Liberapolog
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/orosius-paulus" aria-label="More works by Orosius, Paulus">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
16.1
ecce nunc et Pelagius, qui ausus est profiteri se esse sine macula atque peccato, consequenter arbitratur dignum se accipiendo librum atque iudicium, proximumque est, ut dicat sibi cego potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam\' et praeparet se in throno Christi futurum esse consortem.
16.2
miser homo, qui non potius intellegit praeparare se Antichristi aduentum praecursorem, qui cum fuerit reuelatus, extollit se super omne quod dicitur aut quod colitur Deus, iuxta hunc qui se iam conparat in coaequationem unici filii Dei.
16.3
agnus Dei, filius Dei, ut accipiat librum de manu Patris, praefert\' stigmata passionis, non iudicans perpetratam nisi in morte atque in resurrectione uictoriam; et ἀναμάρτητος mens uenire sibi posse perfectionem uitae inmaculatae manducanti bibenti dormientique confirmat!
16.4
Dominum nostrum Iesum post quadraginta dierum ieiunium ter diabolus temptans terque superatus reliquit et non reliquit in perpetuum sed ad tempus acrior usque ad mortem crucis apostolo perturbarique rediturus; et ἀπαϑὴς noster uictis sane, ut sibi uidetur, cum auctore temptationibus non posse se ultra temptari perturbarique confidit!
16.5
agnus ille perfectus, ille, qui non solum peccata non habet sed etiam tollit peccata mundi et qui habet septem cornua et oculos septem, non ita uentilare sufficiat temptatorem quin redeat; et noster hic mutilus, leuis in fronte, διόϕϑαλμος, non necessarium sibi aestimat munimen in capite, qui possibilitatem praesumit in carne!
16.6
miser, qui secundum Euangelium magis forte si caecus esset, pecoatum non haberet! sed forsitan, quia septem oculi septem spiritus sunt, abundare se his omnibus iactat et quasi interiorem hominem suum congestis septiformis gratiae uigere uirtutibus, praesertim qui sibi totidem dogmatum suorum titulis gloriatur.
16.7
unde fieri potest, ut iudicio suo se arbitretur spiritu sapientiae refertum, praecipue cum dicat facilia Dei esse mandata; spiritu intellectus sufficientem maxime, quo praenoscat et praedicat peccatores omnes simul cum impiis in aeternum ignem esse damnandos;
16.8
spiritu consilii diuitem, quo moneat malum nec cogitandum; spiritu uirtutis potentem, quo adfirmet posse esse hominem sine peccato; spiritu scientiae inflatum, quo sperat, nisi qui scientiam legis habuerit, sine peocato esse non posse;
16.9
spiritu pietatis exuberantem, quo doceat inimicum uelut amicum diligendum oblitus, quia ipse dixerit, inimico omnimodis non oredendum; spiritu timoris Dei cohonestatum, quo post multam crapulam nouissime expergefactus adiungit, posse hominem sine peccato esse non sine adiutorio Dei,
16.10
et per hos praesumptionum, ut arbitror, gradus non reformidat ascendere usque in id elatus, ut dicat, quia in similitudinem Christi perfecta sui potentia plenus in toto super eum descenderit Spiritus Sanctus et manserit;
16.11
cum tamen hoc illi soli a Patre Deo datum sit, eui etiam dedit nomen, quod est super omne nomen, qui solus sine peocato est et ingreditur sine macula, apud quem manet ipsum sanctificationis unguentum. nos autem in odorem unguentorum eius currimus et interim super nos aurae uitalis adflatu dulcia uitae spiramina Domino praecedente captamus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).