Ordericus Vitalis1075–c.1142
Historia ecclesiastica
Eccl 4.14.16
Choose a text
More by Ordericus Vitalis
—
11397 Hisecc3
4.14.1
LIBER SECUNDUS. XIV. Thomas.
4.14.1
Thomas abyssus, et Didymus interpretatur geminus, qui Salvatori similis, et redimitus multimodis virtutum charismatibus. Hic Evangelium praedicavit Parthis et Medis, Hircanis et Persis, Bactrianis et Indis, ac martyrium in Calamina civitate, in die XII Kal. Januarii, sub Mesdeo rege, consummavit, et non multo post inde ad Edessam urbem multis mirabilibus coruscavit.
4.14.2
In relationibus de apostolis multa diversitas est tam pro antiquitate temporis quam pro longinquitate regionum ubi agricolae Christi praedicaverunt barbaris, qui dissona barbarie sua valde discrepant a Romanorum ritibus et usu locutionis. Unde in quibusdam, quae de sanctis apostolis legimus, quoniam ab incertis edita sunt auctoribus et usque ad nos transmissa, dubitamus, praesertim cum a Gelasio papa aliisque magnis apocrypha nuncupata sint doctoribus. Egregius quoque pontifex Augustinus in hujusmodi scriptis dubitavit, et cum meticulosa scrupulositate de sancti Thomae gestis contra Faustum Manichaeum quoddam exemplum protulit. Hoc ideo dixi de dissonantia scriptorum quae per orbem passim reperitur in voluminibus antiquorum, non ut derogem mirandis operibus sanctorum, sed ut quaecunque scripta sunt de apostolis, aliisve beatis, studio priorum, cum subtili cautela discutiatur ad fidei munimentum et aedificationem morum. Nunc in nomine Domini breviter prosequar narrationem quae sancti Thomae apostoli refert fructiferam peregrinationem, felicem et gloriosam de Christo praedicationem, et laboriosam usque ad perennis vitae bravium passionem.
4.14.3
Thomas Didymus cum apud Caesaream esset, Dominus Jesus Christus ei apparuit, ipsumque Abbani praeposito Gundafori regis Indorum commendavit, et cum eo, ut Romano opere palatium regi fabricaret, in Indiam misit. Navigantibus illis per mare, Thomas de artis suae scientia multa mystice locutus est, et miranda opera in marmore et ligno in omni structura se facturum pollicitus est. Septimo autem die Andrinopolim prospere venerunt, et, ut de navi descenderunt, voces cantantium in organis et tibiis, citharisque audierunt. Nuptias nimirum rex civitatis celebrabat, in quibus Pelagiam filiam suam Dionysio tradebat. Praecones urbem circumeuntes clamabant ut omnes regali convivio interessent: dives, pauper, nobilis, civis ac peregrinus; quicunque non venisset, regem offenderet. Abbanes ergo cum Thoma convivio interfuit, sed Thomas solito more non jocis, nec epulis, sed coelesti theoriae studuit. Interea cantatrix Hebraea ferens tibiam secus prandium circumibat, et unicuique quod illi placeret canebat. Veniens autem ad Thomam, diutius immorata ante illum stetit, ac ut hominem non manducantem neque bibentem, sed oculos coelis affixos habentem perspexit, hunc Hebraeum esse et Dei coeli oratorem intellexit. Congaudens igitur illi ut compatriotae, Hebraice coepit canere: Unus est Deus Hebraeorum, qui creavit omnia; ipse fecit coelum et terram, et ipse fundavit maria. Haec apostolus audiens, plus orabat, et puellam verba veritatis canentem attentius eamdem repetere admonebat. Tunc ipsum, quod neque manducaret, neque biberet, pincerna increpavit, et palmam in faciem ejus dedit. Apostolus vero mox Hebraice praedixit quod ei protinus, antequam convivium compleretur, contingeret. Porro pincerna, ut aquam de fonte deferret, exivit, eumque leo invasit et bibens sanguinem ejus abiit. Canes vero membra ejus comederunt, quorum unus niger, dexteram ejus in ore ferens, in medium convivii apportavit. Stupentibus convivis qui haec intuebantur, Hebraea cantatrix, quae sola prophetiam ejus intellexerat, tibiam suam jactavit, et currens pedes ejus osculari coepit, et omnibus qui aderant dixit:« Hic homo aut propheta est, aut apostolus Dei.» Nam ut pincerna eum percussit, casum quem passus est Hebraico sermone praedixit:« Non exsurgam, inquit, de hoc convivio, nisi manum ipsam a cane nigro huc deferri videro.»
4.14.4
Cumque de strepitu hominum rex inquireret, et quid accidisset audiret, apostolum ad se vocari fecit, ac ut filiam suam una cum sponso ejus benediceret rogavit. Thomas itaque in thalamum una cum rege intravit, manum suam super amborum capita posuit, eisque in Dei nomine memoratis patriarcharum nominibus, orans benedixit. Cum autem apostolus e thalamo egressus abiret, et sponsus eum deduceret, ramus palmae plenus dactylis grandibus in manu ejus apparuit. Unde gaudens juvenis ad sponsam suam cucurrit, eique ad gustandum de fructu ejus dedit Cumque ambo de fructu memorato gustassent, subito soporati unum somnium viderunt. Nam quasi rex potens gemmatus videbatur, et in medio eorum stans utrosque amplectebatur, dicens:« Apostolus meus benedixit vos, ut aeternae vitae participes efficiamini.» Evigilantes autem, cum mutuo sibi narrarent quae vidissent, ecce Thomas apparuit eis, dicens:« Rex meus, qui modo vobis locutus est in visione, ipse me januis clausis introduxit, ut benedictio mea super vos fructificet. Habetis enim integritatem, quae est omnium regina virtutum et fructus salutis perpetuae. Virginitas soror est angelorum et omnium possessio bonorum. Virginitas victoria libidinum, fidei tropaeum, triumphus de inimicis et aeternae securitas quietis. Nam de corruptione nascitur pollutio, de pollutione reatus, de reatu confusio.»
4.14.5
Cumque Thomas haec et multa alia de virginitatis laude et libidinis foeditate disseruisset, multaque incongrua, quae de carnali commistione plerisque oriuntur, retulisset, Dionysius et Pelagia gratanter omnia quae docebantur ab apostolo audierunt, eisque ibidem duo angeli apparuerunt:« Nos, inquiunt, angeli sumus, qui vobis a Deo dati sumus pro benedictione apostoli ejus, ut, dum custodieritis monita ejus, omnes Domino petitiones vestras offeramus.»
4.14.6
His aliisque piis monitis sponsus et sponsa instructi sunt, et prostrati ad pedes apostoli, dixerunt:« Confirma nos in omni veritate, ut nihil nobis de scientia Dei desit.» Quibus ait:« Veniam ad vos sequenti nocte, et plenius vos instruens, proficiscar.» Igitur juxta promissum suum venit, de omnibus aeternae vitae mysteriis ambos diligenter instruxit, et baptismatis eos unda sanctificavit. His itaque peractis, navigavit, et post aliquod tempus unum ex discipulis suis misit, quem presbyterum ordinans ita constituit, ut in eadem civitate consisteret et ecclesiam ordinaret, in qua multus Deo populus est acquisitus. Ibi sedes est Thomae apostoli, fidesque catholica usque in hodiernum diem. Dionysius autem episcopus factus est, sponsamque suam sacro velamine consecravit; quae post obitum ejus duplex martyrium pertulit, quia virum habere contempsit, nec idolis sacrificare voluit. In Christi ergo confessione decollata est, et super tumulum ejus Graecis sermonibus et litteris ita scriptum est: In hoc loco requiescit sponsa Dionysii episcopi et filia Thomae apostoli.
4.14.7
Cum venissent Hierapolim in India civitatem, ingressus Abbanes ad Gundaforum regem, nuntiavit Thomam adesse peritissimum artificem. Rex autem de fabricando palatio cum eo tractavit, et aedificii locum illi ostendit. Thomas autem arundinem apprehendit, et metiendo dixit:« Ecce januas hic disponam, et ad ortum solis ingressum: primo proaulam, secundo salutatorium, in tertio consistorium, in quarto tricorium, in quinto zetas hiemales, in sexto zetas aestivales, in septimo epicaustorium et triclinia accubitalia, in octavo thermas, in nono gymnasia, in decimo coquinam, in undecimo colymbos et aquarum lacus influentes, in duodecimo hippodromum et per gyrum arcus deambulatorios.» Rex autem considerans, ait:« Vere artifex es, et decet te regibus ministrare.» Deinde infinitas illi pecunias relinquens, abiit.
4.14.8
Apostolus siquidem coepit provincias et civitates circumire, verbum Domini praedicare, credentes baptizare et egenis abundanter donare. Innumerabilem itaque populum Domino acquisivit, clericos ordinavit, ecclesias fabricavit, et per totum biennium, quo rex Gundaforus absens fuit, ecclesias firmavit. Cumque rex venisset et apostoli facta deprehendisset, ipsum cum Abbane ferro vinctos in ima carceris trudi praecepit. Et quoniam Gad frater regis in extremitate vitae languebat, interfectionem eorum distulit. Cumque cogitaret ut viventes excoriaret et ita flammis traderet, moritur Gad germanus ejus. Et quia multum amabatur, fit intolerabilis luctus. Barbari mortuum pro ritu gentis purpura et bysso circumdant, totumque corpus gemmis perornant. Rex quoque ex purpureis lapidibus memoriam ejus exstrui, et ipsum in labro purpureo poni[ jubet]. Interea, dum ab artificibus pomposa peragerentur opera, ideoque fieret ejus sepulturae mora, Gad ipse, qui mortuus fuerat, resurrexit quarta die, hora diei prima. Et factus est pavor et stupor et silentium omnibus, qui more Indico exhibebant regio funeri planctus. Porro Gad Gundaforum regem redarguit quod amicum Dei, cui famulantur angeli, disposuisset excoriare et incendere. Palatium etiam in coelo inenarrabile se vidisse retulit, eo factum ordine, quo Thomas disposuit; et de meritis ejus, secretisque coelestibus plura reseravit. Deinde ad carcerem festinus perrexit, apostolum a vinculis absolvit, pronus ad pedes ejus ploravit, et indulgentiam fratri suo postulavit.
4.14.9
Egredienti apostolo, rex ipse jam moderatior occurrit et, pedibus ejus advolutus, veniam petiit. Tunc apostolus, accepta occasione congrua, barbaros edocere coepit, et veritatem annuntians, inter caetera dixit:« Dominus meus Jesus Christus multum vobis praestitit, qui secreta sua vobis ostendit. Ecce provinciae vestrae ecclesiis plenae sunt. Parati ergo estote ut sanctificemini.» Haec et alia his similia principibus intimavit, eosque de fide et sacra religione instruxit.
4.14.10
Ingens fama de virtutibus quas Dominus per apostolum operabatur, per Indiam diffusa est; et nimia congregatio populorum de longinquis et proximis civitatibus ad eum facta est. Vitulos ei et arietes more divino sacrificare volebant, quia ipsum esse deum putabant. Porro Gundaforus rex, apostolo suadente, jussit ut per unum mensem exspectarent, quousque totius provinciae conglobatio fieret, et ita demum facerent quod ipse juberet. Completis ergo XXX diebus, in campo juxta Gazi montis ascensum hominum multitudo congregata est, in qua variis aegritudinibus laborantium magna multitudo adest. Apostolus autem omnes infirmantes in unum congregari praecepit, et ipse in medio eorum stetit, manusque suas ad coelos expandens, pro eis oravit. Finita oratione apostoli, coruscus super eos venit, et ita omnes, ut ictu fulguris perituros se formidarent, terruit. Omnes prostrati cum apostolo per mediam fere horam jacuerunt, sibique gratissimam Dei bonitatem adesse senserunt. Multi enim febricitantes et surdi, caeci et claudi sanati sunt, aliaeque infirmitates ab hominibus virtute Creatoris depulsae sunt. Jubente apostolo, de humo cuncti surrexerunt, et gaudentes pro recepta sanitate Dominum glorificaverunt.
4.14.11
Tunc beatus Thomas ascendit supra petram ut omnes videret et videri ab omnibus posset, factoque silentio, veram eis doctrinam ubertim exhibet. Sequenti Dominico baptizati sunt novem millia virorum, exceptis parvulis et mulieribus. Apostolus ad Indiam superiorem profectus est per revelationem et omnes populi festinabant ad ejus opinionem. Signa et prodigia quae faciebat videbant. Unde mirantes, praedicationem ejus contemnere non audebant. Daemones enim expellebat, caecos illuminabat et leprosos mundabat. Omnes etiam dolores et calores et frigores pellebat, mortuos quoque suscitabat.
4.14.12
Quaedam mulier, nomine Sintice, quae caeca per annos sex fuerat, ita curata est ut nec signum praeteritae infirmitatis haberet. Inde Mygdonia, uxor Carisii cognati regis Mesdei, valde accensa est, et mutato habitu applicuit se inter ancillas suas, ubi de Deo vero saluberrimum sermonem faciebat sanctus Thomas. Docente apostolo, universa multitudo credidit, et post jejunium septem dierum baptisma percepit. Mygdonia vero, sermone audito ex ore apostoli, noluit ultra contingere torum viri sui. Iratus itaque Carisius perrexit ad regem, et impetravit ab eo ut tentus apostolus mitteretur in carcerem. Sintice autem Mygdoniam ad carcerem duxit, et dato munere carcerario, ad eum intravit.
4.14.13
Apostolus, audita credulitate Mygdoniae, jussit in domum suam cito reverteretur, ibique in cubiculo clauso ipsum praestolaretur. Mediae vero noctis tempore apostolus adfuit, promissa complens cameram intravit, Mygdoniam confortavit, in fide erudivit, septem diebus jejunare praecepit. Octavo autem die iterum similiter rediit, et fidelem feminam, cum omnibus qui crediderant, baptizavit. Carisius autem, cujus sororem Mesdeus rex habebat uxorem, petiit ut Treptia regina mitteretur ad suam uxorem, quatenus per eam revocaretur ad torum maritalem. Mesdeus rex concessit. Treptia regina perrexit, astutis blanditiis Mygdoniam convenit, totoque nisu ad pristinam conversationem retrahere studuit. Verum illa jam in Christo fundata fortiter restitit, jamque fide fortis bellatrix repugnavit, et reginam ratione victam ad Christum strenue compulit. Dulci enim affatu ei respondit, ejus animo amorem apostoli solerter injecit, et ita praedicando mulieris cor cito supposuit. Ait enim:
4.14.14
« O soror Treptia, si scires quae ego didici, non hominem putares esse, sed deum. Surdis enim auditum reddit, salutem omnibus aegrimoniis restituit; aliquando etiam mortuos ad vitam resuscitavit. Hic ostendit alteram vitam immortalem, nesciam omnis doloris omnisque tristitiae. In hac etiam nocte mortuus ab eo resuscitatus est. Nam dux militum Simforus ad carcerem abiit, a carcerariis apostolum in fide sua suscepit et in domum suam duxit. Ipse autem orationem fecit, et unicum filium ducis, qui mortuus fuerat, resuscitavit Ecce nunc in domo ducis sedet, omnes ad se ingredientes docet et universas infirmitates curat.» Respondit Treptia:« Si ita est ut asseris, eamus, et si vere ita comprobavero, protinus credam ei. Stultum est enim aeternam vitam non appetere et tantis virtutibus non credere.» Ducis itaque ad domum perrexerunt; ingressae, ad eum tunc loqui non potuerunt. Occupatus enim erat, manus imponens super infirmitates varias. Regina, ut tanta mirabilia vidit, obstupefacta dixit:« Maledicti sunt a Deo qui non credunt operibus salutis.» Tunc quidam elephantiosus aspectu nimis horribilis, scabroso vultu et voce raucissima, jubente apostolo, introductus est. Porro in eum apostolus aspiciens flevit, et fixis genibus diutissime oravit, eique dexteram imponens, Deum suppliciter invocavit. Deinde puer quidam fulgido aspectu apparuit, leprosum a parte anguli secreti tulit, vestibus suis exuit, corio quoque quasi tunica corporali spoliavit, sicut qui excoriat vitulum, et revocavit eum ad apostolum. Ille vero consignans eum signo crucis baptizavit, novisque et candidis indui vestimentis fecit. Haec videns populus, Deus magnificavit, et regina pedes ejus osculans baptizari postulavit. Tunc apostolus, quia tempus migrandi de corpore proximum esse praescivit, reginam cum omnibus qui ibi aderant baptizavit.
4.14.15
Reversa regina, regem de fide commonuit, seque Christianam constanter ostendit. Tunc cor regis expavit, et iratus contra Carisium clamavit:« Cum studeo recuperare tibi uxorem tuam, perdidi meam. Nam Treptia pejor facta est mihi quam Mygdonia tibi.» Statim jussit ad Thomam mitti et, manibus a tergo ligatis, ante se adduci. Adducto autem praecepit ut persuasione sua deceptas mulieres restitueret thalamo conjugali. Quod cum ille facere detrectasset, ipsosque persecutores salvare per fidem maluisset, iratus rex jussit lances ferreas igniri et apostolum excalciari, ut, nudibus pedibus super stans, hoc deficeret dolore. Protinus prorupit aqua et exstinctae sunt lances. Deinde consilio Carisii missus est in fornacem thermarum; sed thermae ultra calere non potuerunt, et apostolus altero die incolumis egressus est. Denique coegerunt illum ut simulacro solis offerret sacrificium. Erat autem statua solis ex auro facta, habens quadrigam equorum auream et currum, ubi habenis effusis, quasi cursu rapido agebatur ad coelos. In templo gentiles barbarico ritu choros ducebant, et virgines cum lyris cantabant, cum tibiis et tympanis, cum titulis atque thuribulis. Cumque rex et amici ejus illuc apostolum introduxissent, et immolare simulacro solis illi persuaderent, ipse daemoni Hebraico sermone praecepit ut exiret, sibique apparens imperata perficeret. Egressus autem daemon stetit ante eum, ita ut solus videret eum. Apostolus cum Zabulo Hebraice loquebatur, et nullus sciebat quid diceret, vel cui loqueretur.
4.14.16
Tandem cum sanctus Thomas adorans Dominum in templo genua flexisset, et daemoni, rege praesente, in Christi nomine praecepisset ut neminem laederet, sed metallum simulacri comminueret, statim idolum liquefactum est quasi cera juxta ignem posita, et resolutum. Omnes vero sacerdotes levaverunt mugitum. Tunc pontifex templi apostolum transverberavit gladio. Rex autem fugit cum Carisio. Magna itaque facta est dissensio, quia major pars populi clamabat pro apostolo, ita ut percussor ejus quaereretur quatenus vivus incenderetur. Corpus vero apostoli cum laudibus et hymnis in ecclesiam honorifice transtulerunt, et pretiosis aromatibus condierunt; ibique magna signa et prodigia facta sunt. Nam daemoniosi liberabantur et omnes aegritudines curabantur.
4.14.17
Post longum tempus Syri ab Alexandro imperatore Romano, qui victor de praelio Persidis e Xerxe rege devicto veniebat, supplicantes impetraverunt ut mitteret ad regulos Indorum, ut civibus redderent defunctum. Corpus igitur apostoli de India translatum est, et in Edessa civitate in locello argenteo ex catenis argenteis pendente positum est. Ibi nullus idolorum cultor, nullus haereticus potest vivere, nullus Judaeus.
4.14.18
Abgarus toparcha ejusdem urbis rex fuit, qui epistolam manu Salvatoris scriptam accipere meruit; quam infans baptizatus stans super portam civitatis legit, si quando barbara gens contra civitatem venerit. Eadem die qua lecta fuerit, aut placantur barbari, aut fugantur eminati tam Salvatoris scriptis quam orationibus sancti Thomae apostoli, sive Didymi, qui latus Domini contingens dixit:« Tu es, Domine, Deus meus.»
4.14.19
Georgius Florentius Gregorius Turonensis venerabilis archiepiscopus scribit quod a Theodoro quodam de sancto Thoma audivit, qui tunc temporis in Indiam peregrinatus fuerat, et inde reversus haec inter caetera narrabat:
4.14.20
« In India, in loco ubi corpus beati Thomae apostoli prius requievit, habetur monasterium et templum mirae magnitudinis diligenter exornatum atque compositum. In hac igitur aede magnum miraculum Dominus ostendit. Lichinus inibi positus, et illuminatus ante locum sepulturae illius, perpetualiter die noctuque divino nutu resplendet, a nullo fomentum olei scirpique accipiens, neque vento exstinguitur, neque casu dilabitur, neque ardendo minuitur. Habet incrementum per apostoli virtutem, quod nescitur ab homine; cognitum tantum habetur divinae potentiae. In Edessa urbe, in qua beatos artus tumulatos diximus, adveniente translationis ejus festivitate, magnus aggregatur populorum coetus, ac de diversis regionibus cum votis et negotiis venientibus, vendendi comparandique per XXX dies sine ulla telonei exactione licentia datur. In his vero diebus, qui in mense quinto habentur, magna et inusitata populis beneficia praebentur. Non scandalum surgit in plebe, non musca incidit mortificatae carni, non latex deest sitienti. Nam, cum ibi reliquis diebus plus quam centum pedum altitudinem aqua hauriatur a puteis, nunc paululum si effodias, affatim lymphas exuberantes invenies. Quod non ambigitur haec virtute apostoli impertiri. Decursis igitur solemnitatis diebus, teloneum publico redditur, musca quae defuit adest, propinquitas aquae dehiscit. Dehinc emissa divinitus pluvia ita omne atrium templi a sordibus et diversis squaloribus, qui per ipsa solemnia facti sunt, mundat, ut putares illud nec fuisse calcatum.»
4.14.21
Vere Deus noster omnipotens, justus et pius judex, atque redditor patiens, sanctos suos mire glorificat et ineffabiliter honore perenni coronat, genus humanum terrendo castigat, et puniendo per poenitentiam salvificat. Nos igitur ipsi gementes in valle plorationis supplicemus, pro ineffabilibus bonis suis gratias agamus, et mandatis ejus inhaerendo, ad illum festinemus. Beatum quoque Thomam apostolum, qui Didymus dicitur, exoremus, eique fiducialiter canentes dicamus: O Thoma, Christi perlustrator lateris, Per illa sancta te rogamus vulnera, Quae mundi cuncta diluerunt crimina Nostros reatus terge tuis precibus. Dira sentimus peccatorum vulnera, Pro quibus damus anxii suspiria, Flentes oramus: pro nobis potentia Offer Tonanti clementer precamina. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).