interpretationem, altitudo interpretatur; unde Abisag, inter filias Hierusalem speciosa, quae voluntatis ignorantia interpretatur, orta fuisse describitur; quam David rex, qui fortis manu interpretatur, suo lateri sociasse, sed eam minime cognovisse legitur. Adonias vero qui senior dicitur, per manum Bethsabe, quae domus septem, sive domus abbatizantium interpretatur, eam suo conjugio postulasse dinoscitur. Hic per manum Banaiae, qui instructor sive aedificator dicitur, Joiadae filii, qui sapiens interpretatur, interfectus esse scribitur. His paululum intermissis, Deo ducente, secundum capacitatem ingenioli nostri, redeamus ad solutionem mysticae propositionis.
9.5
Per Sunam, quae altitudo interpretatur, aeterna Dei sapientia, id est Verbum Patris, per quod facta sunt omnia, recte intelligitur; de quo per Psalmistam dicitur:« Verbo Domini coeli firmati sunt;» et:« Omnia in sapientia fecisti;» de quo et per Salomonem dicitur:« Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum.» Cujus etiam excellentia Apostolus, usque ad tertium coelum raptus, mente contemplatus, proclamat:« O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit, aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? quoniam per ipsum, et cum ipso, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum.» Per Abisag vero, quae voluntatis ignorantia interpretatur, sancta electorum Ecclesia designatur, de qua per Salomonem dicitur:« Felix sterilis, et inconquinata! quae nescivit torum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum.» De qua etiam Anna mater sancti Samuhelis, foecunditatem synagogae, et sterilitatem ejus ad tempus; demum vero futuram Ecclesiae foecunditatem, et synagogae sterilitatem adtendens, prophetando intulit dicens:« Sterilis peperit plurimos, et quae multos habebat filios infirmata est.» Quia revera, caerimoniis et animalium victimis veteris legis cessantibus, mater nostra sancta et immaculata Dei Ecclesia per fidem credentium et sacri baptismatis regenerationem Deo cottidie filios gignere non desinit. Porro per David regem, qui fortis manu interpretatur, Dei Filius, qui vicit diabolum et mundum, recte intelligitur; de quo per Danihelem dicitur:« Aspiciebam in visu noctis, et ecce in nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat: et datum illi regnum et honor; et omnis populus, tribus, et linguae illi servient: potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur; et regnum ejus, quod non corrumpetur.» Hominem etiam paradiso restituit, ut Psalmista ait:« Tu es, Domine, qui restitues hereditatem meam mihi.» Specialiter vero hereditas nostra dicitur Christus, ut idem Psalmista canit:« Dominus pars hereditatis meae;» et:« Beata gens, cujus est Dominus Deus ejus.» Qui ut nos hereditatem Dei esse ostenderet, subjunxit:« Beatus populus quem elegit Dominus in hereditatem sibi!» His itaque dictis, vertamus stilum ad ordinem narrationis.
9.6
Per senectutem regis David bene intelligitur ultima pars praesentis saeculi, in qua Deus pro nobis homo dignatus est fieri. Per mortem vero ejus significatur vera mors Christi pro nostra redemptione in cruce pendentis. Porro per Sunamitidem, quae in omnibus finibus Israhel perquisita inventa est nimis pulcra, quae etiam regio lateri admixta eum fovisse, et in cujus sinu rex quievisse scribitur, sancta universalis Ecclesia, ut jam diximus, figuratur; quae, de omnibus gentibus congregata, per unitatem fidei Christo vero Regi creditur conjuncta, ut ait Psalmista:« Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.» In vestitus deauratione, cruor per quem redempti sumus sanguinis Christi, seu unctio chrismatis sacri; et in circumdatione varietatis, signatur varia distributio donorum Spiritus sancti. In sinu vero Ecclesiae Christus quiescit, dum post resurrectionem suam, ascensurus in caelum, apostolis dicit:« Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.» Unde et Johannes ait:« Si diligimus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est.» Alioquin Adonias, qui senior interpretatur, antiquum Hebraeorum populum designat; qui, postquam Christum Dominum in cruce suspendens morientem vidit, occasione veteris legis accepta, ecclesiam fidelium sibi subjugare voluit. Qui Sunamitidem per Bethsabe sibi dari postulat, dum carnalibus templi sacrificiis, neomeniis quoque et sabbatis, fideles Christi sibi subicere volens, a Hierosolymis fugat. Quem adgressus filius Joiadae, qui sapiens dicitur, Banaias, qui instructor sive aedificator interpretatur, interficit; dum sapiens architectus Ecclesiae, et instructor morum nostrorum vas electionis Paulus apostolus, scuto fidei armatus, galea salutis protectus, et gladio Spiritus sancti corroboratus, Judaeos increpans ait:« Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam reppulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.» Qui et Corinthiis scribens ait:« Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est? Non circumcidatur.» Et ad Galatas inquit:« Ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest; quia in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides quae per caritatem operatur. Et quicumque hanc regulam servaverint, pax super illos et misericordia Dei.» Simon quoque Petrus et Jacobus et ceteri apostoli his qui ad fidem Christi ex gentibus per baptismum conversi fuerant, ne circumcisioni et caerimoniis veteris legis subicerentur, istiusmodi scripta per manum Barnabae et Pauli in Actibus apostolorum misisse leguntur:« Visum est Spiritui sancto et nobis, fratres, nihil ultra imponere vobis oneris, quam haec necessaria, ut abstineatis vos ab immundiciis simulacrorum, et sanguine, et suffocatis, et fornicatione.»
9.7
Alioquin denuntio ego omnibus qui nomine Christiano censentur, et hanc legem sibi a Spiritu sancto et a Christi discipulis datam non custodiunt, quia, nisi paenituerint, Christiani non sunt. Quod si Christiani non sunt, profecto, ut Johannes testatur, Antichristi, id est contra Christum stantes, appellari possunt; de quibus alibi legitur:« A nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.» Sectatores vero hujusmodi vocantur haeretici, id est a Deo alieni Ceterum rex Salomon, qui pacificus interpretatur, cujus, ut Regum historia refert, omnis terra desiderabat faciem videre, cujus etiam nutu Adonias interfectus est, pacificus Rex noster Jesus Christus Filius Dei vivi,« in quem,» ut apostolus ait,« desiderant angeli prospicere,» qui pacificavit per suum sanguinem quae in caelis sunt et quae in terra, allegorice intelligi potest; qui antiquum hostem expugnat, dum habitaculum nequitiae ejus Antichristum perditionis filium, qui elevatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur, exterminat, ut Apostolus manifestat:« Quem Dominus Jesus, inquit, interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui.»
9.8
Amplius[ marg. dicam]. Expeditis his quae ad mysticam interpretationem Sunamitidis pertinere videbantur, operae pretium duximus moralitati convenientia huic opusculo addere pauca. In jam dictis canticorum Canticis, sub persona Sunamitidis sic se habent verba sapientis de Christo et Ecclesia prophetantis.« Si ignoras te, inquit, o pulcra inter mulieres, egredere et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos,» quos alia translatio appellat agnos. Ecclesia Graece, Latine congregatio justorum dicitur, quae ignorare se dicitur, dum, originalis peccati pompis abnegatis, et idololatriae cultibus postpositis, praeterita cum Apostolo relinquens, in futuris sese extendere nititur. Pulcra inter mulieres appellatur, dum conventiculis synagogae comparata, mundior per baptismum invenitur. Egreditur cum Abraham anima justi de terra et de cognatione sua, dum proprii corporis illecebras, voluptates, et carnalium sensuum transiliens desideria, humili mente festinat ad supera. Incedit post vestigia gregum, quando praecedentium prophetarum et apostolorum vestigia sequens, spiritalium doctorum dictis et factis inhaerere desiderat. Pascit agnos suos, dum, de virtute in virtutem conscendens, sibi et suis pabula divini verbi lectionibus inhaerendo subministrat. Quibus, pascua divini verbi decerpere gestientibus, ait Apostolus:« Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam.» Et Psalmista:« Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus.»
9.9
Talibus et his similibus anima virtutibus decorata, filia Dei meretur appellari; ut Spiritus sanctus per os David ei suggerendo intulit:« Audi, filia, et vide, et inclina aurem, et obliviscere populum tuum,» idololatriae sive titillationibus carnis reluctando;« et domum patris tui,» naevum originalis peccati, seu delectationes corporis, ne ad consensum usque perveniant, fugiendo. Et tunc digna eris audire vocem sponsi in die ultimo:« Tota pulcra es, amica mea, et macula non est in te: veni de libano, veni.» Quaestionum caritativa solutio, spe firma sit in Christo unius fidei nostrae valitudo.

Intertext edge

Open linked passage

Note