Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liberapolog
Orosius, PaulusLiberapolo 6.2 · opp-lat1More by Orosius, Paulus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/orosius-paulus" aria-label="More works by Orosius, Paulus"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
6.1
Ad quod ille diu disputans et nostris propter imperitiam ignoti nobis interpretis— quem saepissime uiri primarii et religiosi Passerio et Auitus presbyteri et Domnus exduce uel praue interpretantem uel plura subprimentem uel alia ex aliis suggerentem confutauerunt— nostris, ut dixi, actionibus uel interpolatis plerumque uel tacitis, episcopus Iohannes ait:
6.2
\' si sine adiutorio Dei hoc hominem posse diceret, pessimum et damnabile erat; nunc autem cum adiciat, posse hominem esse sine peccato non sine adiutorio Dei, uos quid dicitis? an
6.3
forte uos Dei adiutorium denegatis?\' cui respondi ego:\' testibus et testificantibus etiam nunc uobis et supra memoratis uiris anathema ei, qui negat adiutorium Dei. ego certe non nego, praecipue cum e contrario in haeretioos confutarim\'.
6.4
dein cum, intellecto iudice et interprete prodito, clamaremus, Latinum esse haereticum, nos Latinos, haeresim Latinis magis partibus notam Latinis iudicibus disserendam, ac se paene impudenter ad iudicandum— cum quidem nos accusatores non essemus— et unus et suspectus ingereret, dici a pluribus necessarium fuit:\' non potest quisquam idem et haereticus esse et aduocatus et iudex\'.
6.5
multisque aliis actitatis Iohannes episcopus nouissimam sententiam protulit, confirmans tandem postulationem intentionemque nostram, ut ad beatum Innocentium, papam Romanum, fratres et epistulae mitterentur, uniuersis quod ille decerneret secuturis, sed ut haereticus Pelagius imposito sibi eatenus silentio conticesceret et ut nostri ab insultatione conuicti Iohannis confessique cessarent. uniuersi in hanc sententiam consensimus; gratiarum actione celebrata, pace facta et consummata ad pacis testimonium oratione discessimus.

Intertext edge

Open linked passage

Note