Orosius385-420
Historiae
Hist 6
Choose a text
More by Orosius385-420
—
7278 Histor
6.1
LIBER QUINTUS. CAPUT PRIMUM. Romanorum per aliorum clades felicitatem plus damni quam commodi secum traxisse; item sua tempora prioribus potiora.
6.1
Scio aliquantos post haec deinceps permoveri posse, quod victoriae Romanae multarum gentium et civitatum strage crebrescunt: quam si diligenter attendant, plus damni invenient accidisse, quam commodi, neque enim parvipendenda sunt tot bella servilia, socialia, civilia, fugitivorum, nullorum utique fructuum, et magnarum tamen miseriarum. Sed conniveo, ut, quemadmodum volunt, ita fuisse videatur, unde arbitror esse dicturos: Ecquid his temporibus beatius, quibus continui triumphi, celebres victoriae; divites praedae, nobiles pompae, magni ante currum reges, et longo ordine victae gentes 285 agebantur? Quibus breviter respondebitur, et ipsos de temporibus solere causari, et nos pro iisdem temporibus instituisse sermonem: quae tempora non uni tantum urbi attributa, sed orbi universo constat esse communia. Ecce quam feliciter Roma vincit, tam infeliciter quidquid extra Romam est, vincitur. Quanti igitur pendenda est gutta haec laboriosae felicitatis, cui ascribitur unius urbis beatitudo in tanta mole infelicitatis, per quam agitur totius orbis eversio? Aut si ideo felicia putantur, quia unius civitatis opes auctae sunt, cur non potius infelicissima judicentur, quibus miserabili vastatione multarum ac bene institutarum gentium potentissima regna ceciderunt? An forte aliud tunc Carthagini videbatur, cum post annos centum et viginti, quibus modo bellorum clades, modo pacis conditiones perhorrescens, nunc rebelli intentione, nunc suppliciis, bello pacem, pace mutabat bella, novissime miseris civibus passim se in ignem ultima desperatione jacientibus, unus rogus tota civitas fuit? cui etiam nunc, situ parvae, moenibus destitutae, pars miserarium est, audire quid fuerit. Edat Hispania sententiam suam, cum per annos ducentos ubique agros suos sanguine suo rigabat, importunumque hostem ultro ostiatim inquietantem, nec repellere poterat, nec sustinere: cum se, suis diversis urbibus ac locis, fracti caede bellorum, obsidionum fame exinaniti, interfectis conjugibus ac liberis suis, ob remedia miseriarum concursu misero ac mutua caede jugulabant. Quid tunc de suis temporibus sentiebat, 286 ipsa postremo dicat Italia? cur per annos quadringentos Romanis utique suis contradixit, obstitit, repugnavit, si eorum felicitas, sua infelicitas non erat, Romanosque fieri rerum dominos bonis communibus non obstabat? Non requiro de innumeris diversarum gentium populis, diu antea liberis, tunc bello victis, patria abductis, pretio venditis, servitute dispersis, quid tunc sibi maluerint, quid de Romanis opinati sint, quid de temporibus judicarint. Omitto de regibus magnarum opum, magnarum virium, magnae gloriae, diu potentissimis, aliquando captis, serviliter catenatis, sub jugum missis, ante currum actis, in carcere trucidatis; quorum tam stultum est exquirere sententiam, quam durum non dolere miseriam. Nos, nos inquam ipsos, vitaeque nostrae electionem, cui acquievimus, consulamus. Majores nostri bella gesserunt, bellis fatigati, pacem petentes, tributa obtulerunt. Tributum, pretium pacis est. Nos tributa dependimus, ne bella patiamur: ac per hoc in portu, ad quem illi tandem pro evadendis malorum tempestatibus confugerunt, nos consistimus et manemus. Igitur nostra tempora viderimus, utrum felicia? certe feliciora illis ducimus, quia quod illi ultimo delegerunt, nos continue possidemus. Inquietudo enim bellorum, qua illi attriti sunt, nobis ignota est. In otio autem, quod illi post imperium Caesaris, nativitatemque Christi tenuiter gustaverunt, nos nascimur et senescimus: quod illis erat debita pensio servitutis, nobis est libera collatio defensionis: tamtumque interest inter praeterita praesentiaque tempora, ut quod Roma in usum luxuriae suae ferro extorquebat a nostris, 287 nunc in usum communis reipublicae conferat ipsa nobiscum. Aut si ab aliquo dicitur, tolerabiliores parentibus nostris Romanos hostes fuisse, quam nobis Gothos esse: audiat et intelligat, quanto aliter, quam circa seipsum agitur, sibi esse videatur. Olim, cum bella toto orbe fervebant, quaeque provincia suis regibus, suis legibus, suisque moribus utebatur: nec erat societas affectionum, ubi dissidebat diversitas potestatum. Postremo solutas et barbaras gentes quid tandem ad societatem adduceret, quas diversis sacrorum ritibus institutas, etiam religio separabat? Si quis igitur tunc, acerbitate malorum victus, patriam cum hoste deseruit, quem tandem ignotum locum ignotus adiit? Quam gentem generaliter hostem hostis oravit? Cui se congressu primo credidit, non societate nominis invitatus, non communione juris adductus, non religionis unitate securus? An parum exempli dederunt, Busiris in Aegypto peregrinorum infeliciter incurrentium impiissimus immolator; crudelissima circa advenas Dianae Tauricae littora, sed magis sacra crudelia, Thracia cum Polymnestore suo usque ad propinquos hospites scelerata? Et ne antiquitatibus videar immorari, testis est Roma de Pompeio interfecto, testis Aegyptus de interfectore Ptolemaeo. 288
6.2
LIBER QUINTUS. CAPUT II. Orosio, utpote Christiano homini, ubique patria, et quovis securus accessus.
6.2
Mihi autem, prima qualiscumque motus perturbatione fugienti, quia de confugiendi statione securo, ubique patria, ubique lex et religio mea est: nunc me Africa tam libenter excepit, quam confidenter accessi: nunc me, inquam, ista Africa excepit pace simplici, sinu proprio, jure communi, de qua aliquando dictum, et vere dictum est,.... Hospitio prohibemur arenae, Bella cient, primaque vetant consistere terra: Nunc ultro ad suscipiendos socios religionis et pacis suae benevolum late gremium pandit, atque ultro fessos, quos foveat, invitat. Latitudo Orientis, septentrionis copiositas, meridiana diffusio, magnarum insularum largissimae tutissimaeque sedes, mei juris et nominis sunt: quia ad Christianos et Romanos, Romanus et Christianus accedo. Non timeo deos hospitis mei, non timeo religionem ejus necem meam, non habeo talem quem pertimescam locum, ubi et possessori liceat perpetrare quod velit, et peregrino non liceat adhibere quod convenit: ubi sit jus hospitii, quod meum non sit. Unus Deus, qui temporibus, quibus ipse innotescere 289 voluit, hanc regni statuit unitatem, ab omnibus et diligitur et timetur. Eaedem leges, quae uni Deo subjectae sunt, ubique dominantur: ubicumque ignotus accessero, repentinam vim tamquam destitutus non pertimesco. Inter Romanos, ut dixi, Romanus, inter Christianos Christianus, inter homines homo, legibus imploro rempublicam, religione conscientiam, communione naturam. Utor temporarie omni terra quasi patria: quia quae vera est, et illa, quam amo, patria, in terra penitus non est. Nihil perdidi, ubi nihil amavi: totumque habeo, quando quem diligo, mecum est, maxime quia et apud omnes idem est, qui me non modo notum omnibus, verum et proximum facit: nec egentem deserit, quia ipsius est terra et plenitudo ejus, ex qua omnibus omnia jussit esse communia. Haec sunt nostrorum temporum bona, quae in totum vel in tranquillitate praesentium, vel in spe futurorum, vel in perfugio communi non habuere majores: ac per hoc incessabilia bella gesserunt, quia mutandarum sedium communione non libera, persistendo in sedibus suis, aut infeliciter necati sunt, aut turpiter servierunt; quod clarius promptiusque ipsis veterum gestis per ordinem explicitis, aperietur.
6.3
LIBER QUINTUS. CAPUT III. De bello Achaico et Corinthi eversione.
6.3
Anno ab Urbe condita DCVI, hoc est, eodem anno, quo et Carthago deleta est, Cn. Cornelio Lentulo, L. Mummio coss., ruinam Carthaginis eversio Corinthi subsecuta est, duarumque potentissimarum urbium parvo unius temporis intervallo per diversas mundi partes miserabile colluxit incendium. Nam cum Metellus praetor Achaeos Boeotosque conjunctos duobus bellis, hoc est, primo apud Thermopylas, 290 iterum in Phocaeis devicisset: quorum priore bello occisa esse viginti millia, secundo septem millia caesa, Claudius historicus refert; Valerius Antias in Achaia pugnatum, et viginti millia Achaeorum cum duce suo Diaeo, cecidisse confirmat; Polybius Achivus, quamvis tunc in Africa cum Scipione fuerit, tamen quia domesticam cladem ignorare non potuit, semel in Achaia pugnatum Critolao duce asserit. Diaeum vero, adducentem ex Arcadia militem, ab eodem Metello praetore oppressum cum exercitu docet. Sed de varietate discordantium historicorum aliquanta jam diximus, quorum sufficiat detecta haec et male nota mendaciorum nota: quia parum credendum esse in caeteris evidenter ostendunt, qui in his quoque, quae ipsi videre, diversi sunt. Igitur post exstincta totius Achaiae praesidia, destitutarum eversionem urbium Metello praetore meditante, consul Mummius repentinus cum paucis venit in castra: qui, dimisso statim Metello, Corinthum sine mora expugnavit, urbem toto tunc orbe longe omnium opulentissimam: quippe quae velut officina omnium artificum atque artificiorum, et emporium commune Asiae atque Europae per multa retro saecula fuit. Permissa crudeliter etiam captivis praedandi licentia, 291 sic omnia caedibus ignibusque completa sunt, ut de murorum ambitu quasi e camino in unum apicem coarctatum exundaret incendium. Itaque piurima parte populi ferro flammisque consumpta, reliqua sub corona vendita est. Urbe incensa, muri funditus diruti sunt. Muralis lapis in pulverem redactus, praeda ingens erepta est. Sane cum propter multitudinem et varietatem statuarum simulacrorumque in illo civitatis incendio permixta in unum auri argenti atque aeris omniaque simul metalla fluxissent, novum genus metalli factum est, unde usque in hodiernum diem, sive ex ipso, sive ex imitatione ejus, aes Corinthium, sicut memoriae traditum est, et Corinthia vasa dicuntur.
6.4.1
LIBER QUINTUS. CAPUT IV. De bello in Hiapania cum Viriatho, deque Lusitanorum, et Salassorum Gallorum cruento conflictu, et ingenti Romae pestilentia, aliisque bellis Romanorum cum Numantinis, item Mithridatis.
6.4.1
Iisdem consulibus, Viriathus in Hispania, genere Lusitanus, homo pastoralis et latro, primum infestando vias, deinde vastando provincias, postremo exercitus praetorum et consulum Romanorum vincendo, 292 fugando, subigendo, maximo terrori Romanis fuit omnibus: siquidem Iberum et Tagum, maxima et diversissimorum locorum flumina, late transgredienti et pervaganti C. Vetilius praetor occurrit: qui continuo, caeso usque ad internecionem pene omni exercitu suo, vix ipse praetor cum paucis fuga lapsus, evasit. Deinde C. Plautium praetorem idem Viriathus, multis praeliis fractum, fugavit. Post etiam Claudius Unimanus cum magno instructu belli contra Viriathum missus, quasi pro abolenda superiore macula, turpiorem ipse auxit infamiam. Nam congressus cum Viriatho, universas, quas secum deduxerat, copias, maximasque vires Romani exercitus amisit. Viriathus trabeas, fasces, caeteraque insignia Romana in montibus suis tropaea praefixit. Eodem tempore trecenti Lusitani cum mille Romanis in quodam saltu contraxere pugnam, in qua septuaginta Lusitanos, Romanos autem trecentos viginti cecidisse, Claudius refert, et cum victores Lusitani sparsi ac securi abirent, unus ex iis, longe a caeteris segregatus, cum, circumfusis, equitibus, pedes ipse deprehensus, unius eorum equo lancea perfosso, ipsius equitis ad unum gladii ictum caput desecuisset, ita omnes metu perculit, ut, prospectantibus cunctis, ipse contemptim atque otiosus abscederet.
6.4.2
293 App. Claudio, Q. Caecilio Metello consulibus, Appius Claudius adversus Salassos Gallos congressus, et victus, quinque millia militum perdidit. Reparata pugna, quinque millia hostium occidit. Sed cum juxta legem, qua constitutum erat, ut quisquis quinque millia hostium peremisset, triumphandi haberet potestatem, iste quoque triumphum expetisset, propter superiora vero damna non impetravisset, infami impudentia atque ambitione usus, privatis sumptibus triumphavit. L. Caecilio Metello, Q. Fabio Maximo Serviliano consulibus, inter caetera prodigia androgynus Romae visus, jussu aruspicum in mare mersus est: sed nihil impiae expiationis procuratio profecit. Nam tanta subito pestilentia exorta est, ut ministri quoque faciendorum funerum primum non sufficerent, deinde non essent. Itaque etiam magnae domus vacuae vivis, plenae mortuis remanserunt. Largissimae introrsum haereditates, et nulli penitus haeredes. Denique jam non solum in Urbe vivendi, sed etiam appropinquandi ad Urbem negabatur facultas, tam saevi per totam urbem tabescentium sub tectis, atque in stratis suis cadaverum putores exhalabantur. Expiatio illa crudelis, et viam mortibus hominum morte hominis instruens, tandem Romanis inter miserias suas erubescentibus, quam misera 294 et vana esset, innotuit. Ante enim in suffragium praeveniendae cladis est habita, et sic pestilentia consecuta est: quae tamen sine ullis sacrificiorum satisfactionibus, tantummodo secundum mensuram arcani judicii expleta correptione, sed ita est. Quam si artifices illi circumventionum aruspices, sub ipsa( ut assolent) declinatione morborum forte celebrassent, procul dubio sibi, diis et ritibus suis reductae sanitatis gloriam vindicassent. Ita misera et ad sacrilegia male religiosa civitas, mendaciis, quibus liberari non poterat, ludebatur. Igitur Fabius consul contra Lusitanos et Viriathum dimicans, Bacciam oppidum, quod Viriathus obsidebat, depulsis hostibus, liberavit, et in deditionem cum plurimis aliis castellis recepit. Fecit facinus etiam ultimis barbaris Scythiae, non dicam Romanae fidei et moderationi, exsecrabile. Quingentis enim principibus eorum, quos societate invitatos, 295 deditionis jure susceperat, manus praecidit. Pompeius, sequentis anni consul, fines Numantinorum ingressus, accepta maxima clade discessit, non solum exercitu pene omni profligato, verum etiam plurimis nobilium, qui ei militiae aderant, interemptis. Viriathus autem, cum per quatuordecim annos Romanos duces atque exercitus protrivisset, insidiis suorum interfectus est: in hoc solo Romanis circa eum fortiter agentibus, quod percussores ejus indignos praemio judicarunt. At ego non modo nunc, verum etiam saepe intertexere Orientis illa inextricabilia bella poteram, quae raro umquam nisi sceleribus aut incipiunt, aut terminantur: sed Romanorum, cum quibus nobis actio est, tanta sunt, ut jure fastidiantur aliena.
6.4.3
Mithridates tunc siquidem, rex Parthorum, sextus ab Arsace, victo Demetrio praefecto, Babyloniam urbem finesque ejus universos victor invasit. Omnes praeterea gentes quae inter Hydaspem fluvium et Indum jacent, subegit. Ad Indiam quoque cruentum extendit imperium, Demetrium ipsum secundo sibi bello occurrentem, vicit et cepit: quo capto, Diodotus quidam cum Alexandro filio, regnum ejus et regium nomen usurpavit: qui postea ipsum Alexandrum filium, quem participem periculi in pervadendo regno habuerat, ne in obtinendo consortem haberet, occidit.
6.4.4
M. Aemilio Lepido, C. Hostilio Mancino coss. prodigia apparuere 296 diversa, et quantum in ipsis fuit, ex more curata sunt; sed non semper aucupatoribus eventuum et structoribus fallaciarum aruspicibus, opportuni casus suffragantur. Namque Mancinus consul, postquam a Popillio apud Numantiam suscepit exercitum, adeo infeliciter praelia cuncta gessit, atque in id suprema desperatione perductus est, ut turpissimum foedus cum Numantinis facere cogeretur; quamvis et Pompeius jam aliud aeque infame foedus cum iisdem Numantinis paulo ante pepigisset. Senatus dissolvi foedus, et Mancinum dedi Numantinis praecepit, qui, nudato corpore, manibus post tergum revinctis, ante portas Numantinorum expositus, ibique usque in noctem manens, a suis desertus, ab hostibus autem non susceptus, lacrymabile utrisque spectaculum praebuit.
6.5.1
LIBER QUINTUS. CAPUT V. Quam injuste Romani Mancinum Numantinis dediderint. De Bruti in Gallaecos strage, Lepidi a Vaccaeis clade.
6.5.1
Exclamare hoc loco dolor exigit. Cur falso vobis, Romani, magna illa nomina justitiae, fidei, fortitudinis et misericordiae vindicatis? A Numantinis haec verius discite. Fortitudine opus fuit? pugnando vicerunt. Fides exigebatur? credentes alii secundum se, quos occidere potuerant, pacto foedere dimiserunt. Justitia probanda erat? 297 probavit eam vel tacitus senatus, cum iidem Numantini per legatos suos aut inviolatam pacem solam, aut omnes quos pignore pacis accepto vivos dimiserant, reposcebant, Misericordia examinanda videbatur? satis documenti dederunt vel emittendo ad vitam inimicum exercitum, vel ad poenam non recipiendo Mancinum. Mancinus ne rogo dedendus fuit, qui victi exercitus impendentem trucidationem, praetento umbone pacti foederis dispulit, qui periclitantes patriae vires in meliora tempora reservavit? Aut si displicuit foedus quod pactum est, cur miles hoc pignore redemptus, aut cum reverteretur, receptus est, aut cum repeteretur, redditus non est? Aut si placuit servati militis qualiscumque provisio, cur Mancinus, qui hoc pepigit, solus deditus fuit?
6.5.2
Nuper Varro, ut praepropera pugna iniretur, collegam Paulum obluctantem impulit, trepidantem praecipitavit exercitum, infelices copias, apud infames illas Romanis cladibus Cannas, non disposuit certamini, sed opposuit morti; plus quam quadraginta millia ibi militum Romanorum sola impatientia sua, de qua sibi victoriam jam dudum Annibal praesumebat, amisit. Collega etiam Paulo( quo tandem viro?) perdito, novissime in Urbem pene solus impudentissime redire ausus est, meruitque suae impudentiae praemium. Nam gratiae ei, quod de republica non desperasset, quam tamen ipse fecerat desperatam, publice in senatu actae sunt. Porro autem Mancinus, qui, sorte bellica circumventum exercitum ne perderet, laboravit, ab eodem senatu deditione damnatus est. Scio, Romanis et illud in Varrone displicuit, sed 298 tempori concessum est: et in hoc Mancino placuit, sed secundum tempus praesumptum est: atque ideo ab initio perfecistis, ut nec civis consulat convenienter ingratis, nec hostis fideliter credat infidis. Interea Brutus in ulteriore Hispania, sexaginta millia Gallaecorum, qui Lusitanis auxilio venerant, asperrimo bello et difficili, quamvis incautos circumvenisset, oppressit. Quorum in eo praelio quinquaginta millia occisa, sex millia capta referuntur, pauci fuga evaserunt. In citeriore Hispania Lepidus proconsule Vaccaeos innoxiam gentem et supplicem, etiam senatu prohibente, pertinaciter expugnare tentavit. Sed mox accepta clade gravissima improbae pertinaciae poenas luit. Sex millia quippe Romanorum in hoc injusto bello justissime caesa sunt: reliqui, exuti castris, armis etiam perditis, evaserunt. Nec minus turpis haec sub Lepido clades, quam sub Mancino fuit. Ita nunc sibi haec tempora loco felicitatis ascribant, ut non dixerim Hispani, tot pulsati fatigatique bellis, sed vel ipsi saltem Romani, tam continuis subacti cladibus, totiesque superati: ut non exprobrem, quot praetores eorum, quot legati, quot consules, quot legiones, quantique exercitus consumpti sint. Illud solum revolvo, quanta fuerit timoris amentia. Miles Romanus hebetatus, ut jam ne ad experimentum quidem belli cohibere pedem, aut obfirmare animum posset: sed mox conspecto Hispano specialiter hoste, diffugiens, vinci se pene prius crederet, quam videri. Quo argumento patet, apud utrosque misera illa tempora judicata, cum 299 et Hispani, etsi vincere poterant, inviti tamen desererent otia sua dulcia, et bella externa tolerarent, et Romani quanto impudentius alienae quieti sese ingererent, tanto turpius vincerentur.
6.6
LIBER QUINTUS. CAPUT VI. De monstroso puero Romae nato, de Aetnae eructatione, et bello servili in Sicilia.
6.6
Sex. Fulvio Flacco, Q. Calpurnio Pisone consulibus, Romae puer ex ancilla natus est quadrimanus, oculis quatuor, auribus totidem, natura virili duplex. In Sicilia mons Aetna vastos ignes eructavit, ac fudit: qui torrentum modo per prona praecipites, proxima quaeque corripientibus exussere flammis; longinquiora autem favillis calidis, cum vapore gravi late volitantibus, torruerunt; quod Siciliae semper vernaculum genus monstri, non portendere malum assolet, sed inferre. In Bononiensi agro fruges in arboribus enatae sunt. Igitur in Sicilia bellum servile ortum est, quod adeo grave et atrox multitudine servorum, instructu copiarum, et magnitudine virium fuit, ut, non dicam praetores 300 Romanos, quos penitus profligavit, sed consules quoque terruerit. Nam septuaginta millia servorum, tum in arma conspirantium fuisse referuntur, excepta urbe Messana, quae servos liberaliter habitos in pace continuit. Caeterum Sicilia in hoc quoque miserior, quia insula et numquam erga statum suum juris idonei, nunc tyrannis subjecta, nunc servis: vel illis dominatu improbo exigentibus servitutem, vel istis praesumptione perversa commutantibus libertatem, maxime quia clauso undique mari, egerere foras non facile potest intestinum malum. Viperinam quippe conceptionem perditioni suae aluit, sua libidine auctam, sua morte victuram. In hoc autem servilis tumultus excitatio, quanto rarior caeteris, tanto truculentior est: quia intentione commovetur libera multitudo, ut patriam augeat, servilis ut perdat.
6.7
LIBER QUINTUS. CAPUT VII. De Numantia, ejusque per Scipionem Africanum deletione.
6.7
Anno ab Urbe condita DCXX, cum major pene infamia de foedere apud Numantiam pacto, quam apud Caudinas quondam furculas, pudorem Romanae frontis oneraret, Scipio Africanus consensu omnium tribuum consul creatus, atque ad oppugnandam Numantiam cum exercitu missus est. Numantia autem citerioris Hispaniae, haud procul a Vaccaeis et Cantabris in capite Gallaeciae sita, ultima Celtiberorum 301 fuit. Haec per annos quatuordecim cum solis quatuor millibus suorum quadraginta millia Romanorum non solum sustinuit, sed etiam vicit, pudendisque foederibus affecit. Igitur Scipio Africanus Hispaniam ingressus non illico se ingessit hostibus, ut quasi incautos circumveniret, sciens numquam id genus hominum adeo in otium corpore atque animo resolvi, ut non ipsa qualitate habitudinis suae apparatus aliorum praecelleret, sed aliquamdiu militem suum in castris velut in scholis exercuit. Et cum partem aestatis totamque hiemem, ne attentata quidem pugna, transegisset, sic quoque parum propemodum hac profecit industria. Namque ubi copia pugnandi facta est, exercitus Romanus, oppressus impetu Numantinorum, terga convertit: sed increpatione et minis objectantis sese consulis, manuque retinentis, tandem indignatus in hostem rediit: et quem fugiebat, fugere compulit. Difficilis tunc in relatu fides, Numantinos et fugavere, et fugientes videre Romani. Unde quamvis Scipio, quia praeter spem acciderat, laetatus et gloriatus esset, tamen ultra bellum adversus eos audendum non esse, professus est. Itaque Scipio insistendum inopinatis proventibus censuit, urbem ipsam obsidione conclusit, fossa etiam circumdedit: 302 cujus latitudo pedibus decem, altitudo viginti fuit. Ipsum deinde vallum, sudibus praestructum, crebris turribus communivit: ut si qua ab erumpente hoste in eum tentaretur irruptio; jam non quasi obsessor cum obsesso, sed versa vice obsessus cum obsessore pugnaret. Numantia autem in tumulo sita, haud procula flumine Durio, tria millia passuum ambitu muri amplexabatur; quamvis aliqui asserant eam et parvo situ et sine muro fuisse. Unde credibile est, quod hoc spatii cura alendorum custodiendorumque pecorum, vel etiam exercendi ruris commodo cum bello premerentur, incluserint, ipsi arcem parvam natura munitam obtinentes. Alioqui tantam paucitatem hominum, tam amplum urbis spatium non munire magis, quam prodere videbatur. Igitur conclusi diu Numantini, et fame trucidati, deditionem sui obtulerunt, si tolerabilia juberentur, saepe etiam orantes justae pugnae facultatem, ut tamquam viris mori liceret. Ultimo omnes duabus subito portis eruperunt, larga prius potione usi, non vini, cujus ferax is locus non est, sed succo tritici per artem confecto, quem succum a calefaciendo Celiam vocant. Suscitatur enim igne illa vis germinis madefactae frugis, ac deinde siccatur et post in farinam redacta, molli succo admiscetur, quo fermento sapor austeritatis et calor ebrietatis adjicitur. Hac igitur potione post longam famem recalescentes, bello sese obtulerunt. Atrox diu certamen et usque ad periculum Romanorum fuit: iterumque Romani pugnare se adversum Numantinos, fugiendo probavissent, nisi sub Scipione 303 pugnassent. Numantini, interfectis suorum fortissimis, bello cedunt: compositis tamen ordinibus, nec sicut fugientes in urbem revertuntur, corpora interfectorum ad sepulturam oblata, accipere noluerunt. Novissime spe desperationis in mortem omnes destinati, clausam urbem introrsum succenderunt, cunctique pariter ferro, veneno, atque igne consumpti sunt. Romani nihil ex his penitus habuere victis, praeter securitatem suam. Neque enim eversa Numantia vicisse se magis Numantinos, quam evasisse dixerunt. Unum Numantinum victoris catena non tenuit; unde triumphum dederit, Roma non vidit; aurum vel argentum, quod igni superesse potuisset, apud pauperes non fuit; arma et vestem ignis absumpsit. 304
6.8
LIBER QUINTUS. CAPUT VIII. De Gracchorum seditione, Attalique regis Pergami haereditate.
6.8
Igitur ea tempestate cum haec apud Numantiam gesta sunt, apud Romam Gracchorum seditiones agitabantur. Scipio autem, cum, deleta Numantia, caeteras Hispaniae gentes pace componeret, Tiresum quemdam, Celticum principem, consuluit, qua ope res Numantina aut prius invicta durasset, aut post fuisset eversa: Tiresus respondit: Concordia invicta, discordia exitio fuit: quod Romani tamquam sibi ac de se dictum, exempli loco acceperunt, quippe quibus jam de seditionibus discordantis totius Urbis nuntiabatur. Carthagine Numantiaque deleta, moritur apud Romanos utilis de provisione collatio, et oritur 305 infamis de ambitione contentio. Gracchus tribunus plebis iratus nobilitati, quod inter auctores Numantini foederis notatus esset, agrum, a privatis eatenus possessum, populo dividi statuit. Octavio tribuno plebis obsistenti ademit imperium, et successorem Minucium dedit. His causis senatum ira, populum superbia invasit. At tunc forte Attalus, Eumenis filius, moriens, testamento populum Romanum imperio Asiae succedere haeredem jusserat. Gracchus, gratiam populi pretio appetens, legem tulit, uti pecunia, quae fuisset Attali, populo distribueretur. Obsistente Nasica, etiam Pompeius spopondit, se Gracchum, cum primum magistratu abiisset, accusaturum. 306
6.9
LIBER QUINTUS. CAPUT IX. De interitu Gracchi, et bello servili in Sicilia, apud Athenienses, et Delum.
6.9
Gracchus cum eniteretur, ut ipse tribunus plebis subsequenti anno permaneret, cumque comitiorum die seditiones populi accenderet, auctore Nasica, inflammata nobilitas, fragmentis subselliorum plebem fugavit. Gracchus per gradus, qui sunt super Calpurnium fornicem, detracto amiculo, fugiens, ictus fragmento subsellii corruit, rursusque assurgens, alio ictu clavae cerebro impactae exanimatus est. Ducenti praeterea in ea seditione interfecti, eorumque corpora in Tiberim projecta sunt: ipsius quoque Gracchi inhumatum cadaver extabuit. Orta praeterea in Sicilia belli servilis contagio multas late infecit provincias. Nam et Minturnis quadringenti et quinquaginta servi in crucem acti, et Sinuessae ad quatuor millia servorum a Q. Metello 307 et Cn. Servilio Caepione oppressa sunt. In metallis quoque Atheniensium idem tumultus servilis ab Heraclito praetore discussus est. Apud Delon etiam servi novo motu intumescentes, oppidanis praevenientibus, oppressi sunt, absque illo primo Siciliensis mali fomite, a quo istae velut scintillae emicantes, diversa haec incendia seminarunt. In Sicilia enim post Fulvium consulem Piso consul Mamertium oppidum expugnavit, ubi octo millia fugitivorum interfecit: quos autem capere potuit, patibulo suffixit, cui cum Rupilius consul successisset, idem quoque Taurominium et Ennam, firmissima fugitivorum refugia, bello recepit, ubi amplius quam viginti millia tunc servorum trucidata referuntur. Misera profecto talis belli et inextricabilis causa. Pereundum utique dominis erat, nisi insolescentibus servis, ferro obviam iretur. Sed tamen in ipsis quoque infelicissimis damnis pugnae, et infelicioribus lucris victoriae, quanti periere victi, tantum perdidere victores. 308
6.10
LIBER QUINTUS. CAPUT X. De bello Aristonici. De Ptolemaei regis Alexandrinorum flagitiis, et Antiocho a Phraate victo. Deque Aetnae et Liparae incendiis.
6.10
Anno ab Urbe condita DCXXII, P. Licinius Crassus, consul et pontifex maximus, adversus Aristonicum, Attali fratrem, qui traditam per testamentum Romanis Asiam pervaserat, cum instructissimo missus exercitu: praeterea a magnis regibus, hoc est, Nicomede Bithyniae, Mithridate Ponti et Armeniae, Ariarathe Cappadociae, Pylemene Paphlagoniae eorumque maximis copiis adjutus, conserto tamen bello victus est: et cum, exercitu post plurimam caedem in fugam 309 acto, ipse jam circumventus ab hostibus, et pene captus esset, virgam, qua erat usus ad equum, in oculum Thracis impegit, Barbarus autem, cum ira et dolore exarsisset, latus Crassi gladio transverberavit. Ita ille, excogitato genere mortis, effugit et dedecus et servitutem. Perperna consul, qui Crasso successerat, audita morte Crassi, et clade exercitus Romani, raptim in Asiam pervolavit, Aristonicum, recenti victoria feriatum, improviso bello adortus, nudatumque omnibus copiis, in fugam vertit; cumque Stratonicen urbem, ad quam ille confugerat, 310 obsidione cinxisset, trucidatum fame ad deditionem coegit, Perperna consul, apud Pergamum correptus morbo, diem obiit. Aristonicus Romae jussu senatus in carcere strangulatus est. Eodem anno Ptolemaei Alexandrinorum regis misera vita miseriorem vitae exitum dedit. Is enim sororem suam stupro cognitam, ac deinde in matrimonium receptam, novissime turpius quam duxit, abjecit. Privignam vero suam, hoc est, filiam sororis et conjugis, conjugem adscivit, filium suum quem ex sorore susceperat, nec non et filium fratris, occidit. Quamobrem tantis incestis parricidiisque exsecrabilis, ab Alexandrinis regno pulsus est. Iisdem temporibus Antiochus, non contentus Babylonia atque Ecbatana, totoque Mediae imperio, adversus Phrahatem Parthorum regem congressus et victus est. Qui cum in exercituo suo centum millia armatorum habere videretur, ducenta millia amplius calonum atque lixarum immixta scortis et histrionibus trahebat. Itaque facile cum universo exercitu suo, Parthorum viribus oppressus, interiit. C. Sempronio Tuditano, et Man. Aquillio coss. P. Scipionem Africanum, pridie pro concione de periculo salutis suae contestatum, quod sibi pro patria laboranti ab improbis et ingratis denuntiari cognovisset, alio die mane exanimem in cubiculo suo repertum, non temere inter 311 maxima Romanorum mala recensuerim, praesertim cum tantum in ea urbe Africani vigor et modestia valeret, ut facile vivo eo, neque sociale neque civile bellum posse existere crederetur. Hunc quidam uxoris suae Semproniae, Gracchorum autem sororis, dolo necatum ferunt, ne scelerata( ut credo) familia, atque in perniciem patriae suae nata, inter impias seditiones virorum, non etiam facinoribus mulierum esset immanior. M. Aemilio, L. Oreste consulibus, Aetna vasto tremore concussa exundavit igneis globis; rursusque alio die Lipara insula, et vicinum circa eam mare in tantum efferbuit, ut adustas quoque rupes dissolverit, tabulata navium liquefactis ceris extorruerit: exanimatos pisces supernatantesque excoxerit: homines quoque, nisi qui longius potuere diffugere, reciprocato anhelitu calidi aeris adustis, introrsum vitalibus, suffocarit.
6.11
LIBER QUINTUS. CAPUT XI. De ingenti et perniciosa vi locustarum in Africa, quarum interitu infectioneque horrenda ac inaudita pestis orta.
6.11
M. Plautio Hypsaeo, et M. Fulvio Flacco consulibus, vixdum Africam a bellorum excidiis quiescentem, horribilis et inusitata perditio consecuta est. Namque cum per totam Africam immensae locustarum multitudines coaluissent, et non modo jam cunctam spem 312 frugum abrasissent, herbasque omnes cum parte radicum, et folia arborum cum teneritudine ramorum consumpsissent, verum etiam amaros cortices atque arida ligna perrosissent, repentino abreptae vento, atque in globos coactae, portataeque diu per aerem, Africano pelago immersae sunt. Harum cum immensos acervos, longe undis urgentibus fluctus per extenta late littora propulissent, tetrum nimis atque ultra opinionem pestiferum odorem, tabida et putrefacta congeries exhalavit, unde omnium pariter animantium tanta pestilentia consecuta est, ut avium, pecudum ac bestiarum corruptione aeris dissolutarum, putrefacta passim cadavera, vitium corruptionis augerent. At vero quanta fuerit hominum lues, ego ipse dum refero, toto corpore perhorresco: siquidem in Numidia, in qua tunc Micipsa rex erat, octingenta millia hominum: circa oram vero maritimam, quae maxime Carthaginiensi atque Uticensi littori adjacet, plus quam ducenta millia periisse traditum est. Apud ipsam vero Uticam civitatem triginta millia militum, quae ad praesidium totius Africae ordinata fuerant, exstincta atque abrasa sunt: Quae clades tam repentina ac tam violenta institit, ut tunc apud Uticam sub una die per unam portam ex illis junioribus plus quam mille quingentos mortuos elatos fuisse narretur. Verumtamen pace et gratia omnipotentis Dei dixerim, de cujus misericordia, et in cujus fiducia haec loquor, quamvis et temporibus nostris exoriantur aliquando, et hoc diversis partibus locustae, et plerumque etiam, sed tolerabiliter, laedant, numquam tamen temporibus Christianis tanta vis inextricabilis mali accidit, ut pernicies locustarum, quae 315( sic mendo typographico) nullo modo ferri viva potuisset, mortua plus noceret: etqua diu vivente peritura erant omnia, ea perdita, pereuntibus magis omnibus, optandum fuerit, ne perisset.
6.12
LIBER QUINTUS. CAPUT XII. De Carthagine restituta. De C. Gracchi seditione et interitu.
6.12
Anno ab Urbe condita DCXXVII, Q. Caecilio Metello et T. Quinctio Flaminino coss., Carthago in Africa restitui jussa, vigesimo et secundo demum anno, quam fuerat eversa, deductis civium Romanorum familiis, quae eam incolerent, restituta et repleta est, magno ante prodigio praecedente. Nam cum mensores ad limitandum Carthaginiensem agrum missi, stipites, terminorum indices fixos, nocte a lupis revulsos mordicus, corrososque reperissent, aliquamdiu haesitatum est, utrum Romanae paci expediret, Carthaginem reformari. Eodem anno C. Gracchus, Gracchi illius, qui jam occisus in seditione fuerat, frater, tribunus plebis per tumultum creatus, magna reipublicae pernicies fuit. Nam cum saepe populum Romanum largitionibus promissisque nimiis in acerbissimas seditiones excitavisset, maxime legis agrariae causa, pro qua etiam frater ejus Ti. Gracchus fuerat occisus, 316 tandem a tribunatu, Minucio successore, decessit. Minucius tribunus plebis, cum maxima ex parte decessoris sui Gracchi statuta convulsisset, legesque abrogasset, Caius Gracchus cum Fulvio Flacco ingenti stipatus agmine, Capitolium ubi concio agitabatur, ascendit: ibi maximo tumultu excitato, quidam praeco a Gracchanis interfectus, velut signum belli fuit. Flaccus duobus filiis armatis cinctus, comitante etiam Graccho togato, brevemque gladium sub sinistra occultante, quamvis et praeconem frustra praemisisset, qui servos ad libertatem vocaret, Janium tamquam arcem occupavit: contra D. Brutus vir consularis a Clivo Publicio cum ingenti certamine irruit. Ibi Flaccus diu obstinatissime dimicavit; Gracchus, postquam in templum Minervae secesserat, gladio incumbere volens, interventu Laetorii retentus est. Itaque 317 cum diu anceps bellum agitaretur, tandem sagittarii, ab Opimio missi, consertam multitudinem disturbaverunt. Duo Flacci pater filiusque cum per aedem Lunae in privatam domum desiluissent, foresque objecissent, rescisso cratitio pariete, confossi sunt. Gracchus, diu pro se amicis pugnantibus ac pereuntibus, aegre ad pontem sublicium pervenit: ibique ne vivus caperetur, cervicem servo suo praebuit. Caput Gracchi excisum, consuli allatum est, corpus ad Corneliam matrem Misenum oppidum devectum est. Haec autem Cornelia Africani majoris filia, Misenum, post prioris filii mortem, secesserat. Bona Gracchi publicata sunt. Flaccus adolescens in robore necatus est. Ex factione Gracchi ducenti quinquaginta in Aventino caesi referuntur. Opimius consul sicut in bello fortis fuit, 318 ita in quaestione crudelis. Nam amplius quam tria millia hominum suppliciis necavit: ex quibus plurimi, ne dicta quidem causa, innocentes interfecti sunt.
6.13
LIBER QUINTUS. CAPUT XIII. Baleares insulas a Metello subactas, Allobroges a Domitio victos fuisse, Aetnamque rursus exarsisse.
6.13
Iisdem temporibus Metellus Baleares insulas bello pervagatus edomuit, et piraticam infestationem, quae ab iisdem tunc exoriebatur, plurima incolarum caede compressit. Cneus quoque Domitius proconsule Allobroges Gallos juxta oppidum Vindalium gravissimo bello vicit, maxime cum elephantorum nova forma equi hostium hostesque conterriti, diffugissent; viginti millia ibi Allobrogum caesa referuntur, tria millia capta sunt. Eodem tempore Aetna mons ultra solitum exarsit, et torrentibus igneis superfusis lateque circumfluentibus, Catanam urbem finesque ejus oppressit, ita ut tecta aedium calidis cineribus praeusta et praegravata corruerent: cujus levandae cladis causa, senatus decem annorum vectigalia Catanensibus remisit. 319
6.14
LIBER QUINTUS. CAPUT XIV. Fabius consul Bituitum, regem Arvernorum, magnis copiis instructum, cum paucis fudit, Q. Marcius alios Gallos fudit.
6.14
Anno ab Urbe condita DCXXVIII, Fabius consul Bituito, regi Arvernorum, Galliae civitatis, bellum maximo instructu comparanti, adeo cum parvo exercitu occurrit, ut Bituitus paucitatem Romanorum vix ad escam canibus, quos in agmine habebat, sufficere 320 posse jactaret. Qui cum sibi ad transferendas copias, unum pontem Rhodani fluminis parum esse intelligeret, alium compactis lintribus catenisque connexum, superstratis confixisque tabulis instruxit. Conserta pugna, et diu graviter agitata, victi Galli, conversique in fugam, dum quisque sibi timet, coacervatis inconsulte agminibus, et praepropero transitu pontis vincula ruperunt, ac mox cum ipsis lintribus mersi sunt. Centum octoginta millia armatorum in exercitu Bituiti fuisse traduntur, ex quibus centum quinquaginta millia vel caesa vel mersa sunt. Q. Marcius consul Gallorum gentem sub radice Alpium sitam, bello aggressus est: qui cum se Romanis copiis circumseptos viderent, belloque impares fore intelligerent, occisis conjugibus ac liberis, in flammas sese projecerunt. Qui vero praeoccupantibus Romanis peragendae tunc mortis suae copiam non habuerant, captique fuerant, alii ferro, alii suspendio, alii abnegato cibo sese consumpserunt: nullusque omnino vel parvulus superfuit, qui servitutis conditionem vitae amore toleraret. 321
6.15
LIBER QUINTUS. CAPUT XV. De bello Jugurthino, in quo Romani varie cum Jugurtha rege Numidarum pugnarunt.
6.15
Anno ab Urbe condita DCXXXIX, P. Scipione Nasica et L. Calpurnio Bestia consulibus, Jugurthae Numidarum regi bellum consensu populi Romani senatus indixit. Sed ego de Jugurtha ordinis tantum loco, et causa commemorationis, breviter perstrinxerim, quia ut de natura ejus varia atque intolerabili, ita et de rebus tam dolose, quam strenue gestis, propter opimam scriptorum luculentiam satis sufficiens apud omnes notitia est. Igitur Jugurtha, Micipsae Numidarum regis adoptivus, haeresque inter naturales ejus filios factus, primum cohaeredes suos, id est, Hiempsalem occidit, Adherbalem, bello victum, Africa expulit. Calpurnium deinde consulem adversum se missum, pecunia corrupit, atque ad turpissimas conditiones pacis adduxit. Praeterea cum Romam ipse venisset, omnibus pecunia aut corruptis, aut attentatis, seditiones dissensionesque permiscuit: quam cum egrederetur, infami satis notavit elogio, dicens: O urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit! Insequenti anno A. Postumium, Postumii consulis fratrem, quem is quadraginta millium armatorum exercitui praefecerat, apud Calamam, urbem thesauris regiis 322 conditis inhiantem bello oppressit: cuique victo ignominiosissimum foedus exegit, universam pene Africam a Romanis deficientem, regno suo junxit. Postea tamen Metelli consulis integritate et disciplina coercitus, duobus etiam praeliis victus, vidit praesente se et vastari Numidiam suam et non posse defendi: a quo ad deditionem coactus, trecentos obsides dedit, frumentum atque alios commeatus persoluturum sese spopondit, tria perfugarum amplius millia reddidit. Exin cum incertus in pace improbos non cohiberet excursus, C. Marii consulis, non minore pene quam ipse praeditus erat astutia, Romanisque viribus fractus est: maxime postquam Marius urbem Capsam, ab Hercule Phoenice( ut ferunt) conditam, regiis tunc thesauris confertissimam, dolo circumvenit et cepit. Diffidens deinde propriis rebus et viribus Jugurtha, societatem cum Boccho Maurorum rege fecit, cujus equitatu in immensum auctus, Marianum exercitum creberrimis incursionibus fatigavit. Postremo apud Cirtam, urbem antiquam, Massanissae regiam, adversus Romanos expugnationem ejus parantes sexaginta millibus equitum instructus occurrit. Numquam ulla Romano militi tumultuosior pugna et terribilior 323 fuit, adeo ut discursu et fremitu circumcursantium et impetentium equitum suscitatus pulvis coelum subtexuerit, diem ademerit, noctemque obduxerit: tantus autem telorum nimbus ingruerit, ut nulla pars corporis ab ictu tuta esset, quippe quibus et visus ad prospiciendum impedimento caliginis, et expeditio ad cavendum compressione multitudinis deerat. Nec laborabat eques Maurus ac Numida, ut bene collocatum hostem opportuno teli impetu rimaretur, sed potius in incertum pila mittebant, certi quod vulnera incerta non essent. Ita coacti in unum Romani equites, in unum pedites densabantur. Intercapedinem tanti periculi nox interveniens dedit. Eadem postera die et belli et periculi facies. Erumpere in hostem, quamvis stricto miles gladio non valebat: eminus enim jaculis repellebatur. Fugere non poterat, undique enim velocior ad persequendum eques incluserat. 324 Jam tertia dies, et nullum undecumque suffragium, dira undique mortis facies objiciebatur; tandem Marius consul forti desperatione spei viam fecit, universo simul agmine prorupit e vallo, campoque sese simul et praelio dedit. Et cum iterum circumfusi hostes non solum agminis extrema laniarent, verum etiam media, excussis procul telis, caederent, turbatosque Romanos insuper etiam aestus solis, intolerantia sitis, mortis circumstantia, usque ad extremum desperationis defatigarent, subito notum illud Romanorum adversus Afros tempestatum imbriumque suffragium coelo missum, insperatae saluti fuit: siquidem repentina pluvia sitientibus Romanis et aestuantibus refrigerium potumque praebuit. Porro autem Numidis hastilia telorum, quae manu intorquere sine amentis solent, lubrica ac per hoc inutilia reddidit: scuta etiam, quae elephanti corio extento atque durato habilia et tuta gestabant, cujus ea natura est, ut acceptum imbrem, tamquam spongia ebibat, ac per hoc intractabile repentino pondere fiat, quia circumferri non poterant, defendere nequiverunt. Ita ex insperato conturbatis destitutisque Mauris et Numidis, Bocchus et Jugurtha fugerunt. Post hoc nonaginta millia armatorum novissimo bello ab iisdem regibus objecta; haec quoque usque ad internecionem, Romanis vincentibus, caesa referuntur. Ex eo Bocchus spem belli abjiciens, pacem petivit: atque in pretium pacis Jugurtham, dolo captum catenisque obrutum, per Sullam legatum misit ad Marium: qui in triumpho ante 325 currum cum duobus filiis suis actus, et mox in carcere strangulatus est. Iisdem diebus obscenum prodigium ac triste visum est. L. Helvius, eques Romanus, cum uxore et filia, de Roma in Apuliam rediens, tempestate correptus, cum filiam consternatam videret, ut citius propioribus tectis succederent, relictis vehiculis arreptisque equis, filiam virginem, equo insidentem, in medium agmen accepit. Puella continuo ictu fulminis exanimata est. Sed omnibus sine scissura aliqua vestimentis ademptis, ac pectoris pedumque vinculis dissolutis, monilibus etiam annulisque discussis, ipso quoque corpore illaeso, nisi quod obscenum in modum nuda, et lingua paululum exserta jacuit, equus quoque ipse, quo utebatur, straturis, frenis et cingulis dissolutis passim ac dispersis, exanimis procul jacuit. Parvo post hoc intercessu temporis L. Veturius, eques Romanus, Aemiliam 326 virginem Vestalem furtivo stupro polluit. Duas praeterea virgines Vestales eadem Aemilia ad participationem incesti sollicitatas, contubernalibus sui corruptoris exposuit ac tradidit. Indicio per servum facto, supplicium de omnibus sumptum est. Iisdem praeterea Jugurthini belli temporibus L. Cassius consul, in Gallia Tigurinos, usque Oceanum persecutus, rursumque ab eisdem insidiis circumventus, occisus est. Lucius quoque Piso, vir consularis, legatus Cassii consulis, interfectus. C. Popillius, alter legatus, ne residua exercitus portio, quae in castra confugerat, deleretur, obsides et dimidiam partem rerum omnium Tigurinis turpissimo foedere dedit, qui Romam reversus, a Coelio tribuno plebis die dicta, eo quod Tigurinis obsides dederat, in exsilium profugit, Caepio proconsule, capta urbe Gallorum; cui nomen est Tolosae, centum mille pondo auri, et argenti centum et decem mille, e templo Apollinis sustulit: quod cum ad Massiliam, amicam populo Romano urbem, cum praesidiis misisset, interfectis clam( sicut quidam contestantur) quibus ea custodienda et pervehenda commiserat, cuncta per scelus furatus fuisse narratur: unde etiam magna quaestio post Romae acta est. 327
6.16
LIBER QUINTUS. CAPUT XVI. De bello Romanorum adversus Cimbros, Teutonas, aliasque gentes gesto: ubi et varie utrimque pugnatum, sed Marii industria Romani superarunt.
6.16
Anno ab Urbe condita DCXLII, C. Manlius consul et Q. Caepio proconsule adversus Cimbros et Teutonas et Tigurinos et Ambronas, Gallorum Germanorumque gentes, quae tunc, ut imperium Romanum exstinguerent, conspiraverant, missi, provincias sibi Rhodano flumine medio diviserunt. Ubi dum inter se gravissima invidia et contentione disceptant, cum magna ignominia et periculo Romani nominis victi sunt: siquidem in ea pugna M. Aurelius consularis captus atque interfectus est. Duo filii consulis caesi, octoginta millia Romanorum sociorumque ea tempestate trucidata, quadraginta millia calonum atque lixarum interfecta, Antias scribit. Ita ex omni penitus exercitu decem tantummodo homines, qui miserum nuntium ad augendas miserias reportarent, superfuisse referuntur. Hostes, binis castris atque ingenti praeda potiti, nova quadam atque insolita exsecratione, cuncta 328 quae ceperant, pessumdederunt. Vestis discissa et projecta est, aurum argentumque in flumen abjectum, loricae virorum concisae, phalerae equorum disperditae, equi ipsi gurgitibus immersi, homines laqueis collo inditis ex arboribus suspensi sunt ita, ut nihil praedae victor, nihil misericordiae victus agnosceret. Maximus tunc Romae non solum luctus, verumetiam metus fuit, ne confestim Cimbri Alpes transgrederentur Italiamque delerent. Iisdem temporibus Q. Fabius Maximus filium suum adolescentem, rus relegatum, cum duobus servis parricidii ministris interfecit, ipsosque continuo servos in pretium sceleris manumisit. Die dicta, Cn. Pompeio accusante, damnatus est. Igitur Marius quartum consul, cum juxta Isarae Rhodanique flumina, ubi in sese confluunt, castra posuisset, Teutones, Cimbri, et Tigurini et Ambrones, postquam continuo triduo circa Romanorum castra pugnarunt, si quo pacto eos excuterent vallo, atque in aequor effunderent, tribus agminibus Italiam petere destinarunt. Marius, post digressum hostium, castra movit, et collem occupavit, qui campo et fluvio, ubi hostes sese diffuderant, imminebat. Cumque exercitui ejus aqua ad potandum 329 deesset, querelisque omnium coargueretur, aquam quidem in conspectu esse respondit, sed eam ferro vindicandam. Primis itaque calonibus cum clamore in pugnam ruentibus, subsecutus exercitus, mox juxto certamine compositis ordinibus bellum gestum, et vicere Romani. Quarto die rursus productae utrimque in campum acies usque ad meridiem pene pari pugnavere discrimine. Post ubi incalescente sole fluxa Gallorum corpora in modum nivium distabuerunt, usque in noctem caedes potius quam pugna protracta est. Ducenta millia armatorum in eo bello interfecta sunt, octoginta millia capta, vix tria fugisse referuntur. Dux quoque eorum Teutobodus occisus est. Mulieres eorum, constantiore animo quam si vicissent, consuluere consulem, ut, si inviolata castitate virginibus sacris ac diis serviendum esset, vitam sibi reservarent. Itaque cum petita non impetravissent, parvulis suis ad saxa collisis, cunctae sese ferro ac suspendio peremerunt. Haec de Tigurinis et Ambronibus gesta sunt. Teutones autem et Cimbri, integris copiis Alpium nives emensi, Italiae plana pervaserant: ibique cum 330 rigidum genus diu blandioribus auris, poculis, cibis ac lavacris emolliretur, Marius quintum consul et Catulus adversum eos missi, die ad pugnam et campo dato, Annibalis secuti ingenium, in nebula disposuere pugnam, in sole pugnarunt. Prima siquidem perturbatio Gallorum fuit, quod Romanam aciem prius offendere dispositam, quam adesse senserunt. Cumque illico vulnerati equites retro in suos cogerentur, totamque multitudinem indisposite adhuc adventantem conturbarent, et sol cum vento ortus ex adverso emicuisset, visus eorum pulvis opplevit et splendor hebetavit, ita factum est, ut tanta ac tam terribilis multitudo, minima Romanorum clade, sua autem ultima internecione caederetur. Centum quadraginta millia eorum tunc in bello caesa, sexaginta millia capta dicuntur. Mulieres graviorem pene excitavere pugnam, quae plaustris in modum castrorum circumstructis, ipsae autem desuper propugnantes, diu repulere Romanos. Sed cum ab his novo caedis genere terrerentur( abscissis enim cum crine verticibus, inhonesto satis vulnere turpes relinquebantur) ferrum quod in hostes sumpserant, in se suosque verterunt. Namque aliae concursu mutuo jugulatae, aliae apprehensis invicem faucibus strangulatae, aliae funibus per equorum crura consertis, ipsisque continuo equis extimulatis, postquam suas iisdem funibus, quibus equorum crura nexuerant, indidere cervices, protractae atque exanimatae sunt, aliae laqueo de subrectis plaustrorum temonibus pependerunt. Inventa 331 est etiam quaedam, quae duos filios, trajectis per colla eorum laqueis, ad suos pedes vinxerit: et cum se ipsam suspendio morituram dimisisset, secum traxerit occidendos. Inter haec multa et miserabilia mortis genera, reguli quoque duo strictis in se gladiis concurrisse referuntur. Lugius et Boiorix reges in acie ceciderunt. Claodicus et Cesorix capti sunt. Ita in his duobus praeliis trecenta quadraginta millia Gallorum occisa, et centum quadraginta millia capta sunt, absque innumera mulierum multitudine, quae se suosque parvulos femineo furore, vi autem virili necaverunt. Igitur talem Marii triumphum Romanamque victoriam incredibile facinus, et numquam antea Romanis cognitum, Romae subito perpetratum, versa in horrorem ac moerorem tota Urbe, fuscavit. Poblicius siquidem Malleolus, servis adnitentibus, matrem suam interfecit. Damnatus parricidii, insutusque in culleum et in mare projectus est: impleveruntque Romani et facinus et poenam, unde et Solon Atheniensis decernere non ausus fuerat, dum fieri posse non credidit: et Romani, qui se ortos a Romulo scirent, etiam hoc fieri posse intelligentes, supplicium singulare sanxerunt. 332
6.17
LIBER QUINTUS. CAPUT XVII. De ingenti Romae seditione, auctoribus L. Appuleio Saturnino, C. Mario, caeterisque orta.
6.17
Anno ab Urbe condita DCXLV, post Cimbricum et Teutonicum bellum, et quintum Marii consulatum, quo status imperii Romani jure conservatus judicatur, sexto consulatu ejusdem C. Marii ita labefactatus est, ut pene usque ad extremum intestina clade conciderit. Evolvere ac percurrere mihi discordiarum ambages et inextricabiles seditionum causas incommodum simul ac longum videtur: sane breviter strinxisse sufficiat quod primus L. Appuleius Saturninus excitati tumultus auctor exstiterit, Q. Metello Numidico, viro sane primario, acerrimus inimicus, qui eum censorem creatum protractum domo, atque in Capitolium confugientem, armata multitudine obsedit, unde equitum Romanorum indignatione dejectus est, plurima ante Capitolium caede facta. A. Nonium deinde, competitorem suum, Saturninus et Glaucia fraude C. Marii consulis occiderunt. Subsequente anno Marius sextum consul, et Glaucia praetor, et Saturninus tribunus plebis conspiraverunt Metellum Numidicum in exsilium quacumque vi agere. Die dicta, a suppositis ejusdem factionis judicibus per scelus innocens Metellus damnatus, in exsilium cum totius Urbis 333 dolore discessit. Idem Saturninus Memmium virum acrem et integrum, fieri consulem timens, orta subito seditione fugientem per P. Mettium satellitem informi stipite comminutum interfecit. Fremente pro tantis reipublicae malis senatu populoque Romano, Marius consul, accommodato ad tempus ingenio, consensui bonorum sese immiscuit, commotamque plebem leni oratione sedavit. Saturninus infamibus ausis concionem domi suae habuit, ibique ab aliis rex, ab aliis imperator est appellatus. Marius, manipulatim plebe descripta, alterum consulem cum praesidiis in colle disposuit, ipse portas communivit. In foro praelium commissum est. Saturninus a Marianis foro pulsus, in Capitolium confugit. Marius fistulas, quibus eo aqua deducebatur, incidit. Bellum deinde in aditu Capitolii horridum satis actum est, multi circa Saufeium et Saturninum caesi. Saturninus, palam clamitans, Marium auctorem esse omnium molitionum suarum contestatus est. Cum autem ipse Saturninus et Saufeius et Labienus, cogente Mario, in curiam confugissent, per equites Romanos, effractis foribus, occisi sunt. C. Glaucia extractus e domo Claudii, trucidatus est. Furius, tribunus plebis, bona omnium publicanda decrevit. Cn. Dolabella, Saturnini frater, per forum olitorium fugiens, cum L. Geganio interfectus est. Itaque 334 auctoribus tantae seditionis occisis, quies populo fuit. Tunc Cato atque Pompeius rogationem de reditu Metelli Numidici totius Urbis gaudio promulgarunt: quae ne perferretur, Marii consulis, et Furii, tribuni plebis, factionibus intercessum est. Rutilius quoque, vir integerrimus, adeo fidei atque innocentiae constantia usus est, ut die sibi ab accusatoribus dicta, usque ad cognitionem neque capillum barbamve promiserit, neque sordida veste humilive habitu suffragatores conciliarit, inimicos permulserit, judices temperarit, orationem quoque a praetore concessam nihilo submissiorem quam animum habuerit. Cum evidenti oppugnaretur calumnia, et opinione bonorum omnium jure absolvendus putaretur, perjurio judicum condemnatus est: qui Smyrnam commigrans, litterarum studiis intentus consenuit. 335
6.18
LIBER QUINTUS. CAPUT XVIII. De bello sociali, quo Italici populi a Romanis deficientes rebellarunt. Item de prodigiis variis.
6.18
Anno ab Urbe condita DCLIX, Sex. Julio Caesare et L. Marcio Philippo consulibus, intestinis causis sociale bellum tota commovit Italia, siquidem Livius Drusus, tribunus plebis, Latinos omnes spe libertatis illectos, cum placita explere non posset, in arma excitavit. Eo accessit, ut moestam Urbem prodigia dira terrerent. Nam sub ortu solis globus ignis a regione septentrionis cum maximo coeli fragore emicuit. Apud Arretinos cum panes per convivia frangerentur, cruor e mediis panibus, quasi e vulneribus corporum fluxit. Praeterea per septem continuos dies grando lapidum, immixtis etiam testarum fragmentis, terram latissime verberavit. In Samnitibus vastissimo hiatu terrae, flamma prorupit, et usque in coelum extendi visa est. Complures praeterea in itinere videre Romani globum coloris aurei, coelo ad terram devolvi, majoremque factum, rursus a terra in sublime ad Orientem solem ferri, ac magnitudine sua ipsum solem obtexisse. Drusus tantis malis anxius, domi suae, incerto quidem auctore, interfectus est. 336 Igitur Picentes, Vestini, Marsi, Peligni, Marrucini, Samnites, Lncani, cum adhuc occultam defectionem meditarentur, C. Servilium praetorem, legatum ad se missum, apud Asculum occiderunt, statimque clausa civitate, omnes cives Romanos indicta caede jugulaverunt. Continuo atrocissimam perniciem infamissima praecessere prodigia. Namque omnium generum animalia, quae manus hominum blande perpeti, atque inter homines vivere solita erant, relictis stabulis pascuisque, cum balatu, hinnitu, mugituque miserabili, ad sylvas montesque fugerunt. Canes quoque, quorum naturae est extra homines esse non posse, lacrimosis ululatibus vagi luporum ritu oberrarunt. Igitur Cn. Pompeius praetor cum Picentibus jussu senatus bellum gessit, et victus est; postquam sibi Samnites Papium Mutilum imperatorem praefecerant, Marsi autem Agamemnonem archipiratam praeoptaverant. Julius Caesar, Samnitium pugna victus, caeso fugit exercitu. Rutilius consul Marium proquinquum suum legatum sibi legit: quem assidue submonentem moram bello utilem fore, et paulisper in castris exerceri militem oportere tironem, dolo id eum agere ratus contempsit, seseque in insidias Marsorum, et universum agmen exercitus sui incautus injecit, ubi et ipse consul occisus, et multi nobiles interfecti, et octo millia Romanorum caesa sunt. Arma et corpora interfectorum in conspectum Marii legati Tolenus fluvius pertulit, atque in testimonium 337 cladis evexit. Marius raptis continuo copiis, victores insperatus oppressit, octo millia et ipse Marsorum interfecit. Caepio autem a Vestinis et Marsis deductus in insidias, cum exercitu trucidatus est. L. vero Julius Caesar, postquam apud Aeserniam victus aufugerat, contractis undique copiis, adversus Samnites et Lucanos dimicans, multa hostium millia interfecit. Cumque ab exercitu imperator appellatus esset, Romamque nuntios de victoria misisset, senatus sagum, hoc est, vestem moeroris, quam exorto sociali bello sumpserat, hac spe arridente deposuit, atque antiquum togae decorem recuperavit. Marius deinde sex millia Marsorum cecidit, septem millia armis exuit. Sulla cum viginti quatuor cohortibus Aeserniam missus, ubi arctissima obsidione Romani cives et milites premebantur, maximo bello et plurima caede hostium urbem sociosque servavit. Cn. Pompeius Picentes gravi praelio fudit, qua victoria senatus laticlavia et caetera dignitatis insignia recepit, cum togas tantummodo victoria Caesaris primum respirans sumpsisset. Porcius Cato praetor Etruscos, Plotius legatus Umbros, plurimo sanguine impenso, et difficillimo labore vicerunt. Cn. Pompeio, L. Porcio Catone consulibus, Pompeius diu obsedit Asculum civitatem: nec tamen expugnavisset, nisi populum in campum prorumpentem, gravissima oppressione vicisset. Decem et octo millia Marsorum in ea pugna cum Franco imperatore suo caesa sunt, capta tria millia. Quatuor autem millia Italici viri ex ea caede profugi, 338 jugum montis coacto in unum agmine forte conscenderant: ubi oppressi exanimatique nivibus, miserabili morte riguerunt. Namque ita ut attoniti timore hostium steterant, alii stirpibus vel saxis reclines, alii armis suis innitentes, patentibus cuncti oculis, dentibusque nudatis, viventium in modum visebantur: nec ullum erat procul intuentibus mortis indicium, nisi diuturna immobilitas, quam nullo modo humanae vitae vegetatio diu perpeti potest. Eadem die Picentes congressi et victi sunt, quorum dux Judacilius, convocatis principibus suis, post magnificas epulas largaque pocula, cunctos ad exemplum sui provocans, hausto veneno absumptus est, cunctis factum ejus laudantibus, sed nemine subsequente. Anno ab Urbe condita DCLXI, cum ad obsidendos Pompeios 339 Romanus isset exercitus, et Postumius Albinus, vir consularis, tunc L. Sullae legatus, intolerabili superbia omnium in se militum odia suscitasset, lapidibus occisus est. Sulla consul civilem cruorem non nisi hostili sanguine expiari posse testatus est: cujus rei conscientia permotus exercitus, ita pugnam adortus est, ut sibi unusquisque pereundum videret, nisi vicisset. Decem et octo millia Samnitium eo praelio caesa sunt; Juventium quoque, Italicum ducem, et magnum ipsius populum persecutus occidit. Porcius Cato consul, Marianas copias habens, cum aliquanta strenue gessisset, gloriatus est, C. Marium non majora fecisse: et ob hoc cum ad lacum Fucinum contra Marsos bellum gereret, a filio C. Marii in tumultu belli, quasi ab incerto auctore, prostratus est. C. Gabinius legatus in expugnatione hostilium castrorum interfectus est. Marrucini Vestinique, Sulpicio 340 legato Pompeii persequente, vastati sunt. Pompaedius et Obsidius, Italici imperatores, ab eodem Sulpicio apud flumen Theanum horribili praelio oppressi et occisi sunt. Pompeius Asculum ingressus, praefectos, centuriones, cunctosque principes eorum virgis cecidit, securique percussit, servos praedamque omnem sub hasta vendidit, reliquos liberos quidem, sed nudos et egentes, abire praecepit: et cum de hac praeda opitulationem aliquam in usum stipendii publici senatus fore speraret, nihil tamen Pompeius ex ea egenti aerario contulit. Namque eodem tempore, cum penitus exhaustum esset aerarium, et ad stipendium frumenti deesset expensa, loca publica quae in circuitu Capitolii pontificibus, auguribus, decemviris et flaminibus in possessionem tradita erant, cogente inopia, vendita sunt, et sufficiens pecuniae modus, qui ad tempus inopiae subsidio esset, acceptus est. Et quidem tunc in sinum ipsius civitatis eversarum omnium urbium, nudatarumque terrarum abrasae undique opes congerebantur, cum ipsa Roma turpi adigente inopia, praecipuas suis partes auctionabatur. Quamobrem consideret tunc tempera sua, cum quasi inexplebilis venter, cuncta consumens et semper esuriens, cunctis urbibus, quas miseras faciebat, ipsa miserior, nihil relinquens, nihil habebat, et stimulo domesticae famis ad continuationem bellicae inquietudinis trudebatur. Iisdem temporibus rex Sothimus cum magnis Thracum auxiliis Graeciam ingressus, cunctos Macedoniae fines depopulatus est: tandemque a C. Sentio praetore superatus, redire in regnum coactus est. 341
6.19
LIBER QUINTUS. CAPUT XIX. De bello civili Mariano et Mithridatico, in quo Sulla et Marius maximos tumultus calamitatesque reipublicae invexerunt.
6.19
Anno ab Urbe condita DCLXII, nondum finito sociali bello, Romae primum bellum civile commotum est: eodemque anno Mithridaticum bellum, etsi minus infame, non tamen minus grave coeptum est. Et quidem de Mithridatici belli spatio varie traditum est, utrum abhinc primum coeperit, an tunc praecipue exarserit, maxime cum alii triginta, alii quadraginta annis gestum referant. Sed quamvis iisdem temporibus gesta perplexis coacervata malis exarserint, a me tamen speciatim, etsi breviter, singula proferentur. Marius, Sulla consule, et contra Mithridatem in Asiam cum exercitu profecturo, in Campania tamen propter socialis belli reliquias consistente, affectavit septimum consulatum, et bellum suscipere Mithridaticum, quo Sulla cognito, impatiens revera juvenis intemperataque ira percitus, cum quatuor legionibus primum ante Urbem consedit, ubi Gratidium, Marii legatum, quasi primam victimam belli civilis occidit, mox Urbem cum exercitu irrupit, faces ad inflammandam Urbem poposcit. Omnibus metu abditis, per Sacram viam citato agmine in forum 342 venit. Marius cum permovere nobilitatem, inflammare plebem, equestrem denique ordinem perarmare adversus Sullam frustra attentasset, postremo servis spe libertatis et praedae ad arma sollicitatis, nequidquam repugnare ausus, tandem in Capitolium concessit. Sed cum eo Sullanae cohortes irruissent, magna suorum caede diffugit. Ibi tunc Sulpicius, Marii collega, servo suo prodente, prostratus est. Servum vero ipsum, quod hostem indicaverat, manumitti; quod vero dominum prodiderat, saxo Tarpeio dejici consules decreverunt. Marius fugiens, cum persequentium instantia circumseptus esset, in Minturnensium paludibus sese abdidit, e quibus infeliciter luto oblitus, ignominioseque protractus, turpi autem spectaculo Minturnas deductus, contrususque in carcerem; percussorem ad se missum solo vultu exterruit. Deinde lapsus e vinculis, in Africam transfugit, sollicitatoque ex Utica filio, ubi in custodia observabatur, continuo Romam regressus, Cinnae consuli societate scelerum conjunctus est. Igitur ad profligandam 343 universam rempublicam, exercitum sibi in quatuor partes diviserunt. Tres siquidem legiones Mario datae, parti copiarum Cn. Carbo praepositus est, partem Sertorius accepit: ille scilicet Sertorius, jam hinc civilis belli incentor et particeps, qui etiam hoc finito, aliud post in Hispania bellum excitavit, quod per multos annos maximis Romanorum cladibus traxit. Caetera vero exercitus portio Cinnam secuta est. Porro autem Cn. Pompeius, qui a senatu cum exercitu arcessitus, ut reipublicae opitularetur, et diu sese novarum rerum aucupatione suspenderat, contemptus a Mario vel Cinna, ad Octavium, alterum consulem, sese contulit, et mox cum Sertorio conflixit. Infelicem pugnam interventus noctis diremit. Sexcenti ex utraque parte milites trucidati sunt. Postera autem die cum permixtim corpora ad sepulturam discernerentur, miles Pompeianus fratris sui, quem ipse interfecerat, corpus agnovit. In concursu enim utrique cognitionem vultus galea, considerationem furor ademerat: quamvis parum sit culpae circa ignorantiam, ut videatur nescisse de fratre, quem non ambigitur scisse de cive. Itaque victor victo infelicior, ubi et fratris corpus agnovit, et parricidium suum. exsecratus bella civilia, illico pectus suum gladio transverberans, simulque lacrymas et sanguinem fundens, super fraternum sese cadaver abjecit. Et quid hoc profuit ad confusionem crudelis incepti, quod in primo statim bellorum civilium exordio infamis fama 344 percrebuit, concurrisse ignaros quidem fratres, sed conscios cives: petiisse fratrem, scelere victorem, spolia fratris occisi: ac mox tantae immanitatis reum, eodem gladio atque eadem manu per suam necem parricidium, quod admiserat, vindicasse? Numquid aliquem in tantarum animositate partium tam triste movit exemplum? Numquid apud quemquam periculum sceleris repulit terror erroris? Numquid haec, quae communis est etiam cum belluis pietas et reverentia naturae, quod unus perimendo ac pereundo commisit, quia in se agi posset, intremuit, seseque ab hujusmodi incepto, conscientia victus, removit: Quin potius annis fere quadraginta consequentibus, in tantum continuata sunt bella civilia, ut magnitudo laudis, appendenda ex magnitudine sceleris putaretur. Omnes enim post tale documentum in tali militia parricidiorum pericula refugissent, nisi parricidia ipsa voluissent. Igitur Marius coloniam Ostiensem vi ingressus, omnia ibi genera libidinis, avaritiae et crudelitatis exercuit. Pompeius, fulmine afflatus, interiit: exercitus vero ejus pestilentia correptus, pene totus absumptus est. Nam undecim millia virorum de castris Pompeii mortua, sex millia autem de 345 parte Octavii consulis desiderata sunt. Marius Antium et Aritiam civitates hostiliter irrupit, cunctosque in his praeter proditores interfecit, bona suis diripienda permisit. Post Cinna consul cum legionibus, et Marius cum fugitivis Urbem ingressi, nobilissimos quosque e senatu, et plurimos consulares viros interfecerunt. Sed, quota haec portio ostentatae miseriae est, uno verbo definisse caedem bonorum, cujus fuit tanta numerositas, tanta diuturnitas, tanta crudelitas, tantaque diversitas? Verumtamen aequius est, me aliquid utilitatis subtraxisse causae, quam tantum horroris ingessisse notitiae, sive peritis haec, sive imperitis objiciantur. De patria siquidem, de civibus, et de majoribus nostris haec loquimur: qui his exagitati malis, tam abominanda gesserunt, de quibus etiam auditis posteri perhorrescant; qui profecto nolunt ista nimis exaggerari, aut sufficientis notitiae moderatione, si sciunt; aut misericordis reverentiae contemplatione, si nesciunt. Igitur Marius cum interfectorum civium capita, illata conviviis, oblata Capitoliis, collata rostris, ad spectaculum ornatumque congereret, ac septimum consulatum cum Cinna tertium consule pervasisset, in exordio consularis imperii sera tandem morte praereptus est. Cinna, bonorum neces, malorum caede supplevit. Nam cum introducta per Marium fugitivorum manus insatiabilis praedandi esset, nullamque partem auctoribus praedae consulibus ministraret, in forum quasi stipendii causa sollicitata, militibusque 346 circumdata, inermis exstincta est. Caesa sunt illa die in foro Urbis octo millia fugitivorum: idemque Cinna, quartum consul, ab exercitu suo interfectus est.
6.20
LIBER QUINTUS. CAPUT XX. Quomodo Sulla a senatoribus revocatus fuerit ad subveniendum perditae patriae, quosque ipse cum suis subegerit.
6.20
Interea residui senatorum, qui potentiam Cinnae, Marii crudelitatem, insaniam Fimbriae, Sertoriique audaciam fuga evaserant, transvecti in Graeciam, coegere precibus Sullam, ut periclitanti, immo jam pene perditae patriae, opem ferret. Igitur Sulla, mox ut Campanum littus attigit, Norbanum consulem praelio oppressit, septem millia tunc Romanorum Romani interfecerunt, sex millia eorumdem ab iisdem capta sunt, centum et viginti quatuor de Sullana parte ceciderunt. Fabius vero Adrianus, cui imperium propraetore erat, regnum Africae servorum manu affectans, a dominis eorum apud Uticam, congestis sarmentis, 347 cum omni familia vivus incensus est. Damasippus praetor, incentore Mario consule, Q. Scaevolam, C. Carbonem, L. Domitium, P. Antistium 348 in curiam quasi ad consultandum vocatos, crudelissime occidit. Corpora interfectorum per carnifices unco tracta, atque in Tiberim missa sunt. Eodem tempore Sullae duces plurima praelia adversus Marianas partes infelicissima felicitate gesserunt. Nam et Q. Metellus Carrinatis copias cecidit, et castra pervasit, et Cn. Pompeius Carbonis equitatum graviter trucidavit. Sullae etiam et Marii adolescentis maximum tunc praelium apud Sacriportum fuit, in quo de exercitu Marii caesa sunt viginti quinque millia, sicut Claudius scribit. Pompeius Carbonem etiam castris exuit, fugientemque insecutus, nunc caedendo, nunc ad deditionem cogendo, plurima exercitus parte privavit. Metellus Norbani agmen oppressit: ubi novem millia Marianae partis occisa sunt. Lucullus, cum a Quinctio obsideretur, erupit, et repentina pugna obsessorem delevit exercitum. Nam plus quam decem millia ibi tunc caesa referuntur. Sulla deinde cum Lamponio Samnitium duce, et Carrinatis reliquis copiis, ante ipsam Urbem portamque Collinam ad horam diei nonam signa contulit, gravissimoque praelio tandem vicit; octoginta millia hominum ibi fusa dicuntur, duodecim millia sese dediderunt: reliquam 349 multitudinem in fugam versam, insatiabilis victorum civium ira consumpsit.
6.21
LIBER QUINTUS. CAPUT XXI. De proscriptione Sullana aliisque crudelibus facinoribus.
6.21
Sulla mox atque Urbem victor intravit, tria millia hominum qui se per legatos dediderant, contra fas contraque fidem datam inermes securosque interfecit. Plurimi tunc quoque, ut non dicam innocentes, sed etiam ipsius Sullanae partis occisi sunt, quos fuisse plus quam novem millia ferunt. Ita liberae per Urbem caedes, percussoribus passim vagantibus, ut quemque vel ira vel praeda sollicitabat, agitabantur. Igitur cunctis jam quod singuli timebant aperte frementibus, Q. Catulus palam Sullae dixit: Cum quibus tandem victuri sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus? Tunc Sulla, auctore L. Fursidio primipitari, primus infamem illam tabulam proscriptionis induxit. Prima 350 proscriptio octoginta hominum fuit, in quibus quatuor consulares erant, Carbo, Marius, Norbanus, et Scipio, et inter eos Sertorius, tunc maxime pertimescendus. Item alia cum quingentis nominibus proposita est, quam cum Lollius, quippe securus nihilque sibi conscius, legeret, ubi suum repente nomen offendit, dum se trepidus, adoperto capite, foro subtrahit, interfectus est. Sed ne in ipsis quidem tabulis fides ac finis malorum videbatur. Namque alios, quos proscripserant, jugulabant; alios autem, postquam jugulaverant, proscribebant. Nec ipsius mortis erat via simplex, aut una conditio, ut in nece civium saltem jus hostium servaretur, qui nihil a victis praeter vitam exigunt. M. Marium siquidem, de caprili casa extractum, vinciri Sulla jussit; ductumque trans Tiberim ad Lutatiorum sepulcrum, effossis oculis, membrisque minutatim desectis, vel etiam fractis, trucidari. Post hunc P. Laetorius, senatorque Venuleius 351 occisi. M. Marii caput Praeneste missum; quo viso, C. Marius ultima desperatione correptus, ubi a Lucretio obsidebatur, ne in manus incideret inimicorum, cum Telesino mutua morte concurrit. Dumque violentius ipse in concurrentem manus adigit, circa suum vulnus manum percutientis hebetavit. Ita eo interfecto, ipse leviter vulneratus, cervicem servo suo praebuit. Carrinatem praetorem Sulla jugulavit. Inde Praeneste profectus, omnes Marianae militiae principes, hoc est legatos, quaestores, praefectos, et tribunos jussit occidi. Pompeius Carbonem a Cossura insula in Aegyptum fugere conantem, in Siciliam ad se retractum, et complures cum eo socios ejus occidit. Sulla dictator creatus est, ut dominationis et crudelitatis libido, honesti praecipuique nominis reverentia et armaretur et velaretur. Pompeius in Africam transgressus, eruptione circa Uticam facta, decem et octo millia hominum interfecit. Quo bello Domitius, dux Marianus, dum inter primores repugnat, occisus est. Idemque Pompeius Hiertam, Numidiae regem, persecutus, fugientem, a Bogude Bocchi Maurorum regis filio, spoliari 352 omnibus copiis fecit: quem continuo Bullam reversum, tradito sibi oppido, interfecit.
6.22
LIBER QUINTUS. CAPUT XXII. Dictorum velut epilogum recitat Auctor. De novo tumultu per Lepidum excitato.
6.22
Creatis itaque P. Servilio et Ap. Claudio consulibus, visus est tandem Sulla privatus. Hoc fine conclusa sunt duo bella funestissima, sociale Italicum et civile Sullanum. Haec per annos decem tracta, plus quam centum quinquaginta millia Romanorum consumpserunt, tantumque lectissimorum virorum vernaculorumque militum Roma hoc civili bello perdidit, quantum in ea superiore tempore, cum se jam adversus Alexandrum Magnum circumspiceret, in discretis aetatibus census invenit. Praeterea viros consulares viginti quatuor, praetorios sex, aedilitios sexaginta, senatores fere ducentos, absque innumeris totius Italiae populis, qui passim sine consideratione deleti sunt, quos neget quisquam, si valet, quin eodem damno suo vicerit Roma, quo amisit Italia. Proh pudor! Num quidnam et hic comparatione ambigua egent tempora? Immo, vel maxime, inquiunt. Nam quid tam apte, quam bellis civilibus bella civilia comparantur? An forte dicetur, etiam in his temporibus 353 bella civilia non fuisse? Quibus a nobis respondebitur, justius quidem socialia vocari oportere: sed nobis proficere, si civilia nominentur. Cum enim causis vocabulis ac studiis paria docentur omnia, tum sibi in his tanto plus vindicat reverentia Christianae religionis, quanto minus praesumpserit potestas irata victoris. Nam cum plerumque improbi tyranni, temere invadentes rempublicam, usurpatoque regio statu, Romani imperii corpus abruperint, atque ex eo bella vel per se injusta importaverint, vel in se justa commoverint, Britannis Gallisque populis erecti et instructi; haec bella, quantum externis proxima, tantum longinqua civilibus, quid nisi socialia jure vocitentur, cum ipsi Romani ne Sertorii quidem, aut Perpernae, aut Crixi, aut Spartaci bella, civilia uspiam nominarint? In tali ergo vel defectu, vel perduellione sociorum, minore nunc utique invidia laboraret, si fortassis existeret vel gravis pugna, vel cruenta victoria. Verumtamen cum in hisce temporibus omnia plus necessitatis afferant et minus pudoris; hoc est causa, pugna, victoria; vel pro exstinguenda insolentia tyrannorum, vel pro cohibendo sociorum defectu, vel pro inurendo ultionis exemplo, cui tandem dubium est, quanto nunc mitius, quantoque clementius excitata( ut dicunt) bella civilia geruntur, immo reprimuntur potius quam geruntur? Quis enim unum civile bellum per decem annos his temporibus agitatum audierit? Quis uno bello centum quinquaginta millia hominum, vel hostium ab hostibus, ut non dicam civium a civibus, caesa meminerit? Quis illam, quam explicare longum est, optimorum atque illustrium virorum multitudinem trucidari in pace cognoverit? Postremo quis illas infames interficiendorum tabulas timuerit, 354 legerit, senserit? ac non potius omnibus notum sit, una cunctos pace compositos, atque eadem salute securos, victos victoresque pariter communi exsultasse laetitia, ac etiam in tantis totius Romani imperii provinciis, urbibus ac populis, vix paucos aliquando exstitisse, quos justa ultio invito etiam victore damnarit? Et, ut verbis verba non onerem, non temere dixerim, tantam vel in bello saltem exstinctam modo fuisse gregariorum militum manum, quanta tunc caesa est in pace nobilium. Igitur, Sulla mortuo, Lepidus, Marianae partis assertor, adversus Catulum Sullanum ducem surgens, redivivos bellorum civilium cineres suscitavit. Bis tunc acie certatum est. Plurimi Romanorum, jam ipsa paucitate miserorum, et adhuc illo furore insanientium, caesi sunt. Albanorum civitas, obsidione oppugnata atque excruciata fame ultima, miserabilium reliquiarum deditione servata est. Ubi tunc Scipio, Lepidi filius, captus atque occisus est. Brutus in Cisalpinam Galliam fugiens, persequente Pompeio, apud Rhegium interfectus est. Ita hoc bellum civile non magis clementia Catuli, quam taedio Sullanae crudelitatis, ut ignis in stipula, eadem celeritate qua exarsit, evanuit. 355
6.23
LIBER QUINTUS. CAPUT XXIII. De quatuor novis bellis a Romanis susceptis, Hispanico, Pamphylico, Macedonico et Dalmatico.
6.23
Anno ab Urbe condita DCLXXIII, sonantibus undique bellorum fragoribus, quorum unum in Hispania erat, aliud in Pamphylia, in Macedonia tertium, quartum in Dalmatia, exsanguis adhuc atque exhausta intestina pernicie tamquam febribus Romana respublica, propulsare armis Occidentis Septentrionisque fortissimas gentes cogebatur. Sertorius siquidem, vir dolo atque audacia potens, cum partium Marianarum fuisset, Sullam fugiens, ex Africa dilapsus in Hispanias, bellicosissimas gentes in arma excitavit. Adversus hunc, ut breviter definiam, duo duces missi, Metellus et Domitius: quorum Domitius ab Hirtuleio, Sertorii duce, cum exercitu oppressus est. Manilius, proconsule Galliae in Hispaniam 356 cum tribus legionibus et mille quingentis equitibus transgressus, iniquam cum Hirtuleio pugnam conseruit: a quo castris copiisque nudatus, in oppidum Herdam pene solus refugit. Metellus, multis praeliis fatigatus, per devia oberrans, hostem mora fatigabat, donec Pompeii castris consociaretur. Pompeius contracto apud Pallantiam exercitu, Lauronem civitatem, quam tunc Sertorius oppugnabat, frustra conatus defendere, victus aufugit. Sertorius superato fugatoque Pompeio, Lauronem captam cruentissime depopulatus est: reliquum agmen Lauronensium, quod caedibus superfuerat, miserabili in Lusitaniam captivitate transduxit. Pompeium autem, hoc est, illum Romanorum ducem, a se fuisse victum gloriatus est: quem magna praeditum fiducia, ad hoc bellum non pro consule, sed pro consulibus Roma misisset. Fuisse tunc Pompeio triginta millia peditum, mille equites, Galba scribit: Sertorium autem sexaginta millia peditum, octo millia equitum habuisse commemorat. Postea vero Hirtuleius cum Metello congressus, apud Italicam Beticae urbem viginti millia militum perdidit: 357 victusque in Lusitaniam cum paucis refugit. Pompeius Segidam, nobilem Celtiberiae urbem, cepit. Sertorius deinde cum Pompeio congressus, decem millia militum ejus interfecit. Ex alio cornu, vincente Pompeio, tantumdem pene ipse perdidit. Multa inter eos praeterea praelia gesta sunt. Memmius, quaestor Pompeii, idemque vir sororis ejus, occisus est. Hirtuleii fratres interfecti. Perperna, qui se Sertorio junxerat, comminutus est. Postremo ipse Sertorius, decimo demum anno belli inchoati, iisdem, quibus et Viriathus, suorum dolis interfectus, finem bello fecit, Romanisque victoriam sine gloria dedit: quamvis Perpernam postea pars exercitus ejus secuta sit, qui a Pompeio victus, cum universo exercitu suo interfectus est. Civitatibus vero cunctis ultro ac sine mora per deditionem receptis, duae tantum restiterunt, hoc est, Uxama et Calaguris: quarum Uxamam Pompeius evertit, Calagurim Afranius jugi obsidione confectam, atque ad infames escas miseranda inopia coactam, ultima caede incendioque delevit. Percussores Sertorii praemium ne petendum quidem a Romanis esse duxerunt, quippe qui meminissent antea Viriathi percussoribus denegatum. Et quamvis nullo tunc praemio patraverint 358 Romanam securitatem, tamen fortis fide ac viribus semper Hispania, cum optimos invictissimosque reges reipublicae dederit, nullum umquam tyrannorum, ab initio usque in hodiernum diem, de se editum misit vel in se extrinsecus incurrentem, vivum potentemve dimisit. Interea Macedonicum bellum Claudius sortitus, varias gentes, quae Rhodopaeis montibus circumfusae sunt, ac tunc Macedoniam crudelissime populabantur( nam inter caetera dictu audituque horrida, quae in captivos agebant, raptis, cum poculo opus esset, humanorum capitum ossibus, cruentis capillatisque adhuc, ac per interiores cavernas male effosso cerebro oblitis, avide ac sine horrore tamquam veris poculis utebantur, quarum cruentissimi atque immanissimi Scordisci erant): has itaque, ut dixi, Claudius pellere Macedoniae finibus bello attentavit, magnisque se malorum molibus objecit: unde cum animo aeger, et curis circumseptus, morbo insuper correptus esset, interiit. Hujus successor Scribonius attentatarum superiore bello gentium vim declinans, in Dardaniam arma convertit, eamque superavit. Publius vero Servilius exconsule, Ciliciam et Pamphyliam crudelissime adortus, dum subdere studet pene delevit. Lyciam et urbes ejus obsessas oppressasque cepit. Praeterea, Olympum montem pervagatus, Phaselim evertit, Corycum diruit, Tauri quoque 359 montis latera in Ciliciam vergentia perscrutatus, Isauros bello fractos, in ditionem redegit: primus Romanorum per Taurum duxit exercitum, ac limitem itineris fecit. Triennio emenso, quo bellum gestum est, Isaurici nomen assumpsit. Cosconius proconsule sortitus Illyricum, protrita subactaque Dalmatia, Salonas, urbem florentissimam, post biennium tandem expugnavit et cepit.
6.24
LIBER QUINTUS. CAPUT XXIV. De bello fugitivorum seu gladiatorum, et cladibus ejus.
6.24
Anno ab Urbe condita sexcentesimo LXXIX, Lucullo et Cassio consulibus, gladiatores septuaginta et quatuor Capuae a ludo 360 Cn. Lentuli diffugerunt: qui continuo, ducibus Crixo et Oenomao Gallis, et Spartaco Thrace, Vesuvium montem occupaverunt; unde erumpentes, Clodii praetoris, qui eos obsidione cinxerat, castra expugnarunt: ipsoque in fugam acto, cuncta in praedam verterunt. Inde per Consentiam et Metapontum circumducti, ingentia brevi agmina collegerunt. Nam Crixo decem millium multitudo, Spartaco autem triplex tunc numerus fuisse refertur. Oenomaus enim jam in superiore bello fuerat occisus. Itaque cum caedibus, incendiis, rapinis, stuprisque omnia miscerent, in exsequiis captivae matronae, quae se dolore violati pudoris necaverat, munus gladiatorum ex quadringentis captivis, scilicet, qui spectandi fuerant, spectaturi, utpote lanistae, gladiatorum potius quam militum principes, ediderunt. Deinde consules Gellius et Lentulus adversus eos cum exercitu missi, quorum Gellius Crixum, acerrime pugnantem, praelio oppressit, Lentulus, a Spartaco superatus, aufugit. Post etiam collatis frustra ambo consules copiis, accepta gravi clade, fugerunt. Dehinc C. Cassium proconsulem idem Spartacus oppressum bello interfecit. Itaque exterrita Civitate non minore propemodum metu, quam sub Annibale circa portas fremente trepidaverat, senatus Crassum cum legionibus consulum novoque supplemento 361 militum misit. Is mox ut fugitivorum pugnam iniit, sex millia eorum interfecit, nongentos vero cepit. Inde prius quam ipsum Spartacum ad caput Silari fluminis castrametantem, bello aggrederetur, Gallos auxiliatores ejus Germanosque superavit, e quibus triginta millia hominum cum ipsis ducibus occidit. Novissime ipsum Spartacum disposita acie congressum, maximasque cum eo fugitivorum copias perculit. Nam sexaginta eorum millia caesa, sex millia capta referuntur: tria millia civium Romanorum recepta sunt. Caeteri qui ex hoc bello lapsi oberrabant, per complures duces frequenti indagine attriti sunt. At ego iterum ac saepius repeto, num quidnam et hic comparatione aliqua egent tempora? Quis, rogo, audire non horreat, non dicam bella talia, sed vel nomina tanta bellorum, externa, servilia, socialia, civilia, fugitivorumque? quae ne sic quidem saltem sese, ut commoti maris fluctus, quamvis molibus magnis, sequuntur, sed undique diversis causis, vocabulis, formis, malisque excitata, coacervataque concurrunt. Ut e proximo repetam, et infame illud servile praeteream, Jugurthinum bellum nondum adhuc ab Africo detonuerat, jam Cimbricum a Circio fulminabat. De Cimbricis illis nubibus adhuc foedi vastique torrentes effusi sanguinis agebantur, jam socialis belli 362 nebulas in magna continuo malorum nubila coituras, misera exhalabat Italia. Adhuc vero post infinitam crebramque Italici belli tempestatem discurri tuto per Italiam minime poterat: ita omnes absque illis periculosissimis inimicarum urbium voraginibus, dissoluta ac lubrica pace titubabant: jam sibi Marianum atque Cinnanum Roma parturiebat excidium, et aliud e diverso Oriens atque Aquilo, hoc est Mithridaticum minabatur, quod quidem Mithridaticum a superioribus coeptum porro in ulteriora porrigitur. De Mariana face rogus Sullanae cladis accensus est, de isto rogo funestissimo Sullani et civilis belli per plurimas terrarum partes ardentes sudes sparsi sunt, multaque incendia ex uno fomite diffuderunt. Nam Lepidus et Scipio in Italia, Brutus in Gallia, Domitius, Cinnae gener, in Africa, Carbo in Cossura et Sicilia, Perperna in Liguria, et post cum Sertorio in Hispania, omniumque atrocissimus Sertorius in eadem Hispania, haec tunc civilia, vel quo alia dicenda sunt nomine, bella excitantes, de uno multa, de parvo magna fecerunt; absque illis tribus vastissimis bellis, quae tunc externa vocabantur, hoc est, Pamphylico, Macedonico atque Dalmatico, dissimulato etiam magno illo Mithridatico, longe omnium diuturnissimo, infestissimo, ac formidolosissimo: deinde, adhuc Hispaniensi Sertoriano nondum finito, immo ipso adhuc vivente Sertorio, hoc fugitivorum, et ut verius dicam, gladiatorium bellum inhorruit, jam non spectandum paucis, sed ubique metuendum. Quod quia fugitivorum bellum dicitur, nemini vile habeatur ex nomine. Saepe in eo singuli et aliquando simul cum agminibus frustra junctis ambo consules victi sunt, plurimique nobiles trucidati. Ipsi autem fugitivi plus quam centum millia fuere, qui caesi sunt. Ex quo admonemus, ut ipsa se consoletur Italia de vexatione externorum praesentium, per recordationem praeteritorum ex se atque in se; et ipsam se incomparabiliter 363 crudelius dilaceratam noverit a suis. Quamobrem huic nunc quinto volumini finem fecerim, ut bella civilia externis ubique permixta, vel quae dicta sunt, vel etiam quae sequuntur, quia sic sibi serie temporum et malis sequacibus cohaeserunt, libri saltem termino separentur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).