Orosius, Paulus
Historiae Adversum Paganos
Paga 12.7.6
Choose a text
More by Orosius, Paulus
—
Opp Lat1
12.7.1
Anno ab Vrbe condita DCCCXXVU Traianus, genere Hispanus, undecimus ab Augusto reipublicae gubernacula Nerua tradente suscepit ac per annos decem et nouem tenuit.
12.7.2
apud Agrippinam Galliae urbem insignia sumpsit imperii; mox Germaniam trans Rhenum in pristinum statum reduxit; trans Danuuium multas gentes subegit; regiones autem trabs Euphraten et Tigrin sitas prouincias fecit;
12.7.3
Seleuciam et Ctesiphontem et Babylonem occupauit in persequendis sane Christianis errore deceptus tertius a Nerone, cum passim repertos cogi ad sacrificandum idolis ac detrectantes interfici praecepisset plurimique interficerentur, Plinii Secundi, qui inter ceteros iudices persecutor datus fuerat, relatu admonitus, eos homines praeter confessionem Christi honestaque conuenticula nihil contrarium Romanis legibus facere, fiducia sane innocentis confessionis nemini mortem grauem ac formidulosam uideri, rescriptis ilico lenioribus temperauit edictum.
12.7.4
uerumtamen continuo Romae aurea domus, a Nerone totis priuatis publicisque rebus inpensis condita, repentino conflagrauit incendio, ut intellegeretur missa etiam ab alio persecutio in ipsius potissime monumentis, a quo primum exorta esset, atque in ipso auctore puniri.
12.7.5
terrae motu quattuor urbes Asiae subuersae, Elea Myrina Pitane Cyme, et Graeciae ciuitates duae, Opuntiorum et Oritorum; tres Galatiae ciuitates eodem terrae motu dirutae; Pantheum Romae fulmine concrematum; terrae motus in Antiochia paene totam subruit ciuitatem.
12.7.6
incredibili deinde motu sub uno tempore Iudaei quasi rabie efferati per diuersas terrarum partes exarserunt nam et per totam Libyam aduersus incolas atrocissima bella gesserunt: quae adeo tunc interfectis cultoribus desolata est, ut, nisi postea Hadrianus imperator collectas illuc aliunde colonias deduxisset, uacua penitus terra abraso habitatore mansisset.
12.7.7
Aegyptum uero totam et Cyrenen et Thebaidam cruentis seditionibus turbauerunt. in Alexandria autem commisso proelio uicti et adtriti sunt. in Mesopotamia quoque rebellantibus iussu imperatoris bellum inlatum est. itaque multa milia eorum uasta caede deleta sunt.
12.7.8
sane Salaminam urbem Cypri interfectis omnibus accolis deleuerunt. Traianus, ut quidam ferunt, apud Seleuciam Isauriae urbem profluuio uentris extinctus est.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).