Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Liberapolog
Orosius, PaulusLiberapolo 7.1 · opp-lat1More by Orosius, Paulus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/orosius-paulus" aria-label="More works by Orosius, Paulus"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
7.1
Nunc autem cum post dies XL et vn primo enoaeniorum die, ut solitus eram quando aderam, ad obsequium Iohannis episcopi cucurrissem, statim ab eo notam falsi criminis pro gratia salutationis accepi. ait enim mihi:\' quare ad me uenis, homo qui blasphemastif?\' nolens, ut credo, intellegi: noli me tangere, quia mundus sum et absque peccato. at ego nihil mihi conscius interrogaui:
7.2
cquando aut quo audiente aut cuiusmodi illud est dictum, quod blasphemiae possit adscribi? episcopus respondit:( ego te audiui dixisse, quia nec cum Dei adiutorio possit esse homo sine peccato\'.
7.3
ego quidem, beatissimi saoerdotes, sicut et nos testes estis et uniuersa fraternitas et praeterea sancti uiri qui huic testimonio amore ueritatis adsistunt, statim testificatus sum dicens, quia eiusmodi uerbum, quod nunc a me dictum episcopus intenderit, numquam de ore meo antea processisset. quamquam hanc inconuenientiam miserae falsitatis ruminans saepius crebra expositione non tam me probasse quam alium uidear prodidisse.
7.4
concedo enim, ut, qualecumque dictum illud est, dixerim: quomodo Latinum expers Latinitatis Graecus audinit? aut, si audiuit sacrilegum uerbum, cur non statim coarguit blasphemantem uel, ut lenius ageret, quasi incautum filium pius pater de cohibenda licentia periculosi sermonis admonuit?
7.5
sed e contrario post plurimam magni temporis obliuionem ipse per se accusationem intulit, ipse testimonium perhibuit, ipse iudicium promulgauit, omnium scelerum officia in suae personae auctoritatem suscipiens, praesertim euangelica lectione diligenter instructus, Dominum nostrum Iesum nisi testimonio principis non fuisse damnatum.
7.6
ex alio mihi latere fratres mei adsistebant, ex alio falsi fratres. deinde in consessu eodem ex una mecum parte consederant Auitus et Vitalis presbyteri, ex alia nescio quis ignotus interpres et deinde probati et saeculo et Deo uiri Passerio presbyter et Domnus exduce:
7.7
qui ambo ut pro experientia ac fide sua adesse interpretes dignarentur, ipso conueniente episcopo lohanne a corona. uestra conrogati deductique conuenerant.
7.8
medius quoque uobis ipse fuit, quem in illa tunc circumstantia non minus audisse quam uidisse mirandum est, quomodo sermo dimissus tantos aduersarios collegas auditoresque praeterierit et inscias aures gnari auditoris intrauerit.

Intertext edge

Open linked passage

Note