Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ordericus Vitalis1075–c.1142
Historia ecclesiastica
Eccl 18.13.2
Choose a text More by Ordericus Vitalis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11397 Hisecc3
18.13.1
LIBER NONUS. XIII. De gestis Balduini. Edessae principatum obtinet.
18.13.1
Verum, quia nunc se offert occasio referendi quid Balduino contigerit, stylus nostrae narrationis in nomine Domini succincte enucleabit. Non enim sileri debet tanta res.
18.13.2
Postquam Balduinus, ut supra dictum est, Tancredo cum amaritudine recedente, Tarsum, Ciliciae urbem, obtinuit, Godefredi, fratris sui, aliorumque ducum exercitus deseruit, et cum CCC militibus armigerisque suis ad Edessam urbem divertit. Ducem vero Turcorum, qui eidem provinciae praesidebat, adiit, militiamque suam ad servitutem ejus alacriter obtulit. Ille vero cum civibus suis Francos milites gratanter suscepit, opulenta illis in urbe hospitia delegavit, uberem victum et copiosa stipendia constituit, et tutelam totius regionis suae commendavit. Porro Godefredus dux, aliique nostrates, ut Balduinum tutorem Edesseni ducatus audierunt, valde laetati sunt, et, pro reverentia illius, praedictae provinciae fines contingere praecaverunt. Erat enim idem miles statura procerus, pulcher et magnanimus, scientia litterarum praeditus, multimodaque probitate et honestate praeclarus, eximia quoque nobilitate, utpote de prosapia Caroli Magni imperatoris, praecluus. Hic nimirum cum Edessenis contra finitimos Turcos frequentes expeditiones agebat, ethnicos armis proterebat, ingentes praedas et vinctos hostes reducebat, formidabilemque cunctis affinibus suis Edessenum ducem sic faciebat.
18.13.3
Praefata civitas, ut in priscis codicibus legitur, Rages dicta est; sed insanis bellorum turbinibus, sub Assyriorum tyrannis et Chaldaeorum, destructa est. Succedenti vero tempore, Seleucus Nicanor, qui de quatuor praecipuis ducibus Alexandri Magni unus fuit, post mortem ejus, praedictam urbem restauravit et Edessam nuncupavit. Ibi Tigris et Euphrates fluunt, et abundantiam deliciarum incolis advehunt. Abgarus Toparcha Edessae regnavit; cui Dominus Jesus sacram epistolam destinavit, et pretiosum linteum, quo faciei suae sudorem extersit, et in quo ejusdem Salvatoris imago mirabiliter depicta refulget; quae Dominici corporis speciem et quantitatem intuentibus exhibet. Ad hanc urbem Thaddaeus, Jesu Christi discipulus, venit, Abgarum regem cum omni populo suo baptizavit, ibique cultum divinitatis, cooperante Deo, instituit primum.
18.13.4
Hic nimirum Graeci et Armenii et Syri pariter commorantur, et a primordio Christianitatis coelorum regi usque hodie famulantur. Verum, peccatis exigentibus, nuper disciplinae suae virgam Deus exeruit, et gentilium debacchatione Christianorum commissa castigari permisit. Unde praefata civitas dominationi Turcorum, veluti circumjacens regio, subjacuit. Divo tamen cultui voluntarie mancipabantur, nec ulla paganorum districtione legem Dei deserere cogebantur. Cives itaque hujusmodi Francorum comitati congratulabantur, et illi econtra ut fratres in omnibus amicabiliter eos amplectebantur. Turgidus igitur princeps, livore perfidiaque caecatus, Christianis insidias praetendit, et stratori suo in expeditionem eunti imperavit ut, dum redirent, Balduinum sociosque suos, dum exarmati essent, invaderet, et absque misericordia interficeret. Perfidus doli artifex scelerosae factionis nefas praestruxit. Quod Balduinum, quia valde a multis amabatur, non latuit. In remeando de expeditione, pagani Christianos, ut arma deponerent et liberius irent, quasi jocando admonuerunt. Sed illi dolum praecaventes, non acquieverunt. Tandem, dum ad urbem appropinquarent, et Franci caute in armis equitarent, dato signo, gentiles in eos subito praeoccupaverunt, et machinationem nequitiae suae, feriendo sodales, turpiter detexerunt. Christiani autem, Deum invocantes, restiterunt, viriliter hostes percusserunt, in fugam compulerunt, et fugientes quosdam occiderunt, aliosque feriendo usque ad portam civitatis persecuti sunt. Deinde Balduinus illico suis jussit ut ibidem tentoria figerent, et urbem obsiderent.
18.13.5
In urbe vero multus mox strepitus exortus est, et populus in unum undique congregatus est. Tunc Tobias, de primoribus civitatis maximus, ait: O boni cives, paulisper quiescite, quaeso, et ego cum tribus contribulibus meis modo Francos adibo, et cur ab illis obsidemur indagabo. Quatuor igitur optimates urbis egressi sunt, et causam tam repentinae obsidionis inquisierunt. Balduinus respondit: Fratres meos et amicos et nobilem exercitum Christianorum in Cilicia dimisi et cum CCC militibus egregiis servire vobis huc adveni, et vobis ducique vestro in omnibus propugnator fidelis exstiti. Christiani pro amore meo limites vestrae regionis contingere veriti sunt, nulloque modo damnum aliquod vobis intulerunt. Ego cum meis contra finitimos hostes acriter praeliatus sum, et de inimicis vestris, ad vestram pacem et securitatem, frequentibus triumphis potitus sum. Haec procul dubio vos ipsi vidistis, et vos veridici horum nobis, ut opinor, astipulatores eritis. Quid igitur ego, sociique mei hodie peccavimus? Dum ad vestros, sicut heri et nudius tertius, lares tuti repedaremus, et commilitones nostri, ex insperato strictis nos ad necem impetierunt gladiis et missilibus. Sed nobis in tanta necessitate resistentibus, et Christiano more Deum invocantibus, Christus, Deus noster, qui semper suis promptus adjutor est, nobis de coelo auxilium praestolantibus celeriter auxiliatus est. Commanipulares nostri, qui nos hostiliter aggressi sunt, arma nostra pro animabus nostris exerta persenserunt, et terga dantes fugerunt; ex quibus nonnulli, ut videre potestis, in via gelidi a consodalibus relicti sunt. His ita peractis, in tentoriis commoramur, auxiliumque vestrum et consilium praestolamur; quos adhuc non hostes, sed legitimos hospites, arbitramur. Haec et his similia Tobias ut audivit, vicinos astantes seorsum ascivit, et brevi usus colloquio, Francos cito repetiit. Non multis, inquit, opus est verbis, inclyti milites; pacifici nunc exspectate nos hic, obsecramus, et nos in urbe vestrum negotium salubriter exercebimus.
18.13.6
His ita dictis et utrinque concessis, legati urbem intraverunt, et convicaneis suis, quid audierint vel agitaverint, disseruerunt. Audita communiter laudaverunt, quatuor primarios in palatium ducis praemiserunt, et ipsi pedetentim cum armis prosecuti sunt. Severum ducem, in aula privatim sedentem, invenerunt, eumque quatuor priores more solito salutantes, dixerunt: Ingenti consilio nunc indigemus quia nunc hostes valde timemus, quos hactenus fidos adjutores habuimus. Franci nos audacter obsident, et impugnare nos atrociter ardent. Proditores nos appellant, atque ad judicium invitant. A commilitonibus suis, de hostili terra dum remearent, dicunt se esse proditos, et a sociis immanius quam ab hostibus laesos. Unde nisi rectitudinem eis fecerimus, minis nos terrent terribilibus, quod contra nos adducent omnes copias Christiani exercitus. Prudenter igitur et utiliter tractandum est, ne pereamus, nec injuste in nos intolerabilem Christianorum furorem provocemus. Proditio ista nobis ignorantibus facta est, celeriterque tantum nefas puniendum est. Unde communi civium sententia censetur ut infidi proditores secundum priscas leges atrociter puniantur, et egregii sodales imo tutores honorifice concilientur. Interim, dum Tobias haec locutus est, turma civium palatium cum silentio caute ingressa est. Prophanus autem scita pacem quaerentium arroganter despexit, seseque traditorum defensorem et cooperatorem palam ostendit. Unde irati cives protinus in eum irruerunt, et irreverenter caput ejus amputaverunt. Tunc Tobias caput abscisum accepit, vicinisque civibus dixit: Hoc palatium, cum omnibus rebus, quae intus habentur, illaesum custodite, et ego cum sodalibus meis Francos adducam cum gaudio et pace. His dictis, Tobias egressus est, et salutatis Francis ita locutus est: Edesseni cives, de injuria vobis facta valde moerentes, rectitudinem a duce postulaverunt. Sed, quia ille auctorem se proditionis fuisse detexit, caput illius praesecuerunt. Et ecce caput inimici Dei et vestri, per nos, vobis miserunt. Cunctis inde gaudentibus, Tobias adjecit: Veni, miles egregie, et filiam ducis in conjugem accipe. Esto princeps noster, et Edessenunt ducatum posside perenniter.
18.13.7
Balduinus itaque cum suis tripudians urbem ingressus est, et in palatio principali a cunctis civibus valde gaudentibus susceptus est. Insignis puella scelerosi ducis opportuno tempore baptizata est, et eleganti Balduino, quem, vivente patre, sed ignorante, medullitus optaverat, sociata est. Indigenae Christiani, quod Christiano principi subderentur, Deo gratias reddentes, admodum laetati sunt, et Turci, amissa dominatione, qua Christicolas hactenus oppresserant, dejecti sunt. Ingens basilica Sanctae Sophiae ibidem constructa fuerat temporibus antiquis, quam in honore Sancti Salvatoris, qui est virtus et sapientia Dei Patris, Balduino principante, veneranter coeperunt colere fideles advenae cum indigenis. Divinae servitutis series insigniter Edessae restaurata est, et multo plus incomparabiliter, quam stylus noster adnotare potest, divina pietas in populo suo mirabiliter intus et exterius operata est.
18.13.8
Balduinus itaque, multiplicibus negotiis ad laudem Christi occupatus, non potuit suffragari Christianis Antiochiam obsidentibus. Auditis tamen rumoribus de oppressione nimia quam ibidem perpessi sunt, ipse et commilitones ejus Christicolis vehementer condoluerunt, et quam citius potuerunt, rebus suis optime dispositis, ad subsidium eorum festinaverunt. Interim ipsi, auxiliante Domino Jesu, victo Curbaranno cum suis victores triumpharunt et Balduinus sociique ejus Turcos, de municipio Antiochiae, ut dictum est, recedentes, confuderunt ipsisque peremptis, spoliisque direptis, fratres atque amicos visitaverunt. Tunc omnes, utrinque relatis eventibus prosperis, gavisi sunt, et triumphatori Deo, qui cuncta laudabiliter disponit, immensas laudes ore et corde reddiderunt.
18.13.9
Post mutuam collocutionem fratrum et amicorum dux Balduinus Rages expetiit, et Ecclesiam Dei commissumque sibi populum, ut dulcis patricius educavit. Finitimos crebris certaminibus Turcos oppressit, et Christianorum fines, profligatis malefactoribus, dilatavit. Clerum quoque nobiliter auxit necessarias opes ei suppeditavit, ac ut divinum servitium ad salutem credentium quotidie persolverent, sollicite obsecravit. Fere quinque annis ducatum fortiter tenuit. Deinde Godefredo fratri suo in regno Jerosolymorum successit, quod ferme XV annis multa in paganis fortia gerens, strenue rexit. De Turcana conjuge, quam duxit, nullam sobolem habuit. Unde Balduinum de Burg, consobrinum suum in ducatu et regno successorem sibi constituit. Deinde Fulco, Andegavensis comes, in Jerusalem peregre perrexit, et Milesendam, secundi Balduini filiam, in conjugem cum regno accepit.

Intertext edge

Open linked passage

Note