Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liberapolog
Orosius, PaulusLiberapolo 23.1 · opp-lat1More by Orosius, Paulus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/orosius-paulus" aria-label="More works by Orosius, Paulus"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
23.1
De inmaculato autem ubicumque Scriptura pronuntiat; sicut Dauid ait beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege Domini, sana doctrina traditum reor, quia uere beati sint qui sunt inmaculati in uia, hoc est perfecta fide in ueritate gradientes, non declinantes haeretica prauitate neque in dexteram neque in sinistram.
23.2
uia Christus est, qui per Spiritum Sanctum ducit ad Patrem. igitur qui sine macula atque lepra nec conuiolatus ab his, quorum sermo serpit ut cancer, uenerandae gloriam Trinitatis audit credit intellegit, beatus in fide inmaculatusque consistit.
23.3
ex quo etiam dicitur ad Abraham: ambula coram me et esto sine macula. necessario enim Abraham— qui credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam; ut sit in eo quo credidit, uidit et gauisus est— perfectus ac sine macula commonetur, multarum gentium pater constitutus in fide et fidelium sinus, in requie ut simus omnes, qui speramus in Deo cum fideli Abraham.
23.4
beati inmaculati in uia, scriptum est; per fidem enim ambulamus non per speciem. at uero si uis de inmacalato qualem Dauid orans quaerit audire, uanam possibilitatis tuae depone fiduciam, et prostratus in precibus cum propheta oratione coniungere, flens pariter ac dicens: delicta quis intellegit? ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce seruo tuo. si enim mihi non fuerint dominati, tunc inmaculatus ero.
23.5
infelix ego homo delicta, quae nondum intellego, quando uitabo? Petrus diligit Christum nec umquam a dilectione declinat, testimonio dilectionis Domini nunc petra fundamenti Ecclesiae constituitur, nunc satanae uocabulo deprauatur. unum atque idem semper operanti nunc dicitur non reuelauit hoc tibi caro et sanguis, sed pater meus, qui est in caelis, nunc rursus ingeritur non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.
23.6
apostolns diligendo electus est diligendo confusus, habens pro nimio amore peccatum. siquidem adnuntianti de passione sua Domino amoris inpatientia dixerat: propitius tibi. esto; Domine; non erit istud tibi.

Intertext edge

Open linked passage

Note