Liberapolog
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/orosius-paulus" aria-label="More works by Orosius, Paulus">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
33.1
Itaque, quod solum et in quo solo liberum arbitrium pro- Scit, praebeat se unusquisque nostrum Deo terram uoluntariam: Dei enim agricultura sumus; Dei aedificatio sumus. mittat in agrum suum semen uerbum, credat in corde, ipse plantet, ipse riget, ipse fecundet, ipse tribuat incrementum, qui est uerus agricola.
33.2
quod solum tamen in nobis pobest uoluntaria deuotio, ad continendam in se radioem seminis et. nutriendos uberes partus fideliter subministret semperque orationibus suis agricolam suum, ne inimicus zizania superseminare possit, exsuscitet. haec sit eius in opere Dei co* operatio, cum spe non dubia et caritate sincera.
33.3
ait enim Dominus Iesus: ego sum uitis, uos estis palmites: quodcumque habet, de uite habet. non enim, inquit apostolus, tu radicem portas, sed radix te. quid se ergo extollit in fructibus, qui uidentur in eo, cum totum pertineat ad uitem non solum ut possit, uerum etiam ut sit? alioquin excidetur et in ignem mittetur. non enim palmes sed uitis potest, et quod uitis potest palmes ostendit.
33.4
sufficit ergo unicuique ut habeat; at uero unde et ubi habeat, et humiliter agnoscat et patienter expectet, ne, dum non habet et habere Se credit, id ipsum quod habet auferatur ab eo. primum hominem peccantem de paradiso eiecit Deus, deinde primum in cruce credentem in paradisum Christus induxit.
33.5
merito ergo quamdiu in paradiso non sum et in terra peregrinationis Adae maneo, sine peccato me esse non credo. si autem in paradisum gratia Dei transductus fuero, ibi perfectione mea et morte superata peccatoque deleto aeternam in conspectu Dei potentiae eius gloriam praedicabo.
33.6
Haee ego, ut potui, beatissimi sacerdotes, causa fidei et simplicitatis exposui. non mihi succenseant qui laeserunt, si in aliquo per conparationes nominum titulantur. de quaestionibus uero aequanimiter ferant magisque, si timorem Dei habent, gaudeant responsum fuisse quod uerum est.
33.7
ego teste Iesu Christo odisse me fateor haeresim, non haereticum, sed, sicut iustum est, interim propter haeresim haeretieum uito, quia et probaui et corripui. detestetur et damnet ore pariter ac manu et cunctis fraternitatis uinculo haerebit, quia scriptum est: inuicem onera uestra portate, et sic implebitis legem Christi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).