Liberapolog
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/orosius-paulus" aria-label="More works by Orosius, Paulus">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
9.1
Et, ne forte quis nesoiat, in Hierosolymam numquam ad effundendum sanguinem Christianum uel argenti suffragia uel flagella militum defuisse, nunc, quoniam ab hoc qualicumque uerbo esse me liberum reor, liberum fide uestra, liberum conscientia mea, ipsius uerbi ambiguitate discussa conabor exquirere, hi qui ita nos respondisse adserunt, qualiter ipsi interrogasse uideantur. forsitan per modum interrogationis ipsorum arcanum dogmatis denudabitur, ut reciprocis feriendo uulneribus emissorem suum remissa certius tela castigent.
9.2
ait enim a nobis esse responsum:\' nec cum Dei adiutorio potest homo esse sine peccato*. hoc si quisquam. hominum ita dicendum putet, ut sub infirmitate hominis Deum non posse confirmet et omnipotentiae Dei aliquid inpossibile suspioetur in omni creatura caelestium et terrestrium et infernorum, hunc non tantum sententia mea dixerim blasphemum anathema detestandum, sed etiam uel in exemplum Nadab et Abiu diuino igne damnandum uel iuxta perditionem Dathan atque Abiron hiatu terrae receptum uiuum ad inferna mergendum.
9.3
utrique siquidem praesumptione cordis Dei potentiae derogarunt uel illi, dam ignem alienum, quasi hoc indigeret Deus, offerunt, uel isti, dum resistentes Moysi in terram repromissionis introduci se posse diffidunt.
9.4
Deus omnia potest et quae unlt semper potest, quam potens in faoiendo de nihilo tam facilis in perficiendo de facto. ipsi enim sibi subest, cum uelit, posse. hoc indulta secundum spiritum gratia confitetur, hoc secundum litteram lex conscripta testatur, hoc in uniuersis lex naturalis intellegit, hoc ordinatissimus mundi motus ostendit.
9.5
quis enim gentilium hoc audeat dicere, cui in prospectu semper sunt caeli terraeque ac maris elementa distincta?
9.6
quia Iudaeorum hoc suspioari queat, ad quem traditae per Moysen legis scientia quantulacumque peruenerit, cum scriptum et agnoscat et credat, nuda discissis Erythraei maris luotibus profunda patuisse et tutum iter in pelago pediti praebuisse
9.7
terreno, diuisumque Iordanem resupims in fontem refluxisse gurgitibus, uel mortalem in corpore Heliam euectum flammei currus igne nec laesum, uel praeparatis onustum escis Abacuc, ut ieiuno inter esurientes feras iusto prandium ministraret, ut uulgata narrat editio, in momento diei a Iudaea. in Babyloniam translatum fuisse protinus ac relatum?
9.8
quis hoc Christianus in cor suum uel in atomo cogitationis admittat, qui sciat Lazarum quadriduanum mortuum fetentibus membris ac liquida iam intra semet pelle fluitantibus Domini deuoto prosiluisse seruitio; qui legerit caecum a natiuitate eundemque iam aetatem habentem uel factis subito uel refectis uiguisse luminibus;
9.9
qui probauerit uentos fluctus ao tempestates simulque inuicem elementa rixantia dominicae increpationis audito mansuetasse praecepto; qui credat Petrum, carnali sarcina grauem et ter Dominum continuo negaturum, super tumidos fluctus pendulis incessisse uestigiis?
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).