Orosius, Paulus
Historiae Adversum Paganos
Paga 13.2.5
Choose a text
More by Orosius, Paulus
—
Opp Lat1
13.2.1
PAVLI OROSII
13.2.1
Anno qui proximus trecentesimo ab Vrbe condita fuit, dum legati ad Athenienses propter Solonis leges transferendas missi exspectantur, arma Romana funes pestilentiaque compesouit.
13.2.2
Ipso autem trecentesimo anno, hoc est olympiade nonagensima quinta, potestas consulum decemuiris tradita constituendarum legum Atticarum gratia magnam perniciem reipublicae inuexit.
13.2.3
nam primns ex decemniris cedentibus ceteris solus Appius Claudius sibi continuauit imperium, statimque aliorum coniuratio subsecuta est, ut more contempto, quo insigne imperii penes unum potestas autem communis erat, omnes omnia propriis libidinibus agitarent.
13.2.4
itaque inter cetera, quae insolentissime euncti praesumebant, repente singuli cum duodenis fascibus ceterisque imperatoriis insignibus processerunt:
13.2.5
et nouo improbae ordinationis incepto, ablegata religione consulum emicuit agmen tyrannorum, duabus tabulis legum ad decem priores additis, agentes insolentissimo fastu plurima, die, quo deponere magistratus mos erat, cum isdem insignibus processerunt.
13.2.6
maximam etiam Appii Claudii libido auxit inuidiam, qui ut Verginiae uirgini stuprum inferret, prius seruitutis causam intulit; quamobrem adactus Verginius pater dolore libertatis et pudore dedecoris protractam ad seruitutem filiam in conspectu populi pius parricida prostrauit.
13.2.7
qua populus necessitatis atrocitate permotus et periculo libertatis admonitus montem Auentinum occupauit armatus. nec tueri libertatem armis destitit, nisi postquam se coniuratorum conspiratio ipsis quoque honoribus abdicauit.
13.2.8
Tertia et quinta post centesimam olympiade per totum fere annum tam crebri tamque etiam graues in Italia terrae motus fuerunt, ut de innumeris quassationibus ac ruinis uillarum oppidorumque adsiduis Roma nuntiis fatigaretur,
13.2.9
deinde ita iugis et torrida siccitas fuit, ut praesentis tunc futurique anni
13.2.10
spem gignendis terrae tructibus abnegarit, lsdemque temporibus cum Fidenates hostes maximorum auxiliorum manu stipante terribiles Romanis arcibus imminerent, Aemilius tertium dictator magnam mali molem ipsis Fidenis uix captis depulit et sanauit.
13.2.11
tanta in ipsis erat malorum animorumque contentio, ut uel domesticas clades superfusa forinsecus bella oblitterarent uel post damna bellorum indutias relaxatas diuersae pestes caelo terraque excandescentes incessabili infestatione corrumperent.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).