Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liberapolog
Orosius, PaulusLiberapolo 2.7 · opp-lat1More by Orosius, Paulus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/orosius-paulus" aria-label="More works by Orosius, Paulus"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
2.1
Contra hunc serpentem suffocantemque halitum multa utique beatissimi quos supra memorauimus uiri et multifaria saueolentia scripturarum unguenta conficiunt et ad reficienda aestuantium corda populorum fragrantissimum thymiama cum oblatione orationis incendunt.
2.2
sed hoc parum est, incerto propemodum auctore contendere et contraria substituendo contrariis infectum pestifero halitu aerem temperare, nisi ipsi in medium protrahantur proteranturque serpentes.
2.3
qui cum tuendi solius capitis causa reliquum conoisioni atque iniuriae corpus exponunt nihil damni arbitrantes ea tantum sui parte a periculo libera, quae multimodas uenenatasque in se obtinet linguas, si etiam membris omnibus amputentur: nobis sufficere uidetur temperando saltem putori satisfacere, ipsos autem a penetralibus non mouere?
2.4
— quasi ullus exhalationis fetidae finis sit nisi auctore finito- et inter haec illud Salomonis testimonium non occurrit? unus aedificans, alius destruens, quis eorum proficiet nisi labor?
2.5
stat etiam inmanissimus superbia Goliath carnali potentia tumidus, omnia se per se posse confidens capite manu, ac per totum insuper corpus plurimo aere uestitus, habens post se armigerum suum, qui etsi ipse non dimicat, cuncta tamen aeris ac ferri suffragia subministrat. et non mirum est, si competenter hunc locum prouidens Scriptura pronuntiat, ubi ait, Philistiim stabant super montem ex hac parte.
2.6
ab Ecclesia siquidem haereseos impugnator expellitur et nutriri in sinu Ecclesiae haereticus inuenitur, et propter hoc per Spiritum Sanctum inde Israel stare pronuntiatur, hinc hostis. et hoc saepe. nam et rex Dauid usque ad impium filium pius pater ab Hierusalem deposito regis habitu fugatur: ubi protinus Absalon tyrannus ingreditur.
2.7
stat ergo Goliath- pro dolor!— ex hac parte, id est in Ecclesia, et non solum stat, uerum et prouocat, simulque per dies plurimos sanctum Israel manifesti timoris exprobrat.

Intertext edge

Open linked passage

Note