Liberapolog
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/orosius-paulus" aria-label="More works by Orosius, Paulus">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
8.1
Sed ego calore ueritatis inpulsus satis urgueor: excedo professionis modum. concedendum est magis, ut interpres errasse dicendo quam episcopus audiendo finxisse uideatur et nunc ad uicem meroedis quam haereticis praestitit exigendae falsos in adiutorium sui testes quaerere;
8.2
quippe cum mirari iam nemo debeat conquiri et existere falsos testes in Hierusalem a sacerdotibus atque senioribus: hoc sanguis Stephani clamabat, hoc dominicae crucis uexilla significant, hoc etiam nunc excitata per eos manifestat iniuria. sed haec utrum ab episcopo temere credita an malitiose ficta an ignare subaudita uideantur, Christo iudiei discutienda commendo.
8.3
sabsit a tne umquam, ut ego pauper, peooator, ignotas episcopum et praecipue Hierosolymae audeam ad episcopos prouocare. mea mihi apud eminentissimam Trinitatem omnipotentiae Dei et apud uniuersos seruos eius eatholioos simplicitas et probatio sat est.
8.4
testem inuoco Deum super animam meam, beatissimi sacerdotes, scientibus haec eadem uobis mecumque testantibus, nullam me in illo conuentu uestro ore meo protulisse blasphemiam neque huiuscemodi uerba quae mihi ab episcopo Iohanne sunt obiecta dixisse, hoc est, etiam cum adiutorio Dei non posse esse hominem sine peccato.
8.5
satisfactum etiam contentioni opinionis, ignarae nobis, ideo nolo, ne forte a uobis quidem non auditum, a me tamen dictum putantes testimonio laboretis ambiguo; uulgo autem rumorique propterea, ne, dum episcopum mentiri posse non crederet, alia innocentem oredulitate peccaret. et inde quis ignoret auctores uel in accusatione Susannae uel in lapidatione Nabuthae?
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).