Orosius, Paulus
Historiae Adversum Paganos
Paga 23.3.11
Choose a text
More by Orosius, Paulus
—
Opp Lat1
23.3.1
PAVLI OROSII HISTORIARVM ADVERSVM PAGANOS LIBER TERTIVS.
23.3.1
At ego nunc reuocor, ut per haec eadem tempora, quibus Romani ista perpessi sunt, quae inter se bella gesserint Macedonum duces reuoluam, qui mortuo Alexandro diuersas sortiti prouincias mutuis se bellis consumpserunt.
23.3.2
quorum ego tumultuosissimum tempus ita mihi spectare uideor, quasi aliqua inmensa castra per noctem de specula montis aspectans nihil in magno campi spatio praeter innumeros focos cernam.
23.3.3
ita per totum Macedoniae regnum, hoc est per uniuersam Asiam et plurimam Europae partem Libyaeque uel maximam, horrendi subito bellorum globi conluxerunt:
23.3.4
qui cum ea praecipue loca, in quibus exarsere, populati sunt, reliqua omnia terrore rumoris quasi fumi caligine turbauerunt.
23.3.5
sed nequaquam tantorum regum ac regnorum bella excidiaque explicabo, nisi prius ipsa cum regibus regna prodidero.
23.3.6
Igitur Alexander per duodecim annos trementem sub se orbem ferro pressit, principes uero eius quattuordecim annis dilaniauerunt et ueluti opimam praedam a magno leone prostratam auidi discerpsere catuli, seque ipsos inuicem in rixam inritatos praedae aemulatione fregerunt.
23.3.7
itaque prima Ptolemaeo Aegyptus et Africae Arabiaeque pars sorte prouenit. confinem huic prouinciae Syriam Laomedon Mitylinaeus, Ciliciam Philotas, Philo Illyrios accipiunt.
23.3.8
Mediae maiori Atropatas, minori socer Perdiccae praeponitur. Susiana gens Scyno, Phrygia maior Antigono Philippi filio adsignatur.
23.3.9
Lyciam et Pamphyliam Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur. Leonnatus minorem Phrygiam accipit.
23.3.10
Thracia et regiones Pontici maris Lysimacho, Cappadocia cum Paphlagonia Eumeni data. summa castrorum Seleuco Antiochi filio cessit; stipatoribus regis satellitibusque Cassander filius Antipatri praeficitur.
23.3.11
in Bactriana ulteriore et Indiae regionibus praefecti priores, qui sub Alexandro esse coeperant, permanserunt. Seres inter duos amnes Hydaspen et Indum constitutos Taxiles habuit.
23.3.12
in colonias in Indis conditas Python Agenoris filius mittitur. Parapamenos fine Caucasi montis Oxyarches accepit.
23.3.13
Arachossi Chedrosique Sibyrti decernuntur. Drancheos et Areos Statanor, Bactrianos Amyntas sortitur, Sogdianos Scythaeus, Statanor Parthos, Philippus Hyrcanios, Fratafernes Armenios, Tleptolemus Persas, Peucestes Babylonios, Archon Pelassos, Archelaus Mesopotamiam adepti sunt.
23.3.14
Igitur causa et origo bellorum epistula Alexandri regis fuit, qua iussit omnes exules patriae libertatique restitui potentes enim ciuitatum Graeciae timentes, ne exules recepta libertate ultionem meditarentur, a regno Macedonum defecerunt.
23.3.15
primi Athenienses, contracto triginta milium exercitu et ducentis nauibus, bellum cum Antipatro, cui Graecia sorte uenerat, gerunt, per Demosthenen quoque oratorem Sicyonam Argos et Corinthum ceterasque ciuitates sibi socias adiungunt, Antipatrum obsidione cingunt.
23.3.16
ibi dux eorum Leosthenes telo e muris iacto perfossus occiditur. Athenienses Leonnato, qui Antipatro auxilium ferebat, occurrunt eiusque copiis conminutis ipsum interficiunt.
23.3.17
Perdicca uero bellum Ariarato Cappadocum regi intulit eumque uicit. in qua uictoria nihil praeter uulnera et pericula conquisiuit, nam omnes ante inruptionem urbis suae succensis domibus suis se suaque omnia concremauerunt.
23.3.18
Post haec bellum inter Antigonum et Perdiccam oritur, grauissime multis prouinciis et insulis ob auxilia uel negata
23.3.19
uel praestita dilaceratis, diu deliberatum, utrum in Macedoniam bellum transferretur an in Asia gereretur: nouissime ipse Perdicca Aegyptum cum ingenti exercitu petit. sic Macedonia, in duas partes discurrentibus ducibus, in sua uiscera armatur.
23.3.20
Ptolemaeus Aegypti uiribus et Cyrenensibus copiis instructus occurrere bello Perdiccae parat. inter haec Neoptolemus et Eumenes cruentissimo inter se proelio digladiati sunt.
23.3.21
uictus Neoptolemus ad Antipatrum fugit: quem ut Eumenen de insperato opprimat perurguet: quod Eumenes futurum ratus, insidiantes insidiis capit.
23.3.22
in eo bello Polypercon occiditur, Neoptolemus et Eumenes mutuis uulneribus confossi, sed Neoptolemus interiit, Eumenes uictor euasit.
23.3.23
Perdicca cum Ptolemaeo acerbissimo bello congressus, amissis copiis ipse quoque interfectus est. Eumenes Python et Illyrius et Alceta frater Perdiccae a Macedonibus hostes pronuntiantur, bellumque aduersus eos Antigono decernitur.
23.3.24
Itaque Eumenes et Antigonus conlatis adnersum se maximis copiis conflixerunt. Eumenes uictus in quoddam castellum munitissimum fugit, unde auxilia Antipatri tunc potentissimi per legatos poposcit: quo nuntio territus Antigonus ab obsidione discessit.
23.3.25
sed nec sio Eumeni spes firma aut salus certa. quare ultimo consilio argyraspidas ob arma deargentata sic dictos, hoc est milites, qui sub Alexandro militauerant, in auxilium rogat:
23.3.26
qui fastidiose ducem in disponendo bello audientes ab Antigono uicti castrisque priuati, et uxores et liberos simulque omnia, quae sub Alexandro adquisierant, perdiderunt.
23.3.27
qui postea turpiter per legatos reddi sibi quae perdiderant, uictorem rogant. Antigonus autem redditurum pollicetur, si sibi uinctum Eumenen pertraherent.
23.3.28
ita illi spe recuperationis inlecti, dedecorissima proditione ducem suum, cuius signa paulo ante secuti fuerant.:, captiui ipsi captum catenatumque duxerunt et mox cum foedissima ignominia in exercitu Antigoni dispersi sunt.
23.3.29
interea Eurydice, Arridoei regis Macedonum uxor, multa sub nomine uiri nefaria gerit per Cassandrum, quem flagitiose cognitum ad summum fastigium per omnes honorum gradus prouexerat: qui ex libidine mulieris multas Graeciae ciuitates adflixit.
23.3.30
tunc Olympias, mater Alexandri regis, hortante Polyperconta, eum ab Epiro in Macedoniam prosequente Aeacida rege Molossorum ueniret et ab Eurydice finibus prohiberetur, adnitentibus Maoedonibus Arridaeum regem et Eurydicen iussit occidi.
23.3.31
quamquaM et ipsa Olympias continuo meritas crudelitatis poenas luit: nam cum muliebri audacia multas principum caedes ageret, audito aduentu Cassandri diffisa Macedonibus cum Roxa nuru sua et nepote Hercule in urbem Pydnam concedit:
23.3.32
ubi continuo per Cassandrum capta et interfecta est. filius Alexandri Magni cum matre in arcem Amphipolitanam custodiendus est missus.
23.3.33
Perdicca Alceta et Polyperconte ceterisque ducibus, quos commemorare longum est, diuersae partis occisis finita bella inter successores Alexandri uidebantur,
23.3.34
cum Antigonus ardene cupiditate dominandi liberandum bello Herculem regis filium ab obsidione simulat.
23.3.35
his cognitis Ptolemaeus et Cassander, inita cum Lysimacho et Seleuco societate bellum terra marique enixe instruunt. Antigonus in eo bello cum filio Demetrio uincitur.
23.3.36
Cassander Ptolemaeo in uictoria particeps factus cam Apolloniam rediret, inoidit in Auieniatas: qui propter intolerandae multitudinis ranas et mures relicto patrio solo et antiquis habitaculis emigrantes, nouas sedes praetenta interim pace requirebant.
23.3.37
sed Cassander et nirtutem et multitudinem gentis adgnoscens, ne adacti necessitate Macedoniam bello quaterent atque inuaderent, receptos in societatem in ultimis Macedoniae finibus conlocat.
23.3.38
inde cum iam Hercules Alexandri filius quattuordecim esset annorum, timens ne eum omnes quasi legitimum regem praeoptarent, occidendum tacite cum matre curauit.
23.3.39
ptolemaeus iterum cum Demetrio nauali proelio conflixit et cum omnem paene classem atque exercitum perdidisset, uictus in Aegyptum refugit.
23.3.40
hac uictoria elatus Antigonus, regem se cum Demetrio filio appellari iubet: quod exemplum omnes secuti regium sibi nomen dignitatemque sumpserunt.
23.3.41
igitur Ptolemaeus et Cassander ceterique alterius factionis duces cum decipi se ab Antigono singillatim uiderent, per epistulas se inuicem confirmantes coeundi in unum tempus locumque condicunt et bellum aduersus Antigonum communibus uiribus instruunt.
23.3.42
Cassander finitimorum bellis inplicitus Lysimachum, clarissimum inter omnes ducem, cum ingenti manu pro se sociis in auxilium misit.
23.3.43
Seleucus quoque ex Asia maiore descendens nouus Antigono hostis accessit. hic siquidem Seleucus plurima per Orientem inter socios regni Macedonici bella gessit.
23.3.44
principio Babylonam bello expugnauit et cepit. Bactrianos Donis motibus adsurgentes perdomuit.
23.3.45
transitum deinde in Indiam fecit: quae post mortem Alexandri ueluti detracto excussoque a ceruicibus iugo praefectos eius occiderat, Androcotto quodam ad uindicandam libertatem duce. qui postea crudeliter in ciues agens, quos de externa dominatione defenderat ipse seruitio premebat.
23.3.46
cum hoc ergo Androcotto Seleucus quamuis multa et grauia bella gessisset, nouissime firmatis regni condicionibus et pacta pace discessit.
23.3.47
Adunatis itaque copiis Ptolemaei sociorumque eius, pugna committitur: cuius quanto potentior apparatus tanto ruina grauior fuit, nam in ea tunc totius paene Macedonici regni uires conciderunt.
23.3.48
in ipso bello Antigonus occisus est; sed finis belli huius initium alterius fuit: nam cum uictoribus de praeda non conueniret, iterum in duas factiones diducuntur: Seleucus Demetrio, Ptolemaeus Lysimacho iungitur;
23.3.49
Cassandro defuncto filius Philippus succedit. sic quasi ex integro noua Macedoniae bella nascuntur.
23.3.50
Antipater Theseslanicen matrem saam, Cassandri uxorem, quamuis miserabiliter pro uita precantem, manu sua transuerberauit.
23.3.51
Alexander frater eius dum bellum aduersus fratrem ob ultionem matris instruit, a Demetrio, cuius auxilium petierat, ciroumuentus occiditur.
23.3.52
Lysimachus cum Dori regis Thraoum infestissimo bello urgueretur, aduersus Demetrium pugnare non potuit.
23.3.53
Demetrius augmento Graeciae et totius Macedoniae elatus, in Asiam transire disponit.
23.3.54
Ptolemaeus autem et Seleucus et Lysimachus experti priore certamine, quantae uires essent concordiae, iterum societate pacta adunatisque exercitibus, bellum in Europam transferunt aduersus Demetrium.
23.3.55
his se comitem et belli socium Pyrrhus rex Epiri iungit, sperans Demetrium Macedonia posse depelli. nec spes frustra fuit: quippe exercitu eius corrupto ipsoque in fugam acto, regnum Macedoniae Pyrrhus inuasit.
23.3.56
deinde Lysimachus generum suum Antipatrum insidiantem sibi interfecit filiumque suum Agathoclem ultra humanum morem perosus occidit.
23.3.57
Quibus quidem diebus Lysimachia ciuitas formidolosissimo terrae motu euersa, oppressoque populo suo crudele sepulchrum fuit.
23.3.58
Lysimachum autem adsiduis se parricidiis cruentantem omnes socii deseruerunt et ad Seleucum deficientes, pronum iam regem aemulatione regni, ut bellum Lysimacho inferret, hortati sunt.
23.3.59
res foedissimi spectaculi erat, duo reges, quorum Lysimachus annos natus LXXIIII, Seleucus autem LXXVII, de eripiendis alterutrum regnis concurrere, in acie stare, arma gerere.
23.3.60
ultimum hoc quidem bellum Alexandri commilitonum fuit, sed quod ad exemplum humanae miseriae fuerit reseruatum:
23.3.61
quippe cum orbem terrarum exstinctis iam xxxɪɪɪɪ Alexandri ducibus soli possiderent et angustissimos senectutis ac uitae suae terminos non aspicientes, angustos esse imperio suo totius mundi terminos arbitrabantur.
23.3.62
in eo bello Lysimachus, uel amissis uel interfectis prius ante hanc pugnam quindecim liberis, postremus occisus est. sio Lysimachus solutio pugnae Macedonicae fuit.
23.3.63
sed ne Seleucus quidem tanta uictoria inpune laetatus est: nam neque ipse post LXXVII annos quietem naturalis mortis inuenit, sed extortam sibi infeliciter uitam uelut immatura morte finiuit:
23.3.64
quippe insistente Ptolemaeo, cuius sororem Lysimachus in matrimonio habuerat, insidiis circumuentus occisus est.
23.3.65
Haec sunt inter parentes filios fratres ac socios consanguinitatis societatisque commercia. tanti apud illos diuina atque humana religio pendebatur.
23.3.66
erubescant sane de recordatione praeteritorum, qui nunc interuentu solius fidei Christianae ac medio tantum iurationis sacramento\' uiuere se cum hostibus nec pati hostilia sciunt;
23.3.67
quibus indubitatissime probatur, quia non, sicut illi antea, caesa iungebant foedera porca, sed quia nunc inter barbaros ac Romanos creatorem et dominum suum contestantes tantam fidem adhibita in sacramentum seruant euangelia, quantam tunc nec inter parentes ac filios potuit seruare natura.
23.3.68
Nunc autem finis Macedonici belli finis etiam libri fiat, praesertim cum iam abhinc Pyrrhi bella incipiant et mox Punica consequantur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).