Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ordericus Vitalis1075–c.1142
Historia ecclesiastica
Eccl 10.7.11
Choose a text More by Ordericus Vitalis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11397 Hisecc3
10.7.1
LIBER QUINTUS. VII. De Rothomagensi civitate. De Ebroicensi civitate. Gesta B. Taurini.
10.7.1
Rodomensis civitatis populis est ac negotiorum commerciis opulentissima, portus quoque confluentia et rivorum murmure ac pratorum amoenitate jucundissima, fructuum et piscium, cunctarumque rerum exuberantia ditissima, montibus et silvis undique circumdata, muris ac vallis et propugnaculis validissima, moeniis et aedificiis domorum ac basilicarum pulcherrima. Ad hanc a sancto Dionysio, tempore Domitiani Caesaris, beatus Nigasius episcopus cum sociis suis destinatus est; sed obiter in quodam foro, quod Scamnis dicitur, a Sisinnio Fescennino comprehensus est, et constanter in fide Christi perseverans, cum Quirino presbytero ac Scuviculo diacono, V Idus Octobris decollatus est. Corpora vero eorum avibus, improbis canibus, ferisque voranda a persecutoribus derelicta sunt; sed jussu omnipotentis Dei ab angelis intacta custodita sunt. Deinde, postquam profani satellites recesserunt, succedenti nocte, sancti martyres divina ope mirabiliter erecti sunt, et, apprehensis capitibus suis, fluvium Eptam vado hominibus incognito transierunt, et in insula ejusdem fluminis amoenissima requieverunt. Ob memoriam sanctorum, ille locus extunc usque in hodiernum diem Vani, id est vadum Nigasii, nuncupatus est, in quo Deus martyrum meritis multa beneficia fideliter poscentibus largitus est. Prisca gentilitas, obiter martyrizato praedicatore, Rothomagum diu possedit, et innumeris idolorum spurcitiis usque ad sanctum Mellonem archiepiscopum replevit.
10.7.2
Eo tempore fides Christi Evanticorum, id est Ebroas urbem, super Ittonam fluvium sitam, possidebat et salubriter illuminabat. Nam illuc beatus Taurinus a Dionysio Machario directus fuerat, et a Deo confortatus multa miracula fecerat. Deus enim cum eo semper erat, et omnia opera ejus gloriose dirigebat; pro quo dura et aspera hujus saeculi aequanimiter perferrebat. Romanum Tarquinium patrem suum, Euticiamque matrem piissimam, Christi cultricem, cum aliis amicis et cognatis Romae reliquerat; et jussu Clementis papae, cum Dionysio Ionico Gallias tenellus exsul penetrarat. Grassante nimium secunda persecutione, quae sub Domitiano in Christianos furuit, praedictus Dionysius Parisiensis episcopus Taurinum filiolum suum jam quadragenarium, praesulem ordinavit, et vaticinatis pluribus quae passurus erat, Ebroicensibus in nomine Domini direxit. Viro Dei ad portas civitatis appropinquanti, daemon in tribus figmentis se opposuit, scilicet in specie ursi et leonis et bubali, terrere athletam Christi voluit. Sed ille fortiter ut inexpugnabilis murus in fide perstitit, et coeptum iter peregit, hospitiumque in domo Lucii suscepit. Tertia die, dum Taurinus ibidem populo praedicaret, et dulcedo fidei novis auditoribus multum placeret, dolens diabolus Eufrasiam Lucii filiam vexare coepit et in ignem dejecit. Quae statim mortua est; sed paulo post, orante Taurino ac jubente ut resurgeret in nomine Domini, resuscitata est. Nullum in ea signum adustionis apparuit. Omnes igitur hoc miraculum videntes subito territi sunt, et obstupescentes, in Jesum Christum crediderunt. In illa die CXX homines baptizati sunt, octo caeci illuminati et quatuor muti sanati, aliique plures ex diversis infirmitatibus in nomine Domini sunt curati.
10.7.3
Deinde Taurinus fanum Dianae intravit, Zabulumque coram populo visibilem astare in virtute Dei coegit; quo viso, ethnica plebs valde timuit. Nam manifeste apparuit eis Aethiops niger ut fuligo, barbam habens prolixam, et scintillas igneas ex ore mittens. Deinde angelus Domini splendidus ut sol advenit, cunctisque cernentibus, ligatis a dorso manibus daemonem abduxit. In illa igitur die duo millia virorum baptizati sunt, et omnes infirmi ope divina curati sunt. Haec Deodatus Eufrasiae frater vidit et credidit, et baptizatus presbyterque factus, haec veraciter scripto retulit. Tunc Taurinus foedum Dianae fanum intravit exorcismis et orationibus emundavit, Deoque templum in honore sanctae Dei genitricis Mariae dedicavit. Deinde coepit circumquaque idola destruere et ecclesias Christo consecrare, omnem dioecesim circumire, canonice ordinare, hospitalitatem in omnibus constituere.
10.7.4
Invidus Satan tot bona videns doluit, variisque machinationibus virum Dei laedere sategit, et multos in illum adversarios excitavit. Duo magi, Cambisses et Zaraa sacerdotes Dianae fuerunt, visaque conversione populi ad Deum, ingemuerunt, et XX discipulos suos, ut Taurinum perimerent, concitaverunt. Qui venientes, a viro Dei a longe visi et cogniti sunt; ipsoque crucis signum contra illos faciente, illico fixi steterunt. Illo iterum jubente soluti sunt, et provoluti pedibus ejus crediderunt, et in nomine sanctae et individuae Trinitatis baptizati sunt. Magi autem, ut sua figmenta nihil in militem Christi valere compererunt, propriis se cultris interemerunt.
10.7.5
Interea Licinius consul famam beati pontificis audivit, ipsumque sibi Gisaico villa praesentari fecit. Qui, cum traheretur, obvium habuit unum paralyticum, sororemque ejus caecam, surdam et mutam. Protinus ille aquam benedixit, aegros perfudit et mox sanitati restituit. Carnifices hoc viderunt et in Dominum statim crediderunt. Dum praesul et consul de idololatria et theusebia procaciter altercarentur, et praesul jussu consulis irrationabiliter furentis nudus virgis caederetur, Deum fideliter deprecatus est, et mox voce de coelo ad eum missa confortatus est. Manus quoque carnificum statim aruerunt; Licinius vero Leonillam uxorem suam, quia loquebatur pro viro Dei, ira succensus jussit cruciari.
10.7.6
Dum haec agerentur, nuntius venit, dicens filium ejus in venatione circa castellum Alerci praecipitio mortuum cum armigero suo. Licinius ergo cum omni exercitu suo nimis contristatus est, et virum Dei, quem cruciare coeperat, nutu Dei rogare coactus est. Taurinus autem, postquam in ecclesia Sanctae Mariae prostratus oravit, cum populo ad corpora defunctorum perrexit. Ibi devote Deo supplicavit, finitisque precibus manum Marini juvenis consobrini sui apprehendit, eumque in nomine Domini a morte resuscitavit. Quod Licinius et uxor ejus et omnes optimates ejus videntes gavisi sunt, et procidentes ad praesulis pedes, sacrum sibi baptisma dari petierunt. Baptizati sunt itaque in illa die mille ducenti viri.
10.7.7
Deinde Marino poscenti pro armigero suo Taurinus acquievit, ad corpus accessit, Deum invocavit, Paschasium inclamavit et in virtute Dei vitae restauravit. Ambo sibi superstites vivis retulerunt quae defuncti apud inferos viderunt. Paschasius Marino praedixit quod in die quo albas deponeret moreretur; quod ita factum est. Nam Marinus levi febre correptus est, et octava die baptismatis mortuus est.
10.7.8
His aliisque multis miraculis Taurinus, Ebroarum primus pontifex, claruit, et multa millia hominum ad cognitionem veritatis et justitiae perduxit. Denique, dum Sixtus papa in sede apostolica resideret, et Aelius Adrianus rempublicam gubernaret, plenus dierum et virtutum, Taurinus III Idus Augusti de coelo vocatus est, et ecclesia, populo astante, densa odoriferaque nebula repleta est. Transacto unius horae spatio, nebula recessit, et pontifex in cathedra sedens, et quasi orans manibus extensis, oculisque ad coelum versis, apparuit. Ingens luctus parochianorum casu pastoris factus est, jussuque angeli qui populo in specie viri honorabilis apparuerat extra urbem quasi ad tertiam partem milliarii ad occidentem vir Dei sepultus est. Locus ille diu postmodum sine honore habitus est. Sed nunc ibi gratia Dei electus grex monachorum in militia salubri constitutus est. In sepelitione venerabilis episcopi res accidit inusitata. Dum in mausoleo praesul ex more poneretur, populusque nimis fleret, ille quasi vivus de fossa erigens se, ait: Filioli mei, quid hoc facitis? Nolite timere. Justum virum audite. Et, inclinato capite, siluit.
10.7.9
Sepulto itaque servo Christi, dixit ad populum angelus Dei: Recedite velociter, ne involvamini ab hostibus. Nunc civitas ista subvertetur, sed nullus vestrum periclitabitur. Per multa tempora incognitus erit locus iste. His dictis, nusquam comparuit, et completa sunt omnia ut praedixit. Nam sepulcrum sancti antistitis et anniversarium transitus ejus diu homines latuerunt. Signa quoque nonnulla per eum apud Ebroas adhuc quotidie fiunt. Daemon enim, quem de Dianae fano expulit, adhuc in eadem urbe degit, et in variis frequenter formis apparens, neminem laedit. Hunc vulgus Gobelinum appellat, et per merita sancti Taurini ab humana laesione coercitum usque hodie affirmat. Et quia jussis sancti antistitis sua frangendo simulacra obsecundavit, in barathrum non statim mersus fuit; sed in loco ubi regnaverat poenas luit, videns salvari homines quibus jamdudum ad detrimentum multimode insultavit.
10.7.10
Fertur aliud ab incolis, et est verum, quod in Ebroicensi urbe animal vivere nequit venenatum. Nam pinguis humus imbuta fluentis Ittonae fluminis colubros et serpentes pariebat, et hujusmodi animantibus Ebroica civitas nimis abundabat. Civibus autem pro tali peste conquerentibus, deprecatus est Dominum beatus Taurinus ut urbem ab hoc incommodo liberaret, nec ulterius venenatum reptile intra moenia urbis vivere sineret. Oravit et exauditus est. Si casu coluber seu bufo in fasciculo herbae defertur, statim, dum intra muros urbis venerit, moritur.
10.7.11
Post longum tempus religio Christiana crevit, et clerus Ebroicensis cum fidelibus indigenis primi praesulis sui Taurini polyandrum quaesivit, Deoque monstrante, invenit. Deinde reverenter de terra levatum est, et post aliquod tempus a fidelibus Fiscannum translatum est. Ibi venerabile coenobium monachorum, ad Deitatis cultum jugiter agendum, constructum est, ibique in capsa pretiosa sancti viri corpus veneranter aptatum est.
10.7.12
Almi Taurini praesulis precibus et meritis nos Deus eruat ab omni veneno vitiorum, et perfecto sanctarum decoret nos jubare virtutum, et in sanctis mansionibus suorum conjungat collegio sanctorum, ubi possimus ipsum Regem regum digniter laudare per omnia saecula saeculorum! Amen.
10.7.13
Aelio Adriano et Antonino Pio imperantibus, rabie hostili novella Christianitas in Gallia vehementer attrita est, et sancta mater Ecclesia per annos fere CLX admodum humiliata est. Nulla nobis historia manifeste prodit quae gens illa fuerit, vel unde venerit, sive sub quo principe vel tyranno saevierit; quae intolerabiliter Christianos et idololatras oppresserit. In plurimis tamen gestis sanctorum illius temporis liquido patescit quod sub praedictis principibus quidam crudelis et barbarus exercitus regnum Galliae nimis attriverit. Eo tempore nullus rex in Gallia erat, sed imperator Romanorum a Caio Julio Caesare Cis- Alpinis omnibus imperabat, et praesides aliasque potestates singulis urbibus ad libitum suum dirigebat.
10.7.14
Silentium de Deo magnum fuit in Neustria post obitum sancti praesulis Taurini, usque ad tempora Diocletiani et Maximiani; a quibus facta est decima clades furoris diabolici, quae gravius ac diuturnius aliis saeviit in Ecclesiam Christi. Caeterum ille, qui suis semper se adfuturum esse promisit, in immensis tribulationum procellis sponsam suam mirabiliter confortavit ac liberavit, protexit ac exaltavit, et honorabilibus triumphis palam magnificavit. Insuper aeterno diademate coram patre suo in coelesti Jerusalem remunerabit. Ergo quam tantum diligit, inter furias persequentium paedagogis illustribus destitui diu non desiit.

Intertext edge

Open linked passage

Note