Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Orosius, Paulus
Historiae Adversum Paganos
Paga 10.1.19
Choose a text More by Orosius, Paulus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
10.1.1
Anno autem ante Vrbem conditam DCCCV infanda Aegyptiis mala atque intolerabiles plagas incubuisse Pompeius Corneliusque testantur: qui quidem, cum haec ambo de Iudaeis referenda proponant, aliquantulum me pro sui diuersitate mouerunt.
10.1.2
ait enim Pompeius siue Iustinus hoc modo: Aegyptii cum scabiem ac uitiliginem paterentur, responso moniti Moysen cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. dux igitur exulum factus sacra. Aegyptiorum furto abstulit; quae armis repetentes Aegyptii domum redire tempestatibus conpulsi sunt.
10.1.3
at uero Cornelius de eadem re sic ait: Plurimi auctores consentiunt orta per Aegyptum tabe, quae corpora foedaret, regem Bocchorim adito Hammonis oraculo remedium petentem purgare regnum et id genus hominum ut inuisum deis alias in terras auehere iussum.
10.1.4
sic conquisitum collectumque uulgus postquam uastis locis relictum sit, ceteris per lacrimas torpentibus Moysen, unum exulum, monuisse, ne quam deorum hominumue opem exspectarent sed sibimet duci caelesti crederent, primo cuius auxilio praesentes miserias pepulissent.
10.1.5
Itaque Cornelius dicit, quod ipsis Aegyptiis cogentibus Iudaei in deserta propulsi sint, et postea subiungit incaute, quia ope Moysi ducis in Aegypto miserias propulissent. quare ostenditur quaedam quae per Moysen strenue acta sunt fuisse celata.
10.1.6
item Iustinus adserit pulsum aeque cum populo Moysen sacra Aegyptiorum fuisse furatum, quae Aegyptios armis recipere molientes, coactos tempestatibus ac repulsos, domum redisse. et hic aliquid amplius etsi non totum prodidit quod ille celauit.
10.1.7
quapropter, quia Moysi magno illi duci testimonium ambo dixerunt, ab ipso sicut per eum et gesta et dicta sunt proferantur.
10.1.8
Cum populum Dei hoc est genus Ioseph Aegyptii, cuius ope salui erant, seruitio oppressum labore cruciarent, insuper etiam ad necandam subolem suam crudeli imperio cogerent, dimitti Deus populum suum liberum ad seruiendum sibi per Moysen nuntium iubet;
10.1.9
contemptusque durissimis contumaces suppliciis agit: qui decem plagis onerati ac protriti, tandem quos dimittere noluerant, etiam festinare coegerunt.
10.1.10
POST aquas in sanguinem uersas ardentibus siti grauiora adferentes poenarum remedia quam poenas, POST horridos ranarum squalores per omnia munda inmundaque reptantes, POST ignitas sciniphes et nusquam, toto aere uibrante, uitabiles,
10.1.11
POST muscas caninas etiam per interiora membrorum horridis motibus cursitantes acerbeque inferentes tam grauia tormenta quam turpia, POST omnium pecorum et iumentorum repentinam ruinam stragemque generalem, POST uesicas efferuescentes ulceraque manantia et, ut ipsi dicere maluerunt, scabiem ac uitiliginem totis corporibus erumpentem,
10.1.12
POST grandinem cum igne permixtam, passim homines armenta atque arbores proterentem, POST lucustarum nubes, exhaustis omnibus ipsas quoque radices seminum persequentes. POST tenebras imaginibus diras.
10.1.13
crassitudine palpabiles, diuturnitate ferales, postremo POST uniformem in tota Aegypto primitiuae subolis necem paremque per uniuersos orbitatum tempestatem— qui iubenti Deo non cesserant cessere punienti, sed mox pessima paenitentia dimissos persequi ausi, ultima nefandae peruicaciae expendere supplicia.
10.1.14
nam rex eorum uniuersum Aegypti exercitum curribus atque equitibus instructum in circumerrantes egit, cuius numerum hoc solo uel maxime argumento conicere possumus, quod eum sescenta milia uirorum timuerunt atque fugerunt.
10.1.15
sed protector depressorum et ultor contumacium Deus diuisit subito Rubrum mare ac dilatatis utrimque marginibus rigentium undarum in montis faciem latera erecta suspendit, ut inoffensi spe limitis prouocati, pii uiam desperatae salutis, impii foueam insperatae mortis intrarent.
10.1.16
itaque Hebraeis tuto per sicca gradientibus, refusis a tergo aquarum adstantium molibus, obruta est et interfecta cum rege suo uniuersa Aegypti multitudo, totaque prouincia plagis ante cruciata hac postrema interfectione uacuata est.
10.1.17
exstant etiam nunc certissima horum monumenta gestorum. nam tractus curruum rotarumque orbitae non solum in litore sed etiam in profundo, quousque uisus admittitur, peruidentur et, si forte ad tempus uel casu uel curiositate turbantur, continuo diuinitus in pristinam faciem uentis fluctibusque reparantur:
10.1.18
ut, quisque non docetur timorem Dei propalatae religionis studio, ira eius transactae ultionis terreatur exemplo.
10.1.19
his etiam temporibus adeo iugis et grauis aestus incanduit, ut sol per deuia transuectus uniuersum orbem non calore affecisse sed igne torruisse dicatur, inpressumque feruorem et Aethiops plus solitum et insolitum Scytha non tulerit; ex quo etiam quidam dum non concedunt Deo ineffabilem potentiam suam, inanes ratiunculas conquirentes ridiculam Phaethontis fabulam texuerunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note