Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ordericus Vitalis1075–c.1142
Historia ecclesiastica
Eccl 2.14.10
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11397 Hisecc3
2.14.1
LIBER PRIMUS. XIV. Sequentia passionis D. N. Jesu Christi.
2.14.1
Lucas contexuit narrationem de his quae circa mane cum Domino gesta sunt, quando viri, qui tenebant eum, illudebant ei, caedentes; et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus, et multa blasphemantes dicebant in eum. Facto autem die, seniores plebis et principes sacerdotum et Scribae convenerunt, et in concilium suum illum duxerunt, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. Quibus ait: Si vobis dixero, non credetis mihi. Si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. Ex hoc erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. Dixerunt omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? Ipsi enim audivimus de ore ejus. Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. Haec omnia Lucas narravit. Matthaeus vero et Marcus narraverunt ea quae cum Domino acta sunt usque ad mane. Sed postea redierunt ad narrandam Petri negationem. Qua terminata, redierunt ad mane, ut inde caetera contexerent quae cum Domino gesta erant.
2.14.2
Joannes quoque: Adducunt, inquit, Jesum ad Caipham in praetorium. Erat autem mane, et ipsi non introierunt, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha. Tunc illic iniqui coetus aggregati sunt, Dominumque quasi jam convictum reum adduxerunt, adnitente Caipha, cui jam antea visum fuerat ut Jesus moreretur; nulla mora interponitur, quin damnandus Pilato traderetur.
2.14.3
Solus Matthaeus exitum Judae traditoris narravit, ita dicens: Tunc videns Judas, qui tradidit eum, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus, dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. Et projectis argenteis in templo, recessit; et abiens, laqueo se suspendit. Principes sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbanan, quia pretium sanguinis est. Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach, hoc est ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Sic impletum est quod antea prophetatum est.
2.14.4
Exinde, sancti evangelistae quae per Pilatum cum Domino gesta sunt seriatim enarrare satagunt; quae studiosi lectores debent diligenter investigare, et singula suis in locis rationabiliter coaptare. In passione Christi, ut solers Augustinus Hipponensis episcopus in libro tertio De consensu evangelistarum scribit, multa dicta sunt et multa responsa sunt. Unde quisque eorum quantum sibi visum est decerpsit, et in narratione sua posuit quod satis esse judicavit.
2.14.5
Jesus, ut Matthaeus asserit, ante praesidem stetit, et interrogatus ab eo si rex Judaeorum esset, respondit: Tu dicis. Exiit Pilatus, ut Joannes refert, ad eos foras qui non introierunt in praetorium, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? Responderunt: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Dixit eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt Judaei: Nobis non licet interficere quemquam. Introiit iterum Pilatus in praetorium, et vocavit Jesum, et dixit: Tu es rex Judaeorum? Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? Respondit Pilatus: Nunquid ego Judaeus sum? Gens tua, et pontifices tui, tradiderunt te mihi. Quid fecisti? Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent ut non traderer Judaeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.
2.14.6
Dixit ergo Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis, quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate audit vocem meam. Dixit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exiit ad Judaeos, et dixit eis: Ego nullam in eo invenio causam. Tunc amaricantes Judaei, ut Lucas refert, coeperunt accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Caesari, et dicentem se Christum regem esse. Et cum accusaretur, ut Matthaeus ait, a principibus sacerdotum et senioribus populi, nihil respondit, quod ex mansuetudine fecit. Tunc ait illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? Et nullum ei verbum respondit, ita ut miraretur praeses vehementer. Sedente illo pro tribunali, misit ad illum uxor ejus, dicens: Nihil tibi et justo illi. Multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Dicente Pilato: Nihil invenio causae in homine, Judaei, ut Lucas scribit, invalescebant, dicentes: Commovit populum per universam Judaeam, docens et incipiens a Galilaea usque huc.
2.14.7
Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset; et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus. Herodes autem, viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret multa de illo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. Interrogabat illum multis sermonibus. At ipse nihil ei respondebat. Stabant principes sacerdotum et Scribae, constanter accusantes eum. Sprevit illum Herodes cum exercitu suo, et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die, nam antea inimici erant ad invicem.
2.14.8
Pilatus, convocatis magistratibus et plebe, dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem quasi evertentem populum; et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto, ex his in quibus eum accusatis. Sed neque Herodes. Nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est illi. Emendatum ergo illum dimittam. Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. In die festo consueverat praeses unum dimittere vinctum populo, quem voluissent. Congregatis autem illis, dixit: Quem vultis dimittam vobis, Barabbam, an Jesum qui dicitur Christus? Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. Erat autem Barabbas latro insignis, qui propter seditionem factam in civitate et homicidium, missus erat in carcerem. Praeses ait: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant, dicentes: Crucifigatur. Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus; vos videritis. Et respondit universus populus: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Tunc Pilatus Barabbam illis dimisit, Jesum vero apprehendit et flagellavit.
2.14.9
Joannes refert quod tunc milites plectentes coronam de spinis capiti ejus imposuerunt, et veste purpurea eum circumdederunt. Et veniebant ad eum et dicebant: Ave, rex Judaeorum. Et dabant ei alapas. Exiit iterum Pilatus foras et dixit eis: Ecce adduco eum vobis foras, ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio. Exiit ergo Jesus, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dixit eis: Ecce homo. Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. Dixit eis Pilatus: Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio causam in eo. Responderunt Judaei: Nos legem habemus et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. Et ingressus est praetorium iterum, et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit illi. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Judaei autem clamabant, dicentes: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; omnis enim qui se regem facit contradicit Caesari.
2.14.10
Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum, et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. Erat autem parasceve Paschae hora quasi sexta. Et dicit Judaeis: Ecce rex vester. Illi autem clamabant: Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Non habemus regem, nisi Caesarem. Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur.
2.14.11
Haec narravit Joannes per Pilatum gesta, quae Matthaeus et Marcus quia praeterierant recoluerunt. Sic enim Matthaeus dicit: Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorio, congregaverunt ad eum universam cohortem; et exuentes eum, chlamidem coccineam circumdederunt ei. Et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant dicentes: Ave, rex Judaeorum. Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamide, vel purpura secundum Marcum; induerunt eum vestimentis suis, et duxerunt eum ut crucifigerent. Joannes narrat quod bajulans sibi crucem Jesus exiit in Golgotha, id est Calvariae locum. Sed Simon Cyrenaeus pater Alexandri et Rufi, de quo tres evangelistae commemorant, de villa veniens angariatus est; cui postea crux data est usque in locum portanda memoratum.

Intertext edge

Open linked passage

Note