Orosius385-420
Historiae
Hist 5.20
Choose a text
More by Orosius (385-420)
—
7278 Histor
5.1
LIBER QUARTUS. 211 PRAEFATIO.
5.1
Dixisse Aeneam, Virgilius refert, cum post pericula sua suorumque naufragia residuos aegre socios solaretur, Forsan et haec olim meminisse juvabit. Haec sententia semel apte ficta, semper vim sui triplicem diversissimis effectibus refert, cum et praeterita tanto gratiora habentur in verbis, quanto graviora referuntur in gestis: et futura, dum desiderabilia fastidio praesentium fiunt, semper meliora creduntur: ipsis autem praesentibus 212 ob hoc nulla in parte miseriarum justa comparatio adhiberi potest, quia multo majore molestia afficiunt, quantulacumque sint, ista quae sunt, quam illa, quae sive transacta sive ventura, etsi magna dicuntur, interim omnino tunc non sunt: veluti si quis nocturnis pulicibus titillatus, atque ex eo vigiliis anxius, alias forte, quas aliquando ex ardentissimis febribus diu sustinuit, vigilias recordetur, procul dubio impatientius feret istarum inquietudinem, quam illarum recordationem. Sed quamvis apud omnium sensus pro captu temporum ita videri queat, numquid tamen aliquis existet, qui vel in ipsa anxietate pronuntiet, graviores pulices esse quam febres? aut acerbius accipiat, se vigilare sanum, quam dormire non potuisse moriturum? Quae cum ita sint, delicatis istis et querulis nostris utcumque concedo, ut haec, quibus nunc, quia sic expedit, interdum admonemur, sentiendo gravia putent. Non tamen conniveo ut etiam asserant comparando graviora. Quemadmodum si quis e mollissimis stratis cubiculoque percommodo matutinus egrediens nocturno gelu lacunarum dorsa obriguisse herbasque incanuisse 213 prospiceret, et inopinato visu admonitus diceret, frigus est hodie; hic mihi nequaquam reprehendendus videretur, quia vel communi usu, vel proprio sensu locutus esset. At si trepidus in cubiculum recurrens, stratisque sese adoperiens, vel magis abdens, clamaret tantum omnino frigus esse, quantum nec in Apennino aliquando fuerit, cum Annibal elephantos, equos, plurimamque exercitus sui partem, nivibus clausus atque oppressus amisit; hunc ego puerilibus licentiis nauseantem, non modo dicentem ista non ferrem, sed etiam ab ipsis stratis, otii sui testibus, in populum publicumque protraherem: eique foras producto infantes in eo atque ex eo gelu ludentes, jucundantes, sudantesque monstrarem; ut verbosa nugacitas delicatis vitiata nutrimentis non in tempore violentiam, sed in se esse segnitiam doceretur; et in comparatione rerum dijudicanda, non majores parva tolerasse, sed se nec parva tolerare sufficere, probaretur. Quod evidentius ipsis in memoriam revolutis praeteritorum cladibus, approbabo Pyrrhi bello in primis, sicut ordo est, prodito: cujus causa et origo haec fuit. 214
5.2
LIBER QUARTUS. CAPUT I. De bello Tarentinorum, quibus Pyrrhus Epirota auxilio fuit adversus Romanos.
5.2
Anno ab Urbe condita CCCCLXIV Tarentini Romanam classem forte praetereuntem, spectaculo theatri prospectam hostiliter invaserunt, quinque tantum navibus vix per fugam elapsis: caetera retracta in portum classis, et profligata est; praefecti navium trucidati, omnes bello utiles caesi, reliqui pretio venditi sunt. Continuo missi Tarentum a Romanis legati, ut de illatis quererentur injuriis, pulsati ab iisdem, auctas insuper injurias retulerunt. His causis bellum ingens exortum est. Romanos, qui quantique hostes circumstreperent permetientes, ultima adegit necessitas, proletarios quoque in arma cogere, hoc est, eos qui in Urbe semper sufficiendae prolis causa vacabant, militiae ascribere: quippe cum frustra de prole cura sit, nisi rebus praesentibus consulatur. Itaque irruit in universos Tarentinorum 215 fines cum Aemilio consule Romanus exercitus, igni ferroque vastat omnia, plurima expugnat oppida, injuriam insolenter acceptam crudeliter vindicat. Continuo Tarentinos, plurimis finitimorum praesidiis fultos, maxime Pyrrhus auxit, qui etiam in se, ob magnitudinem virium consiliorumque, summam belli nomenque traduxit: nam Tarentum, utpote ex Lacedaemoniis conditam cognatamque Graeciae civitatem, vindicaturus, totas vires Epiri, Thessaliae et Macedoniae, elephantos etiam, usque in id tempus invisos Romanis, numero 20 in Italiam primus invexit: terra, mari, viris, equis, armis, belluis ad postremum viribus suis dolisque terribilis: nisi quod Delphici illius vanissimi spiritus, et mendacissimi nebulonis, quem magnum ipsi vatem ferunt, responso circumventus ambiguo, exitum fecit ejus, qui non consuluisset. Itaque apud Heracleam Campaniae urbem, fluviumque Sirim, prima inter Pyrrhum regem et Laevinum consulem pugna commissa 216 est. Consumptus est gravissimo certamine dies, utrimque omnibus mori intentis, fugere nesciis. Introductos autem inter concurrentia agmina elephantos, forma truces, odore graves, mole terribiles, ut videre Romani, novo pugnandi genere circumventi et territi, equis maxime pavitantibus, diffugerunt. Sed postquam Minucius, quartae legionis primus hastatus, protentam in se manum belluae gladio desecuit, et conturbatam dolore vulneris averti bello atque in suos saevire compulit, ejusque immoderato discursu perturbari ac permisceri coepere, finis pugnae etiam beneficio noctis impositus est. Victos fuisse Romanos turpis fuga prodidit, quorum tunc cecidisse referuntur peditum quatuordecim millia octingenti et octoginta: capti mille trecenti et decem: equites autem caesi ducenti quadraginta duo, capti octingenti et duo, signa amissa viginti duo. Nam quantus e diverso numerus sociorum Pyrrhi fuerit exstinctus, memoriae traditum non est: maxime quia scriptorum veterum mos est, ex ea parte quae vicerit, occisorum non commemorare numerum, ne victoriae gloriam maculent damna victoris: nisi forte cum adeo pauci cadunt, ut admirationem terroremque virtutis augeat paucitas perditorum, sicut in 217 prima Persici belli congressione apud Alexandrum Magnum fuit: cui, inter quadringenta fere millia hostium interfecta, novem tantummodo in exercitu ejus pedites defuisse referuntur. Sed Pyrrhus atrocitatem cladis, quam hoc bello exceperat, diis suis hominibusque testatus est, affigens titulum in templo Tarentini Jovis, in quo haec scripsit: Qui ante hac invicti fuvere viri, pater optime Olympi, Hos ego in pugna vici, victusque sum ab isdem. Et cum a sociis increparetur, cur se victum diceret qui vicisset, respondisse fertur: Ne ego, si iterum eodem modo vicero, sine ullo milite Epirum revertar. Interea Romanus exercitus, postquam victus clam fugit e castris, miserabilem belli cladem gravioribus monstris auctam accumulatamque persensit. Nam pabulatores forte progressos, velut hostilis quaedam oborta tempestas, cum horribili fragore coeli correptos, diris fulminibus exussit: quippe triginta et quatuor eorum idem turbo prostravit, viginti et duo semineces relicti, jumenta exanimata et capta quam plurima, ut merito contigisse non signum vastationis futurae sed vastatio ipsa referatur. Secunda inter Pyrrhum et Romanos consules pugna in Apuliae finibus fuit: ubi clades belli ad utrosque, sed maxime ad Pyrrhum, victoria ad Romanos concessit. Nam cum diu 218 obnixe cunctis in mutuam caedem ruentibus, anceps belli penderet eventus, Pyrrhus, transfixo brachio saucius, prior cessit e praelio. Sed et Fabricius legatus tunc vulneratus est. Elephanti prima pugna vulnerari, atque in fugam cogi posse deprehensi; deinde subjectis inter posteriora ac mollia ignibus exagitati, ardentes insuper machinas furore trepido circumferentes, exitio suis fuere. Caesa sunt in ea pugna quinque millia Romanorum: de exercitu vero Pyrrhi viginti millia prostrata sunt. Regis signa ablata quinquaginta et tria, Romanorum undecim amissa sunt: Pyrrhus, bello fractus, Agathocle mortuo rege Syracusano, ad Siciliae arcessitus imperium, Syracusas concessit.
5.3
LIBER QUARTUS. CAPUT II. Romani horrenda peste corripiuntur. Cum Pyrrho tertium bellum geritur, fugatur et interit.
5.3
Sed Romanorum miseria nullis cessat induciis. Consumitur morborum malis intercapedo bellorum: et cum foris cessatur a praelio, agitur introrsum ira de coelo. Nam Fabio Gurgite iterum, C. Genucio Clepsina consulibus, pestilentia gravis Urbem ac fines ejus invasit, quae cum omnes, tum praecipue mulieres pecudesque corripiens, necatis in utero fetibus, futura prole vacuabat, et immaturis partubus cum periculo matrum extorti abortus projiciebantur: adeo ut defectura successio, et defuturum animantium genus, adempto vitalis partus 219 legitimo ordine crederetur. Interea reversum ex Sicilia Pyrrhum Curius consul excepit; tertiumque id bellum contra Epirotas, apud Lucaniam in Arusinis campis gestum est. Itaque primo concursu, cum Pyrrhi milites Romanorum impressione trepidarent, et circumspectantes fugam bello cedere molirentur, Pyrrhus elephantos ex subsidiis jussit induci. Romani assueti jam pugnare cum belluis, cum malleolos stupa involutos, ac pice oblitos, uncis insuper aculeis tenaces praeparavissent, eosque flammatos in terga belluarum turresque vibrarent, non difficile furentes ardentesque belluas in eorum excidia, quorum subsidia fuerant, retorserunt. Octoginta millia peditum in illo praelio habuisse regem dicunt, equitum vero sex millia. Ex his caesa referuntur triginta tria millia, capti autem sunt mille trecenti. Pyrrhus quinto demum anno, quam venerat, ab Italia victus aufugit, qui post multa gravissimaque bella, quae gessit, in Graecia apud Argos Achaiae florentissimam urbem, Spartani regni aviditate seductus, saxo ictus occubuit. Tunc quoque apud Romanos Sextilia, virgo Vestalis, convicta damnataque incesti, ad portam Collinam viva defossa est. 220
5.4
LIBER QUARTUS. CAPUT III. Romani Tarentinos cum auxiliis Carthaginiensium vincunt, et in octavam legionem animadvertunt.
5.4
Anno ab Urbe condita CCCCLXXV, Tarentini, Pyrrhi morte comperta, iterum nova adversum Romanos arma sollicitant, Carthaginiensium auxilia per legatos poscunt, atque accipiunt. Conserto praelio, vicere Romani: ubi jam tunc Carthaginienses, quamvis nondum hostes adjudicati, vinci tamen a Romanis se posse senserunt. Sequenti anno magnam viscerum suorum partem severitas Romana concidit. Nam, adventante dudum Pyrrho, octava legio, diffidens Romanae spei, novum scelus ausa, Rheginenses omnes, quibus subsidio praeerat, interfecit: praedam sibi omnem atque ipsum oppidum vindicavit. Hoc facinus in tam sceleratos defectores puniendum Genucio consuli jussum est: qui, obsessa Rheginorum urbe, captisque omnibus, ipse quidem 221 in reliquos perfugas et latrones exercuit digna supplicia: Romanos vero milites integrae legionis Romam misit: qui populi jussu medio in foro virgis caesi, securique percussi sunt. Visa sibi est tunc Roma vincere, cum legionem suam integram occidit, quae sine dubio victa fuisset, si eam hostili praelio perdidisset.
5.5
LIBER QUARTUS. CAPUT IV. De horrendis quibusdam prodigiis et de bello Picenti.
5.5
Anno ab Urbe condita CCCCLXXVII obscoena et dira prodigia vel visa Romae vel nuntiata sunt. Aedes Salutis ictu fulminis dissoluta, pars muri sub eodem loco de coelo, ut dicunt, tacta est. Lupi tres, ante lucem ingressi urbem, semesum cadaver intulerunt, sparsumque membratim in foro, ipsi, strepitu hominum exterriti, reliquerunt. Apud Formias multis ictibus fulminum moenia undique ambusta et dissoluta sunt. Apud agrum Calenum repente flamma, scisso terrae hiatu eructata, tribus diebus tribusque noctibus terribiliter exaestuans, quinque agri jugera, exhausto penitus succo ubertatis, in cinerem extorruit, ita ut non fruges solum, sed et arbores cum imis stirpibus absumpsisse referatur. 222 Sequenti abhinc anno Sempronius consul adversus Picentes duxit exercitum. Et cum directa intra jactum teli utraque acies constitisset, repente ita cum horrendo fragore terra tremuit, ut stupore miraculi utrumque pavefactum agmen hebesceret. Diu attoniti utrimque populi haesitavere, praejudicata incepti conscientia. Tandem procursu concito iniere certamen. Triste adeo id bellum fuit, ut merito dicatur tantum humanum sanguinem susceptura etiam cum gemitu horrisono tunc terra tremuisse. Romani pauci admodum, eo praelio qui evasere, vicerunt.
5.6
LIBER QUARTUS. CAPUT V. Rursum prodigia visa. Vulsiniensium libertini conspirant adversus dominos, quibus Romani subvenerunt. Roma iterum peste corripitur.
5.6
Anno ab Urbe condita CCCCLXXX inter multa prodigia, sanguis e terra, lac visum est manare de coelo. Nam et plurimis locis scaturiens e fontibus cruor fluxit, et de nubibus guttatim in speciem pluviae lacte demisso, diri, ut ipsis visum est, terram imbres irrigaverunt. Eo tempore Carthaginienses, dato adversum Romanos auxilio Tarentinis, cum a senatu per legatos arguerentur, turpissimam rupti foederis labem praesumpto accumulavere perjurio. Tunc etiam Vulsinienses, 223 Etruscorum florentissimi, luxuria pene perierunt. Nam cum licentia in consuetudinem prorogata, servos suos passim liberos facerent, conviviis adlegerent, conjugiis honestarent, libertini in partem potestatis recepti, plenitudinem per scelus usurpare meditati sunt; et liberati servitutis jugo, ambitu dominationis arserunt; et quos dominos subditi aequanimiter dilexerunt, eos jam liberi, quod dominos fuisse meminerant, exsecrati sunt. Itaque conspirantes in facinus libertini( quorum tanta manus fuit, ut sine controversia ausu potirentur) correptam urbem suo tantum generi vindicant: patrimonia, conjugiaque dominorum sibi per scelus usurpant, extorres dominos procul abigunt, qui miseri, exsules egentesque, Romam deferuntur: ubi ostentata miseria querelaque defleta, per Romanorum severitatem et vindicati sunt et restituti. Anno ab Urbe condita CCCCLXXXI pestilentia ingens apud Romam conflagravit, cujus atrocitatem significare contentus sum, quia verbis implere non possum. Si enim spatium temporis quo mansit inquiritur, ultra biennium vastando porrecta est; si depopulatio, quam egerit, census indictus est, qui non quantum hominum deperisset, sed quantum superfuisset, inquireret: si violentia qua affecerit, Sibyllini libri testes sunt, qui eam coelesti ira impositam responderunt. Sed ne quem tentata usurpatio translationis offendat, quod cum Sibylla iratos deos dixerit, nos iram coelestem dixisse videamur. 224 audiat et intelligat, quod haec, etsi plerumque per aerias potestates fiunt, tamen sine arbitrio omnipotentis Dei omnino non fiunt. Eodem tempore Capparonia, virgo Vestalis, incesti rea, suspendio periit: corruptor ejus consciique servi, supplicio affecti sunt. Ecce continuatim quae et quanta numeramus accidisse annis singulis plurima, inter quos certe raro aut pene nullo nihil triste gestum. Et hoc cum iidem scriptores, proposito sibi magis laudandi negotio, caverent numerositates miseriarum, ne eosdem, quibus haec et de quibus scribebantur, offenderent, auditoresque suos exemplis praeteritorum terrere potius quam instruere viderentur. Porro autem nos, in ultimo temporum positi, mala Romanorum scire non possumus, nisi per eos qui lauda vere Romanos. Ex quo intelligi datur quanta illa fuerint, quae studio propter horrorem repressa sunt, cum tanta inveniantur, quae tenuiter inter laudes emanare potuerunt.
5.7
LIBER QUARTUS. CAPUT VI. De Carthaginiensium origine, variaque fortuna, qua ante bellum Punicum primum sunt usi.
5.7
Et quoniam ex hoc jam Punica bella succedunt, res ipsa exigit; ut de Carthagine, quae ante urbem Romam duos et septuaginta 225 annos ab Elisa condita invenitur, ejusque cladibus ac domesticis malis, sicut Pompeius Trogus et Justinus exprimunt, vel pauca referantur. Carthaginienses vernaculum atque intestinum semper inter se malum habuere discordiam: qua infeliciter exagitante, nulla umquam tempora vel foris prospera, vel domi quieta duxerunt. Sed cum inter caetera mala etiam pestilentia laborarent, homicidiis pro remediis usi sunt: quippe homines ut victimas immolabant, aetatemque impuberem, quae etiam hostium misericordiam provocaret, aris admovebant. De quo sacrorum, immo sacrilegiorum genere quid potissime discutiendum sit non invenio. Si enim hujusmodi ritus aliqui daemones praecipere ausi sunt, ut mortibus hominum occisione hominum satisfieret, intelligendum fuit, se operarios atque adjutores pestilentiae conduci: ut ipsi, quos illa non corripuisset, occiderent: sanas enim atque incorruptas offerri hostias mos est, ita illi non sedarent morbos sed praevenirent. Itaque Carthaginienses adversis diis propter istiusmodi sacra, sicut Pompeius Trogus et Justinus fatentur, sicut autem apud nos constat, propter praesumptionem impietatemque ipsorum 226 irato Deo, cum in Sicilia diu infeliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello, iterum infelicius victi sunt: propter quod ducem suum Mazeum et paucos qui superfuerant milites, exsulare jusserunt. Exsules veniam per legatos petentes repulsi, patriam bello et obsidione cinxerunt. Ibi tunc Mazeus, dux exsulum, Carthalonem, filium suum, sacerdotem Herculis, quod sibi velut insultans purpuratus occurreret, in crucem sub oculis patriae, ita ut erat, cum purpuris infulisque suspendit. Post paucos dies urbem ipsam cepit, qui cum, interfectis plurimis senatorum, cruente dominaretur, occisus est. Haec temporibus Cyri regis Persarum gesta sunt. Post haec vero Imilco, rex Carthaginiensium, cum in Sicilia bellum gereret, repente horribili peste exercitum amisit. Nec mora, morbis, populo catervatim cadente, cito quisque correptus, mox mortuus, jam nec sepeliebatur: cujus mali nuntius cum attonitam repentino luctu Carthaginem replevisset, non secus ac si capta esset, turbata civitas fuit. Omnia ululatibus personabant clausae ubique januae, cuncta privata publicaque officia damnata, universi ad portum decurrunt, egredientesque de navibus 227 paucos, qui cladi superfuerant, de suis percontantur. Postquam de clade suorum, tacentibus illis vel gementibus, miseri intelligunt, tunc toto littore plangentium voces, tunc infelicium matrum ululatus et flebiles querelae audiebantur. Inter haec procedit et ipse de navi sua imperator, sordida servilique tunica discinctus: ad cujus conspectum plangentium junguntur agmina. Ipse quoque manus ad coelum tendens, nunc suam, nunc publicam infelicitatem accusat et deflet: ad postremum vociferans per urbem, tandem ingressus domum, cunctos qui lacrymantes prosequebantur, ultimo demisit alloquio: ac deinde obseratis januis, exclusisque etiam filiis, gladio dolorem vitamque finivit. Haec Darii temporibus gesta sunt. Post haec Anno, vir quidam Carthaginiensis, privatis opibus reipublicae vires superans, invadendae dominationis hausit cupiditatem. Cui rei consilium utile ratus est, ut simulatis unicae filiae nuptiis, omnes senatores quorum dignitatem obstaturam inceptis suis arbitrabatur, inter pocula veneno necaret. Quae res per ministros prodita, sine ultione vitata est, ne in viro tam potenti plus negotii faceret res cognita, quam cogitata. Hoc consilio elusus Anno, alio machinamento facinus aggredi parat. Servitia concitat, quibus repente incautam urbem opprimeret. Sed cum ante statutam 228 caedibus diem proditum se praeventumque intellexisset, castellum quoddam cum viginti millibus servorum armatus occupat. Ibi dum Afros regemque Maurorum concitat, captus est; ac primo virgis caesus, deinde effossis oculis et manibus cruribusque fractis, velut a singulis membris poena exigeretur, in conspectu populi necatus est. Corpus verberibus lacerum cruci suffixum, filii cognatique omnes supplicio traditi: ne quis eum ejusdem familiae umquam aut imitari, aut ulcisci meditaretur. Haec temporibus Philippi gesta sunt. Post haec Carthaginienses cum Tyrum urbem auctorem originis suae, ab Alexandro Magno captam eversamque didicissent, timentes transitum ejus in Africam futurum, Amilcarem quemdam, cognomento Rhodanum, virum facundia solertiaque praecipuum, ad perscrutandos Alexandri actus direxerunt: qui per Parmenionem quasi transfuga exceptus, dehinc in militiam regis admissus, omnia civibus suis per tabellas scriptas, et post cera superlitas, enuntiabat. Hunc mortuo Alexandro Carthaginem reversum, quasi urbem regi venditasset, non ingrato tantum animo verumetiam crudeli invidia, necaverunt. Deinde cum assidua, nec umquam satis prospera adversus Siculos bella gererent, et Syracusas urbem Siciliae tunc florentissimam obsidione cinxissent, per Agathoclem Siciliae regem miro circumventi ingenio, usque ad extrema desperationis adducti sunt. Namque Agathocles, cum apud Syracusas a Carthaginiensibus obsideretur, ac se neque bello parem instructu copiarum, neque 229 obsidionis patientem stipendiorum sufficientia videret, bene proviso, ac melius dissimulato consilio, in Africam cum exercitu transit, ibi suis, quid moliatur, aperit: deinde quid facto opus sit, docet. Illico unanimiter naves primum, in quibus venere, incendunt, ne qua spes refugiendi foret. Dehinc cum omnia in quae direxisset, prosterneret, villas castellaque incenderet, Annonem quemdam cum triginta millibus Poenorum obvium habuit; quem cum duobus millibus suorum interfecit. Ipse autem duos tantum in eo bello perdidit. Qua pugna et Afrorum animis incredibiliter fractis, et suorum in immensum auctis, urbes castellaque expugnat, praedas ingentes agit, hostium multa millia trucidat. Castra deinde ad quintum lapidem a Carthagine statuit, ut damna rerum opulentissimarum vastationemque agrorum et incendia villarum de muris ipsius urbis specularentur. Adjicitur praesentibus malis tristior fama. Nam et apud Siciliam deletus cum imperatore Afrorum exercitus nuntiatur: quem revera incautum ac pene otiosum Antander, Agathoclis frater, oppresserat. Hoc per totam Africam rumore disperso non tributariae tantum urbes ab his, verumetiam socii reges deficiebant: inter quos rex quoque Cyrenarum, Ophellas, pactus est cum Agathocle 230 communionem belli, dum regnum Africae ardenter affectat. Sed postquam in unum exercitus et castra junxerunt, per Agathoclem blandimentis et insidiis circumventus, occisus est. Carthaginienses, contractis undique copiis, in bellum exarsere. Quibus Agathocles, habens secum Ophellae copias, congreditur, eosque magno utriusque exercitus sanguine et gravi praelio superat. Hoc certaminis discrimine tanta desperatio illata Poenis est, ut nisi in exercitu Agathoclis orta seditio fuisset, transfugiturus ad eum Bomilcar, dux Poenorum, cum exercitu fuerit. Ob quam noxam in medio foro jussu Carthaginiensium patibulo suffixus, crudele spectaculum suis praebuit. Deinde cum post mortem Agathoclis Carthaginienses Siciliam instructa classe vastarent, a Pyrrho rege Epiri ab Italia accersito, terrestri navalique certamine saepe superati, novissime ad Romana bella conversi sunt. Proh dolor! legunt ne ista de veteribus, qui de recentibus conqueruntur? Immo legunt, et ea non aequitate, sed aemulatione conjiciunt. Maximo enim illo et ineffabili, quem nec ipsi discernunt, stimulo compunguntur, non propter tempora mala, sed propter tempora Christiana: et derivatio est invidi ulceris, ut quidquid sub exsecrabili agitur, atrocius esse videatur: sicut etiam inter nos saepe inimicorum oculis videri solet, eos quos exsecrantur, 231 nihil non pravum, nihil non turpe, nihil non subsicivum, nihil non in vulnus suum, dicto factove agere, et hoc tamen pene simpliciter. In tantum enim captum cor obliquat invidia, ut rectum natura non videat, de quorum numero sunt isti: sed multo miseriores, quia inimici Dei, ac perinde inimici veritatis, de quibus flentes haec dicimus, et quos misericorditer, si patiantur, arguimus, ut sanemus, qui vitioso oculo haec vident, atque ideo duplicia illis videntur quae vident: et confusi caligine nequitiae, in id cadunt, ut minus videndo plus videant, cum tamen id quod est, ita ut est, videre non possint: qui graviora arbitrantur flagella patris quam hostis incendia: qui acerbiorem vocant blandientem, admonentem, et redimentem Deum, quam persequentem, dominantem, trucidantemque diabolum. Quamquam si de patre intelligerent, de castigatione gauderent: et si praevideretur fructus eruditionis, esset disciplina tolerabilis: ac propter spem, quae nunc gentibus data est, antea vero non fuerat, leviora ducerent, etsi graviora paterentur: quamquam contemptus 232 miseriarum possunt etiam a suis discere, apud quos summa mala pro summis bonis aestimata sunt, tantum ut gloriam famae celebrem atque illustrem consequerentur: per quos colligi datur quanta nobis, quibus aeternitas beata promittitur, sint toleranda pro vita, cum illi tanta potuerint tolerare pro fama.
5.8
LIBER QUARTUS. CAPUT VII. Romanorum adversus Syracusanos et Poenos res gestae, bellorumque variorum successus. Servorum sociorumque navalium conjuratio.
5.8
Anno ab Urbe condita CCCCLXXXIII, Appio Claudio, Q. Fabio consulibus, Mamertinis, quorum Messana nobilis Siciliae civitas erat, auxilia contra Hieronem Syracusanum regem, et Poenorum copias Hieroni junctas, et Ap. Claudium consulem cum exercitu misere Romani, qui tam celeriter Syracusanos Poenosque superavit, ut ipse quoque rex, rerum magnitudine perterritus, ante se victum quam congressum fuisse prodiderit: qui exin, fractis viribus amissaque fiducia, 233 cum pacem supplex rogaret, ducentis argenti talentis jussu consulum mulctatus, accepit. Consules Agrigentum, Siciliae civitatem, ibique praesidia Poenorum, operibus valloque cinxerunt. Cumque inclusus ea obsidione senior Annibal, imperator Poenorum, ad summam egestatem redactus esset, Anno, imperator novus Carthaginiensium, cum equitibus mille quingentis, et triginta millibus peditum, triginta etiam elephantis, ex improviso intercessit, expugnationemque civitatis paulisper distulit: sed continuo civitas capta est. Poeni maximo bello victi et profligati, undecim elephanti in potestatem redacti, Agrigentini sub corona omnes venditi sunt. Annibal senior, facta cum paucis eruptione, diffugit. Cn. Cornelio Asina C. Duilio consulibus, cum Annibal senior oram Italiae maritimam instructa septuaginta navium classe vastaret, Romani et ipsi classem fabricari atque instrui praeceperunt: quod Duilius consul celeriter implevit. Nam intra sexagesimum diem, quam arbores caesae erant, centum triginta navium classis deducta in anchoris stetit. Cornelius Asina, consul alter, cum sedecim navibus Liparam insulam petiit, ubi ab Annibale, quasi ad colloquium pacis evocatus, Punica fraude captus 234 atque in vinculis necatus est. Quod ubi Duilius, alter consul, audivit, cum triginta navibus adversus Annibalem profectus est. Commisso navali praelio, Annibal, amissa navi, qua vehebatur, scapha subductus aufugit, triginta et una naves ejus captae, tredecim mersae, tria millia hominum occisa, septem millia capta referuntur. Postea Carthaginienses, C. Aquillio Flore, L. Cornelio Scipione consulibus, Annonem in locum Annibalis subrogatum, pro Sardis et Corsis defensandis, navali praelio praefecerunt; qui a Scipione consule victus, amisso exercitu, ipse confertissimis hostibus se immiscuit, ibique interfectus est. Eodem anno tria millia servorum, et quatuor millia navalium sociorum in urbis Romae excidium conjurarunt: et nisi maturata proditio consilium praevenisset destituta praesidio civitas servili manu periisset. 235
5.9
LIBER QUARTUS. CAPUT VIII. Romani, Camerinam urbem petentes, in insidias incurrunt. Annibal senior a suis lapidatur. Regulus Liparam Melitamque vastat. Clupea se Romanis dedit. Regulus, ingentis magnitudinis serpente confecto, de Carthaginiensibus victoriam refert.
5.9
Anno ab hoc proximo, Calatinus consul, Camerinam Siciliae urbem petens, temere in angustias deduxit exercitum, quas Poenorum copiae jam dudum praestruxerant. Cui cum omnino nulla vel obsistendi vel evadendi facultas esset, Calpurnii Flammae virtute et opera liberatus est: qui lecta trecentorum virorum manu, insessum ab hostibus tumulum occupavit, et in se Poenos omnes pugnando convertit, donec Romanus exercitus obsessas angustias, hoste non urgente, transiret. Caesi sunt in eo bello omnes trecenti, solus Calpurnius, quamvis multis confossus vulneribus, et cadaveribus obtectus, evasit. Annibal senior, a Carthaginiensibus iterum classi praepositus, infeliciter cum Romanis navali praelio congressus et victus, ab exercitu suo, seditione orta, lapidibus coopertus interiit. Atilius consul 236 Liparam Melitamque, insulas Siciliae nobiles, pervagatus evertit. Consules in Africam jussi transferre bellum, cum trecentis triginta navibus Siciliam petierunt, quibus Amilcar Poenorum imperator et Anno classi praefectus occurrit. Conserto navali praelio Carthaginienses, in fugam versi, sexaginta et quatuor naves perdiderunt. Victores consules in Africam transvecti sunt, primamque omnium Clupeam urbem in deditionem receperunt. Inde Carthaginem petentes, trecenta aut eo amplius castella populati sunt, infesta Carthagini signa circumtulerunt. Manlius consul ab Africa cum victrici classe decedens, viginti septem millia captivorum cum ingentibus spoliis Romam revexit. Regulus, bellum Carthaginiense sortitus, iter cum exercitu faciens, haud procul a flumine Bagrada castra constituit, ubi cum plurimos militum, aquandi necessitate ad flumen descendentes, serpens mirae magnitudinis devoraret, Regulus ad expugnandam bestiam cum exercitu profectus est: sed nihil in tergo ejus proficientibus jaculis, atque omni telorum ictu irrito, quae per horrendam squamarum cratem quasi per obliquam scutorum testudinem labebantur, mirumque in modum, ne corpus laederent, ipso corpore pellebantur, cum insuper magnam multitudinem morsu comminui, impetu proteri, halitu etiam pestifero exanimari videret, balistas deferri imperavit, per quas murale saxum spinae ejus incussum, compagem totius corporis solvit. Talis siquidem est natura serpentis, ut cum pedibus carere videatur, 237 costis tamen et squamis, quas a summo gutture usque ad imam alvum parili modo dispositas habet, ita instruatur, ut squamis quasi unguibus, costis quasi cruribus innitatur. Non enim ut vermis, cui spinae rigor non est, et in directum corpusculi sui partes gradatim porrigendo contractas, contrahendo porrectas, motum explicat, sed alternis intenta conatibus latera sinuosa circumfert, ut per exteriorem spinae curvaturam, rigentem costarum aciem tendat, costis autem natura ad summum rectis squamarum ungulas figat: quod vicissim et celeriter agendo, non solum plana perlabitur, sed etiam convexa conscendit, tot vestigiis instructa quot costis. Hujus itaque rei causa est, ut si in qualibet corporis parte ab alvo usque ad caput ictu aliquo collidatur, debilis reddita cursum habere non possit, quia ubicumque ille ictus inciderit, spinam solvit, per quam costarum pedes et motus corporis agebantur; unde etiam hic serpens, qui tamdiu tot jaculis invulnerabilis obstitit, ad unius saxi ictum debilis cessit, ac mox circumventus telis facile oppressus est. Corium autem ejus Romam devectum( quod fuisse centum viginti pedum spatio ferunt) aliquamdiu cunctis miraculo fuit. Regulus adversus tres imperatores, id est, Asdrubales duos et accitum ex Sicilia Amilcarem, atrocissimum bellum gessit, in quo caesa sunt Carthaginiensium septemdecim millia, capta autem quinque millia, elephanti decem et octo abducti, oppida octoginta duo in deditionem cessere Romanis. 238
5.10
LIBER QUARTUS. CAPUT IX. Carthaginienses, negata sibi pace, auxilia undique contraxisse, ac Xanthippo Lacedaemonio duce Romanos stravisse, Regulum cepisse, eamque injuriam Aemilium et Fulvium ultos fuisse.
5.10
Carthaginienses, fracti bellis et cladibus exinaniti, pacem a Regulo poposcerunt: sed cum intolerabiles et duras conditiones pacis audissent, tutius rati sese armatos mori quam miseros vivere, pretio non solum Hispanorum vel Gallorum auxilia, quae jam dudum plurima habebant, sed etiam Graecorum comparanda duxerunt. Itaque Xanthippum, Lacedaemoniorum regem, cum auxiliis accitum, ducem bello praefecerunt. Xanthippus, inspectis Poenorum copiis atque in campum deductis, longe in melius mutato apparatu, pugnam cum Romanis conseruit. Ingens ibi ruina Romanarum virium fuit: nam triginta millia Romanorum in illa tunc congressione prostrata sunt. Regulus ille dux nobilis cum quingentis viris captus est, et, in catenas conjectus, decimo demum anno Punici belli nobilem triumphum Carthaginiensibus praebuit. Xanthippus, tam audacis facti conscius, rerum 239 instabilium mutationem timens, illico ex Africa migravit in Graeciam. Igitur Aemilius Paulus et Fulvius Nobilior consules, audita captivitate Reguli et clade exercitus Romani, transire in Africam cum classe trecentarum navium jussi, Clupeam petunt. Eo confestim Carthaginienses cum pari classe venerunt, nec differri potuit navale certamen. Centum et quatuor naves Carthaginiensium demersae, triginta cum pugnatoribus captae, praeterea triginta quinque millia militum ex ipsis caesa sunt Romanorum autem novem navibus depressis, mille centum periere milites. Consules apud Clupeam castra posuerunt. Duo Annones, imperatores Poenorum, eo rursum cum magno exercitu convenerunt, praelioque commisso, novem millia militum perdiderunt. Sed et tunc apud Romanos numquam diuturna felicitas erat, et qualescumque successus magnis continuo malorum molibus obruebantur. Cum Romana classis ad Italiam praedis onusta remearet, infando naufragio eversa est: nam de trecentis navibus ducentae et viginti perierunt, octoginta vix abjectis oneribus liberatae sunt. Amilcar, dux Poenorum, cum exercitu in Numidiam Mauritaniamque missus, postquam hostiliter cruenteque in universos egit, quod Regulum libenter suscepisse dicerentur, mille argenti talentis, et viginti millibus boum reliquos condemnavit. Principes autem omnium populorum patibulo 240 suffixit. Tertio anno, sicut semper indomitus furor cito periculorum obliviscitur, Servilius Caepio et Sempronius Blaesus consules, cum ducentis sexaginta navibus in Africam transgressi, universam oram maritimam, quae circa Syrtes jacet, depopulati sunt: atque in superiora progressi, captis eversisque civitatibus plurimis, ingentem praedam ad classem devexerunt. Inde, cum ad Italiam redirent, circa Palinuri promontorium, quod a Lucanis montibus in altum excurrit, illisi scopulis, centum quinquaginta naves onerarias, nobilemque praedam crudeliter acquisitam, infeliciter perdiderunt. Vicit aliquando apud Romanos improbissimam cupiditatem enormitas miseriarum: nam Patres, quibus jam nauticae rei pertaesum esset, decrevere ne amplius quam sexaginta navium classis ad subsidium haberetur Italiae, quod quidem decretum continuo, adacti indomita cupiditate, ruperunt. Praeterea Cotta consul in Siciliam transgressus, plurimis praeliis adversum Poenos et Siculos terra marique pugnavit, et per totam Siciliam partim hostium, partim etiam sociorum, inhumatas strages reliquit. L. Caecilio Metello, C. Furio Pacilo consulibus, Asdrubal, novus Carthaginiensium imperator, cum elephantis centum triginta et equitum peditumque amplius triginta millibus, Lilybaeum venit ex Africa, et continuo cum Metello consule apud Panormum pugnam conseruit. Sed Metellus, vim magnam belluarum timens, prius eas, magno usus consilio, vel in fugam, vel in mortem egit, et sic facile quamvis magnam vim hostium superavit. Viginti millia Carthaginiensium in eo praelio caesa sunt, elephanti quoque viginti sex interfecti 241 centum et quatuor capti, et per Italiam ducti, maximum Italicis gentibus spectaculum praebuerunt. Asdrubal cum paucis Lilybaeum profugit, atque absens a Poenis capitis damnatus est.
5.11
LIBER QUARTUS. CAPUT X. Quod Poeni pace sibi negata Regulum crudeliter interemerint. Romanos parum feliciter in Siciliam semel atque iterum pugnantes, tandem vicisse.
5.11
Post haec, fessi tot malis Carthaginienses, petendam esse a Romanis pacem decreverunt. Ad quam rem Atilium Regulum antea ducem Romanum, quem jam per quinque annos captivum detinebant, inter caeteros legatos praecipue mittendum putaverunt: quem, non impetrata pace, ab Italia reversum, resectis palpebris, illigatum in machina, vigilando necaverunt. Alter deinde Atilius Regulus, et Manlius Vulso ambo iterum consules, cum classe ducentarum navium et quatuor legionibus Lilybaeum profecti sunt: quod oppidum in promontorio situm, 242 Romani obsidere conati, superveniente Annibale, qui Amilcaris filius fuit, victi, majore exercitus sui parte perdita, ipsi aegre evaserunt. Post hos Claudius consul cum classe centum et viginti navium ad Drepani portum contra hostem profectus, ibique mox exceptus classe Poenorum, superatus est. Et ipse quidem cum triginta navibus Lilybaeum in castra confugit: reliquae omnes, hoc est nonaginta, aut captae, aut demersae fuerunt: octo millia militum caesa, viginti millia capta referuntur. Caius quoque Junius, collega Claudii, universam classem naufragio amisit: Anno etiam consequenti, classis Punica in Italiam transiit, ejusque plurimas partes longe lateque vastavit. Interea Lutatius cum classe trecentarum navium in Siciliam transvectus, dum apud Drepanum civitatem pugnam inter primores ciet, transfixo femore aegerrime, cum jam obrueretur, ereptus est. Porro autem Poeni cum quadringentis navibus magnisque copiis ad Siciliam, duce Annone, concurrunt. Nec Lutatius segnior, immo consilia Poenorum celeritate mira praevenit. 243 Postquam proxime sibi utrorumque classes apud Aegates insulam, per totam noctem intertextis propemodum ancoris constiterunt, orta luce, prior Lutatius signum bello dedit. Crudescente pugna, victus Anno navem avertit, et dux fugae primus fuit. Aliquanta cum eo pars exercitus sui Africam petit, alii confugere Lilybaeum, sexaginta et tres Punicae naves captae sunt, centum viginti quinque demersae, triginta duo millia hominum capta, caesa quatuordecim millia fuere. Romanorum autem duodecim naves demersae sunt. Lutatius deinde ad Erycinam civitatem, quam Poeni tenebant, venit; ibique duo millia Carthaginiensium, conserta pugna, interfecit.
5.12
LIBER QUARTUS. CAPUT XI. Carthaginienses conditionibus pretioque pacem impetrasse: calamitosam Tiberis inundationem, ignisque cujusdam vastationem Romae fuisse, De bello in Faliscos.
5.12
Tunc Carthaginienses praecipiti festinatione ad Lutatium consulem, ac deinde Romam mittunt, orant pacem: quam conditionibus ante propositis illico consequuntur. Conditiones autem erant, ut Sicilia Sardiniaque decederent, proque impensis bellicis puri 244 argenti tria millia talentorum Euboicorum, aequis pensionibus, per annos viginti penderent. Hujus pacis conditio est habita post annum tertium et vigesimum, ex quo bellum Punicum primum fuerat inchoatum. Quis, rogo, duarum civitatum unum bellum per annos viginti tres gestum fando explicet? quot reges Carthaginiensium, quot consules Romanorum, quot agmina exercituum, quantum numerum navium contraxerit, profligarit, oppresserit? et tum demum, si illa ad plenum perpensa videantur, de praesentibus judicetur. Anno ab Urbe condita DVII repentina subversio ipsius Romae praevenit triumphum Romanorum: neque enim temere dixerim, quando non vel modicam laetitiam Romae superveniens repente quam gravissimus luctus oppresserit. Si quem Q. Lutatio, A. Manlio consulibus, diversae ignium aquarumque clades pene absumpsere Urbem. Nam Tiberis insolitis auctus imbribus, et ultra opinionem vel diuturnitate vel magnitudine redundans, omnia Romae aedificia in plano posita delevit. Diversae qualitates locorum, ad unam convenere perniciem: quoniam et quae segnior redundatio tenuit, madefacta dissolvit, et quae cursus torrentis invenit, impulsa dejecit. Aquarum gravissimam cladem gravior ignis secuta vastatio est: qui ignis, incertum unde surrexerit, plurimas civitatis partes pervagatus, cum hominum domorumque miserabilem stragem fecit, tum etiam tantum opum uno consumpsit incendio, quantum plurimae et peregrinae victoriae conferre vix possent. Dehinc cum omnia in circuitu fori popularetur, 245 aedem Vestae corripuit. Et ne sibi quidem diis subvenientibus, ignem illum, qui aeternus putabatur, temporarius ignis oppressi: unde etiam Metellus, dum arsuros deos eripit, vix brachio semiustulatus aufugit. Ti. Sempronio Graccho, P. Valerio Faltone consulibus, cum Faliscis bellavere Romani, eoque praelio quindecim millia Faliscorum interfecta sunt.
5.13
LIBER QUARTUS. CAPUT XII. Gallos Cisalpinos, Romanis novos infestosque hostes, caesos: Sardiniam rebellantem subactam, Poenos aegre pacem impetrasse, Jani portas uno anno fuisse clausas.
5.13
Eodem anno Galli Cisalpini novi exstitere hostes, adversum quos varia sorte bellatum est: nam in primo conflictu Valerii consulis tria millia quingenti cecidere Romani, secundo quatuordecim millia Gallorum caesa, duo millia capta sunt, sed ob priorem cladem triumphus consuli denegatus est. T. Manlio Torquato, C. Atilio Bulbo consulibus, Sardinia insula rebellavit, auctoribus Poenis, unde mox Sardi subacti et oppressi sunt. Carthaginiensibus autem violatoribus pacis, quam ipsi poposcissent, inferri bellum decretum est. Contra Carthaginienses pacem suppliciter poposcerunt: et cum bis missis legatis nihil profecissent, post etiam decem principibus bis aeque supplicantibus, nec impetrarent, novissime Annonis, minimi hominis inter legatos, 246 oratione meruerunt. Hoc anno porta Jani Gemini clausa est, quia nusquam eodem anno bellum erat, quod sub Numa solum Pompilio rege provenerat. Hinc demum nobis tacendum est, et tempora quibus conferri nostra nullo modo possunt, silentio transmitti expedit; ne obtrectatores dierum vitae suae ad insultandum potius sibi hoc strepitu suscitemus. Ecce portae Jani clausae fuerunt, foris bellum Romanorum non fuit, omnem sobolem suam in gremio suo conquiescentem Roma continens non suspiravit. Et hoc quando? post primum bellum Punicum: post quantum temporis? post annos quadringintos et quadraginta: quamdiu? anno uno: et quid altero subsecutum est? ut de caeteris taceam, bellum Gallicum, et Annibal cum bello Punico secundo. Hei mihi cognovisse haec et denudasse quam etiam me pudet! Pax ista unius anni, vel magis umbra pacis, lenimentum miseriarum, an incentivum malorum fuit? stillicidium illud olei, in medium magnae flammae cadens exstinxit fomitem tanti ignis, an aluit? Parum aquae frigidae ardentissimis haustum in febribus, sanavit aegrotum, an potius incendit? per annos prope septingentos, id est, ab Hostilio Tullo usque ad Caesarem Augustum, una tantummodo aestate, Romana sanguinem 247 viscera non sudarunt: et inter plurimas magnorum saeculorum aetates misera civitas, vere misera mater, vix uno tempore a timore luctuum, ut non dicam ab ipsis luctibus, conquievit. Hoc si quisquam hominum tam parum in vita sua quietis habuisset, numquid vel vixisse diceretur? Aut si quisquam per totum annum doloribus et cruciatibus angatur, medio autem anni ipsius spatio unum tantum diem tranquillum, et sine conflictationibus transigat, numquid ex eo levamentum malorum accipiet, ac non totum annum miseriis deputabit? Sed illi, inquit, hunc annum pro glorioso signo infatigabilis virtutis collocaverunt: atque utinam pro oblivione calamitatis continuae praeteriissent. Nam sicut in corpore hominis ita demum lepra dignoscitur, si variatim inter sanas cutis partes color diversus appareat; at si ita se ubique diffundat, ut omnia unius coloris quamvis adulterini faciat, perit illa discretio: ita si labor continuus aequali tolerantia, sine respirandi appetitu perfluxisset, intentio voluntatis et electio consuetudinis diceretur. Cum autem in hoc pauxillulum otii tantopere vel majorum gaudia, vel minorum studia reclinantur, profecto discernitur, et quam jucunditatem habuerit haec brevitas, et quam amaritudinem illa prolixitas: hoc est, et quies illa quam grata fuisset, si diuturna mansisset, et haec incessabilis miseria quam etiam vitanda fuerit, si vitari quacumque arte potuisset. 248
5.14
LIBER QUARTUS. CAPUT XIII. De interitu Amilcaris, et bello Romanorum in Illyrios, ejusque causa. De bello in Gallos Cisalpinos: item in Insubres Gallos. De prodigiis variis. De nova Gallorum clade, belloque in Istros.
5.14
Anno ab Urbe condita DXVII Amilcar, dux Carthaginiensium, ab Hispanis in bello, cum aliud bellum adversus Romanos clam pararet, occisus est. Sequenti anno legati Romanorum ab Illyriis interfecti sunt. Post cum ipsis Illyriis atrocissimum bellum gestum est: in quo multis oppidis populisque deletis, reliqui se Fulvio Posthumioque consulibus dediderunt. Tertio deinceps anno miseram civitatem sacrilegis sacrificiis male potentes funestavere pontifices, namque decemviri consuetudinem priscae superstitionis aggressi, Gallum virum et Gallam feminam cum muliere simul Graeca in foro boario vivos defoderunt. 249 Sed obligamentum hoc magicum in contrarium continuo versum est. Namque diras illas quas fecerant externorum mortes, foedissimis suorum caedibus expiaverunt, sequidem, L. Aemilio Papo, C. Atilio Regulo consulibus, magna formidine consternatus est senatus defectione Cisalpinae Galliae, cum etiam ex ulteriore Gallia ingens adventare exercitus nuntiaretur, maxime Gaesatorum, quod nomen non gentis, sed mercenariorum Gallorum est. Itaque permoti consules, totius Italiae ad praesidium imperii contraxere vires. Quo facto, in utriusque consulis exercitu octingenta millia armatorum fuisse referuntur, sicut Fabius historicus, qui eidem bello interfuit, scripsit. Ex quibus Romanorum et Campanorum fuerunt peditum trecenta quadraginta octo millia ducenti, equitum vero viginti sex millia sexcenti: caetera multitudo sociorum fuit. Commisso praelio apud Aretium, Atilius consul occisus est: octingenta millia Romanorum, nec saltem tanta, quanta 250 eos terrere debuit, caesa sui parte, fugerunt: nam tria millia eorum tunc interfecta historici tradunt, quod ideo ignominiosius turpiusque est, tam paucis amissis, tanta agmina diffugisse, quia se in aliis victoriis non viribus animorum praevaluisse, sed bellorum proventibus, prodiderunt. Quis enim, rogo, in exercitu Romanorum crederet numerum istum fuisse saltem, non dico fugisse? Post haec secundum cum Gallis praelium gestum est, in quo plane quadraginta millia Gallorum trucidata sunt. Sequenti anno Manlius Torquatus et Fulvius Flaccus consules, primi trans Padum Romanas duxere legiones. Pugnatum est ibi cum Insubribus Gallis, quorum interfecta sunt viginti tria millia, quinque millia capta sunt. Eo deinde anno, qui huic proximus fuit, dira miseram Urbem terruere prodigia. Miseram utique, quae hinc fremitu hostium, inde nequitia daemonum terrebatur, namque in Piceno flumen sanguine effluxit, et apud Tuscos coelum ardere visum est, et Arimini nocte multa lucem claram effulsisse, ac tres lunas distantibus coeli regionibus exortas apparuisse. Tunc quoque magno terraemotu Caria et Rhodus insulae adeo concussae sunt, ut labentibus vulgo tectis, ingens quoque ille colossus 251 rueret. Eodem anno Flaminius cos., contemptis auspiciis quibus pugnare prohibebatur, adversum Gallos conflixit, et vicit. In quo bello novem millia Gallorum caesa, decem et septem millia capta sunt. Post hoc Claudius consul Gaesatorum triginta millia delevit, ubi etiam ipse Virdomarum regem, in primam aciem progressus, occidit: et inter multa Insubrium, quos ad deditionem coegerat oppida, Mediolanum quoque, urbem florentissimam, cepit. Deinde Istri, novi hostes, excitati sunt, quos Cornelius Minutiusque consules, multo quidem Romanorum sanguine, subegerunt. Emergit hic paululum antiquus ille Romanorum improbae laudis etiam de parricidiis appetitus. Nam Fabius Censorius Fabium Buteonem, filium suum, furti insimulatum interfecit, dignum scilicet facinus, quod pater vel parricidio plectendum duceret, quod ne leges quidem nisi mulcta pecuniae aut ad summum exsilii, circa quemlibet hominum censuerunt. 252
5.15
LIBER QUARTUS. CAPUT XIV. De bello Punico secundo. Annibal ingentes strages in Romanos edidit, per Gallos viam aperiens.
5.15
Anno ab Urbe condita DXXXIV, Annibal, Poenorum imperator, Saguntum, florentissimam Hispaniae civitatem, amicam populi Romani, primum bello impetitam, deinde obsidione cinctam, et fame excruciatam, omniaque fortiter contemplatione fidei, quam Romanis devoverat, digna indignaque tolerantem, octavo demum mense delevit. Legatos Romanorum ad se missos, injuriosissime etiam a conspectu suo abstinuit. Exinde odio Romani nominis, quod patri Amilcari, cum esset novem annos natus, fidelissime, alias infidelissimus, ante aras juraverat, P. Cornelio Scipione, et Ti. Sempronio Longo consulibus, Pyrenaeos montes transgressus, inter ferocissimas Gallorum gentes ferro viam aperuit, et nono demum die a Pyrenaeo ad Alpes pervenit, ubi, dum montanos Gallos, repellere ab ascensu obnitentes, bello superat, atque invias rupes igni ferroque rescindit, quatriduum commoratus, quinto demum die cum maximo labore ad plana pervenit. Fuisse tunc exercitum ejus centum millium peditum et viginti 253 millium equitum definiunt. Scipio consul Annibali primus occurrit, commissoque praelio apud Ticinum, ipse graviter vulneratus per Scipionem filium, admodum praetextatum, qui post Africanus cognominatus est, ab ipsa morte liberatus evasit. Caesus est ibi pene omnis Romanus exercitus. Pugnatum deinde eodem consule ad flumen Trebiam, iterumque Romani pari clade superati sunt. Sempronius consul, cognito collegae casu, a Sicilia cum exercitu rediit, qui similiter apud eumdem fluvium congressus, amisso exercitu, pene solus evasit. In eo tamen bello etiam Annibal sauciatus est: qui postea cum in Etruriam primo vere transiret, in summo Apennino tempestate correptus, biduo continuo immobiliter cum exercitu nivibus conclusus et onustus, obriguit: ubi magnus hominum numerus, jumenta complurima, elephanti pene omnes frigoris acerbitate perierunt. At vero alter tunc Scipio, frater consulis Scipionis, in Hispania plurima bella gessit, Magonem quoque, Poenorum ducem, bello vicit et cepit. 254
5.16
LIBER QUARTUS. CAPUT XV. Multa miraque tum prodigia passim apparuisse, quod Annibal astu ad internecionem pene Flaminii consulis exercitum ceciderit.
5.16
Diris tunc etiam Romani prodigiis territi sunt. Nam et solis orbis minui visus est, et apud Arpos parmae in coelo visae, sol quoque pugnasse cum luna, apud Carpenas interdiu duas lunas ortas, in Sardinia sanguine duo scuta sudasse, Faliscis coelum scindi velut magno hiatu visum, apud Antium metentibus cruentas spicas in corbem decidisse. Igitur Annibal, sciens Flaminium consulem solum in castris esse, quo celerius imparatum obrueret, primo vere progressus, arripuit propiorem, sed palustrem viam: et tum forte Sarnus late redundans, pendulos et dissolutos campos reliquerat: de quibus dictum est:..... Et quae rigat aequora Sarnus. In quos cum exercitu progressus Annibal, nebulis maxime, quae de palude exhalabantur prospectum auferentibus, magnam partem sociorum jumentorumque perdidit. Ipse autem uni elephanto, qui solus superfuerat, supersedens, vix difficultatem itineris evasit: sed oculum, quo 255 jam dudum aeger erat, violentia frigoris, vigiliarum ac laboris, amisit. Ubi vero proximus castris Flaminii consulis fuit, vastatione circumjacentium locorum Flaminium in bellum excitavit. Haec pugna ad Trasimenum lacum facta est: ubi exercitus Romanus, infelicissime arte circumventus Annibalis, funditus trucidatus est: ipse quoque consul occisus, viginti quinque millia Romanorum in eo praelio caesa, sex millia capta referuntur. De exercitu vero Annibalis duo millia ceciderunt. Famosum hoc ad Trasimenum lacum certamen fuit tanta clade Romana, maxime cum ita intentus pugnantium ardor exstiterit, ut gravissimum terraemotum, qui tunc forte tam vehemens factus est, ut urbes diruisse, montes transtulisse, discidisse rupes, et flumina retrorsum coegisse referatur, pugnantes omnino non senserint. Factam ad Trasimenum ruinam, sequitur pugna Cannensis, quamvis Fabii Maximi dictatoris tempus medium fuerit, qui impetum Annibalis cunctando tardavit. 256
5.17
LIBER QUARTUS. CAPUT XVI. De miseranda Romanorum clade ad Cannas: de consilio relinquendi Italiam, quomodo Romani respirarint, exercitumque repararint. Item de variis praeliis.
5.17
Anno ab Urbe condita DXL, L. Aemilius Paulus et C. Terentius Varro consules, contra Annibalem missi, impatientia Varronis consulis infelicissime apud Cannas, Apuliae vicum, pene omnes Romanae spei vires perdiderunt. Nam in ea pugna quadraginta quatuor millia Romanorum interfecta sunt, quamquam et de exercitu Annibalis magna pars caesa est: nullo tamen Punico bello Romani adeo ad extrema internecionis adducti sunt. Periit enim in eo consul Aemilius Paulus, consulares aut praetorii viri viginti interfecti sunt, senatores vel capti vel occisi sunt triginta, nobiles viri trecenti, pedestrium militum quadraginta millia, equitum tria millia quingenti. Varro consul cum quinquaginta equitibus Venusiam fugit. Nec dubium est, ultimum illum diem Romani status futurum fuisse, si Annibal mox post victoriam ad pervadendam Urbem contendisset. Annibal in testimonium victoriae suae, tres modios annulorum aureorum Carthaginem misit, quos ex manibus interfectorum equitum Romanorum senatorumque detraxerat. Usque adeo autem ultima desperatio Reipublicae apud residuos Romanos fuit ut senatores de relinquenda Italia, sedibusque quaerendis consilium 257 ineundum putarint. Quod auctore Caecilio Metello confirmatum fuisset, nisi Cornelius Scipio tribunus tunc militum, idem qui postea Africanus, districto gladio deterruisset, ac potius pro patriae defensione in sua verba jurare coegisset. Romani ad spem vitae, quasi ab inferis respirare ausi, dictatorem Decimum Junium creant: qui, delectu habito ab annis decem et septem, immaturae inordinataeque militiae quatuor legiones undecunque contraxit. Tunc etiam servos spectati roboris ac voluntatis, vel oblatos, vel, si ita opus fuit, publico pretio emptos sub titulo libertatis, sacramento militiae adegit. Arma, quae deerant, templis detraxerunt, egenti aerario privatae opes refusae sunt. Ita equester ordo, ita plebs trepida oblita studiorum in commune consuluit. Junius quoque dictator antiquum Romanae miseriae factum recolens, pro supplemento exercitus, edicto, velut asylo patefacto, homines quicumque sceleribus ac debitis obnoxii essent, impunitate promissa, militiae mancipavit, quorum numerus ad sex millia virorum fuit. Campania vero, vel potius omnis Italia, ad Annibalem, desperata penitus Romani status reparatione, defecit. Post hoc Lucius Postumius praetor adversum Gallos pugnare missus, cum exercitu caesus est. Deinde Sempronio Graccho, Q. Fabio Maximo consulibus, Claudius 258 Marcellus ex praetore proconsule designatus, Annibalis exercitum praelio fudit, primusque post tantas Reipublicae ruinas spem fecit, Annibalem posse superari. Scipiones autem in Hispania Asdrubalem, Poenorum imperatorem, ad Italiam exercitum comparantem, gravissimo bello oppresserunt. Nam triginta quinque millia militum de exercitu ejus vel caede vel captione minuerunt. Celtiberos milites, quam primam externam manum Romani in castris habere coeperunt, pretio sollicitatos, ab hostium societate in castra sua duxerunt. Sempronius Gracchus proconsule, ab hospite suo Lucano quodam in insidias inductus, occisus est. Centenius Penula, centurio, decerni sibi ultro bellum adversum Annibalem petiit: a quo cum octo millibus militum, quos in aciem eduxerat, caesus est. Post hunc Cn. Fulvius, praetor, ab Annibale victus, amisso exercitu, vix evasit. Pudet recordationis. Quid enim dicam improbitatem magis, an miseriam Romanorum? immo verius vel improbam miseriam vel miseram improbitatem. Quis credat eo tempore, quo aerarium populi Romani egenam stipem privata collatione poscebat, miles in castris nonnisi aut puer aut servus, aut sceleratus, aut debitor et ne sic quidem numero idoneus erat, senatus in curia omnis pene novitius videbatur: postremo cum ita imminutis 259 fractisque omnibus desperaretur, ut consilium de relinquenda Italia subiretur, eo tempore, cum unum domesticum bellum, ut diximus, ferri nullo modo posset, tria insuper transmarina bella fuisse suscepta? unum in Macedonia contra Philippum potentissimum Macedoniae regem, alterum in Hispania contra Asdrubalem Annibalis fratrem, tertium in Sardinia contra Sardos et alterum Asdrubalem, Carthaginiensium ducem: extra hoc quartum Annibalis, quo in Italia premebantur: et tamen fortis in alterutrum desperatio in meliora profecit, nam in his omnibus desperando pugnarunt, pugnando vicerunt. Ex quo evidenter ostenditur, non tempora tunc fuisse tranquilliora otiis, sed homines miseriis fortiores.
5.18
LIBER QUARTUS. CAPUT XVII. Claudius Marcellus Syracusas capit. Annibal ad Anienem Romanos terret, nec obruendi copia datur.
5.18
Anno ab Urbe condita DXLIII, Claudius Marcellus Syracusas, opulentissimam urbem Siciliae, secunda oppugnatione vix cepit, quam, cum jam pridem obsedisset, Archimedis Syracusani civis, admirabili ingenio praediti, machinis repulsus, expugnare non potuit. Decimo 260 anno postquam Annibal in Italiam venerat, Cn. Fulvio, P. Sulpitio consulibus, Annibal de Campania movit exercitum: et cum ingenti clade omnium per Sidicinum Suessanumque agrum via Latina profectus, ad Anienem fluvium tribus millibus ab Urbe consedit, incredibili totius Civitatis metu, cum senatu populoque diversis curis trepido, matronae quoque amentes pavore per propugnacula currerent, et convehere in muros saxa, primaeque pro muris pugnare gestirent. Ipse autem cum expeditis equitibus usque ad portam Collinam infestus accessit, deinde omnes copias in aciem direxit. Sed et consules, Fulviusque proconsule non detrectavere pugnam. At ubi expositae utrimque acies constiterunt, in conspectu Romae, praemium victoris futurae, 261 tantus se subito imber e nubibus grandine mixtus effudit, ut turbata agmina, vix armis retentis, in sua se castra colligerent. Deinde cum serenitate reddita in campum copiae atque in aciem redissent, rursum violentior fusa tempestas, majore metu mortalium audaciam coercuit, territosque exercitus refugere in tentoria coegit. Tunc conversus in religionem Annibal, dixisse fertur, potiundae sibi Romae modo voluntatem non dari, modo potestatem. Respondeant nunc mihi obtrectatores veri Dei hoc loco, Annibali a capessenda subruendaque Roma utrum Romana obstitit fortitudo, an divina miseratio, aut forsitan conservati isti dedignantur fateri, quod Annibal et victor extimuit, et cedens probavit? At si istam divinam tutelam per pluviam de coelo venisse manifestum est, ipsam autem pluviam opportunis et necessariis temporibus non nisi per Christum, qui est verus Deus, ministrari, etiam ab hujusmodi satis certo sciri, nec negari posse existimo, maxime nunc, quando ad documentum potentiae ejus cum siccitate turbante, pluviam poscere assidue contingit, et alternis vicibus nunc gentiles, nunc Christiani rogant: nec umquam etiam ipsis testibus factum est, ut optati imbres superveniant nisi in die, quo rogari Christum et Christianis rogare permittitur: procul dubio constat, urbem Romam per hunc eumdem verum Deum, qui est Christus Jesus, ordinantem secundum placitum ineffabilis judicii sui, et tunc ad futurae fidei credulitatem servatam fuisse, et nunc pro parte sui incredula castigatam. At 262 vero in Hispania ambo Scipiones a fratre Asdrubale interfecti sunt. In Campania Capua capta est a Q. Fulvio proconsule: principes Campanorum veneno mortem sibi consciverunt. Senatum omnem Capuae, etiam prohibente senatu Romano, Fulvius suppliciis necavit. Interfectis in Hispania Scipionibus, cum, omnibus incusso pavore cunctantibus, Scipio se, admodum adolescens, ultro obtulisset, et pudenda penuria esset aerarii, Claudio Marcello et Valerio Laevino auctoribus, qui tunc consules erant, aurum argentumque signatum ad quaestores palam omnes senatores in publicum contulerunt, ita ut nihil praeter annulos singulos, bullasque sibi ac filiis, et deinde per filias uxoresque suas singulas tantum auri uncias, et argenti non amplius quam singulas libras relinquerent.
5.19
LIBER QUARTUS. CAPUT XVIII. De variis cladibus inter Romanos et Poenos utrimque acceptis, modo huc modo illuc victoria inclinante.
5.19
Scipio annos natus viginti et quatuor, imperium in Hispaniam pro consulare sortitus, ultionem praecipue patris et patrui animo intendens, Pyrenaeum transgressus primo impetu Carthaginem novam cepit: ubi stipendia maxima, praesidia valida, copiae auri argentique magnae Poenorum habebantur, ibi etiam Magonem fratrem Annibalis captum, cum caeteris Romam misit. Laevinus consul ex Macedonia rediens, Agrigentum, urbem Siciliae, expugnavit: ibique Annonem, Afrorum ducem, cepit, quadraginta civitates in deditionem accepit, viginti et sex expugnavit. Annibal in Italia Cn. Fulvium proconsulem, undecim praeterea 264 tribunos, decem et septem millia militum interfecit. Marcellus consul cum Annibale triduum continuum dimicavit. Primo die pari pugna discessum est, sequenti victus consul, tertio victor octo millia hostium interfecit, ipsumque Annibalem cum reliquis fugere in castra compulit. Fabius Maximus consul Tarentum, quae a Romanis desciverat, iterum expugnavit et cepit: ibique ingentes copias Annibalis cum ipso duce ejus Carthalone delevit, triginta millia hominum captivorum vendidit, pretia in fiscum retulit. Sequenti anno in Italia Claudius Marcellus consul ab Annibale cum exercitu occisus est. Scipio in Hispania Poenorum ducem Asdrubalem vicit, et castris exuit. Praeterea octoginta civitates, aut deditione, aut bello in potestatem redegit. Afris sub corona venditis, sine pretio dimisit Hispanos. Annibal utrumque consulem Marcellum et Crispinum, insidiis circumventos, interfecit. Claudio Nerone et M. Livio Salinatore consulibus, cum Asdrubal Annibalis frater ab Hispaniis per Gallias ad Italiam veniret, jussusque a Carthaginiensibus, ut fratri cum copiis jungeretur, magna secum auxilia Hispanorum Gallorumque deduceret, cum maturato adventu descendisse jam ex Alpibus consulibus proditus fuisset, ab exercitu Romano, ignorante Annibale, praeventus, 265 cum omni exercitu suo interfectus est. Diu quidem incertus belli eventus fuit, elephantis maxime Romanam infestantibus aciem, qui a militibus Romanis occisi sunt, quos a volitando velites vocant: quod genus militiae paulo ante repertum fuerat, ut lecti agilitate juvenes, cum armis suis post terga equitum sederent: et mox cum ad hostem ventum esset, equis desilirent, et continuo pedites ipsi ex alia parte equitibus, per quos advecti fuerant dimicantibus, hostem perturbarent. Ab his ergo velitibus elephanti retroacti, cum regi jam a suis non possent, fabrili scalpro inter aures adacto, necabantur. Id genus occidendae, cum opus esset, belluae, idem dux Asdrubal primus invenerat. Fuit hoc praelio Poenis Metaurus flumen, ubi Asdrubal est victus, quasi Trasimenus lacus: et Sena Piceni civitas, ut vicus ille Cannensis: nam quinquaginta et octo millia de exercitu Asdrubalis ibi occisa sunt, capta sunt quinque millia quadringenti. Quatuor millia civium Romanorum inter eos reperta atque revocata sunt, quod victoribus consulibus solatio fuit. Nam 266 et ab exercitu eorum octo millia ceciderunt. Annibali caput fratris sui Asdrubalis, ante castra projectum est. Quo viso et simul clade Poenorum cognita, anno decimo tertio quam in Italiam venerat, refugit in Bruttios. Post haec anno continuo inter Annibalem et Romanos quies a tumultu bellorum intercessisse visa est, quia inquietudo morborum in castris erat, et gravissima pestilentia uterque exercitus angebatur. Interea Scipio, universa Hispania a Pyrenaeo usque ad Oceanum in provinciam redacta, Romam venit: consul cum Licinio Crasso creatus in Africam transiit, Annonem Amilcaris filium, ducem Poenorum, interfecit, exercitum ejus partim caede, partim captivitate disperdidit; nam undecim millia Poenorum eo praelio occidit. Sempronius consul cum Annibale congressus et victus, Romam refugit. Scipio in Africa aggressus hyberna Poenorum, atque alia Numidarum, quae utraque haud procul ab Utica erant, nocte concubia fecit incendi. Poeni trepidi cum casu accidisse ignem putarent, inermes ad exstinguendum concurrerunt: quare facile ab armatis oppressi sunt. In utrisque castris 267 quadraginta millia hominum igni ferroque consumpta sunt, capta quinque millia, duces ipsi miserabiliter ambusti, aegre effugerunt. Asdrubal imperator Carthaginem profugus venit. Itaque Syphax et Asdrubal mox plurimum reparavere exercitum, atque iterum cum Scipione congressi sunt, victique fugerunt. Syphacem fugientem Laelius et Massanissa ceperunt, caetera multitudo Cirtam confugit, quam Massanissa oppugnatam in deditionem recepit, Syphacem ad Scipionem catenis vinctum deduxit, quem Scipio cum ingentibus spoliis, plurimisque captivis Romam perducendum Laelio tradidit.
5.20
LIBER QUARTUS. CAPUT XIX. Annibalem in Africam revocatum, a Scipione superatum, fugatumque fuisse: et Carthaginiensibus pacem concessisse Romanos.
5.20
Annibal redire in Africam jussus, ut fessis Carthaginiensibus subveniret, flens reliquit Italiam, omnibus Italici generis militibus, qui sequi nollent, interfectis, cui ad Africanum littus propinquanti, jussus quidam e nauticis ascendere in arborem navis, atque inde speculari, quam regionem teneret, sepulcrum dirutum se prospexisse respondit. 268 Abominatus dictum Annibal, deflexo cursu ad Leptim oppidum copias exposuit. Qui continuo refecta multitudine, Carthaginem venit, deinde colloquium Scipionis petiit. Ubi cum se diu attoniti admiratione mutua duo clarissimi duces suspexissent, infecto pacis negotio praelium consertum est: quod diu magnis ducum artibus dispositum, magnis copiarum molibus gestum, magnis militum viribus consummatum, Romanis victoriam contulit. Octoginta ibi elephanti vel capti vel occisi sunt, Carthaginiensium interfecta sunt viginti millia quingenti, Annibal omnia et ante praelium et in praelio expertus, cum paucis, hoc est, vix quatuor equitibus, inter tumultum elapsus, Adrumetum confugit. Postea Carthaginem post sex et triginta annos, quam inde parvus cum patre exierat, venit: consultantique senatui, nullam esse residuam spem, nisi in petenda pace, persuasit. Cn. Cornelio Lentulo, P. Aelio Paeto consulibus, Carthaginiensibus pax per Scipionem voluntate senatus populique concessa est. Naves tamen plus quam quingentae in altum productae, in conspectu civitatis incensae sunt. Scipio jam tunc cognomento Africanus, triumphans Urbem ingressus est, quem Terentius, qui postea comicus, ex nobilibus Carthaginiensium 269 captivis pileatus( quod indultae sibi libertatis insigne fuit) triumphantem post currum secutus est.
5.21
LIBER QUARTUS. CAPUT XX. De bello Macedonico, in quo cum variis ac diversis Romani, praecipue adversus Macedones et Antiochum Syriae regem, varie pugnaverunt.
5.21
Anno ab Urbe condita DXLVI, bellum Punicum secundum finitum est, quod gestum est annis septemdecim: cui Macedonicum continuo successit quod Quinctius Flamininus cos. sortitus, post multa et 270 gravissima praelia, quibus Macedones victi sunt, pacem Philippo dedit. Deinde cum Lacedaemoniis pugnavit, victo Nabide duce ipsorum, nobilissimos obsides Demetrium Philippi filium et Armenem Nabidis filium, ante currum duxit. Romani captivi, qui sub Annibale per Graeciam venditi fuerant, universi recepti, capitibus rasis ob detersam servitutem, currum triumphantis secuti sunt. Eodem tempore Insubres, Boii atque Caenomani, contractis in unum viribus, Amilcare Poeno duce, qui in Italia remanserat, Cremonam Placentiamque vastantes, difficillimo bello a L. Furio praetore superati sunt. Postea Flamininus proconsule, Philippum regem et cum eo Thracas, Macedones, Illyrios, multasque praeterea gentes, quae in auxilium ei venerant, bello subegit. Victi Macedones castra amiserunt, octo millia hostium eo die caesa, quinque millia capta Polybius scribit. Valerius dicit quadraginta millia trucidata. Claudius vero triginta duo millia interfecta commemorat. Sed haec varietas scriptorum utique fallacia est. Fallaciae autem causa profecto adulatio est, dum victoris laudes accumulare, virtutemque patriae extollere vel praesentibus vel posteris student: alioquin si inquisitus non fuisset numerus, nec qualiscumque fuisset expressus. Quod si gloriosum est duci et patriae, plurimos hostium peremisse, quanto magis laetum patriae, et duci beatum potest videri, suorum vel nullos vel paucissimos perdidisse. Ita lucidissime patet, quod 271 simili impudentia mentiendi, qua occisorum hostium numero adjicitur, sociorum quoque amissorum damna minuuntur, vel etiam omnino reticentur. Igitur Sempronius Tuditanus in Hispania citeriore, bello oppressus, cum omni exercitu Romano interfectus est: consul Marcellus in Etruria a Boiis oppressus, magnam partem exercitus perdidit, cui postea Furius alter consul auxilio accessit: atque ita universam Boiorum gentem igni ferroque vastantes, propemodum usque ad nihilum deleverunt. L. Valerio Flacco, M. Porcio Catone consulibus, Antiochus, rex Syriae, bellum contra populum Romanum struens, in Europam transiit ex Asia. Tunc etiam Annibal propter excitandi belli rumores, qui de eo apud Romanos serebantur, exhiberi Romam a senatu jussus, clam ex Africa profectus, ad Antiochum migravit: quem cum apud Ephesum invenisset cunctantem, mox in bellum impulit. Tunc etiam lex, quae ab Oppio tribuno plebis lata fuerat, ne qua mulier plus quam semiunciam auri haberet, neve versicolori vestimento, nec vehiculo per Urbem uteretur, post viginti annos abrogata est. P. Scipione Africano iterum, Ti. Sempronio Longo consulibus, apud Mediolanum decem millia Gallorum caesa: sequenti autem praelio undecim millia Gallorum, Romanorum vero quinque millia, occisa sunt. Publius 272 Digitius praetor in Hispania citeriore, pene omnem amisit exercitum. M. Fulvius praetor Celtiberos cum proximis gentibus vicit, regemque eorum cepit. Minucius a Liguribus in extremum periculi adductus, et insidiis hostium circumventus, vix Numidarum equitum industria liberatus est. Scipio Africanus, inter caeteros legatos ad Antiochum missus, etiam cum Annibale colloquium familiare habuit. Sed infecto pacis negotio, ab Antiocho discessit. In utraque Hispania per Flamininum, Fulviumque praetores, bella multum horrida cruentaque utrisque populis gesta sunt. P. Cornelio Scipione, M. Acilio Glabrione consulibus, Antiochus quamvis Thermopylas occupasset, quarum munimine tutior propter dubios belli eventus fieret, tamen commisso bello, a consule Glabrione superatus, vix cum paucis fugit e praelio, Ephesumque pervenit. Is habuisse fertur armatorum sexaginta millia, ex quibus quadraginta millia caesa, capta plus quam quinque millia fuisse referuntur. Alter consul Scipio cum Boiorum gente conflixit, in quo praelio viginti millia hostium interfecit. Sequenti anno Scipio Africanus, habens in auxilio Eumenem Attali filium, adversus Annibalem, qui tunc Antiochi classi praeerat, bellum navale gessit, Antiochus, victo 273 Annibale atque in fugam acto, simulque omni exercitu amisso, pacem rogavit: filiumque Africani, quem utrum explorantem, an in praelio cepisset, incertum est, ultro remisit. In Hispania ulteriore L. Aemilius proconsule a Lusitanis cum universo exercitu caesus interiit. L. Baebius in Hispaniam proficiscens, a Liguribus circumventus, cum universo exercitu occisus est: unde adeo ne nuntium quidem superfuisse constat, ut internecionem ipsam Romae Massilienses nuntiare curaverint. Fulvius consul de Graecia in Gallograeciam, quae nunc est Galatia, transvectus, ad Olympum montem pervenit, ad quem universi Gallograeci cum conjugibus et liberis confugerant, ibique acerbissimum bellum gessit, namque de superioribus locis sagittis, grandibus saxis, caeterisque telis Romani graviter contriti, tandem usque ad congressum hostium perruperunt, quadraginta millia Gallograecorum eo praelio interfecta referuntur. Marcius consul adversus Ligures profectus, superatusque, quatuor millia militum amisit: et nisi victus, celeriter refugisset in castra, eamdem internecionis cladem, quam Baebius dudum ab eisdem hostibus acceperat, pertulisset. M. Claudio Marcello, Q. Fabio Labeone consulibus, Philippus rex, qui legatos populi 274 Romani interfecerat, propter Demetrii filii sui, quem legatum miserat, verecundissimas preces, veniam meruit: eumdemque continuo velut Romanis amicum, suique proditorem, fratre quoque ipsius ad parricidium patris ministro, nihil de utroque miserum male suspicantem, veneno necavit. Eodem anno Scipio Africanus ab ingrata sibi Urbe diu exsulans, apud Liternum oppidum morbo periit. Iisdem etiam diebus Annibal apud Prusiam Bithyniae regem, cum a Romanis reposceretur, veneno sese necavit. Philopoemen, dux Achivorum, a Messeniis captus, occisusque est. In Sicilia tunc Vulcani insula, quae ante non fuerat, repente mari edita cum miraculo omnium, usque ad nunc manet. Q. Fulvius Flaccus praetor, in citeriore Hispania maximo praelio viginti tria millia hominum fudit, quatuor millia cepit. Ti. Sempronius Gracchus in Hispania ulteriore centum quinque oppida vacuata quassataque bellis, ad deditionem coegit. Eadem aestate etiam L. Postumius in citeriore Hispania quadraginta millia hostium bello interfecit. Gracchus praetor ibidem iterum ducenta oppida expugnavit et 275 cepit. Lepido et Mucio consulibus, Basternarum gens ferocissima, auctore Perseo Philippi filio, praedarum spe sollicitata, et transeundi Istri fluminis facultate, sine ulla pugna vel aliquo hoste deleta est. Nam tunc forte Danubius, qui et Ister, crassa glacie superstratus, pedestrem facile transitum patiebatur. Itaque cum improvide toto et maximo simul agmine inaestimabilis hominum vel equorum multitudo transiret, enormitate ponderis et concussione gradientium concrepans gelu, et glacialis crusta dissiluit, universumque agmen, quod diu sustinuerat, mediis gurgitibus victa tandem et comminuta destituit: atque eadem rursus fragmentis impedientibus superducta, submersit. Pauci ex omni populo per utramque ripam, vix concisis visceribus, evaserunt. P. Licinio Crasso et C. Cassio Longino consulibus Macedonicum bellum gestum est, merito inter maxima bella referendum. Nam in auxilio Romanorum tota primum Italia, deinde Ptolemaeus rex Aegypti, et Ariarathes Cappadociae, Eumenes Asiae, et Massanissa Numidiae fuerunt. Perseum et Macedonas secuti sunt Thraces cum rege Cotye, et universi cum rege Gentio Illyrii. Itaque advenienti Crasso consuli Perseus occurrit: commissoque praelio, miserabiliter victi fugere Romani. Sequenti pugna pene pari clade partis utriusque in hiberna discessum est. Deinde Perseus profligato multis praeliis exercitu Romano in Illyricum transgressus, Sulcanum oppidum defensum a praesidiis Romanis pugnando 276 cepit: ubi magnam Romanorum praesidiorum multitudinem partim occidit, partim sub corona vendidit: partim secum in Macedoniam duxit. Postea cum eo L. Aemilius Paulus consul dimicavit, et vicit. Nam viginti millia peditum in eo bello interfecit. Rex cum equitatu subterfugit, sed continuo captus atque in triumpho cum filiis ante currum actus est: et post apud Albam in custodia defecit. Filius ejus junior fabricam aerariam ob tolerandam inopiam Romae didicit, ibique consumptus est. Plurima praeterea et satis diversis proventibus bella multarum ubique gentium gesta sunt, quae brevitatis causa praetermisi.
5.22
LIBER QUARTUS. CAPUT XXI. Scipionem Africanum Hispaniam vastasse; Scipionem Nasicam theatri aedificationem dissuasisse; Galbam parum honeste Lusitanis imposuisse.
5.22
Anno ab Urbe condita DC, L. Licinio Lucullo et A. Postumio Albino consulibus, cum omnes Romanos ingens Celtiberorum metus invasisset, et ex omnibus non esset, qui ire in Hispaniam vel miles vel legatus auderet, P. Scipio, qui postea Africanus est dictus, ultro sese militaturum in Hispaniam obtulit, cum tamen in Macedoniam sorte 277 jam deputatus esset. Itaque profectus in Hispaniam magnas strages gentium dedit, saepius etiam militis quam ducis usus officio. Nam et barbarum provocantem singulariter congressus occidit. Ser. autem Galba praetor, a Lusitanis magno praelio victus est: universoque exercitu amisso, ipse cum paucis vix elapsus evasit. Eodem tempore censores theatrum lapideum in Urbe construi censuerunt: quod ne tunc fieret, Scipio Nasica gravissima oratione obstitit, dicens, inimicissimum hoc fore bellatori populo ad nutriendam desidiam, lasciviaeque commentum: adeoque movit senatum, ut non solum vendi omnia theatro comparata jusserit, sed etiam subsellia ludis poni prohibuerit. Quamobrem intelligant nostri( quibus quidquid extra oblectamentum libidinis occurrit, offensio est), propter hoc quod se infirmiores esse hostibus suis ipsi sentiunt et fatentur, theatra incusanda, non tempora: nec blasphemandum Deum verum, qui usque ad nunc ea prohibet, sed abominandos deos vel daemones suos, qui ista petierunt, profundo quidem satis malignitatis suae argumento, tale sacrificium flagitantes, quo non 278 magis fuso cruore pecudum, quam profligata virtute hominum pascerentur. Nam utique tunc nec hostes, nec fames, nec morbi, nec prodigia deerant, immo tunc plurima erant, sed theatra non erant, in quibus, quod incredibile dictu est, ad aram luxuriae virtutum victimae trucidantur. Carthaginiensibus aliquando visum est, homines immolare, sed male praesumpta persuasio brevi praetermissa est, a Romanis vero exactum est, ut semetipsos perditioni impenderent. Factum est, fit, amatur, et clamatur ut fiat: qui pro mactanda gregis sui pecude fortasse offenderentur, pro interficienda cordis sui virtute laetantur: quin potius Nasicae erubescant, qui Christianis exprobrandum putant: et non nobis de hostibus, quos semper habuerunt, sed illi, de theatro, quod haberi prohibuerat, conquerantur. Igitur in Hispania Ser. Galba praetor Lusitanos citra Tagum flumen habitantes, cum voluntarios in deditionem recepisset, per scelus interfecit: simulans enim de commodis eorum se acturum fore, circumpositis militibus cunctos inermes incautosque prostravit: quae res postea universae Hispaniae propter Romanorum perfidiam, causa maximi tumultus fuit. 279
5.23
LIBER QUARTUS. CAPUT XXII. De tertio bello Punico. Consules ad delendam Carthaginem profectos, fugatos fuisse. Interim de situ ejusdem.
5.23
Anno ab Urbe condita DCII, L. Censorino et M. Manilio consulibus, tertium Punicum bellum exortum est. Igitur cum senatus delendam Carthaginem censuisset, profecti in Africam consules, et Scipio tunc tribunus militum, prope Uticam majoris Africani castra tenuerunt. Ibi Carthaginiensibus evocatis, jussisque ut arma et naves traderent, nec moratis, tanta vis armorum repente tradita est, ut facile tota ex his Africa potuisset armari. Sed Carthaginienses postquam arma tradiderunt, et relicta urbe recedere procul a mari decem millibus passuum jussi sunt, dolorem ad desperationem contulerunt, aut defensuri civitatem, aut cum ipsa per ipsam sepeliendi: ducesque sibi duos Asdrubales creaverunt. Arma primum facere aggressi, aeris ferrique inopiam, auri argentique metallis suppleverunt. Consules oppugnare Carthaginem statuunt, cujus situs fuisse hujusmodi dicitur: Viginti millia passuum muro amplexa, tota pene 280 mari cingebatur, absque faucibus, quae tribus millibus passuum aperiebantur. Is locus murum triginta pedes latum habuit, saxo quadrato, in altitudinem cubitorum quadraginta. Arx, cui Byrsae nomen erat, paulo amplius quam duo millia passuum tenebat. Ex una parte murus communis erat urbis et Byrsae inminens mari, quod mare stagnum vocabant, quoniam objectu protentae linguae tranquillatur. Consules igitur quamvis aliquantam muri partem quassatam machinis diruissent, tamen a Carthaginiensibus victi ac repulsi sunt: quos fugientes Scipio repulso intra muros hoste defendit. Censorinus in Urbem rediit. Manilius omissa Carthagine ad Asdrubalem arma convertit. Scipio, Massanissa mortuo, inter Massanissae filios tres Numidiae regnum divisit: quo circa Carthaginem reverso, Manilius Tezagam urbem expugnavit atque diripuit. Duodecim millia ibi Afrorum caesa, sex millia capta sunt. Asdrubal, Poenorum imperator, Massanissae nepos, subselliorum fragmentis in curia a suis propter suspicionem proditionis occisus est. Juventius praetor in Macedonia adversus Pseudophilippum congressus, cum maxima clade totius Romani exercitus interfectus est. 281
5.24
LIBER QUARTUS. CAPUT XXIII. De Carthaginis miseranda dejectione ac deletione.
5.24
Anno ab Urbe condita DCVI, id est, anno quinquagesimo post bellum Punicum secundum, Cn. Cornelio Lentulo, L. Mummio coss.; P. Scipio, superioris anni cos., delere Carthaginem suprema sorte molitus, Cothonem ingreditur: ubi dum sex continuis diebus noctibusque pugnatur, ultima Carthaginienses desperatio ad deditionem traxit, petentes, ut quos belli clades reliquos fecit, saltem servire liceat. Primum agmen mulierum satis miserabile, virorum post magis deforme descendit. Nam fuisse mulierum viginti quinque millia, virorum triginta millia, memoriae traditum est. Rex Asdrubal se ultro dedit. Transfugae, qui Aesculapii templum occupaverant, voluntario praecipitio dati, igne consumpti sunt. Uxor Asdrubalis se duosque filios secum virili dolore et furore femineo in medium jecit incendium: eumdem nunc mortis exitum faciens novissima regina Carthaginis, quem quondam prima fecisset. Ipsa autem civitas decem et septem continuis diebus arsit, miserumque spectaculum de 282 varietate conditionis humanae victoribus suis praebuit. Diruta est autem Carthago, omni murali lapide in pulverem comminuto, septingentesimo post anno quam condita erat. Multitudo omnis captivorum, exceptis paucis principibus, venumdata est. Ita quarto quam incoeptum fuit anno, bellum Punicum tertium terminatum est. Sed mihi quamlibet studiose quaerenti, verumtamen homini tardioris ingenii, nusquam omnino causa belli Punici tertii, quam in tantum Carthago accenderit, ut juste everti decerneretur, eluxit. Illudque me vel maxime movet, quod si ita, ut in superioribus bellis evidens in assurgentem causa et dolor accendebat, consultatione non opus erat. At vero cum alii Romanorum propter perpetuam Romae securitatem delendam esse decernerent, alii vero propter perpetuam Romanae virtutis curam, quae sibi semper ex suspicione aemulae urbis impenderet, ne vigor Romanus bellis semper exercitus, in languidam segnitiem securitate atque otio solveretur, incolumem Carthaginem statui suo permittendam esse censerent: causam non ex injuria lacessentium Carthaginiensium, sed ex inconstantia torpescentium Romanorum ortam invenio. Quod cum ita sit, cur Christianis temporibus imputant hebetationem ac rubiginem suam, qua foris crassi, intus exesi sunt? qui porro ante sexcentos fere annos, sicut sui 283 prudentes timentesque praedixerant, cotem illam magnam splendoris et acuminis sui Carthaginem perdiderunt. Itaque finem volumini faciam, ne forsitan collidendo vehementius, discussa ad tempus rubigine, ubi necessarium acumen elicere non possum, supervacuam asperitatem inveniam: quamquam obviantem asperitatem nequaquam expavescerem, si interioris spem acuminis invenirem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).