Liberapolog
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/orosius-paulus" aria-label="More works by Orosius, Paulus">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
5.1
Porro autem episcopus Iohannes nihil horum audiens a nobis exigere conabatur, ut accusatores nos ipso iudice fatesremur. responsum saepissime est ab uniuersis: nos accusatores huius non sumus, sed quid fratres tui, patres nostri, senserint et decreuerint super hac haeresi, quam nunc laicus uulgo praedicat, intimamus, ne Ecclesiam, tuam praesertim ad cuius sinum conuolauimus, te ignorante conturbet\'.
5.2
at ille cum saepe nos docendi simulatione in aliquam professionis speciem temptaret inducere, dicens, quia ad Abraham dictum esset a Domino: ambula coram me et esto sine macula, et Zachariam atque Elisabeth pronuntiatos esse iustos ambos ante Dominum, incedentes in omnibus iustificationibus Domini sine querela;— quod quidem ab Origene dictum ab eo proferri compluribus nobis notum erat— cui responsum per me est: nos filii Ecclesiae catholicae sumus; non exigas a nobis, pater, ut doctores super doctores esse. audeamus aut iudices super iudices. patres, quos uniuersa per Orbem Ecclesia probat, quorum communioni uos adhaerere gaudetis, damnabilia haec esse dogmata decreuerunt: illis probantibus nos oboedire dignum est. cur interrogas filios quid sentiant, cum patres audias quid decernant?\'
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).