Orosius385-420
Historiae
Hist 4.23
Choose a text
More by Orosius (385-420)
—
7278 Histor
4.1
LIBER TERTIUS. PRAEFATIO.
4.1
144 Et superiore jam libro contestatus sum, et nunc necessarie repeto, secundum praeceptum tuum, de anteactis conflictationibus saeculi, nec omnia nec per omnia posse quae gesta, et sicut gesta sunt, explicari, quoniam magna atque innumera copiosissime, et a plurimis scripta sunt; scriptores autem etsi non easdem causas, easdem tamen res habuere propositas: quippe cum illi bella, nos bellorum miserias evolvamus. Praeterea ex hac ipsa, de qua queror, abundantia, angustia oritur mihi, et concludit me sollicitudo nodosior. Si enim aliqua studio brevitatis omitto, putabuntur aut mihi nunc defuisse, 145 aut in illo tunc tempore non fuisse. Si vero significare cuncta, nec exprimere studens, compendiosa brevitate succingo, obscura faciam: et ita apud plerosque erunt dicta, ut nec dicta videantur: maxime, cum e contrario nos vim rerum, non imaginem commendare curemus. Brevitas autem atque obscuritas, immo ut est semper obscura brevitas, etsi cognoscendi imaginem praefert, aufert tamen intelligendi vigorem. Sed ego, cum utrumque vitandum sciam, faciam, ut, quocumque modo alterutra temperentur, nec multa praetermissa, nec multum constricta videantur. 146
4.2
LIBER TERTIUS. CAPUT I. De pace jussu Artaxerxis regis per Graeciam facta, deque variis bellis ante illam pacem a Lacedaemoniis cum rege et Thebanis gestis, ubi de Conone.
4.2
Anno ab Urbe condita CCCLXIV quem annum sicut gravissimum propter ignotam sibi captivitatem Roma persensit, ita magnificum propter insolitam pacem Graecia habuit; eo siquidem tempore, quo Galli Romam captam incensamque tenuerunt ac vendiderunt, Artaxerxes, rex Persarum, discedere ab armis et quiescere in pace universam Graeciam per legatos praecepit, denuntians contradictorem pacis bello impetendum: quem ita jubentem potuissent utique Graeci tam constanter contemnere, quam fortiter saepe vicerunt, nisi porrectam undecumque occasionem, quam avide desideraverant, tam libenter hausissent: ostenderunt enim quam aegre admisere illa quae eatenus gesserunt, quae tam facile, indigna etiam conditione, deposuerunt: nam quid tam indignum liberis et fortibus viris, quam longe remoti, saepe victi, adhuc hostis, et deinde minitantis, imperio arma deponere, pacique servire? si non ipso tantum annuntiatae pacis sono per 147 corda cunctorum aegra belli tabuisset intentio: et, post diuturnas laborum vigilias, oscitantes ac stupefactos quies inopina laxasset, priusquam ipsam quietem voluntas pacta componeret. Unde autem tanta fatigatio omnium per totam Graeciam populorum corda corporaque oppresserit, quae efferos animos ignoto acquiescere otio tam facile persuasit, quam brevissime ostendam. Lacedaemonii, utpote homines, et Graeci homines, quo plura habebant, eo ampliora cupientes, postquam Atheniensium potiti sunt, universam Asiam spe dominationis hauserunt. Itaque toti Orienti bellum moventes, Dereyllidam ducem in hanc militiam legunt, qui cum sibi adversus duos potentissimos Artaxerxis Persarum regis praefectos, Pharnabazum et Tissafernem pugnandum videret, proviso ad tempus consilio, ut pondus geminae congressionis eluderet, unum denuntiato bello appetit, alterum pacta pace suspendit. Pharnabazus Tissafernem apud Artaxerxem, communem tunc regem, defert ut proditorem, praesertim qui cum hoste belli tempore de foederis conditione pepigisset: hortaturque 148 regem, ut in locum ejus Cononem, Atheniensem virum, qui tunc forte apud Cyprum exsulabat, ducem navali bello constituat. Acceptis igitur quingentis argenti talentis, Conon per Pharnabazum evocatur, classique praeficitur, quibus compertis, Lacedaemonii et ipsi auxilia navalis belli a rege Aegypti Hercynione per legatos petunt, atquo centum instructas triremes et sexcenta millia modium frumenti acceperunt: a sociis etiam undique magna contraxere subsidia. Cui militiae consensu omnium, Agesilaum ducem decreverunt, virum pede claudum, sed qui in difficillimo rerum statu mallent sibi regem claudicare quam regnum. Raro umquam ita pares omni industria duces in unum coiere bellum, qui acerbissimis invicem praeliis fatigati, et multo sanguine obliti, velut invicti ab alterutro recesserunt. Igitur Conon, accepto iterum, per se ipsum, a rege Magno, stipendio, reversus ad classem, invadit hostiles agros, turres, castella, caeteraque praesidia expugnat: et veluti effusa tempestas, quacumque incubuit, cuncta prosternit. Lacedaemonii vero domesticis malis circumventi, externis inhiare desistunt, abjiciuntque spem dominationis, imminente periculo servitutis: Agesilaum autem, quem cum exercitu in Asiam miserant, 149 ad subsidium patriae revocant. Interea Pisander, dux apud Spartam per Agesilaum regem relictus, maximam munitissimamque tunc classem instruxerat, motus aemulatione virtutis Agesilai, ut, illo pedestrem expeditionem agitante, ipse quoque navali discursu oram maritimam pervagaretur. Conon vero susceptum negotium duplici cura intendebat, debens sociis sollicitudinem, patriae fidem: ut huic exhiberet naturam, illis praeberet industriam: in hoc propensior civibus, quod quieti libertatique eorum alieni sanguinis discrimen impenderet, et pugnaret adversus insolentissimos hostes periculo regis, praemio patriae. Conserunt itaque navale certamen Persae Conone, Spartani Pisandro duce: milltes, remiges, ipsique ductores, uno pariter in mutuam caedem ardore rapiuntur. Magnitudinem atque atrocitatem belli 150 istius, inclinatus ex hoc semper in posterum Lacedaemoniorum status, prodit. Namque ex illo fluere ac retro sublapsa referri spes Spartanorum visa, donec assurgendo aegre, ac misere recidendo, confecta, et potestate careret, et nomine. Atheniensibus vero haec eadem pugna initium recuperandae potentiae, sicut Lacedaemoniis amittendae, fuit. Primi igitur Thebani, auxilio Atheniensium fulti, superiore clade saucios ac trepidos aggrediuntur, multa animati fiducia propter virtutem atque industriam Epaminondae ducis sui, cum quo sibi facile obtinere posse imperium totius Graeciae videbantur. Fit itaque terrestre praelium, Thebanis minimo negotio vincentibus. Vincitur etiam hoc conflictu Lysander et occiditur. Pausanias quoque, dux Lacedaemoniorum, 151 insimulatus proditionis, in exsilium truditur. Thebani autem victoria potiti, collecta universi exercitus manu, Spartam contendunt, putantes se vacuam praesidio civitatem nullo intraturos negotio, cujus jam omnes pene copias cum ipso rege delessent, atque ab omnibus sociis destitutos viderent. Lacedaemonii periculo civitatis impulsi, habito inexercitati militis qualicumque delectu, obviam hosti procedunt. Sed victis semel, adversus victores obsistendi nec virtus nec animus erat. Cum igitur caedes tantum unius pene partis ageretur, repente rex Agesilaus, arcessitus ex Asia, improvisus bello supervenit: Thebanos jam successu duplicis victoriae laetiores segnioresque aggreditur: nec difficile superat, maxime cum adhuc apud ipsum pene integrae vires haberentur. Ipse tamen Agesilaus graviter vulneratur. At vero Athenienses, cum comperissent insperata Lacedaemonios victoria sublevatos, pristinae servitutis, de qua tunc respirare vix coeperant, trepidi metu, exercitum contrahunt, eumque Boeotiis in auxilium adjungunt, commissum Iphicrati duci, qui adolescens admodum, vixdum annos viginti natus, infirmitatem aetatis maturitate animi muniebat. Conon quoque, vir quidem Atheniensis, dux autem Persici exercitus, audito Agesilai reditu, ad populandos Lacedaemoniorum agros revertitur. Ita Spartani, strepitu circumsonantium undique hostium clausi atque exterriti, ultima propemodum desperatione tabuerunt. Sed Conon, postquam 152 vasta hostilis soli populatione satiatus est, Athenas pergit, in maximo gaudio civium ipse tristis, quippe cum videret urbem, populo quondam cultuque ornatissimam, nunc miserabili ruinarum ac desolationis squalore confectam. Itaque magnum pietatis miserationisque monumentum in reparatione ejus operatus est. Namque eam, a Lacedaemoniis exinanitam, Lacedaemoniorum praedis replevit. Persis incendentibus concrematam, Persis aedificantibus reformavit. Interea Artaxerxes, rex Persarum, sicut principio dictum est, universis Graeciae populis per legatos, ut ab armis discederent, et paci acquiescerent, imperavit: non quod misericorditer fessis consuleret, sed, ne se in Aegypto bellis occupato, aliqua in regnum suum tentaretur irruptio.
4.3
LIBER TERTIUS. CAPUT II. De Lacedaemoniorum offensione in Arcadia, victoria Thebanorum, Epaminondae morte, cum Epilogo dictorum.
4.3
Cunctis igitur Graecis optatissima quiete resolutis, domesticoque otio torpentibus, Lacedaemonii, inquieti magis quam strenui, et furore potius, quam virtute intolerabiles, post bella deposita tentant 153 furta bellorum. Nam speculati absentiam Arcadum, castellum eorum repentina irruptione perfringunt. Arcades vero, exciti injuria, juncto sibi Thebanorum auxilio, amissa furto, bello repetunt. In eo praelio Archidamus, dux Lacedaemoniorum, vulneratus, cum jam caedi suos ut victos videret, occisorum corpora per praeconem ad sepulturam poscit: quod signum victoriae traditae inter Graecos haberi solet. Thebani autem hac confessione contenti, dato parcendi signo, finem dedere certamini. Paucis deinde intervenientibus induciarum diebus, Lacedaemoniis ad alia bella conversis, Thebani cum Epaminonda duce, de invadenda Lacedaemonia, quasi secura et destituta, cepere fiduciam. Taciti, intempesta nocte, Lacedaemonem veniunt: 154 sed non ita incautam vel indefensam, sicut rebantur, offendunt. Armati enim senes cum reliqua turba imbellis aetatis, praecognito adventu hostium, in ipsis se portarum angustiis objecerunt, et, adversus quindecim millia militum, vix centum confecti aevo homines proruperunt. His itaque tantam molem belli sustinentibus, juventus superveniens congredi adversus Thebanos aperto certamine incunctanter decrevit. Commisso praelio, cum Lacedaemonii vincerentur, repente Epaminondas, dux Thebanorum, incautius dimicans, vulneratur. Quare dum his ex dolore metus, illis ex gaudio stupor nascitur, veluti ex consensu tacito utrimque discessum est. Epaminondas autem, graviter saucius, cum de victoria suorum comperisset, scutumque exosculatus esset, remota manu qua vulnus occluserat, egressum sanguinis ac mortis patefecit introitum: cujus mortem sic Thebanorum perditio subsecuta est, ut non perdidisse ducem, sed ipsi cum eo tunc perisse viderentur. Contexui indigestae historiae inextricabilem cratem, atque incertos bellorum orbes, huc et illuc lymphatico furore gestorum, verbis e vestigio secutus implicui: quoniam tanto( ut video) inordinatius scripsi, quanto magis ordinem custodivi. Improba dominandi Lacedaemoniorum cupiditas, quantis populis, qualibus urbibus, quibus provinciis, cujusmodi odiorum motus, quantas causas certaminum suscitarit, quis vel numero, vel ordine, vel ratione disponat? cum ipsi quoque non plus afflicti bellis quam bellorum confusione referantur: siquidem, tracto per aliquot aetates hoc continuo bello, Athenienses, Lacedaemonii, Arcades. Boeotii, Thebani, 155 postremo Graecia, Asia, Persis, atque Aegyptus cum Libya, insulisque maximis, navales simul pedestresque conflictus indiscretis egere discursibus. Referre caesa hominum millia non possem, etiam si bella numerarem. At nunc increpet haec tempora atque illa collaudet, quicumque nescit hosce omnes istarum urbium provinciarumque populos, ita nunc in solis ludis ac theatris consenescere, sicuti tunc in castris maxime praeliisque tabuisse. Florentissima illa, et totius tunc imperium Orientis affectans, Lacedaemoniorum civitas, vix centum habere potuit senes: ita incessabilibus circumventa malis, immaturas misere expendebat aetates: et queruntur nunc homines, quorum refertae pueris et senibus civitates, secura juvenum peregrinatione ditantur, pacificisque exercitiis stipendia domesticae voluptatis acquirunt? nisi forte( ut assolent humanae mutabilitati omnia sordere praesentia) novitates rerum actu audituque prurientibus, ipsa etiam vita fastidio est.
4.4
LIBER TERTIUS. CAPUT III. Terraemotus Achaiae collatus cum Constantinopolitano. Romani civitates aliquot capiunt.
4.4
Anno ab Urbe condita CCCLXXVI saevissimo terraemotu Achaia universa concussa est, et duae tunc civitates, id est, Bura et Helice, abruptis locorum hiatibus devoratae sunt. At ego nunc e contrario poteram similia in diebus nostris apud Constantinopolim, aeque 156 modo principem gentium, praedicta et facta, sed non perfecta narrare, cum, post terribilem denuntiationem conscientiamque mali sui praesciam, subter commota funditus terra tremeret, et desuper fusa coelitus flamma penderet, donec orationibus Arcadii principis et populi Christiani, praesentem perditionem Deus exoratus averteret: probans se solum esse et conservatorem humilium, et punitorem malorum. Sed haec, ut commemorata sint magis quam explicata, verecundiae concesserim, ut et qui scit, recolat, et qui nescit, inquirat. Interea Romani, qui per septuaginta annos ab urbe Volscorum, praeterea Faliscorum, Aequorum, et Sutrinorum, subacti et attriti, assiduis bellis conficiebantur, tandem in suprascriptis diebus, Camillo duce, easdem cepere civitates, et redivivo finem dedere certamini. Praenestinos etiam eodem tempore, qui usque ad portam Romae bellando et caedendo pervenerant, ad flumen Alliam, T. Quinctio pugnante, vicerunt. 157
4.5
LIBER TERTIUS. CAPUT IV. De pestilentia gravissima, ejusque expiatione.
4.5
Anno ab Urbe condita CCCLXXXIV L. Genucio, et Q. Servilio consulibus, ingens universam Romam pestilentia corripuit: non, ut assolet plus minusve solito temporum turbata temperies, hoc est, aut intempestiva siccitas hiemis, aut repentinus calor veris, aut incongruus humor aestatis, vel autumni divitis indigesta illecebra, insuper etiam exspirata de Calabris saltibus aura corrumpens, repentinos acutarum infirmitatum afferre transcursus: sed gravis diuturnaque in nullo dispar sexu, in nulla aetate dissimilis, generali cunctos per biennium jugiter tabe confecit: ut etiam quos non egit in mortem, turpi macie exinanitos afflictosque dimiserit. Conquerentur hoc( ut arbitror) loco obtrectatores temporis Christiani, si forte silentio praeterierim, quibus tunc caerimoniis Romani placaverint deos, et sedaverint morbos. Cum pestilentia in lies crudesceret, auctores suasere pontifices, ut ludi scaenici diis expetentibus ederentur: ita pro depellenda temporali peste corporum, arcessitus est perpetuus morbus animorum. Uber nunc quidem 158 mihi iste doloris atque increpationis locus est, sed, in quo jam Reverentia tua studium sapientiae et veritatis exercuit, mihi super eo audere fas non est. Commonuisse me satis sit, et ex qualibet intentione lectorem ad illius lectionis plenitudinem remisisse.
4.6
LIBER TERTIUS. CAPUT V. Ingens terrae hiatus medio Romae apparuit, quem Marcus Curtius praecipitio sui avertit.
4.6
Sequitur hanc miseram luem, miserioremque ejus expiationem proximo anno satis triste prodigium. Repente siquidem medio Urbis terra dissiluit, vastoque praeruptu hiantia subito inferna patuerunt. Manebat diu ad spectaculum terroremque cunctorum patenti voragine impudens specus, nefariamque vivi hominis sepulturam diis interpretibus 159 expetebat. Satisfecit improbis faucibus praecipitio sui Marcus Curtius, eques armatus, injecitque crudeli terrae inopinatam satietatem, cui parum esset, quod ex tanta pestilentia mortuos per sepulcra susciperet, nisi etiam vivos scissa sorberet.
4.7.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VI. Gallorum ingentem multitudinem Romani sternunt ac fugant, Tusci superantur, Galli tertio irruentes trucidantur.
4.7.1
Anno ab Urbe condita CCCLXXXVIII iterum terribilis Gallorum inundatio juxta Anienem, fluvium, ad quartum ab Urbe lapidem consedit, facile sine dubio, pondere multitudinis et alacritate virtutis, perturbatam occupatura civitatem, nisi otio et lentitudine torpuisset: ubi atrocissimam pugnam Manlius Torquatus singulariter inchoavit 160, T. Quinctius dictator cruentissima congressione confecit. Fugati ex hoc praelio plurimi Galli, instauratis iterum copiis in bellum ruentes, a C. Sulpitio dictatore superati sunt. Post paululum quoque Tuscorum pugna sub C. Marcio consecuta est: ubi conjici datur quantum hominum caesum sit, quando octo millia sunt capta Tuscorum.
4.7.2
Tertio autem in iisdem diebus Galli se in praedam per maritima loca subjectosque campos, ab Albanis montibus diffuderunt: adversum quos novo militum delectu habito, conscriptisque legionibus decem, sexaginta millia Romanorum, negatis sibi Latinorum auxiliis, processerunt. Confecit hanc pugnam M. Valerius, auxiliante corvo alite, unde postea Corvinus est dictus. Occiso enim provocatore Gallo, hostes territi, sparsimque fugientes, graviter trucidati sunt. 161
4.8
LIBER TERTIUS. CAPUT VII. Foedus Romanorum cum Carthaginiensibus complurium malorum causa. Inter alia mira veris lapidibus pluit. Alexander Magnus nascitur. Rex Persarum Judaeos captivos abducit.
4.8
Numerandum etiam inter mala censeo, primum illud ictum cum Carthaginiensibus foedus, quod iisdem temporibus fuit: praesertim ex quo tam gravia orta sunt mala, ut exin coepisse videantur. Anno siquidem ab Urbe condita CCCCII legati a Carthagine Romam missi sunt, foedusque pepigerunt. Quem ingressum Carthaginiensium in Italiam malorum grandinem secuturam, continuarumque miseriarum tenebras juges, historiarum fides, locorumque infamia, et abominatio dierum, quibus ea gesta sunt, protestantur. Tunc etiam nox usque ad plurimam diei partem tendi visa est: et saxea de nubibus grando descendens, veris terram lapidibus verberavit. Quibus diebus etiam Alexander Magnus, magnus vere ille gurges miseriarum, atque atrocissimus turbo totius Orientis est natus. Tunc etiam Ochus, qui et 162 Artaxerxes, post transactum in Aegypto maximum diuturnumque bellum, plurimos Judaeorum in transmigrationem egit, atque in Hyrcania ad Caspium mare habitare praecepit: quos ibi usque in hodiernum diem amplissimis generis sui incrementis consistere, atque exinde quandoque erupturos, opinio est. Cujus etiam belli tempestate transcurrens, et Sidonem opulentissimam Phoenicis provinciae urbem delevit, et Aegyptum, quamvis prius victus, tunc tamen subactam, comminutamque ferro, Persarum subjecit imperio.
4.9
LIBER TERTIUS. CAPUT VIII. Breviter comprehendit sequentium bellorum a Romanis gestorum clades: et de Jani portis clausis.
4.9
Jam hinc statim a Romanis adversum Samnitas, gentem opibus armisque validam, pro Campanis et Sidicinis bella suscepta sunt. Samniticum bellum ancipiti statu gestum, Pyrrhus, vel maximus Romani nominis hostis, excepit. Pyrrhi bellum mox Punicum consecutum est: et quamvis numquam post mortem Numae a bellorum cladibus 163 fuisse cessatum, patentes semper Jani portae indicent, ex eo tamen, veluti per meridiem, toto impressus coelo malorum fervor incanduit. Porro autem, inchoato semel bello Punico, utrum aliquando bella, caedes, ruinae atque omnia infandarum mortium genera, nisi Caesare Augusto imperante cessaverint, inquirat, inveniat, prodat, quisquis infamanda tempora Christiana putat. Absque illo tamen, inter bella Punica unius anni, veluti avis praetervolantis excursu, Romani propter clausas Jani portas, inter febres morbosque reipublicae, ad hoc brevissimo pacis signo, velut tenuissimo aquae gelidae haustu, illecti sunt, ut, in pejus recalescentes, multo gravius vehementiusque afflictarentur. At vero, si indubitatissime constat, sub Augusto primum Caesare, post Parthicam pacem universarum terrarum orbem, positis armis, abolitisque discordiis, generali pace et nova quiete compositum, Romanis paruisse legibus, Romana jura quam propria arma maluisse, spretisque ducibus suis, judices elegisse Romanos: postremo omnibus gentibus, cunctis provinciis, innumeris civitatibus, infinitis populis, totis terris, unam fuisse voluntatem, libero honestoque studio 164 inservire paci, atque in commune consulere: quod prius ne una quidem civitas, unusve populus civium, vel, quod majus est, una domus fratrum, jugiter habere potuisset: quod si etiam, cum imperante Caesare ista provenerint, in ipso imperio Caesaris illuxisse ortum in hoc mundo Domini nostri Jesu Christi, liquidissima probatione manifestum est, inviti licet illi, quos in blasphemiam urgebat invidia, cognoscere faterique coguntur, pacem istam totius mundi et tranquillissimam serenitatem, non magnitudine Caesaris, sed potestate filii Dei qui in diebus Caesaris apparuit, exstitisse, nec unius Urbis imperatori, sed creatori orbis universi, orbem ipsum generali cognitione paruisse: qui, sicut sol oriens diem luce perfundit, ita adveniens misericorditer, extenta mundum pace vestierit. Quod plenius, cum ad id, ipso perficiente Domino, ventum fuerit, proferetur.
4.10
LIBER TERTIUS. CAPUT IX. Romani Latinis bellum inferunt. Manlius Torquatus filium occidit. Minucia, Vestalis virgo, incesti damnata.
4.10
Igitur anno ab Urbe condita CDIX Romani bellum Latinis rebellantibus intulerunt, Manlio Torquato, et Decio Mure consulibus: 165 in quo bello unus consul interfectus est, alter exstitit parricida. Manlius enim Torquatus filium suum, juvenem, victorem, interfectoremque Metii Tusculani, nobilis equitis, et tum praecipue provocantis atque insultantis hostis, occidit. Alius vero consul, cum iterato conflictu, illud cornu, cui praeerat, caedi atque affligi videret, in confertissimos hostes sponte prolapsus, occubuit. Manlius, quamvis victor, occursum tamen nobilium juvenum Romanorum, qui legitime exhiberi solet, triumphans parricida, non meruit. Anno autem post hunc subsequente, Minucia, virgo Vestalis, ob admissum incestum damnata est, vivaque obruta in campo, qui nunc Sceleratus vocatur.
4.11
LIBER TERTIUS. CAPUT X. Permultae matronae Romanae veneficii accusatae et damnatae sunt.
4.11
At vero, parvo exin tempore interjecto, horresco referre quod gestum est: nam Claudio Marcello et Valerio Flacco consulibus, incredibili rabie et amore scelerum Romanae matronae exarserunt. Erat utique foedus ille ac pestilens annus, inflictaeque jam undique catervatim 166 strages egerebantur, et adhuc tamen penes omnes de corrupto aere simplex credulitas erat, cum existente quadam ancilla indice et convincente, primum multae matronae ut biberent, quae coxerant, venena, compulsae: deinde simul atque hausere, consumptae sunt. Tanta autem multitudo fuit matronarum in his facinoribus consciarum, ut trecentae septuaginta damnatae ex illis simul fuisse referantur.
4.12
LIBER TERTIUS. CAPUT XI. Alexander, rex Epirotarum a Samnitibus victus et, occisus est.
4.12
Anno ab Urbe condita CCCCXXII Alexander, rex Epirotarum, Alexandri illius Magni avunculus, trajectis in Italiam copiis, cum 167 bellum adversus Romanos pararet, et circa finitimas Romae urbes firmare vires exercitus sui, auxiliaque vel sibi acquirere vel hostibus subtrahere studens, bellis exerceretur, a Samnitibus, qui Lucanae genti suffragabantur, maximo bello in Lucania victus atque occisus est. Sed, quoniam aliquantum Romanas clades recensendo progressus sum, vel Alexandri istius mentione commonitus, de Philippo Macedonum rege, qui Olympiadem hujus Alexandri Epirotae sororem uxorem habuit, ex qua Alexandrum Magnum genuit, paucissimis annis retro repetitis, magna parvis, in quantum potero, colligam.
4.13.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XII. Philippi, regis Macedoniae, res gestae, et quas gentes seu urbes subegerit.
4.13.1
Anno ab Urbe condita CCCC Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedonum adeptus, viginti quinque annis tenuit: quibus hos omnes acerbitatum acervos cunctasque malorum moles struxit. Hic primum ab Alexandro fratre obses Thebanis datus, 168 per triennium apud Epaminondam, strenuissimum imperatorem et summum philosophum, eruditus est. Ipso autem Alexandro scelere Eurydices matris occiso, quamvis ea, jam commisso adulterio, et altero primum filio interfecto, filiaque viduata, generi nuptias mariti morte pepigisset, compulsus a populo regnum, quod parvo occisi fratris filio tuebatur, suscepit, qui cum foris concursu exsurgentium undique hostium, domi autem deprehensarum saepe insidiarum metu fatigaretur, primum bellum cum Atheniensibus gessit. Quibus victis, arma ad Illyrios transtulit, multisque millibus hostium trucidatis, Larissam urbem nobilissimam cepit. Inde Thessaliam non magis amore victoriae, quam ambitione habendorum equitum Thessalorum, quorum robur ut exercitui suo admisceret, invasit. Ita Thessalis ex improviso praeoccupatis atque in potestatem redactis, jungendo equitum peditumque fortissimas turmas et copias, invictissimum fecit exercitum. Igitur victis Atheniensibus, subjectisque Thessalis, Olympiadem, Arubae regis Molossorum 169 sororem, duxit uxorem. Qui Aruba, cum per hoc quod societatem Macedonum affinitate regis paciscebatur, imperium suum se dilataturum putaret, per hoc deceptus amisit, privatusque in exsilio consenuit. Deinde Philippus, cum Methonam urbem oppugnaret, ictu sagittae oculum perdidit. Ipsam vero urbem mox expugnavit, et cepit. Exin Graeciam prope totam, consiliis praeventam, viribus domuit. Quippe Graeciae civitates, dum imperare singulae cupiunt, imperium omnes perdiderunt: et dum in mutuum exitium sine modo ruunt, omnibus perire, quod singulae amitterent, oppressae demum servientesque senserunt: quarum dum insanas concertationes Philippus, veluti e specula 170 observat, auxiliumque semper inferioribus suggerendo, contentiones, bellorum fomites, callidus doli artifex fovet, victos sibi pariter victoresque subjecit. Huic autem ad obtinendam totius Graeciae dominationem, immoderata Thebanorum dominatio facultatem dedit, qui victos Lacedaemonios ac Phocenses, caedibus etiam rapinisque confectos, cum insuper in communi Graeciae concilio tanta pecuniae mulcta oneravissent, quantam illi solvere nullo modo possent, ad arma confugere coegerunt. Itaque Phocenses, Philomelo duce et auxiliis Lacedaemoniorum Atheniensiumque fulti, commissa pugna, hostibusque fugatis, Thebanorum castra ceperunt. Sequenti praelio inter immensas utriusque populi strages Philomelus occisus est: in cujus locum Phocenses Onomarchum ducem creaverunt. Porro autem Thebani et Thessali, omisso delectu civium, Philippum Macedoniae regem, quem hostem prius repellere laborabant, ultro sibi ducem expetiverunt. Commisso 171 praelio, et Phocensibus pene ad internecionem caesis, victoria ad Philippum concessit. Sed Athenienses, audito belli eventu, ne Philippus transiret in Graeciam, angustias Thermopylarum pari ratione sicut adventantibus antea Persis, occupavere. Igitur Philippus ubi exclusum se ab ingressu Graeciae, praestructis Thermopylis videt, paratum in hostes bellum, vertit in socios: nam civitates, quarum paulo ante dux fuerat ad gratulandum ac suscipiendum patentes, hostiliter invadit, crudeliter diripit: omnique societatis conscientia penitus abolita, conjuges liberosque omnium sub corona vendidit, templa quoque universa subvertit, spoliavitque, nec tamen umquam per viginti quinque annos quasi iratis diis victus est. Post haec in Cappadociam transiit, ibique bellum pari perfidia gessit, captos per dolum finitimos reges interfecit, totamque Cappadociam imperio Macedoniae subdidit. Inde post caedes, incendia depraedationesque in sociis urbibus gestas, parricidia in fratres convertit, quos patri ex noverca genitos cum cohaeredes regni vereretur, 172 interficere aggressus est. Cum autem unum ex his occidisset, duo in Olynthum confugerunt: quam mox Philippus hostiliter aggressus, urbem antiquissimam et florentissimam, caedibus ac sanguine repletam, opibus hominibusque vacuavit, abstractos etiam fratres supplicio et neci dedit.
4.13.2
Dein cum, excidio sociorum et parricidio fratrum elatus, licere sibi omnia, quae cogitavisset, putaret, auraria loca in Thessalia, argenti metalla in Thracia invasit: ac ne quod jus vel fas inviolatum praetermitteret, praeoccupato mari et classe dispersa, piraticam quoque exercere instituit. Praeterea cum eum fratres duo, Thraciae reges, de regni terminis ambigentes, judicem ex consensu praeoptavissent, Philippus more ingenii sui ad judicium tamquam ab bellum, cum instructo exercitu ingressus, inscios juvenes vita regnoque privavit. Athenienses vero, qui prius Philippi ingressum Thermopylarum munitione repulerant, ultro pacem ejus expetentes, fraudulentissimum hostem de neglecta introitus custodia commonuerunt. Caeterae etiam Graeciae civitates, ut intentius civilibus bellis vacarent, sub specie pacis et foederis, sponte se externae dominationi subjecerunt: maxime, cum Thessali Boeotique poscerent Philippum, ut professum se adversum 173 Phocenses ducem exhiberet, susceptumque bellum gereret: contra Phocenses, adhibitis secum Atheniensibus et Lacedaemoniis, vel differri bellum, vel auferri, et pretio et precibus laborarent. Philippus tacite utrisque diversa promisit, Phocensibus pacem et veniam se daturum sacramento confirmans. Thessalis vero adfuturum se mox cum exercitu spondet: bellum tamen ab utrisque parari vetat. Igitur Philippus, instructis copiis, angustias Thermopylarum securus ingreditur, easque occupatas dispositis praesidiis emuniit. Tunc primum se non Phocenses soli, sed et omnis Graecia captam esse persensit: siquidem primos Phocenses Philippus, rupta fide calcatoque sacramento, infandae dilacerationi dedit. Inde omnium urbes finesque populatus, cruenta praesentia effecit, ut etiam absens timeretur. Ubi vero in regnum rediit, more pastorum, qui pecora sua nunc per aestivos, nunc per hibernos saltus circumducunt, populos et urbes, ut illi replenda vel relinquenda quaeque loca videbantur, ad libidinem suam transfert. Miseranda ubique facies, et atrocissimum miseriarum genus obversabatur, perpeti excidium sine irruptione, sine bello captivitatem, sine crimine exsilium, sine victore dominatum. Premit miseros inter injuriarum stimulos superfusus pavor, ipsaque dissimulatione dolor crescit: 174 hoc altius demissus, quo minus profiteri licet, timentibus, ne ipsae quoque lacrymae pro contumacia accipiantur. Alios populos avulsos a sedibus suis, finibus hostium opponit: alios in extremis regni terminis statuit: quosdam aemulatione virium, ne possint quod posse creduntur, in supplementa exhaustarum urbium dividit. Ita gloriosissimum illud quondam florentis Graeciae corpus in multas laceratasque particulas, exstincta primum libertate, concidit.
4.14
LIBER TERTIUS. CAPUT XIII. Byzantium Philippus frustra obsidet. Scythiam bello aggreditur, et vincit. Triballi praedam ei eripiunt.
4.14
Sed haec cum per aliquantas Graeciae civitates exercuisset, et tamen omnes metu premeret, conjiciens ex praeda paucorum opes omnium, ad perficiendam aequalem in universis vastationem, utili emolumento necessariam maritimam urbem ratus Byzantium, nobilem civitatem, aptissimam judicavit, ut receptaculum sibi terra marique fieret, eamque obsistentem illico obsidione cinxit. Haec autem Byzantium, quondam a Pausania rege Spartanorum condita, post autem a Constantino, Christiano principe, in majus aucta et Constantinopolis dicta, gloriosissimi nunc imperii sedes et totius caput Orientis est. Philippus vero post longam et irritam obsidionem, ut pecuniam quam obsidendo 175 exhauserat, praedando repararet, piraticam aggressus est. Captas itaque centum et septuaginta naves mercibus confertas, distraxit, et anhelanti inopiae parva recreatione subvenit. Inde propter agendam praedam et curandam obsidionem divisit exercitum. Ipse autem cum fortissimis profectus, multas Chersonesi urbes cepit: profligatisque populis opes abstulit. Ad Scythiam quoque cum Alexandro filio praedandi intentione pertransiit. Scythis tunc Atheas regnabat: qui cum Istrianorum bello premeretur, auxilium a Philippo per Apollonienses petiit: sed continuo Istrianorum rege mortuo, et belli metu, et auxiliorum necessitate liberatus, pactionem foederis cum Philippo habitam dissolvit. Philippus, dimissa obsidione Byzantii, Scythicum bellum totis viribus aggreditur; commissoque praelio cum Scythae et numero et virtute praestarent, Philippi fraude vincuntur. In ea pugna viginti millia puerorum ac feminarum Scythicae gentis capta, pecorum magna copia abducta, auri atque argenti nihil repertum: et ea res primo fidem inopiae Scythicae dedit. Viginti millia nobilium equarum sufficiendo generi in Macedoniam missa; sed revertenti Philippo Triballi bello obviant, in quo ita Philippus in femore vulneratus est, ut per corpus ejus equus interficeretur. Cum omnes occisum putarent, in fugam versi, praedam amiserunt. Aliquantula deinde mora dum convalescit a vulnere, in pace conquievit. Statim vero ut convaluit, Atheniensibus bellum intulit: qui in tanto discrimine positi Thebanos, 176 quondam hostes, tunc socios adsciscunt: totiusque Graeciae civitates legationibus fatigant, ut communem hostem communibus viribus petant. Itaque aliquantae urbes Atheniensibus sese conjunxere, quasdam vero ad Philippum belli metus traxit. Praelio commisso, cum Athenienses longe majori numero militum praestarent, assiduis tamen bellis indurata Macedonum virtute vincuntur: quam pugnam longe omnibus anterioribus bellis atrociorem fuisse, ipse rerum exitus docuit. Nam hic dies apud universam Graeciam acquisitae dominationis gloriam, et vetustissimae libertatis statum finivit.
4.15
LIBER TERTIUS. CAPUT XIV. Philippi crudelitas in Thebanos, et interitus.
4.15
Postea Philippus cruentissimam victoriam in Thebanos et Lacedaemonios exercuit: siquidem principes civitatum alios securi percussit, alios in exsilium egit, omnes bonis privavit. Pulsos dudum a civibus, in patriam restituit: ex quibus trecentos exsules judices rectoresque praefecit, qui ut antiquum dolorem nova potestate curarent, pressos infeliciter populos in spem libertatis respirare non sinerent. Praeterea magno delectu militum in subsidium regiae dispositionis, ex tota Graecia habito, ducenta millia peditum, et quindecim millia equitum, absque exercitu Macedonum et infinita gentium barbarie, Persicae expeditioni 177 in Asiam missurus instruxit. Tres duces, hoc est, Parmenionem, Amyntam et Attalum, praemittendos in Persas, legit. Et dum suprascriptae copiae de Graecia congregantur, Alexandri, qui erat Olympiadis uxoris suae frater, et post a Sabinis in Lucania prostratus est, quem Epiri regem ob mercedem stupri in eum perpetrati constituerat, nuptias in copulando ei filiam suam Cleopatram, celebrare decrevit: qui cum pridie quam occideretur interrogatus fuisset, quis finis homini magis esset optandus, respondisse fertur, eum esse optimum, qui viro forti, post virtutum suarum gloriam in pace regnanti, sine conflictatione corporis et dedecore animi, subitus et celer, inopinato ferro potuisset accidere, quod ipsi mox obtigit. Nec ab iratis diis, quos parvi semper penderat, quorumque aras, templa et simulacra subverterat, quin electissimam, ut ipsi videbatur, mortem adipisceretur, potuit impediri. Nam die nuptiarum, cum ad ludos magnifice apparatos inter duos Alexandros, filium generumque, contenderet, a Pausania, nobili Macedonum adolescente, in angustiis sine custodibus circumventus, occisus est. Asserant nunc multisque haec vocibus efferant, quasi virorum fortium laudes et facta felicia, quibus amarissimae aliorum calamitates in dulces fabulas cedunt, si tamen numquam ipsi injurias, quibus aliquando vexantur, relatu tristiori deplorant. Si vero de propriis querimoniis tantum alios audientes affici volunt, quantum ipsi perpetiendo senserunt, prius ipsi non praesentibus praeterita, sed gestis gesta comparent: 178 et utraque ex auditu, velut certi alienorum arbitri judicent, per viginti quinque annos incendia civitatum, excidia bellorum, subjectiones provinciarum, caedes hominum, opum rapinas, praedas pecorum, mortuorum venditiones captivitatesque vivorum, unius regis fraus, ferocia, et dominatus agitavit.
4.16
LIBER TERTIUS. CAPUT XV. Samnites Romanorum copias capiunt. Romani ictum foedus rumpunt, Satricum expugnant.
4.16
Sufficerent ista ad exemplum miseriarum insinuata memoriae nostrae gesta per Philippum, etiamsi Alexander ei non successisset in regnum. Cujus bella, immo sub cujus bellis mundi mala ordine sequentia suspendo paulisper, ut in hoc loco pro convenientia temporum, Romana subjiciam. Anno ab Urbe condita CCCCXXVI Caudinas furculas satis celebres et famosas, insignis Romanorum fecit infamia. Nam cum superiore bello viginti millia Samnitium, Fabio magistro equitum pugnam conserente, cecidissent, circumspectiore cura Samnites ac magis instructo apparatu apud Caudinas furculas consederunt, ubi cum 179 Veturium et Postumium consules, omnesque copias Romanorum angustiis locorum armisque clausissent, Pontius, dux eorum, in tantum abusus est victoriae securitate, ut Herennium patrem consulendum putaret, utrum occideret clausos, an parceret subjugatis: ut vivos tamen dedecori reservaret, elegit. Romanos enim antea saepissime vinci et occidi, numquam autem capi, aut ad deditionem cogi potuisse constabat. Ita Samnites, victoria potiti, universum exercitum Romanum turpiter captum armis etiam vestimentisque nudatum, tantum singulis vilioribus operimentis ob verecunda corporum tegenda concessis, sub jugum missum servitioque subjectum, longum agere pompae ordinem praeceperunt. Sexcentis autem equitibus Romanis in obsidatum receptis, oneratos ignominia, caeteris rebus vacuos, consules remiserunt. Quid de exaggeranda hujus foedissimi foederis macula verbis laborem, qui tacere maluissem? Hodie enim Romani aut omnino non essent, aut Samnio dominante servirent, si fidem foederis, quam sibi servari a subjectis volunt, ipsi subjecti Samnitibus servavissent. Posteriore anno infringunt Romani firmatam cum Samnitibus pactionem, eosque in bellum cogunt, quod Papyrio consule insistente commissum, magnas strages utriusque populi dedit. Cumque hinc ira recentis infamiae, inde gloria proximae victoriae pugnantes instimularet, tandem Romani pertinaciter moriendo vicerunt: nec caedi pariter vel caedere destiterunt, nisi postquam victis Samnitibus, et capto duci eorum, jugum reposuerunt. 180 Idem deinde Papyrius Satricum, expulso inde Samnitico praesidio, expugnavit, et cepit. Hic autem Papyrius adeo tunc apud Romanos bellicosissimus ac strenuissimus habebatur, ut cum Alexander Magnus disponere diceretur ab Oriente descendens obtinere viribus Africam, atque inde in Italiam transvehi, Romani inter caeteros duces tunc in republica sua optimos, hunc praecipuum fore, qui Alexandri impetum sustinere posset, meditarentur.
4.17
LIBER TERTIUS. CAPUT XVI. Alexander Philippo succedens, Thebanos, Illyrios, Thracas, urbesque alias perdomuit, Darium vincit.
4.17
Igitur Alexander, anno ab Urbe condita CCCCXXVI, patri Philippo successit in regnum, qui primam experientiam animi et virtutis suae, compressis celeriter Graecorum motibus, dedit: quibus auctor, ut ab imperio Macedonum deficerent, Demosthenes orator, auro Persarum corruptus, exstiterat. Itaque Atheniensibus bellum deprecantibus remisit, quos insuper etiam mulctae metu solvit: Thebanos cum diruta 181 civitate delevit, reliquos sub corona vendidit: caeteras urbes Achaiae et Thessaliae vectigales fecit. Illyrios quoque et Thracas, translato mox abhinc bello, domuit. Inde profecturus ad Persicum bellum, omnes cognatos ac proximos suos interfecit. In exercitu ejus fuere peditum triginta et duo millia, equitum quatuor mille ducenti, et naves centum et octoginta. Hac tam parva manu universum terrarum orbem, utrum admirabilius sit quod vicerit, an quod aggredi ausus fuerit, incertum est. Primo ejus cum Dario rege congressu, sexcenta millia Persarum in acie fuere, quae non minus arte Alexandri superata, quam virtute Macedonum, terga verterunt. Magna igitur caedes Persarum fuit. In exercitu autem Alexandri, centum et viginti equites, et novem tantum pedites, defuere. 132 Deinde Gordien Phrygiae civitatem, quae nunc Sardis vocitatur, obsessam oppugnatamque cepit ac direptioni dedit. Inde nuntiato sibi Darii cum magnis copiis adventu, timens angustias quibus inerat locorum, Taurum montem mira celeritate transcendit, et quingentis stadiis sub una die cursu transmissis, Tarsum venit: ibique cum sudans in Cydnum praefrigidum amnem descendisset, obriguit, contractuque nervorum proximus morti fuit. Interea Darius cum trecentis millibus peditum et centum millibus equitum in aciem procedit. Movebat haec multitudo hostium etiam Alexandrum maxime respectu paucitatis suae, quamvis jam pridem sexcenta millia hostium eadem paucitate superatis non solum non timere pugnam, sed etiam victoriam sperare didicisset. Itaque cum intra jactum teli uterque constitisset exercitus, et intentos ad signum belli populos discurrentes principes variis incitamentis acuerent, ingentibus utrimque animis pugna committitur. In qua ambo reges et Alexander et Darius vulnerantur: ac tam diu certamen anceps fuit, quoad fugeret Darius. Exinde caedes Persarum 183 secuta est. Ibi tunc peditum octoginta millia, equitum decem millia caesa, capta autem quadraginta millia fuere. Ex Macedonibus vero cecidere pedites centum triginta, equites centum et quinquaginta. In castris Persarum, multum auri caeterarumque opum repertum est. Inter captivos castrorum, mater et uxor eademque soror et filiae duae Darii fuere: quarum redemptionem Darius cum etiam oblata regni dimidia parte non impetravisset, tertio cunctis Persarum viribus sociorumque auxiliis contractis, bellum instaurat. Sed dum haec Darius agit, Alexander Parmenionem ad invadendam Persicam classem cum copiis mittit, ipse in Syriam proficiscitur, ibi ex multis sibi regibus cum infulis ultro occurrentibus, alios adlegit, alios perdidit, Tyrum urbem antiquissimam et florentissimam, fiducia Carthaginiensium sibi cognatorum, obsistentem oppressit et cepit. Exin Ciliciam, Rhodum atque Aegyptum pertinaci furore pervadit. Inde ad templum Jovis Ammonis pergit, ut mendacio ad 184 tempus composito, ignominiam sibi patris incerti et infamiam adulterae matris aboleret. Nam arcessitum ad se fani ipsius antistitem, ex occulto monuit, quid sibi tamquam consulenti responderi velit, sicut historici eorum dicunt. Ita certus Alexander fuit, nobisque prodidit, diis ipsis mutis et surdis, vel in potestate esse antistitis quid velit fingere: vel in voluntate consulentis quid malit audire. Revertens ab Ammone ad tertium Persicum bellum, Alexandriam in Aegypto condidit.
4.18
LIBER TERTIUS. CAPUT XVII. Darii ultimum cum Alexandro praelium, ejusque interitus.
4.18
Darius vero, spe pacis amissa, quadringenta et quatuor millia peditum, et centum mille equitum Alexandro, ab Aegypto revertenti, apud Tarsum bello opponit. Nec pugnae mora, omnes caeca rabie in ferrum 185 ruunt. Macedones, toties a se victis hostibus, animosi: Persae nisi vincant, mori praeoptantes. Raro in ullo praelio tantum sanguinis fusum est. Sed Darius cum vinci suos videret, mori in bello paratus, persuasu suorum, fugere compulsus est. Hoc praelio Asiae vires et regna ceciderunt, totusque Oriens in potestatem Macedonici cessit imperii, atque ita attrita est in hoc bello Persarum omnis fiducia, ut post hoc nullus rebellare ausus sit, patienterque Persae, post imperium tot annorum, jugum servitutis acceperint. Alexander triginta quatuor continuis diebus castrorum praedam percensuit; Persepolim, caput Persici regni, urbem famosissimam confertissimamque opibus totius orbis, invasit. Darium vero, cum a propinquis suis vinctum compedibus aureis teneri comperisset, persequi statuit. Itaque jusso ut subsequeretur exercitu, ipse cum sex millibus equitum profectus invenit in itinere solum relictum, multis confossum vulneribus, et extrema vitae per vulnera efflantem. 186 Hunc mortuum inani misericordia referri in sepulcra majorum sepelirique praecepit: cujus non dicam matrem vel uxorem, sed etiam parvulas filias crudeli captivitate retinebat. In tanta malorum multitudine, difficillima dictis fides, tribus praeliis totidemque annis quinquies decies centena millia peditum equitumque consumpta sunt: et haec quidem ex eo regno illisque populis, unde jam ante annos non multo plures decies novies centena millia profligata referuntur: quamquam extra has clades per eosdem tres annos et Asiae civitates plurimae oppressae sint, et Syria tota vastata, Tyrus excisa, Cilicia exinanita, Cappadocia subacta, Aegyptus addicta sit: Rhodus quoque insula ultro ad servitutem tremefacta successerit, plurimaeque subjectae Tauro provinciae, atque ipse mons Taurus, diu detrectatum jugum domitus et victus acceperit.
4.19
LIBER TERTIUS. CAPUT XVIII. De bellis Agidis regis Spartanorum, Alexandri Epiri, Zopyrionis praefecti: de populis post Darii mortem ab Alexandro subactis, ejusque in suos crudelitate.
4.19
Et ne forte nunc quisquam opinetur, vel Orientem solum Alexandri viribus subactum, vel Italiam tantummodo romana inquietudine 187 fatigatam, tunc etiam bellum Agidis, Spartanorum regis, in Graecia, Alexandri regis Epiri in Lucania, Zopyrionis praefecti in Scythia gerebatur: quorum Agis Lacedaemonius, excitata et rebellante secum universa Graecia, cum Antipatri fortissimis copiis congressus, inter magnas utrorumque strages et ipse procubuit. Alexander autem in Italia affectans Occidentis imperium, aemulans Alexandrum Magnum, post numerosa et gravia bella ibidem gesta, a Bruttiis Lucanisque superatus est, corpusque ejus ad sepulturam venditum. Zopyrion vero praefectus Ponti, adunato triginta millium exercitu, Scythis bellum inferre ausus est: et usque ad internecionem caesus, funditus cum omnibus copiis suis abrasus est. Igitur Alexander Magnus, post Darii mortem, Hyrcanos et Mardos subegit: ubi etiam illum adhuc bello intentum, Thalestris sive Minothaea regina, excitata suscipiendae ab eo sobolis gratia, cum trecentis mulieribus procax Amazon invenit. Post haec Parthorum pugnam aggressus: quos diu obnitentes delevit propemodum antequam vicit. Inde Drangas, Evergetas, Parimas, Parapamenos, Adaspios, 188 caeterosque populos qui in radice Caucasi morabantur, subegit, urbe ibi Alexandria super amnem Tanaim constituta. Sed nec minor ejus in suos crudelitas, quam in hostem rabies fuit. Docent hoc Amyntas consobrinus occisus, noverca fratresque ejus necati, Parmenio et Philotas trucidati, Attalus, Eurylochus, Pausanias multique Macedoniae principes exstincti: Clitus quoque annis gravis, amicitia vetus, nefarie interfectus. Qui cum in convivio fiducia amicitiae regiae adversus regem, sua opera patri Philippo praeponentem, memoriam patris tueretur, ab offenso frustra rege venabulo transfossus, commune convivium moriens cruentavit. Sed Alexander humani sanguinis insaturabilis, sive hostium sive etiam sociorum, recentem tamen semper sitiebat cruorem. Itaque pertinaci impetu in bella procurrens, Chorasmos et Dahas indomitam gentem in deditionem accepit: Callisthenem 189 philosophum, sibique apud Aristotelem condiscipulum, cum plurimis aliis principibus, quod eum, deposito salutandi more, ut Deum non adoraret, occidit.
4.20
LIBER TERTIUS. CAPUT XIX. Alexander Indiam domat: Porum regem superat: urbes gentesque subigit.
4.20
Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque Oriente finiret imperium, Nyssam urbem adiit, Daedalos montes, regnaque Cleophidis reginae expugnavit: quae cum se dedisset, concubitu regnum redemit. Peragrata perdomitaque Alexander India, cum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quod multi populi confugerant, pervenisset, cognoscit Herculem ab expugnatione ejusdem saxi terraemotu prohibitum: aemulatione permotus, ut Herculis acta superaret, cum summo labore ac periculo saxo potitus, omnes loci ejus gentes in deditionem accepit: cum Poro, fortissimo Indorum rege, cruentissimum bellum 190 gessit: in quo Alexander cum ipso Poro singulariter congressus, occisoque dejectus equo, concursu satellitum praesentiam mortis evasit. Porus multis vulneribus confossus, et captus est: quo ob testimonium virtutis in regnum restituto, duas ibi condidit civitates, Niceam et Bucephalam, quam de nomine equi sui ita vocari praecepit. Inde Adrestas, Cathaeos, Praesidas et Gangaridas, caesis eorum exercitibus, Macedones expugnavere. Cumque ad Chofides ventum esset, ibi contra ducenta millia equitum hostium pugnam conseruerunt. Et cum jam aetate detriti, animo aegri, viribus lassi, difficile vicissent, castra, ob memoriam plus solito magnifica condiderunt. Exin Alexander ad amnem Acesinem pergit. Per hunc in Oceanum devehitur, ibi Gessonas Sibosque, quos Hercules condidit, oppressit. Hinc 191 ad Mallos et Oxydracas navigat: quae gentes eum armatis octoginta millibus peditum, et sexaginta millibus equitum, excipiunt. Commissoque praelio, diu anceps et cruenta pugna tandem tristem pene victoriam Macedonibus dedit. Nam fusis hostium copiis, Alexander exercitum ad urbem duxit. Et cum murum primus escendisset, vacuam civitatem ratus, solus introrsum desiluit, quem cum undique infesti hostes circumdedissent, incredibile dictu est, ut eum non multitudo hostium, non vis magna telorum, non tantus lacessentium clamor terruerit, solus tot millia ceciderit ac fugarit. At ubi se obrui a circumfusa multitudine persensit, muri obice posteriora tutatus, contrarios facilius eo usque sustinuit, donec ad periculum ejus clamoremque hostium, perfractis muris, exercitus omnis irrumperet. In eo praelio sagitta sub mamma trajectus, fixo genu 192 eatenus pugnavit, donec eum, a quo vulneratus esset, occideret. Inde conscensis navibus cum Oceani littora peragraret, ad urbem quamdam, cui Ambira rex praeerat, pervenit. Sed in expugnatione civitatis magnam partem exercitus, sagittis hostium veneno illitis, amisit: ac post herba per somnium sibi ostensa in potum sauciis data, cum reliquis subveniretur, urbem expugnavit et cepit.
4.21
LIBER TERTIUS. CAPUT XX. Omnes provinciae ad Alexandrum territae legatos pacem petentes, miserunt. Alexander veneno interiit. Apostrophe ad lectores.
4.21
Post quasi circumacta meta, de Oceano Indum flumen ingressus, Babyloniam celeriter rediit: ubi eum exterritarum totius orbis provinciarum legati opperiebantur, hoc est, Carthaginiensium totiusque Africae civitatum: sed et Hispanorum, Gallorum, Siciliae, Sardiniaeque: plurimae 193 praeterea partis Italiae. Tantus timor in summo Oriente constituti ducis populos ultimi Occidentis invaserat, ut inde peregrinam toto mundo cerneres legationem, quo vix crederes pervenisse rumorem. Alexander vero apud Babyloniam, cum adhuc sanguinem sitiens, male castigata aviditate, ministri insidiis venenum potasset, interiit. O dura mens hominum, et cor semper inhumanum! Ego ipse qui haec pro asserenda omnium temporum alternata calamitate percenseo, in relatu tanti mali, quo vel morte ipsa vel formidine mortis accepta totus mundus intremuit, numquid illacrymavi oculis? numquid corde condolui? numquid revolvens haec, propter communem vivendi statum, majorum miserias meas feci? cum tamen si quando de meipso refero, ut ignotos primum barbaros viderim, ut infestos declinaverim, ut dominantibus eblanditus sim, ut infideles praecaverim, ut insidiantes subterfugerim, postremo ut persequentes in mari, ac saxis spiculisque appetentes, manibus 194 etiam pene jam apprehendentes, repentina nebula circumfusus evaserim, cunctos audientes me, in lacrymas commoveri velim et tacitus de non dolentibus doleam, reputans duritiem eorum, qui, quod non sustinuere, non credunt. Hispanus et Morinus ad supplicandum Alexandro Babyloniam adiit, cruentumque ultro dominum, ne hostem exciperet, per Assyriam Indiamque quaesivit: terrarum metas lustrans et utrique infeliciter notus Oceano, et tamen tam violentae necessitatis memoria, vel oblivione defecit, vel viluit vetustate. Et nos perpetuae recordationi haesurum putamus, quod plurima orbis parte secura, unum angulum fugax latro violavit: quasi vero Gothorum et Suevorum pacem, ut non dicam versa vice Indus et Assyrius, sed etiam vel ipse, qui hostem patitur, Hispanus oraverit. At vero si illa Alexandri tempora laudanda potius propter virtutem, qua totus orbis obtentus est, quam detestanda propter ruinam, qua totus orbis eversus est, judicantur: invenientur et modo plurimi, qui haec laudanda censeant, quod multa vicerunt, et miserias aliorum felicitatem suam reputent. Sed dicat quisquam: Isti hostes Romaniae sunt. Respondebitur: Hoc et tunc toti Orienti de Alexandro videbatur: talesque et Romani aliis visi 195 sunt, dum bellis quietos ignotosque petiverunt. Sed illi acquirere regna, isti evertere student. Separata sunt hostis excidia, et judicia victoris: siquidem et illi prius eos bellis afflixerunt, quos postea suis legibus ordinarunt: et hi nunc hostiliter turbant quae( quod non permiserit Deus) si edomita obtinerent, ritu suo componere molirentur, dicendi posteris magni reges, qui nunc nobis saevissimi hostes adjudicantur. Quolibet autem gesta talia nomine censeantur, hoc est, sive dicantur miseriae, sive virtutes, utraque prioribus comparata in hoc tempore minora sunt: atque ita utraque pro nobis faciunt in comparatione Alexandri atque Persarum: si virtus nunc vocanda est, minor est hostium; si miseria, minor est Romanorum. 196
4.22
LIBER TERTIUS. CAPUT XXI. Etruscorum, Umbrorum, Samnitium et Gallorum contra Romanos conjuratio et clades.
4.22
Anno ab Urbe condita CCCCL, Fabio Maximo V, Decio Mure IV consulibus, quatuor fortissimi florentissimique Italiae populi in unum agmen foedusque coierunt. Namque Etrusci, Umbri, Samnites et Galli, uno agmine conspirantes, Romanos delere conati sunt. Tremefacti hoc bello Romanorum animi, et labefactata fiducia est: nec ausi totum sperare de viribus, dolo divisere hostes, tutius rati pluribus se bellis implicare quam gravibus. Itaque cum, quibusdam suis ad populandos hostiles agros, in Umbriam Etruriamque praemissis, Umbrorum Etruscorumque exercitum redire ad tuitionem suorum coegissent, cum Samnitibus et Gallis bellum inire properant. In quo bello cum Gallorum impetu Romani premerentur, Decius consul occisus est. Fabius tamen post magnam Decianae partis stragem tandem vicit. Eo praelio quadraginta millia Samnitium sive Gallorum caesa, Romanorum vero septem millia, ex Decii tantummodo parte, qui occisus est, exstincta referuntur. Fuisse autem absque 197 Etruscis et Umbris, quos astu Romani bello avocaverunt, Gallorum et Samnitium peditum centum quadraginta millia trecenti et triginta, equitum vero quadraginta quatuor millia, Livius refert: et carpentarios mille in armis contra aciem stetisse Romanam. Sed, ut saepe dictum est, semper Romanorum aut domesticam quietem extraneis bellis interpellatam, aut externos proventus morbis interioribus aggravatos, tantum, ut omnimodis ingentes animi undecumque premerentur, hanc cruentam tristemque victoriam pestilentia civitatis oneravit, et triumphales pompas obviae mortuorum exsequiae polluerunt. Nec erat cui de triumpho gaudium suaderetur, cum tota civitas aut aegris suspiraret, aut mortuis.
4.23
LIBER TERTIUS. CAPUT XXII. Romani a Samnitibus victi eosdem vincunt: intolerabilis Romanos pestilentia affligit. Rursum Samnites superant, et cadunt. Curius consul bellum in Sabinos feliciter gerit. Romani a Gallis sociisque eorum foedam cladem accipiunt.
4.23
Sequitur annus, quo Romani, instaurato a Samnitibus bello, victi sunt, atque in castra fugerunt. Postea vero Samnites novum 198 habitum, animumque sumentes, hoc est, deargentatis armis ac vestibus, paratoque animo, ni vincant, mori, bello se offerunt. Adversum quos Papirius consul cum exercitu missus, cum a pullariis auguribus vana conjectantibus congredi prohiberetur, irridens eos, tam feliciter confecit bellum, quam constanter arripuit. Nam in hoc praelio duodecim millia hostium caesa, tria millia capta referuntur. Sed hanc quoque istius vere laudandam victoriam, quam vani auspices impedire non potuerunt, oborti subito corrupere morbi. Nam tanta ac tam intolerabilis pestilentia tunc corripuit civitatem, ut propter eam quacumque ratione sedandam, libros Sibyllinos consulendos putarint, horrendumque illum Epidaurium colubrum, cum ipso Aesculapii lapide 199 advexerint: quasi vero pestilentia aut ante sedata non sit, aut post orta non fuerit. Praeterea altero abhinc anno Fabius Gurges consul male adversus Samnitas pugnavit. Namque, amisso exercitu, victus in Urbem refugit. Itaque cum senatus de submovendo eo deliberaret, pater ejus, Fabius Maximus, ignominiam filii deprecatus, legatum se filio iturum ultro obtulit, si illi depellendae ignominiae, et gerendi iterum belli facultas daretur. Qua impetrata, praelioque conserto, cum subito pugnantem filium consulem, insistente Pontio Samnitium duce, et infestis hostium telis conclusum videret, in medium se agmen pius senex equo vectus ingessit. Quo facto permoti Romani tota ibi incubuere acie, donec ipsum ducem Pontium, deleto hostili exercitu, victum oppressumque ceperunt. Caesa sunt in eo praelio Samnitium viginti millia, capta autem quatuor millia cum rege suo: tandemque Samniticum bellum, quod per quadraginta et novem annos multa Romanorum clade trahebatur, capti ducis destitutione finitum est. Anno subsequente cum Sabinis. Curio consule, bellum gestum est, ubi quot millia hominum interfecta, quot capta sint, ipse consul ostendit: qui cum in senatu magnitudinem acquisiti agri Sabini, et multitudinem capti populi referre vellet, numerum explicare non potuit. Anno ab Urbe condita CCCCLXIII, Dolabella et Domitio consulibus, Lucani, Bruttii, Samnites quoque cum Etruscis et Senonibus Gallis facta societate, cum redivivum 200 contra Romanos bellum molirentur, Romani ad exorandos Gallos misere legatos: quos cum Galli interfecissent, Caecilius praetor ob ulciscendam legatorum necem, et comprimendum tumultum hostium cum exercitu missus, ab Etruscis Gallisque oppressus interiit. Septem praeterea tribuni militum in ea pugna occisi, multi nobiles trucidati, tredecim millia militum Romanorum illo bello prostrata sunt. Ita autem quotiescumque Galli exarserunt, totis opibus suis Roma detrita est, ut sub praesenti nunc concursatione Gothorum magis debeat meminisse Gallorum.
4.24
LIBER TERTIUS. CAPUT XXIII. Veneno Alexandro rege Macedoniae perempto, duces ejus totum inter se orbem diviserunt, seseque mutuis bellis consumpserunt.
4.24
At ego nunc revocor, ut per haec eadem tempora, quibus Romani ista perpessi sunt, quae inter se bella gesserint Macedonum duces, revolvam; qui mortuo Alexandro diversas sortiti provincias, mutuis se bellis consumpserunt, quorum ego tumultuosissimum tempus ita mihi spectare videor, quasi aliqua immensa castra per noctem de 201 specula montis aspectans, nihil in magno campi spatio praeter innumeros focos cernam: ita per totum Macedoniae regnum, hoc est per universam Asiam et plurimam Europae partem, Libyaeque vel maximam, horrendi subito bellorum globi colluxerunt? qui cum ea praecipue loca, in quibus exarsere, populati sunt, reliqua omnia terrore rumoris, quasi fumi caligine, turbaverunt. Sed nequaquam tantorum regum ac regnorum bella excidiaque explicabo, nisi prius ipsa cum regibus regna prodidero. Igitur Alexander per duodecim annos trementem sub se orbem ferro pressit. Principes vero ejus quatuordecim annis dilaniaverunt, et veluti opimam praedam a magno leone prostratam avidi discerpsere catuli: seque ipsos invicem in rixam irritatos praedae aemulatione fregerunt. Itaque prima Ptolemaeo Aegyptus et Africae Arabiaeque pars sorte provenit. Confinem huic provinciae Syriam Laomedon Mitylinaeus, Ciliciam Philotas, Philo Illyrios accipiunt. Mediae majori Atropatus, minori socer Perdiccae praeponitur. Susiana gens Scyno, Phrygia major Antigono 202 Philippi filio assignatur. Lyciam et Pamphyliam Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur. Leonnatus minorem Phrygiam accipit. Thracia et regiones Pontici maris Lysimacho, Cappadocia cum Paphlagonia Eumeni data: summa castrorum Seleuco Antiochi filio cessit; stipatoribus regis satellitibusque Cassander filius Antipatri praeficitur. In Bactriana ulteriore et Indiae regionibus praefecti priores, qui sub Alexandro esse coeperant, permanserunt. Seras, inter duos amnes Hydaspem et Indum constitutos, Taxiles habuit. In colonias in Indis conditas Pithon Agenoris filius mittitur. Parapamenos fines Caucasi montis Oxyartes accepit. Arachosii Gedrosiique Sibyrtio decernuntur. Drangas et Areos Stasanor, Bactrianos Amyntas sortitur, Sogdianos Scythaeus, Nicanor 203 Parthos, Philippus Hyrcanios, Phrataphernes Armenios, Tlepolemus Persas, Peucestes Babylonios, Archon Pelasgos, Archelaus Mesopotamiam adepti sunt. Igitur causa et origo bellorum epistola Alexandri regis fuit, qua jussit omnes exsules patriae libertatique restitui. Potentes enim civitatum Graeciae timentes, ne exsules recepta libertate ultionem meditarentur, a regno Macedonum defecerunt. Primi Athenienses, contracto triginta millium exercitu et ducentis navibus, bellum cum Antipatro, cui Graecia sorte obvenerat gerunt: per Demosthenem quoque oratorem Sicyona, Argos et Corinthum, caeterasque civitates sibi socias adjungunt, Antipatrum obsidione cingunt. Ibi dux eorum Leosthenes, telo e muris jacto perfossus, occiditur. Athenienses Leonnato, qui Antipatro auxilium ferebat, occurrunt, ejusque copiis comminutis, ipsum interficiunt. Perdicca vero bellum Ariarathi Cappadocum regi intulit, eumque vicit; in qua victoria nihil praeter vulnera et pericula conquisivit, nam omnes ante irruptionem urbis suae, succensis domibus suis, se suaque omnia concremaverant. Post haec bellum inter Antigonum et Perdiccam oritur gravissime, multis provinciis et insulis ob auxilia 204 vel negata, vel praestita dilaceratis. Diu deliberatum, utrum in Macedoniam bellum transferretur, an in Asia gereretur: novissime ipse Perdicca Aegyptum cum ingenti exercitu petit. Sic Macedonia, in duas partes discurrentibus ducibus, in sua viscera armatur. Ptolemaeus, Aegypti viribus et Cyrenensibus copiis instructus, occurrere bello Perdiccae parat. Inter haec Neoptolemus et Eumenes cruentissimo inter se praelio digladiati sunt. Victus Neoptolemus, ad Antipatrum fugit: quem, ut Eumenem de insperato opprimat perurget: quod Eumenes futurum ratus, insidiantes insidiis capit. In eo bello Polyperchon occiditur, Neoptolemus et Eumenes mutuis vulneribus confossi, sed Neoptolemus interiit, Eumenes victor evasit. Perdicca cum Ptolemaeo acerbissimo bello congressus, amissis copiis, ipse quoque interfectus est. Eumenes, Pithon, et Illyrius, et Alceta frater Perdiccae, a Macedonibus hostes pronuntiantur, bellumque adversum eos Antigono decernitur. Itaque Eumenes et Antigonus collatis adversum se maximis copiis conflixerunt. Eumenes victus in quoddam castellum munitissimum fugit, unde auxilia Antipatri tunc potentissimi per legatos poposcit: quo nuntio territus Antigonus, ab obsidione discessit. Sed nec sic Eumeni 205 spes firma aut salus certa. Quare ultimo consilio Argyraspidas, ob arma deargentata sic dictos, hoc est, milites, qui sub Alexandro militaverant, in auxilium rogat. Qui fastidiose ducem in disponendo bello audientes ab Antigono victi, castrisque privati, et uxores et liberos, simulque omnia quae sub Alexandro acquisiverant, perdiderunt. Qui postea turpiter per legatos reddi sibi quae perdiderant, victorem rogant. Antigonus autem redditurum se pollicetur, si sibi vinctum Eumenem pertraherent. Ita illi spe recuperationis illecti, dedecorosissima proditione ducem suum, cujus signa paulo ante secuti fuerant, captivi ipsi captum catenatumque duxerunt, et mox cum foedissima ignominia in exercitu Antigoni dispersi sunt. Interea Eurydice, Arridaei regis Macedonum uxor, multa sub nomine viri nefaria egit per Cassandrum, quem, flagitiose cognitum, ad summum fastigium per omnes honorum gradus provexerat, qui ex libidine mulieris multas Graeciae civitates afflixit. Tunc Olympias, mater Alexandri regis, hortante Polyperchonte, cum ab Epiro in Macedoniam, prosequente Aeacida rege Molossorum, veniret, et ab Eurydice finibus prohiberetur, adnitentibus Macedonibus, Arridaeum regem et Eurydicen jussit occidi: quamquam et ipsa Olympias continuo meritas crudelitatis poenas luit. Nam cum muliebri audacia multas principum caedes ageret, audito adventu Cassandri, diffisa Macedonibus, cum Rhoxane nuru sua et nepote Hercule, in urbem Pydnam concedit: ubi continuo 206 per Cassandrum capta et interfecta est. Filius Alexandri Magni cum matre in arcem Amphipolitanam custodiendus est missus. Perdicca, Alceta et Polyperchonte, caeterisque ducibus, quos commemorare longum est, diversae partis occisis, finita bella inter successores Alexandri videbantur. Tum Antigonus ardens cupiditate dominandi, liberandum bello Herculem regis filium ab obsidione simulat. His cognitis, Ptolemaeus et Cassander, inita cum Lysimacho et Seleuco societate, bellum terra marique enixe instruunt. Antigonus in eo bello cum filio Demetrio vincitur. Cassander Ptolemaeo in victoria particeps factus, cum Apolloniam rediret, incidit in Autariatas: qui propter intolerandae multitudinis ranas et mures, relicto patrio solo et antiquis habitaculis, emigrantes, novas sedes praetenta interim pace requirebant. Sed Cassander et virtutem, et multitudinem gentis agnoscens, ne adacti necessitate Macedoniam bello quaterent, atque invaderent, receptos in societatem, in ultimis Macedoniae finibus collocat. Inde cum jam Hercules Alexandri filius quatuordecim esset annorum, timens 207 ne eum Macedones quasi legitimum regem praeoptarent, occidendum tacite cum matre curavit. Ptolemaeus iterum cum Demetrio navali praelio conflixit; et cum omnem pene classem atque exercitum perdidisset, victus in Aegyptum refugit. Hac victoria elatus Antigonus, regem se cum Demetrio filio appellari jubet: quod exemplum omnes secuti, regium nomen sibi dignitatemque sumpserunt. Igitur Ptolemaeus et Cassander, caeterique alterius factionis duces, cum decipi se ab Antigono singillatim viderent, per epistolas se invicem confirmantes, coeundi in unum tempus locumque condicunt: et bellum adversus Antigonum communibus viribus instruunt. Cassander, finitimorum bellis implicitus, Lysimachum, clarissimum inter omnes ducem, cum ingenti manu pro se sociis in auxilium misit. Seleucus quoque ex Asia majore descendens, novus Antigono hostis accessit. Hic siquidem Seleucus plurima per Orientem inter socios regni Macedonici bella gessit. Principio Babyloniam bello expugnavit et cepit. Bactrianos novis motibus assurgentes perdomuit. Transitum deinde in Indiam fecit: quae post mortem Alexandri, veluti detracto excussoque a cervicibus jugo, praefectos ejus occiderat, Androcotto quodam ad vindicandam libertatem duce: qui postea crudeliter in cives agens, quos de externa dominatione defenderat, ipse servitio premebat. Cum hoc ergo Androcotto Seleucus quamvis multa 208 et gravia bella gessisset, novissime firmatis regni conditionibus, et pacta pace, discessit. Adunatis itaque copiis Ptolemaei sociorumque ejus, pugna committitur: cujus quanto potentior apparatus, tanto ruina gravior fuit. Nam in ea tunc totius pene Macedonici regni vires conciderunt. In ipso bello Antigonus occisus est: sed finis belli hujus initium alterius fuit. Nam cum victoribus de praeda non conveniret, iterum in duas factiones diducuntur. Seleucus Demetrio, Ptolemaeus Lysimacho jungitur. Cassandro defuncto, filius Philippus succedit. Sic quasi ex integro nova Macedoniae bella nascuntur, Antipater Thessalonicen matrem suam, Cassandri uxorem, quamvis miserabiliter pro vita precantem, manu sua transverberavit. Alexander frater ejus, dum bellum adversus fratrem ob ultionem matris instruit, a Demetrio cujus auxilium petierat, circumventus occiditur. Lysimachus, cum Doricetis regis Thracum infestissimo bello urgeretur, adversus Demetrium pugnare non potuit. Demetrius augmento Graeciae et totius Macedoniae elatus, in Asiam transire disponit. Ptolemaeus autem et Seleucus et Lysimachus, experti priore certamine, quantae vires essent concordiae, 209 iterum societate pacta adunatisque exercitibus, bellum in Europam transferunt adversus Demetrium. His se comitem et belli socium Pyrrhus rex Epiri jungit, sperans Demetrium Macedonia posse depelli, nec spes frustra fuit; quippe exercitu ejus corrupto ipsoque in fugam acto, regnum Macedoniae Pyrrhus invasit. Deinde Lysimachus generum suum Antipatrum, insidiantem sibi, interfecit, filiumque suum Agathoclem ultra humanum morem perosus occidit. Quibus quidem diebus Lysimachia civitas formidolosissimo terraemotu eversa, oppressoque populo suo, crudele sepulcrum fuit. Lysimachum autem assiduis se parricidiis cruentantem omnes socii deseruerunt, et ad Seleucum deficientes, pronum jam regem aemulatione regni, ut bellum Lysimacho inferret, hortati sunt. Res foedissimi spectaculi erat, duos reges, quorum Lysimachus annos septuaginta et quatuor natus, Seleucus autem septuaginta et septem, de eripiendis alterutrum regnis concurrere, in acie stare, arma gerere. Ultimum hoc quidem bellum Alexandri commilitonum fuit, sed quod ad exemplum humanae miseriae fuerit reservatum: quippe cum orbem terrarum, exstinctis jam triginta et quatuor Alexandri ducibus, soli possiderent, et angustissimos senectutis ac vitae suae terminos non aspicientes, angustos esse imperio suo totius mundi terminos arbitrabantur. In eo bello Lysimachus, vel amissis vel interfectis 210 prius ante hanc pugnam quindecim liberis, postremus occisus est. Sic Lysimachus solutio pugnae Macedonicae fuit. Sed ne Seleucus quidem tanta victoria impune laetatus est: nam neque ipse post septem et septuaginta annos quietem naturalis mortis invenit: sed extortam sibi infeliciter vitam velut immatura morte finivit: quippe insistente Ptolemaeo, cujus sororem Lysimachus in matrimonio habuerat, insidiis circumventus et occisus est. Haec sunt inter parentes et filios, fratres ac socios consanguinitatis societatisque commercia. Tanti apud illos divina atque humana religio pendebatur. Erubescant sane de recordatione praeteritorum, qui nunc interventu solius fidei Christianae ac medio tantum jurationis sacramento, vivere se cum hostibus, nec pati hostilia sciunt: quibus indubitatissime probatur, quia non sicut illi antea,.... Caesa jungebant foedera porca, sed quia nunc inter Barbaros ac Romanos Creatorem ac Dominum suum contestantes, tantam fidem adhibita in sacramentum servant Evangelia, quantam tunc nec inter parentes ac filios potuit servare natura. Nunc autem finis Macedonici belli, finis etiam libri fiat, praesertim cum jam abhinc Pyrrhi bella incipiant, et mox Punica consequantur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).