Liberapolog
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/orosius-paulus" aria-label="More works by Orosius, Paulus">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
4.1
Intromissum Pelagium unanimiter omnes interrogastis, an haec, quibus Augustinus episcopus respondisset, se docuisse cognosceret. ilico ille respondit: cet quis est mihi Augustinus?\' cumque uniuersi acclamarent, blasphemantem in episcopum, ex cuius ore Dominus uniuersae Africae unitatis indulserit sanitatem, non solum a conuentu illo uerum ab omni ecclesia pellendum, episcopus Iohannes ilico eum, hominem uidelicet laicum in consessu presbyterorum, reum haereseos manifestae in medio catholicorum sedere praecepit et deinde ait:
4.2
\' Augnstinus ego sum,\' ut scilicet persona quasi praesentis assumpta. liberius ex auctoritate eius qui laedebatur ignosceret et dolentium animos temperaret.
4.3
cui mox a nobis dictum est: csi Augustini personam sumis, Augustini sequere sententiam\'. tunc idem episcopus nobis omnibus ait:\' haec, quae leguntur, in alios dicta sunt, dicta autem de Pelagio suggerendum putatis; si in ipsum ergo Pelagium quid dicatis, expromite\'.
4.4
ego autem nobis annuentibus dixi: Telagius mihi dixit docere se, hominem posse esse sine peccato et mandata Dei facile custodire, si uelit\'. respondit Pelagius audientibus nobis:\' hoc et dixisse me et dicere, negare non possum).
4.5
ego ilico prosecutus sum:\' hoc in Caelestio Africana synodus detestata est; hoc Augustinus episcopus scriptis suis, sicut audistis, exhorruit; hoc in ipsius nunc Pelagii scriptis sua responsione condemnat;
4.6
hoc et beatus Hieronymus, cuius eloquium uniuersus Occidens, sicut ros in uellus, expectat— multi enim iam haeretici cum dogmatibus suis ipso oppugnante supplosi sunt— in epistula sua, quam nuper ad Ctesiphontem edidit, condemnauit, similiter et in libro, quem nunc scribit, collata in modum dialogi altercatione confutat. hoc est enim lubricum in ancistro draconem tenere, ne possit effugere\'.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).