Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ordericus Vitalis1075–c.1142
Historia ecclesiastica
Eccl 8.9.1
Choose a text More by Ordericus Vitalis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11397 Hisecc3
8.9.1
LIBER QUARTUS. IX. Concilium Windresorense. Pietas et laudabilis agendi modus Guillelmi regis. De originibus monastici ordinis in Anglia.
8.9.1
Maxima vero ac utillima synodus Windresoris celebrata est anno 1070 ab Incarnatione Domini. Rex et cardinales eidem concilio praesederunt, et illic Stigandum pridem reprobatum anathemate deposuerunt. Perjuriis enim et homicidiis inquinatus erat, nec per ostium in archipraesulatum introierat. Nam a duobus episcopis, Norfulcano et Guentano, nefanda gradatione ambitionis et supplantationis ascenderat. Suffraganei quoque aliquot dejecti sunt, indigni pontificatu propter criminosam vitam et curae pastoralis inscitiam. Constituti sunt autem nominandi praesules Normanni duo regii capellani, Gualchelinus Guentanorum, et Thomas Eboracorum; unus in loco depositi, alter defuncti; uterque prudens, plenus mansuetudine et humanitate, venerabilis et amabilis hominibus, verens et amans Deum medullitus. Item alii subrogati sunt, traducti ex Gallia, litterati, decorati moribus ac studiosi divinorum amatores.
8.9.2
Multimodae honestatis studio in multis rex Guillelmus laudabilis claruit, maximeque in ministris Dei veram religionem cui pax interdum et prosperitas mundi famulatur semper amavit. Hoc fama multiplex attestatur, hoc operum exhibitione certissime comprobatur. Nam, dum pastor quilibet completo vitae suae termino de mundo migraret, et Ecclesia Dei proprio rectore viduata lugeret, sollicitus princeps prudentes legatos ad orbatam domum mittebat, omnesque res Ecclesiae, ne a profanis tutoribus dissiparentur, describi faciebat. Deinde praesules et abbates, aliosque sapientes consiliarios convocabat, et eorum consilio quis melior et utilior tam in divinis rebus quam in saecularibus ad regendam Dei domum videretur, summopere indagabat. Denique illum, quem pro vitae merito et sapientiae doctrina provisio sapientum eligebat, benevolus rex dispensatorem et rectorem episcopatus vel abbatiae constituebat. Hanc nimirum observationem quinquaginta sex annis custodivit, quibus regimen in ducatu Normanniae seu regno Angliae tenuit, et inde religiosum morem et exemplum posteris dereliquit. Simoniacam haeresim omnimodis abhorrebat, et ideo in eligendis abbatibus vel episcopis non tam opes seu potentiam quam sanctitatem et sapientiam personarum considerabat. Probatas virtute personas coenobiis Angliae praefecit; quorum studio et rigore monachatus qui jam aliquantulum tepuerat revixit; et qui defecisse videbatur, ad pristinum robur surrexit.
8.9.3
Augustinus enim et Laurentius, aliique primi praedicatores Anglorum monachi fuerunt, et in episcopiis suis vice canonicorum, quod vix in aliis terris invenitur monachos pie constituerunt. Coenobia multa et praeclara construxerunt, et conversis instituta regularia verbis et exemplis tradiderunt. Magnifice igitur monachilis ordo plus quam ducentis annis in Anglia floruit, et Christiana religio reges Anglorum Edelbertum et Eduinum, Oswaldum et Offam, aliosque plures feliciter coercuit, et salubriter in montem virtutum sustulit; donec Edmundus Estanglorum rex, cum aliis duobus Angliae regibus, paganorum gladio martyr occubuit. Tunc ethnici reges Danorum Oskytel et Gudrum, Hamund et Halfdene, Inguar et Hubba cum turmis suis Angliam invaserunt, ecclesias monachorum et clericorum concremaverunt, populumque Dei ut bidentes mactaverunt.
8.9.4
Post aliquot annos, Elfredus Gewissorum rex, filius Edelvulfi regis, in paganos surrexit, et virtute Dei hostes aut peremit, aut expulit, aut subegit, et primus omnium regum monarchiam totius Angliae solus obtinuit. Probitate et liberalitate, laudabilique providentia omnes Angliae reges praecedentes et subsequentes, ut reor, excellit, annisque XXIX laudabiliter in regno peractis Eduardo seniori filio suo sceptra reliquit. Pacificato itaque regni statu, religiosi principes et episcopi coenobia iterum coeperunt restaurare. Et quia omnes monachi totius Albionis perempti fuerant aut fugati supradicta rabie gentilium, miserunt egregium juvenem Osvaldum ad Floriacense coenobium, quod in Gallia Leodebodus Aurelianensis construxit supra Ligerim fluvium tempore Lodovei filii Dagoberti regis Francorum. Locus ille admodum venerabilis est ossibus sancti Benedicti Patris et magistri monachorum, quae Aigulfus monachus a Mummolo abbate destinatus de Beneventana provincia detulit in Aurelianensem pagum. Hoc nimirum contigit post depopulationem Cassinensis monasterii, quam beatus Benedictus cum lacrymis praedixerat Teoprobo monacho nobili servo Dei, ut in secundo Dialogorum libro legimus, quem Petro subdiacono edidit luculenter insignis papa Gregorius.
8.9.5
Defuncto Clepone rege, antequam Autarith filius ejus ad imperandum esset idoneus, et tota gens Langobardorum sine rege subjugata esset XXXIV ducibus, praedones Guinilorum furibundi noctu impetum fecerunt et Cassinense monasterium depopulati sunt; sed omnes monachi, protegente Deo, incolumes cum Bonito abbate suo evaserunt. Deinde CX annis eadem desolatio ibidem permansit; donec Petronax Brixensis episcopus Cassinum montem adiit, et ibidem, auxiliante Zacharia papa, nobile coenobium restauravit; quod usque in hodiernum diem magnifice sublimatum quotidie crescit. Dum praefata itaque desolatio perduraret, et Cassinus mons cultoribus careret, Floriacensis domus, volente Deo, ditata est pretioso corpore praecipui Patris Benedicti; cujus translationem Cisalpini coenobitae singulis annis solemniter et devote celebrant V Idus Julii. Illuc Osvaldus reverendus adolescens accessit ut monachus fieret, et monachilem normam edisceret, suamque vitam secundum voluntatem Dei salubriter coerceret, aliosque hujus ordinis amatores per apostolorum vestigia supernae vocationis ad bravium pertraheret. Quod ita factum est.
8.9.6
Post aliquot annos Osvaldus a Floriacense archimandrita benigniter rogantibus Anglis redditus est. Et quia multiplici tam sagacitate quam bonitate pollebat, omnibus Angliae coenobiis praepositus est. Venerabiles quoque viri Dunstanus ac Adelvoldus eum summopore adjuverunt, et Glastoniam ac Abundoniam primitus institutis regularibus instruxerunt. His doctoribus fideliter obedierunt reges Anglorum Adelstanus, Aedredus, Edmundus, et praecipue Edgarus Edmundi filius. Quo regnante, Dunstanus Doroberniae metropolitanus factus est ac Adelvoldus Guentoniensis praesul inthronizatus est. Osvaldus autem prius Guigornensem episcopatum ac postea rexit Eboracensem archipraesulatum. Horum precibus Floriacensis Abbo sapiens atque religiosus coenobita missus est trans mare, et monasticum usum docuit Ramesiae et in aliis monasteriis Angliae, sicuti tenebatur in Gallia eodem tempore. Studium sanctitatis et totius honestatis praefatos antistites illuminavit, et dogmatibus eorum ac miraculis per eos exhibitis commode irradiavit, multisque vulgaribus et litteratis profuit.
8.9.7
Tunc coenobium Medeshamstede, quod pridem tempore Vulferi regis Merciorum Sexvulfus pontifex construxit, Adelvoldus praesul sub Edgaro rege in vico, qui modo Burg dicitur, restauravit, et basilicam in honore sancti Petri apostolorum principis edictam magnis opibus ditavit. Deinde Torneiense, Eligense, et alia multa monasteria pluribus in locis fabricata sunt, et conventus in illis monachorum, aut clericorum, aut sanctimonialium solerter locati sunt. Copia reddituum singulis monasteriis largiter impartiebatur; unde sufficiens victus et vestitus theoricis administraretur, ne pro penuria rerum necessariarum in divino cultu aliquatenus vacillantes frangerentur.
8.9.8
Sic in Anglia monasticus ordo renovatus est, et in multis coenobiis gloriosum agmen monachorum contra Satanam virtutum armis munitum est, et perseveranter dimicare in praelio Domini donec victoria potiatur, nobiliter edoctum est. Verum post aliquod tempus, ad expurgandum triticum, ubi exuberantia zizaniorum nimis multiplicata est, iterum sub Egelredo rege, filio Edgari, gravissima tempestas ab aquilone Anglis oborta est. Nam vesanus idololatra Suenus rex Danorum Angliae cum valida classe paganorum applicuit, ac ut nimius turbo super improvidos illico irruit, pavidusque rex Egelredus cum filiis suis Eduardo et Elfredo et Emma regina in Normanniam aufugit. Non multo post Suenus, dum nimis in Christianos saeviret, a sancto Edmundo jussu Dei peremptus est, et Egelredus audita morte inimici, ad sua regressus est. Deinde Chunutus rex Dacorum, ut diversos eventus patris sui comperit, duos reges, Lacman Suavorum et Olavum Noricorum sibi ascivit, et cum ingenti exercitu Angliam adiit. Denique post multas strages, defuncto Egelredo rege et Edmundo Irniside filio ejus, Angliam obtinuit; et ipse postmodum, filiique ejus Heraldus et Hardecunutus, plus quam XL annis possedit.
8.9.9
His tempestatibus Cantuaria metropolis obsessa et combusta est, et S. Elfagus archiepiscopus diversis suppliciis a gentilibus Danis martyrizatus est. Tunc aliae urbes concrematae sunt, et episcopales ac monachiles ecclesiae cum libris et ornamentis destructae sunt. Grex quoque fidelium per diversa loca tot procellis agitatus est, et luporum dentibus patens variis modis horribiliter dilaniatus est.

Intertext edge

Open linked passage

Note