Liberapolog
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/orosius-paulus" aria-label="More works by Orosius, Paulus">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
30.1
Contra has tam splendidas perspicuasque diuinorum nubes testimoniorum audiat laborans in gemitu suo mundus uniuersus Pelagium reclamantem atque humili ueritati non solum uerborum inpudentia sed etiam scriptorum cauteribus resistentem.
30.2
ait enim in epistula, quam supra nominauimus: uerum e contrario remisso ac fastidioso animo superborum ac nequam seruorum more in os Domini reclamamus, et dicimus\' durum est, arduum est, non possumus; homines sumus, fragili carne circumdamur\' et— o caecam insaniam!— et— o profanam temeritatem!— duplicis ignorantiae accusamus scientiae Dominum, ut uideatur nescire quod fecit, nescire quod iussit et quasi oblitus fragilitatis humanae, cuius auctor ipse est, inposuerit homini, quod ferre non possit. quid, rogo, hac praesumptione feralius?
30.3
quid hac increpatione peruersius? exprobras Ecclesiae catholicae, cuius nos uiscera sumus, quod quasi dicere desperando uideatur, quod Deus auctor hominis inposuerit homini quod ferre non possit:
30.4
cuius tamen fidelissima est et ore et humilitate professio, Deum et primo omnia possibilia praecepisse et nemine tamen possibilia complente— propter quod subditus fit omnis mundus Deo— postea pondus praecepti substituta gratiae indulgentia subleuasse.
30.5
ueramtamen ta, serue nequam et maligne, qui quod tibi dominus tuus remisit, a conseruis tuis conaris exigere: tuum primum sensum discutio et meum postea si uidetur explano.
30.6
tu qui non posse ferri onus legis dixisse quosdam arguis, ergo tu te ipsum ferre posse confidis? o miser, qui secundum quod scriptum est dicis in corde tuo: diues sum et ditatus sum et nullius rei egeo, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus.
30.7
numquid ad te locutus est Christns\' amen dico tibi, non tibi reuelauit caro et sanguis, sed pater meus qui est in caelis\'? numquid tibi dixit\' tu uocaberis Cephas*? numquid tibi spopondit super hanc petram fundabo ecclesiam meam?
30.8
adtende enim quid Petrus apostolus Spiritu Sancto docente commoneat, qui ait: et nunc ergo nos quid temptatis Deum, inponere iugum collo discentium, quod neque patres nostri neque nos ipsi potuimus portare? sed gratia domini nostri Iesu Christi credimus nos posse saluos fieri, sicut et illi.
30.9
Petrus apostolus dicit, quia ille nere Deum temptet, qui nunc homini onus legis moliatur inponere; contra autem tu obicis et minaris, quod ille criminetur iniustitiae Deum, qui per confessionem propriae infirmitatis ad gratiam spiritus a littera occidente confugiat.
30.10
Samuhel Helias Heliseus Esaias Hieremias Danihel Zacharias, omnes sancti uel iudices uel reges uel prophetae patres sine dubio nestri sunt et neminem patrum Petrus adfirmat sed neque semet ipsos, hoc est apostolos, cum essent Iudaei, onus legis ferre potuisse, sed fide Christi secundum spem gratiae fuisse saluatos.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).