Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liberapolog
Orosius, PaulusLiberapolo 12.3 · opp-lat1More by Orosius, Paulus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/orosius-paulus" aria-label="More works by Orosius, Paulus"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
12.1
Sed mearum ista partium non snnt latius indagare, praesertim unde beatissimi patres Augustinus et Hieronymus plenissimam conuictae haereseos probationem ocoidentalibus prouinciis tradiderunt. ad propositam supra redeam quaestionem, ad quam non fiduoia suscitatus ingenii sed iniuria motus acoessi.
12.2
dicis, posse in hoc saeculo esse hominem sine peccato cum Dei adiutorio. tu dicis\' potest homo\', ego dico potest Dens. tres in camino pueros aestuans introrsum flamma non laesit. quis eorum quod contra naturam factum est potuit: utrumne ipsi an quartus in medio eorum similis filio Dei?
12.3
leprosus exclamat: Domine, si uis, potes me mundare, possibilitate uoluntatem manifestans. uoluntatem possibilitate confirmans. ipse est enim solus, cui, cum uelit, posse subsistit. aocesserunt ad eum caeci, ut inluminarentur orantes; quibus ait Iesus: creditis, quod possim hoc facere? Dominus Christus summo praemio fidei dignum iudioat, si quis haeo filium Dei posse crediderit; et Britannicus noster mox, ut uoluerit, se posse confidit! fideli paralytico Dominus dicit: constans esto, fili:
12.4
dimissa sunt tibi peccata tua; et nunc nonus magister ministerque mensarum remissionem peccatorum de sua magis ausus est possibilitate praesumere, nec de Domino expectat audire! scribae non intellegentes ueritatem murmurant et dicunt: quis potest dimittere peccata nisi solus Deus.?; et hic abolita esse iudicat, quae Deum nesciat dimisisse!

Intertext edge

Open linked passage

Note