Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ordericus Vitalis1075–c.1142
Historia ecclesiastica
Eccl 4.3.6
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11397 Hisecc3
4.3.1
LIBER SECUNDUS. III. Opinio Romani senatus de Christo. Facinora Herodis regis in Christianos.
4.3.1
Interea Tiberius Augustus duobus et viginti circiter annis regnavit. Cujus imperii XVIII anno, ut fidelis notitia veraciter asserit, Dominus noster Jesus Christus passus est et resurrexit et multa mirabilia ineffabili modo fecit, quae jam longe lateque pervulgata Pilatus Tiberio retulit, et quod pro innumeris magnalibus in ejus nomine peractis a quamplurimis jam Deus esse crederetur, adjecit. Tiberius quae compererat senatui retulit. Senatus autem Christum sprevisse dicitur, ut Tertullianus in Apologetico suo scribit, pro eo quod hujus rei judicium non sibi prius delatum fuerit, sed auctoritatem suam vulgi sententia praevenerit. Lex enim erat antiquitus designata, ne quis apud Romanos deus haberetur, nisi senatus decreto et sententia confirmatus. Porro, ut Caesariensis Eusebius in secundo ecclesiasticae Historiae libro asserit, hoc erat pro vero quod agebatur, ne divina virtus humanis assertoribus indigere putaretur. Cumque secundum ea quae supra diximus, renuisset senatus, Tiberius tamen tenuit sententiam suam, ne quis adversus doctrinam Christi contrarium moliretur. Quod profecto divina prudentia ita tunc Caesaris sensibus ingessit ut, absque ullo obstaculo, in ipsis duntaxat initiis, Evangelii sermo usquequaque percurreret. Unde et factum est ut repente quasi coelitus lumen ostensum, aut radius solis erumpens, totum orbem claritate superni luminis illustraret, ut compleretur et illa prophetia quae dixerat: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Ex quo per omnes civitates ac vicos immensae multitudinis, velut messium tempore frumenta ad areas, ita ad ecclesias populi congregabantur. Quicunque illi a parentibus traditae sibi morbidae superstitionis vinculis tenebantur, per doctrinam Christi simul et virtutum miracula, quae fieri videbant, percepta verbi Dei notitia, tanquam a tyrannicis dominis liberati, ad unum verum Deum et Dominum, Creatoremque suum, vetusti erroris poenitentes, fideli cum confessione veniebant.
4.3.2
Defuncto Tiberio, Caius Caligula imperium suscepit et IV annis nec integris usurpavit. Hic Judaeorum principatum Herodi Agrippae, Aristobuli filio, tradidit, simulque Philippi et Lysaniae tetrarchias contulit, Herodis quoque paulo post addidit. Ipsum vero Herodem, qui Joannis Baptistae necis auctor exstiterat, vel in passione Domini subsannator interfuerat, multis excruciatum modis, aeterno in Hispania exsilio damnavit, ut Josephus Hebraeorum nobilis historiographus scribit.
4.3.3
Tunc Philo Judaeus, scriptorum insignissimus, in Graecorum philosophia inter primos primus, peritiae suae posteris clara monumenta reliquit et inter reliqua quae scripsit, de acerbitate Caii et insania asserit quod in tantum superbiae elatus sit, ut deum se appellari voluerit et sancta Judaeorum loca idolis profanaverit. Judaei etiam, pro piaculis quae in Christum ausi sunt, nimias clades et tribulationes pertulerunt, sicuti praedicti sophistae Philo et Josephus suis in scriptis referunt. Nam ex admissi sacrilegii tempore nunquam ab eis seditionum furor, nunquam bella mortesque cessarunt, usquequo ultimum exitiabile malum temporibus Vespasianae obsidionis eos inclusit. Pilatus, qui Tiberii Caesaris anno XII procurator Judaeae factus fuerat, et sententiam damnationis in Christum dixerat, irrogante Caio, tantos angores subiit, ut propria manu se peremerit. Matthaeus, in Judaea praedicans, Evangelium Hebraeo sermone scripsit.
4.3.4
Interempto Caio Caesare, Claudius XIII annis et VIII mensibus regnavit. Sub quo fames satis dira universum orbem terrae obtinuit, sicut Lucas Agabum prophetam denuntiasse describit.
4.3.5
In illo tempore, quod sub Claudio fuit, cum fames erat, Herodes rex manus suas immisit affligere aliquos de Ecclesia. Tunc Jacobus, Zebedaei filius, Domini nostri Jesu Christi apostolus, omnem Judaeam et Samariam visitabat et multa signa in Christi virtute faciebat. In synagogis contra incredulos disputabat, sanctasque Scripturas explanabat, ostendens omnia, quae a prophetis sunt praedicta, in Domino Jesu Christo esse completa.
4.3.6
Hermogenes magus, audita virtutum ejus fama, invidit, ac ad eum, explorandi causa, Philetum discipulum suum destinavit. Veniens autem Philetus cum aliquantis Pharisaeis conatus est Jacobo resistere et praedicationem ejus de Domino Jesu Christo suis objectionibus conquassare. Apostolus vero in Spiritu sancto confidenter egit, omnes adversarii assertiones evacuavit, eique ex divinis Scripturis Jesum Nazarenum esse verum Filium Dei ostendit. Reversus ad Hermogenem Philetus summopere coepit Jacobum laudare, allegationes ejus de vera fide fideliter approbare, ipsumque insuperabilem extollere et multa quae viderat vel audierat miracula publicare. Denique magistrum commonuit ut ambo ad ipsum continuo irent et ab eo indulgentiam postularent ejusque discipuli fierent. Hermogenes igitur zelo repletus Philetum ita vinxit, ut movere se non posset. Apostolus vero, ut hoc per puerum Phileti agnovit, sudarium suum illi direxit, ac ut inde in nomine Domini tangeretur praecepit. Quo facto, mox a vinculo magi resolutus, ad Jacobum cucurrit, daemonicisque maleficiis tripudians insultavit. Magus autem, nimium dolens, arte nefaria daemones excitavit, eisque ut Jacobum et Philetum vinctos sibi adducerent jussit. Illi vero venientes in aere coeperunt ululare et horribiliter conqueri quod, igneis ibidem catenis religati, cruciarentur ab angelo Dei. Tandem apostoli jussu absoluti sunt, et versa vice ad Hermogenem redierunt, eique de restibus a tergo manus ligaverunt et vinctum ad apostolum perduxerunt.
4.3.7
Beatus vero apostolus illum increpavit, daemonicam societatem homini detestabilem et omnino noxiam esse asseruit, humilemque magum et confusum ante se stantem a Phileto solvi praecepit. Absolutus itaque baculum apostoli contra daemonum iras sumpsit, et de domo sua zabernas codicibus plenas, cervicibus discipulorum suorum impositas, attulit. Deinde omnes libros ignibus concremare coepit, sed jussu apostoli, ne odor incendii maleficiorum vexaret incautos, zabernas petris et plumbo impletas in mare demersit. Sic ab omni maleficiorum onere nudatus Hermogenes repedavit, et apostoli plantas humiliter tenuit, veramque Deo poenitentiam exhibuit, et beato apostolo adhaerens in omnibus obtemperavit. In timore vero Dei ita coepit esse perfectus ut virtutes etiam plurimas per eum faceret Dominus; quibus visis, plures ad Dominum conversi sunt, relictis erroribus suis et facinoribus.
4.3.8
Judaei autem in nequitia perseverantes, cum vidissent magum, quem invictum putabant, et amicos ejus in Christum credentes, centurionibus Jerosolymorum Lysiae ac Theocrito pecunias obtulerunt, tentumque Jacobum in custodiam miserunt. Facta vero seditione, ductus est ad audientiam, et mirati sunt omnes ejus in Domino constantiam. Interrogatus a Pharisaeis, optime respondit et de sanctis Scripturis prudenter et eloquenter tractavit. Unde nativitatem de intacta Virgine et passionem ac resurrectionem, et caetera quae de Christo Catholica confitetur Ecclesia, irrefragabiliter probavit. Feliciter apostolo perorante, omnes crediderunt atque peccata sua confitentes, Ecclesiae Dei fideliter adhaeserunt.
4.3.9
Post aliquot dies, Abiathar pontifex, videns tantum Domino populum credidisse, doluit, datisque pecuniis, sat acerbam seditionem excitavit, ita ut Josias scriba funem in collo apostoli mitteret, ipsumque ad praetorium Herodis regis, filii Aristobuli, perduceret. Herodes autem, favere volens Judaeis, jussit eum decollari. Cumque Jacobus duceretur ad decollationem, vidit paralyticum jacentem et ab eo sanari fideliter poscentem, et ait illi:« In nomine crucifixi Domini mei Jesu Christi, pro cujus amore ducor ad decollationem, exsurge sanus et benedic Salvatorem tuum.» Qui protinus surrexit, et gaudens currere, Dominumque benedicere coepit. Quod videns Josias, ad pedes apostoli corruit et indulgentiam ab eo humiliter petivit.
4.3.10
Jacobus autem intelligens cor ejus a Deo visitatum, gavisus est, et Josias Dominum Jesum verum Filium Dei vivi confessus est. Tunc Abiathar fecit eum teneri et os ejus pugnis caedi. Deinde missa de eo relatione ad Herodem, impetravit ut decollaretur. Cumque Jacobus eum osculatus fuisset, manum suam super caput ejus posuit, ipsumque facto signaculo crucis in fronte ejus benedixit. Sic perfectus in fide cum apostolo decollatus est, et ambobus remunerationem aeternam omnipotens Emmanuel largitus est.
4.3.11
Consummato itaque beati Jacobi apostoli, fratris egregii Joannis Evangelistae, martyrio, quod VIII Kal. Augusti festive celebrat Ecclesiae devotio, septem discipuli ejus, qui ab eo in vera fide instituti passioni ejus interfuerunt, corpus ejus divinitus edocti vetustae navi imposuerunt, altoque pelago, sine gubernatore necessariisque instrumentis, se, dispensante Deo, commiserunt. Sic miro modo in Hispaniam appulsi sunt, et a rege Galliciae suscepti, primum fidem et religionem Iberis praedicaverunt, ibique venerabilem sepulturam magistro suo adepti sunt. Multa ibidem miracula meritis sancti Jacobi apostoli facta sunt, et habitatores totius provinciae jamdudum Christi fidem susceperunt. In sede pontificali canonicales asseclae pretiosissimum corpus apostoli veneranter custodiunt, et illuc fideles Christicolae de cunctis climatibus orbis concurrunt, ac ad exorandum clementem Adonai per apostolicos interventus conveniunt.
4.3.12
Herodes rex, quem Josephus Agrippam nominat, videns gratum esse Judaeis quod Jacobum occiderat, Petrum quoque in carcerem misit et quatuor quaternionibus militum ad custodiendum tradidit. Petrus quidem servabatur in carcere ut ad mortem post Pascha produceretur publice. Oratio Ecclesiae incessanter pulsabat aures divinae majestatis, ne tenero gregi subtraheretur pii subsidium pastoris. Clemens autem Deus pro dilecto dispensatore cito preces audivit sponsae suae et fidelis amicae, coelestis subventio suis adfuit et impios conatus Herodis frustrando praevenit. Noctu Petro dormiente inter duos milites vincto duabus catenis, et custodibus ante ostium carceris, angelus Domini cum lumine astitit, percussoque Petri latere illum excitavit. Surge, inquit, velociter. Mox catenae de manibus ejus ceciderunt praecinctus et calceatus et veste circumdatus exivit, angelumque secutus, custodias usque ad portam ferream, quae ultro aperta est eis, pertransivit. Haec in somnis fieri putavit. Discedente angelo, in se reversus rei veritatem agnovit, et pro ereptione sui suo liberatori gratias egit.
4.3.13
Ad fratres, qui in domo Mariae matris Joannis cognomine Marci congregati erant, venit, eoque pulsante ostium, Rode puella ad videndum processit. Cognita vero voce Petri, prae gaudio januam non aperuit, sed introcurrens, stare Petrum pro foribus nuntiavit. Tandem ingressus, obstupentes discipulos confortavit, et qualiter eum de carcere Dominus eduxisset enarravit, egressusque confestim in alium locum secessit. Deinde ingens turbatio inter milites de Petro facta est, eoque non reperto, Herodes rex custodibus nimium iratus est. Regis vero facinus in apostolos perpetratum dilationem non patitur ultionis, sed continuo vindex adest dextera Divinitatis, sicut Lucas edocet in Actibus apostolorum, et Josephus in non odecimo libro Antiquitatum; nam cum Caesaream, quae Pyrgus Stratonis prius vocabatur, descendisset, et in die solemni, cum in honorem Caesaris spectacula civibus ederet, praeclara veste ex auro argentoque mirabiliter contexta indutus ad theatrum processisset, ac pro tribunali consedisset, eique populus concionanti de sublimi, dei, non hominis vocem acclamaret, statim angelus Domini percussit eum, eo quod gloriam Deo non dederit, et scatens vermibus post quinque dies exspiravit.

Intertext edge

Open linked passage

Note