Liberapolog
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/orosius-paulus" aria-label="More works by Orosius, Paulus">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
10.1
Itaque uniuersos homines arbitror, uel qui excellenti fide et sapientia praediti sunt uel qui se aliter habent, hoc, quod Deus omnia potest, uenerari\' credere confiteri. ideo enim generaliter ab uniuersa creatura dicitur omnipotens, quia omnia potest. et hoc est Deus solus qui ait: haec apud homines inpossibilia sunt. atque alibi docet dicens: sine me nihil potestis facere.
10.2
potest ergo omnia in homine, qui utique potest omnia. porro autem quid superbit terra et cinis, ut dicat\' homo potest), cum Deus possit? clamat apostolus: gratia eius sum quod sum, et gratia eius egena in me non fuit, sed abundantius illis omnibus laboraui: non ego autem, sed gratia Dei mecum. quid, inoaute praesumptor, aspicis, quia dixerit\' mecum\'?
10.3
attende, quia praemiserit non ego\'. quapropter inter haec duo uerba\' non ego) et\' mecum\' gratia Dei media est, cuius est uere et uelle et perficere pro bona uoluntate et tamen uoluntate hominis. unde et ille confisus est, ut diceret mecum\', qui dixerat non ego.
10.4
\' in uoluntate ergo hominis gratia diuinae uirtutis operatur, quae et hoc ipsum uelle donauit. ita conscientia hominis profitetur ut dioat non ego\'; gratia Dei largitur, ut\' mecum\'.
10.5
| clamat apostolus: cgratia Dei sum quod sum. meminerat enim Domini praedicantis: nemo uenit ad me, nisi quem Pater attraxerit; et rursum alibi: ego autem uobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi. et alio loco de Spiritu Sancto sic ait: expedit uobis, ut ego eam: nam si non abiero, non ueniet consolator ille ad uos; si autem iero, mittam eum ad uos.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).