Orosius385-420
Historiae
Hist 7.10
Choose a text
More by Orosius385-420
—
7278 Histor
7.1
LIBER SEXTUS. CAPUT PRIMUM. Unum Deum, tam Gentilium quam Christianorum judicio.
7.1
Omnes homines, cujuslibet vel sectae, vel vitae, vel patriae, ita semper ad prospectum prudentiae naturali bono eriguntur, ut oblectamento corporis rationale mentis, etsi non actu praeferant, judicio tamen praeferendum sciant. Quae mens, ratione duce illustrata, in medio virtutum, quibus genuino favore, quamvis vitiis inclinetur, assurgit, scientiam Dei quasi arcem prospicit. DEUM enim quilibet hominum contemnere ad tempus potest, nescire in totum non potest. Unde quidam, dum in multis Deum credunt, multos deos indiscreto 365 timore finxerunt. Sed hinc jam vel maxime, cum auctoritate veritatis operante, tum ipsa etiam ratione discutiente, discessum est. Quippe cum et philosophi eorum, ut de nostris sanctis sileam, dum intento mentis studio quaerunt, scrutanturque omnia, unum Deum auctorem omnium repererunt, ad quem unum omnia referrentur: unde etiam nunc pagani, quos jam declarata veritas de contumacia magis quam de ignorantia convincit, cum a nobis discutiuntur, non se plures deos sequi, sed sub uno Deo magno plures ministros venerari fatentur. Restat igitur de intelligentia veri Dei per multas intelligendi suspiciones confusa dissensio, quia de uno Deo omnium pene una opinio est. Hucusque humana scrutatio, etsi cum labore, potuit: at ubi ratiocinatio defecit, fides subvenit. Nisi enim crediderimus, non intelligemus. Ab ipso audias, ipsique Deo credas, quod verum velis scire de Deo. Itaque idem unus et verus Deus, in quem omnis, ut diximus, etsi ex diversis opinionibus secta concurrit, mutans regna, et 366 disponens tempora, peccata quoque puniens, quae infirma sunt mundi elegit, ut confundat fortia; Romanumque imperium, assumpto pauperrimi status pastore, fundavit. Hoc per reges et consules diu provectum, postquam Asiae, Africae atque Europae potitum est, ad unum imperatorem, eumdemque fortissimum et clementissimum, cuncta sui ordinatione congessit. Sub hoc imperatore, quem omnes fere gentes amore et timore permixto juste honorarent, Deus verus, qui superstitione sollicita ab ignorantibus colebatur, magnum illum intelligentiae suae fontem aperuit, promptiusque per hominem docturus homines, Filium suum misit operantem virtutes, quae praecellerent hominem, coarguentemque daemonas, quos aliqui deos putavissent, ut qui ipsi, tamquam homini, non credidissent, operibus, tamquam Dei, crederent; deinde ut in magno silentio ac pace latissima inoffensae et celeriter novi nominis gloria, et annuntiatae salutis velox fama percurreret, vel etiam, ut discipulis ejus per diversas gentes euntibus, ultroque per cunctos salutis dona offerentibus, obeundi ac disserendi, quippe Romanis civibus inter cives Romanos, esset tuta 367 libertas. Quod ideo commemorandum putavi, quia hic sextus libellus usque ad Caesarem Augustum, de quo haec dicuntur, extenditur. Quod si aliqui hanc lucidissimam rationem irritam putant, suisque diis potius assignant, quos primum prudentia elegerint, deinde praecipuo cultu invitarint, ut sibi per eos amplissimum hoc pulcherrimumque imperium conderetur: sic enim jactitant, quia ipsi optimo genere sacrorum emeruerint praecipuum deorum favorem, quibus ademptis vel praetermissis, discesserint omnes, Adytis arisque relictis, Dii, quibus imperium hoc steterat: Unde quamvis reverentia sanctitatis tuae multa fortissime verissimeque disseruerit, tamen et mihi locus exigit, ut pauca subjiciam. Si Romani colendo deos emeruerunt favorem deorum, et non colendo amiserunt; ut ipse Romulus, parens Romae, inter tot mala ab 368 ipso ortu suo ingruentia salvus esset, colendo quis meruit? An Amulius avus, qui exposuit ad necem? An pater, qui incertus fuit? An Rhea mater stupri rea? An Albani parentes, ipsa quoque ab initio Romani nominis germina persequentes? An tota Italia, quae per quadringentos annos, dum audere potuit, excidio ejus inhiavit? Non, inquiunt, sed dii ipsi, quia se colendos sciebant, futuros custodiere cultores. Ergo praescii sunt. Si praescii sunt, cur hoc imperium inter tot annorum saecula eo potissimum tempore ad summam potentiae arcem perduxerunt, quo ille nasci inter homines atque agnosci ut homo voluit, post cujus nomen et ipsi pro nihilo contempti sunt, et cum universo mundo etiam illi, quos ipsi provexerant, cucurrerunt? Sed humiliter obrepsit, inquiunt, et latenter intravit. Latentis et humilis unde tam celebris fama? tam indubitata fides? tam manifesta potentia? Signis quibusdam et 369 virtutibus mentes hominum superstitione sollicitas cepit et tenuit. At haec si homo potuit, Dii magis posse debuerunt. An quia ille hanc potentiam a Patre sibi traditam praedicabat, perventum est aliquando ad intelligentiam illius noti et ignoti Dei, quam apprehendere, ut dixi, nemo nisi per ipsum potest? Nec quisquam potest, nisi qui toto se perspecto ac despecto, conversus ad sapientiam Dei omnem quaerendi ratiocinationem transtulerit ad credendi fidem. Verumtamen breviter discutio. Dii isti, quos tantos ferunt, ut Romanam rempublicam et propitii provexisse, et aversi afflixisse videantur, eo certe tempore, quod palam constat, quo nasci Christus voluit, et annuntiari gentibus coepit, devotissime atque intentissime colebantur. Ita illi, consulentes et sibi et cultoribus suis, non potuerunt vel reprimere, vel repellere superstitionem ejus, propter quam spernendos se cultoresque suos destituendos viderent? Quamquam si ab invitis, danda venia, nec deserendi fuerunt; si a voluntariis, servanda praescientia, nec prius fuerant adjuvandi. Hoc factum est, inquiunt: nam excitavimus gentes, accendimus reges, instituimus leges, disposuimus judices, praeparavimus poenas suppliciis et crucibus, orbem totum scrutati sumus, si quo modo Christianum nomen et cultus universo mundo posset abradi. Hoc eatenus factum est, donec fecunda crudelitas eousque inter tormenta ac per tormenta 370 proficeret, quamdiu ipsum regium culmen, per quod solum prohiberi potuerat, occuparet. Et quid postea consecutum est? Imperatores, inquiunt, Christiani cessare sacra, et claudi templa jusserunt, atque ideo Excessere omnes, adytis arisque relictis, Dii, quibus imperium hoc steterat. O quanta et quam inoffensa lux veritatis est, si non adversus eam ultro sese offerentem imbecilli infeliciter oculi clauderentur! Si Christiana fides per multa retro tempora, saevientibus undique adversum se gentibus, regibus, legibus, caedibus, crucibus ac mortibus, reprimi nullo modo potuit, immo, ut dixi, inter haec et per haec crevit, cultus autem idolorum jam quodammodo ex se deficiens, ac sibi erubescens, ad unam clementissimam jussionem sine ullo poenali terrore cessavit; cui dubium est, hoc per istius intelligentiae demonstrationem de creatore suo tandem innotuisse creaturae, quod illa eatenus per varias ratiocinationes mentis, intentae quamlibet, aliis obfuscata quaesierit, ac per hoc statim amori ejus, quem etiam ignorans dilexerat, inhaesisse? Nec igitur mirum est, si in magna familia inveniuntur aliqui servi, qui, consuetudine lasciviaque seductorum assuefacti, patientia domini sui ad contemptum ipsius abutantur, unde et merito Deus vel ingratos, vel incredulos, vel etiam contumaces variis correptionibus arguit: quod semper utique fatendum est, 369 tunc tamen praecipue, quando adhuc per universum mundum nulla erat ecclesia, quae interventu fidelium precum meritas mundi poenas justumque judicium Dei, exorata ipsius clementia, temperaret, unde etiam haec, quae mala hominibus videntur, qualiacumque sunt, graviora sine dubio omnia fuerunt, sicut ipso, quo coepta sunt, ordine probabuntur. Bellum Mithridaticum, vel, ut verius dicam, belli Mithridatici clades, multas simul involvens provincias, tracta et protenta per quadraginta annos fuit. Nam sexcentesimo sexagesimo secundo( ut dixi) anno ab Urbe condita, quo etiam primum civile bellum coeperat, inardescens, consulatu Ciceronis vero et Antonii, ut verbis poetae optimi loquar, Barbarico vix consummata veneno est. Sed in his temporibus, triginta gerendi belli inveniuntur anni. Qualiter autem XL a plerisque dicti sint non facile discernitur. 370
7.2
LIBER SEXTUS. CAPUT II. Prosequitur hic bellum Mithridaticum, quod Sylla confecit.
7.2
Igitur Mithridates rex Ponti atque Armeniae, postquam Nicomedem, Bithyniae regem, amicum populi Romani, regno privare molitus est, atque a senatu monitus, si facere tentaret, bellum sibi a populo Romano inferendum fore, iratus Cappadociam continuo pervasit: atque expulso ab eo Ariobarzane rege cunctam provinciam igni ferroque vastavit. Bithyniam deinde pari clade corripuit. Paphlagoniam simili exitu afflixit, pulsis ex ea Pylaemene et Nicomede regibus. Post cum venisset Ephesum, crudeli praecepit edicto, ut per totam Asiam quicumque inventi essent cives Romani, sub una die omnes necarentur. Et factum est. Nec explicari aut comprehendi ullo modo verbis potest, quae tunc multitudo Romanorum civium caesa sit, quis moeror plurimarum provinciarum, quis gemitus occidendorum pariter atque occidentium fuerit, cum singuli quique aut prodere innocentes hospites et amicos, aut ipsi periclitari poena hospitum cogerentur. Archelaus quoque, dux Mithridatis, cum centum viginti millibus peditum atque equitum in Achaiam praemissus, Athenas cunctamque Graeciam, partim vi, partim deditione obtinuit. Sylla, cui post consulatum Mithridaticum bellum obvenerat, Archelaum 371 apud Piraeeum, Atheniensium portum, septemplici muro communitum, diu obsedit, ipsam Atheniensium urbem vi cepit, ac postea justo praelio cum Archelao conflixit. Centum et decem millia de exercitu Archelai interfecta, vix decem millia superfuisse referuntur. Comperta clade Mithridates lectissima septuaginta millia militum Archelao in subsidium misit ex Asia. Secundo praelio quindecim millia ex his interfecta sunt, ibique Diogenes, Archelai filius, trucidatus est. Tertio bello omnes copiae, quas Archelaus habebat, exstinctae sunt. Nam viginti millia militum ejus in paludem pulsa, cum Syllae fidem implorarent, insatiabili victoris ira interfecta sunt, totidemque alia in flumen coacta ac necata, reliqui miserorum passim trucidati sunt. Porro autem Mithridates in Asia nobilissimarum urbium principes occidere, bonaque eorum publicare animo intenderat. Cumque jam 372 mille et sexcentos ita interfecisset, Ephesii exemplum verentes, excluso praesidio ejus, portas objecerunt. Similiter Smyrnaei, Sardi, Colophonii, Trallianique fecerunt. Perturbatus Mithridates, per Archelaum ducem suum cum Sylla de pace pepigit. Interea Fimbria Marianorum scelerum satelles, homo omnium audacissimus, Flaccum consulem, cui legatus ierat, apud Nicomediam occidit: ac mox arrepto exercitu Mithridatis filium ex Asia ad Miletopolin fugat, stationem regis invadit, ipsumque Pergamo pellit, fugientemque insecutus apud Pitanam obsedit: et profecto cepisset, si L. Lucullus civilibus discordiis curam reipublicae praetulisset, eumque mari coarctare, objecta classe, voluisset: inde Fimbria, Iliensibus iratus, a quibus pro Syllanae partis studio objectu portarum repulsus videbatur, ipsam urbem Ilium, antiquam illam Romae parentem, funditus caede incendioque delevit. Sed eam Sylla continuo reformavit. Idem Fimbria apud Thyatira, cum ab exercitu Syllae obsideretur, desperatione adactus, in templo Aesculapii manu sua interfectus est. 373 Fannius et Magius, de exercitu Fimbriae profugi, Mithridati sese adjunxerunt: quorum hortatu Mithridates cum Sertorio, per legatos in Hispaniam missos, foedus pepigit. Sertorius ad eum Marcum Marium firmandi foederis causa misit. Quem rex apud se retentum, brevi ducem fecit in locum Archelai, qui se ad Syllam cum uxore liberisque contulerat. Marius et Eumachus duces a Mithridate adversus Lucullum missi, magno exercitu brevi congregato, cum P. Rutilio apud Chalcedona congressi sunt, eumque cum plurima exercitus ipsius parte ceciderunt. Lucullus Mithridatem Cyzicenos obsidentem, fossa cinxit: eumque quod faciebat, pati compulit: atque ad ipsos Cyzicenos, ut bono animo essent, nuntium misit unum ex militibus nandi peritum: qui duobus utribus suspensus, mediam ipse regulam tenens, plantisque subremigans, septem millia passuum transmeavit: Mithridates inopia laborans, partem copiarum instructam armis domum abire praecepit: quam Lucullus excipiens, universam disperdidit. Nam amplius quam quindecim millia hominum tunc interfecisse narratur. Tunc etiam Fannius, qui se Mithridati junxerat, et Metrophanes, regius praetor, a Mamerco victi, cum duobus millibus equitum 374 in Moesiam profugerunt: atque inde in Maeoniam digressi, in colles camposque Inarimos inciderunt; ubi non solum montes usti, vel saxa quasi quadam fuligine obfuscata cernuntur, verum etiam campi ambusto solo squalidi, per quinquaginta millia passuum, sine ullo ignis vel fornacis indicio, et pendulo in profundum cinere putres jacent. Tribus etiam locis torridae voragines ostenduntur, quas Graeci physas vocant: in quibus diu oberrantes, inopinatis tandem periculis exempti sunt, et clam in regis castra venerunt. Deiotarus, rex Gallograeciae, praefectos regis bello trucidavit. Interea Mithridates apud Cyzicum eadem mora qua obsidebat, obsessus, in magnam penuriam pestilentiamque exercitum suum coarctavit. Nam plus quam trecenta millia hominum fame et morbo in eadem obsidione amisisse fertur; 375 ipse cum paucis arrepta navi clam fugit e castris. Lucullus incruento milite spectator cladis alienae, novum genus victoriae adeptus est, mox Marium adortus vicit fugavitque. In quo praelio plus quam undecim millia Marianorum militum interfecta referuntur. Lucullus postea cum eodem Mario navali praelio congressus, triginta et duas naves regias, et complures onerarias, aut demersit aut cepit. Multi ibi ex his quos Sulla proscripserat, interempti sunt. Marius postera die de spelunca, ubi latebat, extractus, meritas hostilis animi poenas luit. Eodem vero Lucullus impetu Apamiam vastavit, et sub monte Olympo Prusam, munitissimam civitatem, captam expugnatamque diripuit. Mithridates adversus Byzantium instructa classe navigans, tempestate correptus, octoginta rostratas naves perdidit: ipse, cum quassata jam navi mergeretur, in myoparonem Seleuci piratae, ipso pirata juvante, transilivit. Inde Sinopem, ac post Amisum cum magna difficultate pervenit. 376
7.3
LIBER SEXTUS. CAPUT III. De Catilinae incestu, et Lucullorum adversus Bessos, Mithridatem, et Tigranem, caeterosque bellis.
7.3
Eodem anno apud Romam Catilina incesti accusatus, quod cum Fabia virgine Vestali commisisse arguebatur, Catuli gratia fultus evasit. Lucullus Sinopen expugnaturus obsederat. Hanc Seleucus archipirata, et Cleochares spado, qui praesidii causa praeerant, expilatam atque incensam reliquerunt. Lucullus miserorum hostium intestina clade permotus, celeri occursu immissum restinxit incendium. Ita misera civitas, versa vice hostium sociorumque, unde defendenda, disperdita, et unde disperdenda, servata est. At vero M. Lucullus, qui Curioni in Macedonia successerat, totam Bessorum gentem bello appetitam, in deditionem recepit. Eodem tempore Metellus, Siciliae praetor, cum foedissima illa C. Verris praetura Siciliam afflictam invenisset, maxime Pyrganione archipirata nefariis praedis et caedibus dilacerante, qui pulsa classe Romana, Syracusanum portum obtinuerat, quem mox navali terrestrique praelio comminutum, 377 Sicilia decedere compulit. Praeterea Lucullus, transgressus Euphratem et Tigrim, apud Tigranocertam urbem cum Mithridate et Tigrane congressus, parvissima suorum manu magnum hostium numerum occidit. Nam triginta millia hominum in eo bello caesa referuntur. Tigranes, vix centum et quinquaginta equitibus comitatus, aufugit, diademate et tiara ne agnosceretur abjectis. Tunc ad Lucullum totius pene Orientis supplices venere legati: is, imminente hieme per Armeniam in Mesopotamiam regressus, Nisibin urbem, illis tunc locis inclytam, expugnavit et cepit.
7.4
LIBER SEXTUS. CAPUT IV. De bello Piratico et Cretico, deque re cum Mithridate a Pompeio gesta.
7.4
Iisdem diebus Piratae per omnia sparsi maria, et jam non tantum intercipientes navium commeatus, sed etiam insulas provinciasque vastantes, impunitate sceleris et aviditate praedae vulgo sese associantes, in immensum augebantur, quos Cn. Pompeius 378 post multam quidem vastationem, quam terra marique diu egerant, mira tamen celeritate compressit. Eodem tempore Cretam insulam per biennium Metellus evertit, diuturnoque bello domitam in potestatem redegit, legesque Minois Romanis legibus permutavit. Pompeius postea, successor Luculli, in minori Armenia juxta montem Dastracum castra regis obsidione conclusit. Rex cum omnibus copiis, eruptione per noctem facta, insuper etiam persequentem bello repellere statuit. Pompeius fugientes persequi intendit. Itaque bellum nocte commissum est. Luna tunc orta, a tergo Romanis erat. Regii longitudinem umbrarum proximitatem hostium rati, 379 cuncta in irritum tela fuderunt. Romani, veluti inermes postea aggressi, sine labore vicerunt. Namque de exercitu regio quadraginta millia caesa vel capta sunt, Romani vulnerati mille, vix autem quadraginta interfecti. Rex inter tumultus belli fuga elapsus, adjutus etiam beneficio sublustris noctis evasit: relictusque ab omnibus amicis, philosophis, scriptoribus rerum vel carminum, ac medicis, solus per devia equum manu trahens, atque ad omnes nocturnos strepitus trepidans, in quoddam castellum devertit, atque inde in Armeniam perrexit. Pompeius regem insecuturus, inter duo flumina, quae ab uno monte diversis specubus exoriuntur, hoc est, Euphratem et Araxem, urbem Nicopolim, senibus lassis et aegris volentibus, condidit; oranti Tigrani veniam dedit; exercitum Orodis Albanorum regis, praefectosque ejus ter praelio vicit: posttea 380 epistolas Orodis et munera, pro pace cum Albanis instauranda, libenter accepit; Artocem regem Iberiae bello fudit, totamque Iberiam in deditionem accepit. Inde, cum Armeniam, Colchos, Cappadociam et Syriam ordinatis rebus composuisset, promovens de Ponto in Parthiam, ad Ecbatanam urbem caput Parthici regni quinquagesimo die venit.
7.5
LIBER SEXTUS. CAPUT V. Quod Mithridates filios ac amicos peremerit, ipseque vicissim a filio peremptus sit.
7.5
In Bosporo Mithridate Cerealia sacra celebrante, terraemotus adeo gravis repente exortus est, ut magna clades ex eo urbium atque agrorum secuta narretur. Eodem tempore Castor, Mithridatis praefectus, qui Phanagorio praeerat, interfectis amicis regiis arcem occupavit, et quatuor Mithridatis filios ad praesidia Romana transmisit. Mithridates, accensus ira, in scelera exarsit. 381 Nam complures tunc amicos suos, et Exipodram filium suum interfecit, cum antea jam alium, Macharem nomine, parricidio trucidasset: Pharnaces, alter filius ejus, exemplo fratrum territus, exercitum, ad persequendum se missum, sibi conciliavit, et mox adversus patrem duxit. Mithridates, diu ex altissimo muro filium frustra precatus, ubi inexorabilem vidit, moriturus exclamasse fertur: Quoniam Pharnaces, inquit, mori jubet, vos, si estis, dii patrii, precor, ut quandoque et ipse hanc vocem a liberis suis audiat. Statimque descendens ad uxores, pellices ac filias suas, venenum omnibus dedit. Quod cum ipse novissimus hausisset, nec tamen, propter remedia, quibus vitalia sua adversus noxios succos saepe obstruxerat, veneno confici posset, frustraque spatiaretur, si quo tandem modo infusa pestis per venas vegetatione corporis acta discurreret, Gallum quemdam militem, jam fracto muro discurrentem, invitavit, eique jugulum praebuit. Hunc exitum vitae Mithridates 382 habuit,, nobisque sententiae suae fortissimum argumentum reliquit, homo omnium, ut ferunt, superstitiosissimus, annos natus septuaginta duos, habens secum semper philosophos, omniumque artium peritissimos. Si estis, inquit, dii patrii. Ita ille diu colendo, ac diu quaerendo persenserat, hos non esse certos deos, qui esse putabantur. Rex multae experientiae atque aevo gravis, verum Deum, ad cujus notitiam non nisi auditu per fidem venitur, non intelligebat. Hos autem falsos esse rationis ipsius luce perviderat, aliud consuetudini, aliud menti suae tribuens: Si estis, inquit, dii, hoc est dicere, ego sentiens esse super hominem potentiorem ipso homine potestatem, precandi necessitate motus, commendo diligentiam et excuso ignorantiam meam. Invoco qui est, dum convenio qui non est. Quapropter cum dolore et timore considerandum est, qua poena quove judicio digni erunt, qui, contra interdictum jam propalatae et publicatae veritatis eos sectantur et colunt deos, de quibus etiam illi jam tunc dubitare poterant, qui adhuc praeter eosdem scire nihil poterant. Verumtamen breviter consulo, qualia tunc toti Orienti tempora videbantur, cum per quadraginta annos miserae nationes alternis tantorum ducum vastationibus terebantur: 383 cum quaeque civitas tantis concursibus media inevitabiliter periclitabatur, inde accensura alterum, unde alterum temperasset: hoc mox habitura supplicii, quod remedii ad tempus habuisset: cum trepidae diversarum provinciarum legationes inter succedentes Romanorum duces, et truculentiorem notitia Mithridatem, alternis ad utrumque, prout quemque sors belli attollebat, et incertis satisfactionibus transferebantur, augendo pericula quae sanabant. Nunc quid continuo Pompeius, et quidem Pompeius, homo Romanorum moderatissimus, per plurimas partes Orientis, finito Mithridatico bello, egerit, paucis proferam.
7.6
LIBER SEXTUS. CAPUT VI. De gestis Pompeii in Syria, Phoenice et Judaea, et conjuratione Catilinae.
7.6
Anno ab urbe condita DCLXXXIX, M. Tullio Cicerone et C. Antonio consulibus, Pompeius, occisi Mithridatis nuntio 384 accepto, Syriam coelen et Phoenicen bello aggressus. Ituraeos primum Arabasque perdomuit, urbemque eorum, quam Petram nominant, cepit. Hinc Judaeos, quibus Aristobulus expulso fratre Hyrcano primus ex sacerdote rex praeerat, atque ad Hierosolymam, urbem eorum, Gabinium cum exercitu mittit. Ipse continuo subsecutus, et a patribus urbe susceptus, sed a plebe muro templi repulsus, oppugnationem ejus intendit. Id non solum natura loci, verum etiam ingenti muro, fossaque maxima munitum, cum alias aliis 385 legiones, dies noctesque succedere sine requie cogeret, vix tertio mense expugnavit. Tredecim ibi millia Judaeorum caesa narrantur, caetera multitudo in fidem venit. Pompeius muros civitatis, everti aequarique solo imperavit: et cum aliquantos principes Judaeorum securi percussisset, Hyrcanum sacerdotio restituit, Aristobulum captivum Romam duxit. Hoc bellum Orientis cum viginti et duobus regibus sese gessisse ipse Pompeius pro concione narravit. Interea conjuratio Catilinae adversus patriam per eosdem dies in Urbe habita ac prodita, in Etruria vero civili bello exstincta est. Romae conscii conjurationis occisi sunt. Sed hanc historiam agente Cicerone, et describente Sallustio, satis omnibus notam, nunc a nobis breviter fuisse perstrictam sat est. Motus etiam in Pelignis ortus a Marcellis patre et filio, per L. Vettium proditus, patefacta Catilinae conjuratione, quasi succisa radice compressus est: et de utroque per Bibulum in Pelignis, per Ciceronem in Brutiis vindicatum est.
7.7
LIBER SEXTUS. CAPUT VII. Caesar quas provincias sortitus, quomodo Helvetios et Belgas domuerit.
7.7
Anno ab Urbe condita DCXCIII, C. Caesare et L. Bibulo consulibus, lege Vatinia Caesari tres provinciae cum legionibus 386 septem in quinquennium datae, Gallia Transalpina, et Cisalpina, et Illyricus. Galliam Comatam postea senatus adjecit. Hanc historiam Suetonius Tranquillus plenissime explicuit, cujus nos competentes portiunculas decerpsimus. Helvetiorum animos fortissimae Gallorum omnium gentis, ea vel maxime causa, quod perpetuo pene cum Germanis bello altercabantur, a quibus Rheno tantum flumine dirimuntur, Orgetorix quidam, princeps gentis, spe totas invadendi Gallias, in arma accenderat. Quo caeteri optimates correpto et ad mortem coacto, cohibere tamen semel animatas in praedam plebes nequiverunt. Qui, conjuratione facta ac die dicta, exustis vicis ac domibus suis, ne quod desiderium ex spe revertendi foret, profecti sunt. Quos cum apud Rhodanum flumen obvios Caesar habuisset, magno difficilique bello 387 bis vicit, victosque ad deditionem coegit. Horum fuit, cum primum progressa est, omnis multitudo Helvetiorum, Tulingorum, 388 Latobrogiorum, Rauracorum et Boiorum, utriusque sexus ad centum quinquaginta et septem millia hominum. Ex his quadraginta et septem millia in bello ceciderunt: caetera in terras proprias remissa sunt. Postea Caesar Ariovistum regem, 389 excitantem invehentemque secum incredibiles Germanorum copias, quibus nuper universos Galliarum populos se subegisse jactabat, apud Sequanos vicit; cum diu exercitus Caesaris, Germanorum multitudine et virtute perterritus, pugnam detrectasset. Ariovistus in Germaniam, arrepta navicula Rhenum transvectus, effugit, uxores ejus duae totidemque filiae captae sunt. Fuerunt autem in exercitu Ariovisti, Arudes, Marcomani, Triboci, Vangiones, Nemetes, Edures, et Suevi. Pugna maxime gravis ex phalange Germanorum fuit, quam coacto in unum agmine, scutisque supra capita contextis, ad irrumpendam Romanorum aciem tuti undique praestruxerant. Sed postquam aliqui Romanorum militum, agilitate audaciaque insignes, supra obductam saliere testudinem, scutisque singillatim, velut squammis revulsis, desuper nudos deprehensorum detectorumque humeros perfoderunt, territi hostes novo mortis periculo, terribilem dissolvere compagem. Exinde in fugam versi, per quinquaginta millia passuum insatiabiliter caesi sunt, neque conjici potuit numerus Germanorum, vel quantus pugnae adfuerit, vel quantus fuerit occisorum. Post haec Belgarum gens, quae tertia pars Galliarum est, adversus Caesarem 390 exarsit. Quorum distributim copia haec fuit. Bellovaci, qui caeteris numero et virtute praestare viderentur, habuere lectissima sexaginta millia armatorum; Suessiones ex duodecim oppidis quinquaginta millia; Nervii, quorum adeo indomita feritas praedicabatur, ut numquam in id temporis mercatores ad se admiserint vina caeteraque venalia deferre, quibus inducta jucunditas torporem virtutis afferret, habuerunt similiter quinquaginta millia: Atrebates et Ambiani decem millia, Morini viginti quinque millia, Menapii novem millia, Caleti decem millia, Velocasses et Veromandui aeque decem millia, Aduatici octodecim millia: Condrusi, Eburones, Caeresi, Caemani, qui uno 391 nomine Germani vocantur, quadraginta millia. Et ita fuisse referuntur ducenta septuaginta et duo millia armatorum lectissima. His repente silva erumpentibus, exercitus Caesaris perturbatus atque in fugam actus, plurimis suorum amissis, tandem hortatu ducis restitit, victoresque aggressus, usque ad internecionem pene delevit.
7.8
LIBER SEXTUS. CAPUT VIII. Galbae expeditio in Veragros et Sedunos. De rebus gestis Caesaris in conjuratos cum Venetis, item Titurii Sabini et P. Crassi expeditionibus.
7.8
Igitur Caesar, magnis in Gallia rebus gestis, cum in Italiam proficisci decrevisset, Galbam cum legione duodecima ad Veragros Sedunosque misit. Qui cum hiemandi causa in vico Veragrorum, cui nomen erat Octodurus, consedisset, mediamque oppidi partem, quae torrente distinguebatur, accolis concessisset, quadam die eosdem discessisse per noctem ac proximo insedisse colli 392 videt. Quippe illi paucitatem vix mediae legionis despectui habentes, ultroneam sibi praedam nullo cessuram negotio arbitrabantur, finitimosque suos in hanc caedis ac praedae societatem vocaverant. Igitur Galba tam praesentibus periculis circumsepto ac trepido, atque inter varias consultationes certi consilii incerto, repente Galli descensu montis effusi, castra imperfecta circumdant, raros per vallum propugnatores saxis telisque onerant. Cumque jam castra irrumperentur, Pacuvii primipilaris et Voluseni tribuni consilio, cuncti Romani portis eruperunt, incautosque subito aggressi hostes, primum perturbaverunt, deinde in fugam versos miserabili strage fuderunt. Nam amplius triginta millia barbarorum tunc caesa referuntur. Igitur Caesar, cum jam pacatas universas Galliarum gentes putaret, ad novum et maximum bellum retractus est. Namque dum P. Crassus adolescens cum legione septima Oceano tenus apud Andegavos hiemat, Veneti caeterique confines repente in arma conjurant, legatos Romanorum vinciunt, eosque ita demum se reddituros, si obsides suos recipiant, Romanis indicant. Socios sibi ad id bellum Osismios, Lexovios, Nannetes, Ambivaritos, Morinos, Diablintres, et Menapios adsciscunt; auxilia quoque a 393 Britannia arcessunt. Caesar per Crassum de rebellione deditarum gentium certior factus, quamvis intelligeret quanta ineundi belli difficultas esset, tamen rem tanti negotii non negligendam ratus est, ne caeteris exemplo ejusmodi audendi licentia laxaretur. Itaque terrestri praelio persequi hostes frustra aggressus; quippe cum hostes per interfusa ex Oceano aestuaria, atque inaccessos recessus, tutis terrarum finibus munirentur, naves longas aedificari in Ligeri fluvio jubet: per quem in Oceanum deductae, mox ut hostibus visae sunt, continuo ducentae viginti naves eorum paratae, atque omni genere armorum instructissimae, progressae portu, ex adverso constiterunt. Bruto circumspicienti imparem longe navium esse conflictum, quia barbarorum naves solido robore intextae, cavernisque praevalidis obduratae, saxorum modo adactos rostratarum ictus retundebant, hoc primum auxilio fuit, quod falces acutissimas non pertinaciter contis praefixas, funibus autem subnexas paraverat: quibus cum opus esset apprehensos eminus rudentes, subductis hastilibus per funem falcem retrahendo, succiderent. His celeriter expeditis, dirumpi hostilium antennarum armamenta praecepit. Ita antennis ruentibus, complures illico naves velut captas immobiles reddidit. Alii hoc periculo territi, suspensis velis, qua ventus intenderet fugere conati, cessante mox vento destituti, ludibrio fuere Romanis. Itaque incensis omnibus navibus, interfectisque his qui pugnaverant 394 Gallis, reliqui sese omnes dediderunt. Sed Caesar maxime ob injuriam legatorum, et ut genti ad omnia consilia mobili terribilis exempli notam inureret, cunctis principibus per tormenta interfectis, reliquos sub corona vendidit. Iisdem diebus Titurius Sabinus Aulercos, Eburonices, Lexoviosque, qui primates suos, cur auctores belli resuscitandi esse nollent, interfecerant, eruptione facta, incredibili caede delevit. Publius vero Crassus cum in Aquitaniam pervenisset, bello exceptus est. Namque Sontiates magno equitatu pedestribusque copiis praevalidis Romanos adorti, diu graviter turbaverunt: post victi, atque in oppidum Sontiatum coacti obsessique, cum se expugnari viderent, armis traditis in deditionem recepti sunt. Aquitani, clade permoti, undique exercitum contrahunt: de citeriore quoque Hispania auxilia arcessunt: duces bello maxime eos praeficiunt, qui cum Sertorio militaverant. Hi omnes dum obsidionem Crasso parant, in castris suis, Crasso obruente, deleti sunt. Nam ex Aquitanis et Cantabris, quorum quinquaginta millia tunc in auxilium venerant, triginta et octo millia caesa referuntur. Caesar Germanos, qui Rhenum cum immensis copiis transmiserant, simul et totas Gallias subjicere sibi parabant, bello adortus 395 usque ad internecionem cecidit. Quorum fuisse numerum ad CCCCXL millia ferunt.
7.9
LIBER SEXTUS. CAPUT IX. Caesar quomodo Suevos et Britannos subjecerit.
7.9
Tunc Caesar in Germaniam facto ponte transgreditur, Sicambros et Ubios obsidione liberat. Suevos, maximam et ferocissimam gentem, quorum esse centum pagos et populos, multi prodidere, totamque Germaniam adventu suo terret: mox in Galliam, rescisso ponte, concedit. Inde ad Morinos venit, unde in Britanniam proximus et brevissimus transitus est. Navibus circiter onerariis atque actuariis octoginta praeparatis, in Britanniam transvehitur. Ubi acerba primum pugna fatigatus, deinde adversa tempestate correptus, plurimam classis partem, et non parvum numerum militum, equitum vero pene omnem disperdidit. Regressus in Galliam, legiones in hiberna dimisit, ac sexcentas naves utriusque commodi fieri imperavit. Quibus iterum in Britanniam primo vere transvectus, dum ipse in hostem cum exercitu pergit, 396 naves in ancoris stantes tempestate correptae vel collisae inter se, vel arenis illisae ac dissolutae sunt. Ex quibus quadraginta perierunt, caeterae cum magna difficultate reparatae sunt. Caesaris equitatus primo congressu a Britannis victus, ibique Labienus tribunus occisus est. Secundo praelio cum magno suorum discrimine victos Britannos in fugam vertit. Inde ad flumen Thamesim profectus est, quem uno tantum loco vadis transmeabilem ferunt. In hujus ulteriore ripa, Cassivellauno duce, immensa hostium multitudo consederat, ripamque fluminis ac pene totum sub aqua vadum acutissimis sudibus praestruxerat. Quod ubi a Romanis deprehensum ac vitatum est, barbari, legionum impetum non ferentes, silvis sese abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos graviter ac saepe lacerabant. Interea Trinobantum firmissima civitas cum Androgorio duce, datis quadraginta obsidibus, Caesari sese dedidit. Quod exemplum secutae urbes aliae complures, in foedus Romanorum venerunt: iisdemque demonstrantibus, Caesar oppidum Cassivellauni inter duas paludes situm, obtentu insuper silvarum munitum, omnibusque rebus confertissimum, tandem gravi pugna cepit. 397
7.10
LIBER SEXTUS. CAPUT X. Caesarem adversus novam Gallorum conspirationem profectum fuisse, eosque denuo subegisse.
7.10
Exin Caesar a Britannis reversus in Galliam, postquam legiones in hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique circumventus et conflictatus est. Namque Ambiorix cum Eburonibus et Aduaticis conspirans, animatus Trevirorum consilio, Cottam et Sabinum legatos apud Eburones cum tota funditus legione insidiis circumventos interfecit. Ambiorix hac victoria elatus, Aduaticos et Nervios plurimosque alios raptim in arma contrahit, atque ad Ciceronem legatum, qui similiter tunc legioni in hibernis praeerat, contendit. Multitudo hostium ex hoc colligi potuit, quia 398 cum in obsidione castrorum vallum circumdandum esse a captivis Romanis docerentur, et instrumenta ruralia non haberent, gladiis concidendo terram, et sagulis exportando, vix tribus horis vallum pedum decem, et fossam pedum quindecim per millia passuum quindecim in circuitu perfecerunt. Praeterea centum viginti turres mirae altitudinis exstruxerunt. Et cum jam septem dies noctesque succidui hostium cunei pugnarent, ac ventus subito plurimus exortus esset, testas ferventes intorsere fundis, flammataque focis tela, ac mox concepto igne rutilantia, intra castra jecerunt. Quo facto per culmina raptim ventus insistens, sparsum animavit incendium. Sed ne sic quidem Romani, cum undique obruerentur, vulneribus, laboribus, vigiliis, jejuniis, incendiisque cesserunt. Tandem Caesari nuntiatum est, unam deletam esse legionem, alteram jam pene confectam. Adventante cum duabus legionibus Caesare, deserunt hostes obsidionem, atque in eum cuncti, raptis copiis, ruunt. Caesar parvissimis se castris consulto condidit, equitibusque praemissis, ut fugam fingerent imperavit, ut ad transitum vallis quae media erat, sibique periculosa videbatur, hostes contemptu sui invitaret. Quibus adventantibus insuper obstrui portas praecepit. Quo viso Galli, quasi jam vicissent, ad obducendum extrinsecus, vallum 399 conversi sunt. Caesar totis repente portis paratum effudit exercitum, versosque in fugam Gallos vastissima caede confecit. Nam sexaginta millia tunc fuisse referuntur; e quibus pauci per paludes invias evaserunt. Indutiomarus, Trevirorum princeps, magnas armatorum copias habens, postquam de consensu Galliae totius certior redditus est, Labieni castra, legionemque, cui is praeerat, quod facile factu arbitrabatur, delere statuit: ac deinde Eburonibus Nerviisque conjunctus, ad opprimendum Caesarem pergere. Labienus, quibus potest artibus, simulat timorem, atque ita Indutiomarum negligentiorem cum insultantibus copiis pro vallo oberrantem, repentina irruptione prostravit. Hac victoria Labieni, reliqui Gallorum conatus repressi sunt, et Caesar paulo quietior reliqua parte hiemis fuit. Sed intelligens sibi majora belli superesse negotia, maxime quia plurima parte exercitus amissa, aliisque graviter sauciis, ne ad sustinendum quidem sibi idoneus, non dicam ad comprimendum Gallorum impetum videretur, a Cn. Pompeio proconsule conscribi legiones, sibique mitti in auxilium petit. Itaque ante exactam hiemem tres ad eum legiones in castra venerunt. Igitur Caesar, prius quam in unum hostium copiae coirent, ineunte vere aggredi trepidos et opprimere sparsos in suis finibus parat. Primum itaque Nerviorum fines diripit: praedam vero, quae copiosissima erat, exercitui permittit. Deinde Menapios, qui sibi propter immensas paludes atque impeditissimas silvas munitissimi videbantur, tribus agminibus invadit: 400 nimiaque caede vulgo agitata, residuos supplices in deditionem recepit. Labienus sequenti praelio omnes Trevirorum copias interfecit, arte in bellum provocatas, prius quam Germanis adventantibus jungerentur, et continuo ipsam civitatem capit. Caesar ulcisci mortem Sabini et Cottae legatorum volens, Ambiorigem et Eburones, deletae legionis auctores, postquam in Arduennam silvam refugisse comperit, quae silva totius Galliae maxima est, atque a ripis Rheni finibusque Trevirorum ad Nervios usque pertingit, et in longitudine plus quam quingenta millia passuum patet, permetiens rem suis maximi periculi fore, si per obstructas spatiosasque silvas ignoti dividerentur, hostemque locis notissimum quaererent, omnem Galliam per nuntios invitat, ut quique secundum placitum suum reconditas in Arduenna silva praedas quaerant diripiantque. Quo facto Gallis utrimque morientibus, maximas Romanorum injurias sine cujusquam Romani discrimine vindicavit. Ita hoc tutissimo vincendi genere securus in Italiam rediit. 401
7.11
LIBER SEXTUS. CAPUT XI. Caesar item novam Gallorum in arma adversus sese conspirationem multa clade comprimit.
7.11
Igitur Caesare in Italiam reverso, Gallia rursus in arma conjurat, multique simul populi coeunt. Dux his Vercingetorix fuit, cujus consilio statim omnes Galli civitates suas ultro incenderunt; prima a suis incensa Biturigo. Inde ad Caesarem, qui magnis itineribus per Narbonensem provinciam clam ad exercitum recurrerat, impetum faciunt. Caesar tunc oppidum nomine Cenapum obsidione concluserat: quod diu oppugnatum, tandem post multas Romanorum clades pluvio die, cum hostilium machinarum amenta nervique languerent, applicitis turribus captum atque deletum est. Quadraginta ibi millia hominum fuisse referuntur: e quibus vix octoginta per fugam elapsi ad proxima Gallorum castra venerunt. Praeterea Arverni caeterique confines sollicitatis etiam ad se Aeduis, multis adversus Caesarem praeliis bellaverunt. Qui cum se pugnando fatigati, in quoddam castellum recepissent, milites praedae inhiantes, ad expugnationem oppidi animum intendunt, frustra Caesare de loci iniquitate 402 causante. Itaque ibi Caesar, erumpentibus desuper hostibus pressus, multa exercitus sui parte perdita, victus aufugit. Dum haec ad Alesiam geruntur, Vercingetorix, quem omnes consensu pari regem praeoptaverant, suadet uti ex tota Gallia omnes qui arma 403 ferre possent, huic bello praesto sint. Hoc enim esse unum bellum, quo aut perpetua libertas, aut aeterna servitus, aut mors omnium 404 consequatur. Itaque absque eo numero, quem infinitum ante contraxerat, equitum circiter octo millia, peditum ducenta quinquaginta millia contracta sunt. Dehinc duo colles sibi invicem obversos Romani Gallique ceperunt. Unde multis saepe eruptionibus et variis proventibus praeliantes, tandem Romani praecipua Germanorum equitum, quos sibi jamdudum amicos nunc in auxilium acciverant, virtute vicerunt. Vercingetorix alia die congregatis omnibus, qui fuga evaserant, dixit se auctorem bona fide defendendae libertatis, atque rumpendi foederis fuisse, et nunc, sive Romanis sese ad mortem omnes offerant, sive se solum pro omnibus dedant, paratum animo fore. Itaque Galli voluntatem, quam pudore aliquandiu texerant, quasi ex consilio regis assumerent, illico sibi veniam precantes, eum solum velut auctorem magni sceleris dediderunt. Bellovaci omnibus Gallorum gentibus ipsorum opinione fortiores habebantur. Hi Correo duce bellum instaurant, sibique in 405 hanc suscepti belli societatem Ambianos, Aulercos, Caletos, Velocasses, Atrebatesque conjungunt, et locum quemdam cinctum atque impeditum undique paludibus capiunt: commissoque praelio magnam Remorum manum, quae auxilio Romanis erat, trucidant. Deinde cum opportunum ipsi locum insidiis provisum occupassent, atque hoc comperto Romani ad insidiarum locum instructi ordinatique venissent, commisso praelio, Romani Gallos fugientes eisdem locorum munitionibus, quibus clausi fuerant, incluserunt, cunctosque ad internecionem ceciderunt. Ibi Correus fugam vel deditionem detrectans, Romanos, ut vivus caperetur instantes, occidendo, ut occideretur, coegit. Igitur cum pacatam esse universam Galliam Caesar, 406 neque ausuram fore ad aliquos aspirare motus arbitraretur, legiones in hyberna dimisit: ipse autem Ambiorigis fines, qui tot bella excitaverat, horrenda hominum strage vastavit. At vero C. Caninius legatus bellum apud Pictonas invenit: ubi magna hostium multitudo impeditam itinere legionem circumdedit, atque ad extremum discrimen adduxit. Porro autem Fabius legatus, acceptis Caninii litteris, in Pictonas proficiscitur, ibique a captivis de opportunitate locorum certior factus, inopinantes hostes opprimit, magnisque stragibus factis, plurimas praedas agit. Deinde cum Caninio signum adventus sui dedisset, Caninius totis castris subito exsilivit seseque injecit hosti. Ita Fabio ex alia parte, et Caninio ex altera insistente, maximo et diuturno bello innumerae Gallorum copiae trucidatae sunt. Inde Fabius in Carnutes profectus est. Sciebat enim Dumnacum, ducem antiquissimum, rebellionis totius incentorem, ab hoc bello elapsum, si Armoricis gentibus adjunctus esset, maximos iterum in Gallia tumultus esse moturum: sed eas adhuc ipsa novitate trepidantes, mira virtute et celeritate perdomuit. 407 Interea Draptes unaque Lucterius, cum adesse Caninium et legiones in finibus suis viderent, undique collectis copiis, oppidum Uxellodunum occupant. Hoc oppidum in editissima montis arce pendebat, duabusque partibus per abrupta latera non parvo flumine cingebatur: medio deinde descensu largissimo fonte securum, plurimaque introrsum copia frumenti tutum, irritos procul discursus hostium despiciebat: Caninius, quod solum Romana provisione potuit, ambos duces cum parte copiarum plurima in campum evocatos, maximo praelio superavit. Nam uno e ducibus interfecto, alter cum paucissimis fugit, nullus in oppidum rediit, sed ad id oppugnandum Caesare opus fuit. Itaque certior per nuntios factus Caesar accurrit: circumspectisque omnibus videt, si expugnare vi moliatur, ludo et spectaculo hostium delendum esse exercitum 408 suum: unum solum esse praesidii, si quo modo hostes aqua arceantur. Sed et hoc quoque nisi Caesar non potuisset: siquidem fons, quo ad potum utebantur, medio devexi montis latere fundebatur. Caesar ad proximum fontis admoveri vineas, turrimque exstrui jubet. Fit magnus illico concursus ex oppido. Quibus sine periculo praeliantibus, Romani quamvis pertinaciter obsisterent, crebriusque succederent, complures tamen trucidantur. Igitur exstruitur agger, et turris pedum sexaginta, cujus vertex adaequare fontis locum posset, ut vel ex aequo tela conjici queant, vel praecipitata desuper saxorum volumina non timeri. Oppidani autem, ubi exanimari siti non solum pecora sua, verum etiam infirmiores hominum aetates vident, cupas pice, sevo et scandulis repletas, ac deinde inmisso igne, in prona praecipitant, easque ipsi toto oppido effusi subsequuntur. Ardentibus machinis, cum grave praelium suis Caesar ac periculosum videret, cohortes in circuitu oppidi ire velociter per occultum imperat, atque undique subito vastum clamorem attollere. Quo facto consternati oppidani, dum recurrere ad muniendum oppidum volunt, ab oppugnatione turris vel demolitione aggeris 409 recesserunt. Illi tamen qui ad incidendas fontis venas sub obtentu aggeris tuti, cuniculos perfodiebant, repertos in abstruso aquarum meatus, per multa dividendo tenuari in semetipsis, consumique fecerunt. Oppidani, fonte siccato, ultima desperatione correpti, deditionem sui faciunt. Caesar autem, omnibus qui arma tulerant manus sustulit, et vitam reliquit, quo testatior esset etiam posteris poena improborum. Multum enim ad coercendam audaciam valet propositum punitionis exemplum, cum ipsa miseri praesens forma viventis, et ad recordationem admonet conscios, et ad sciscitationem cogit ignaros.
7.12
LIBER SEXTUS. CAPUT XII. Miseriam et calamitatem Galliae acceptam a Caesare subjicit quasi sub oculos.
7.12
Exhaustis atque edomitis Gallis, securus Caesar cum legionibus in Italiam rediit, nullos post se Gallorum motus pertimescens; certo se sciens minime aliquos qui vel moveri audeant, vel si moveantur, timendi sint, reliquisse. Constitui nunc ante oculos velim exsanguem defectamque Galliam, post illas ardentissimas 410 febres internosque aestus vitalium meliora torrentes, ut sese habeat, quanta macic quantoque pallore sit, quam demissa ac resoluta jaceat, quam ipsos quoque necessarii officii motus, ne eumdem incursum malorum revocent, pertimescat. Irruit enim in eam repentino impetu Romanus exercitus, veluti fortissimo corpori fortior lues; quae tanto gravius accenditur, quanto impatientius toleratur. Sitiebat misera, cum, instante gladio, profiteri sponsionem servitutis aeternae, avulsis insuper obsidibus, cogeretur. Sitiebat, ut dixi, notam illam omnibusque suavissimam velut aquae gelidae dulcedinem libertatis; quantoque eam magis subtrahi intelligebat, tanto avidius desiderabat. Hinc illa tam frequens contra vetita praesumptio invadebatur, et pro defendenda libertate, inopportuna libertas; praereptaque insatiabiliter potiundi licentia, quod male conceptam perniciem restinguere videbatur, augebat. Hinc Romanus ante pugnam insidiator argutior, hinc in pugna hostis infestior, hinc post pugnam victor immitior, hinc omnia ad domandam impatientiam crudescentia, hinc jam nec remediis credebatur; itaque si interrogare possem 411 hanc, de qua loquimur, nationem: Quid tunc, cum haec ipsa sustinebat, de illis temporibus judicarit, responderet, ut arbitror, dicens: Sic me illa tunc febris exsanguem reddidit, ac frigidam fecit, ut etiam haec, quae omnes pene perstrinxit, fervefacere vel commovere nequiverit: atque ita me Romani inclinaverunt, ut nec ad Gothos surgam. Sed ne ipsa quidem Roma clades quas intulit, evitavit. Exercitae atque diu actae sunt per totos mundi cardines potentiae ducum, viresque legionum: quae in sese concurrentes, ejus damno vincerent, cujus periculo vincerentur. Nam victorem Caesarem, de Gallia reversum, civilia bella comitata sunt, aliaque gravissima mala, interfecti apud Parthos Crassi et trucidati exercitus, praecesserunt. 412
7.13
LIBER SEXTUS. CAPUT XIII. De Crassi avaritia, rebus contra Parthos gestis et interitu.
7.13
Anno ab Urbe condita DCXCVII, Crassus, in consulatu collega Pompeii, provinciam sortitus in Parthos, homo inexplebilis cupiditatis, audita in Hierosolymis templi opulentia, quam Pompeius intactam reliquerat, in Palaestinam divertit, Hierosolymam adit, templum pervadit, opes diripit. Inde per Mesopotamiam tendens in Parthiam quacumque iter habuit, sociis civitatibus auxilia indixit, pretia exegit, moxque ut Euphratem transiit, illico Vagesem, legatum ab Orode rege Parthorum ad se missum, obvium habuit, a quo vehementer increpitus est, quod contra foedus Luculli et Pompeii, avaritia inductus, Euphratem transierit. Quamobrem sine mora futurum, ut, pro auro Parthico, Serico ferro oneraretur. Itaque cum prope Carras ventum esset, Parthi 413 subito ingruentes cum Surena et Sillace, praefectis sagittis, oppressere Romanos. Cecidere ibi plurimi senatores, aliquot etiam consulares, et praetorii viri. Crassus quoque filius Crassi, lectissimus juvenis, in acie occisus est. Praeterea quatuor cohortes cum Vargunteio, mediis deprehensae campis et interfectae sunt. Surenas rapto equitatu Crassum persequi intendit: eumque circumventum ac frustra colloquium ejus petentem interfecit, quamvis vivum auferre maluisset. Pauci noctis beneficio liberati, Carras confugerunt. Cognita clade Romanorum, multae Orientis provinciae a societate vel fide populi Romani defecissent, ni Cassius, collectis ex fuga militibus paucis, intumescentem Syriam egregia animi virtute ac moderatione pressisset: qui et Antiochum copiasque ejus ingentes praelio vicit, et interfecit: Parthos quoque, ab Orode in Syriam missos, jamque ingressos Antiochiam, bello expulit, ducemque eorum Osacen interfecit.
7.14
LIBER SEXTUS. CAPUT XIV. De mutabilitate Romani imperii, praedictorum velut epilogus.
7.14
Igitur Romani status agitur semper alterna mutatio, et velut forma Oceani maris, quae omni die dispar, nunc succiduis per septem dies attollitur incrementis, nunc insequentibus totidem diebus 414 naturali damno et defectu interiore subducitur. Ut enim de proximis ordiar, Cimbris Tigurinisque vincentibus, cum apud Rhodanum flumen Romanus exercitus periit, arctissimas Roma sensit angustias, refusa continuo clade Cimbrorum, magnis elata proventibus, priorum oblita defectuum est. Hanc deinde recentissimae prosperitatis jactantiam Italicum bellum et dilaceratio Syllana castigat. Rursus post hanc domesticam intestinamque perniciem, qua usque ad medullas pene eviscerata et exesa est, paribus propemodum spatiis temporum non solum reparata, verum etiam extenta est, cum Lucullus Asiam, Pompeius Hispaniam, Caesar Galliam perdomuit, Romanumque imperium usque ad extremos propemodum terrae terminos propagatum est. Hanc nunc amplissimam dilatationem vastissima ruina consequitur. Apud Parthos enim consul Romanus occiditur, exercitusque deletur, atrocissimum illud Pompei et Caesaris bellum civile conseritur, et inter haec Roma ipsa repentino correpta incendio concrematur. Anno siquidem ab Urbe condita DCC, incertum unde concretus, plurimam Urbis partem ignis invasit, neque umquam antea tanto incendio correptam ac vastatam civitatem ferunt. Nam quatuordecim vicos cum vico jugario consumptos fuisse memoriae proditum est. Hinc jam bellum civile committitur, quod magnis jamdudum dissensionibus ac molitionibus parabatur. 415
7.15
LIBER SEXTUS. CAPUT XV. De bello civili quod cruentissimum Caesar et Pompeius gesserunt.
7.15
Nam rediens Caesar victor ex Gallia, decerni sibi absenti alterum consulatum poposcit. Contradictum est a Marcello consule, adnitente Pompeio, deinde decretum est a senatu, ut in Urbem Caesar non nisi dimisso exercitu veniret, et ex Marcelli consulis auctoritate ad legiones, quae apud Luceriam erant, Pompeius cum imperio missus est. Caesar Ravennam sese contulit. M. Antonius et Q. Cassius, tribuni plebis, pro Caesare intercedentes, interdicente Lentulo consule, curia foroque prohibiti ad Caesarem profecti sunt, Curione simul Coelioque comitantibus. Caesar, Rubicone flumine transmeato, mox ut Ariminum venit, quinque cohortes, quas tunc solas habebat, cum quibus( ut ait Livius) orbem terrarum adortus est, quid facto opus esset, edocuit. Deplorans injurias suas, causam belli civilis, pro restituendis in patriam tribunis, esse testatus est. Inde per Antonium septem cohortes, quae apud Sulmonem morabantur, a Lucretio recepit, tres legiones quae cum Domitio apud Corfinium morabantur, ad partes suas traduxit. Pompeius atque omnis senatus, crescentibus Caesaris viribus, trepidi, tamquam Italia pulsi, in Graeciam transvecti, Dyrrachium gerendi belli sedem delegerunt. Caesar Romam venit, negatamque sibi ex aerario pecuniam, fractis foribus invadit, protulitque ex eo auri pondo quatuor mille centum triginta quinque, argenti pondo prope nongenta millia. 416 Inde digressus Ariminum ad legiones, mox Alpes transvectus, Massiliam venit, ad quam oppugnandam, cum receptus non esset, Tribonium cum tribus legionibus relinquens, ad Hispanias contendit, quas L. Afranius, et M. Petreius, et M. Varro, Pompeiani duces, cum legionibus obtinebant. Ibi multis praeliis Petreium Afraniumque superatos, composita pactione, dimisit. In ulteriore vero Hispania duas legiones a M. Varrone suscepit. Similiter et duces ejus, hoc est, Curio Catonem Sicilia expulit, Valerius Cottam Sardinia, Tuberonem Africa Varus ejecit. Caesar Massiliam rediens, obsidione domitam, vita tantum et libertate concessa, caeteris rebus abrasit. At vero Dolabella partium Caesaris, in Illyrico per Octavium et Libonem victus, copiisque exutus, ad Antonium fugit. Basillus et Sallustius per singulas legiones, quibus praeerant, similiter et Antonius, Hortensius quoque ab infimo mari cum classe concurrens, omnes pariter adversus Octavium et Libonem profecti, 417 et victi sunt. Antonius cum se Octavio cum quindecim cohortibus dedisset, omnes ad Pompeium a Libone deducti sunt. Curio ex Sicilia in Africam cum exercitu transgressus est: quem Juba rex continuo exceptum cum omnibus copiis trucidavit. Octavius Salonas oppugnare conatus, omnes pene copias quas duxit amisit. Coelius descivit a Caesare, ac se Miloni exsuli junxit. Cumque ambo servorum manu Capuam oppugnare molirentur, occisi sunt. Bibulus apud Corcyram pudore victus, quod custodiae ejus, quam pelago et oppido praetendebat, hostis illuserat, inedia sese vigiliisque confecit. Appius Claudius Censorinus, qui jussu Pompeii Graeciam tuebatur, jam abolitam Pythici oraculi fidem voluit experiri: quippe ab eo adacta vates descendere in specum, respondisse fertur de bello consulenti: Nihil ad te hoc, Romane, bellum pertinet, Euboeae coela obtinebis. Coela autem vocant Euboicum sinum. Ita Appius perplexa incertus sorte discessit. Admonet nos aliquid obtrectatoribus nostris consultor iste consulere. Queruntur utique fide Christianorum sibi sacra interdicta, caeremoniasque sublatas, et ob hoc maxime, quod extis vaticiniisque cessantibus futurae 418 clades, quia sciri nequeunt, non vitantur. Cur ergo longe ante imperium Caesaris nativitatemque Christi, sicut ipsorum auctores attestantur, abolita fuerat Pythici oraculi fides? Abolita autem ideo, quia contempta. Porro autem quare contempta, nisi quia vel falsa, vel vana, vel dubia? unde prudenter poeta praemonuit: Inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae: Et ne forte parvi id pendant, quod contemptu abolitum atque antiquatum fuit, hoc est, aut numen aut sedem, Apollo ille Pythius erat, quem ferunt magno illo Pythone serpente interfecto, totius vaticinationis auctore et principe, haeredem et sedis et divinationis et numinis exstitisse: ibique eum reddere elegisse responsa, ubi orta cum auctore ipsa divinatio videbatur: praeterea quem per alias quoque terrarum partes spumantibus buccis, rabidoque discursu omnis furiatorum ructat insania, ad quem plurimi terrarum reges, quasi ad vivam vocem consulti numinis concurrerunt, cui saepissime ipsi quoque Romani opulentissima dona miserunt. At si Apollo iste Pythius paulatim discernente experientia contemptus, relictus atque abolitus est, quid vivum de mortua pecude, quid verum de amente muliercula sperari potest? Quid postremo, Inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, 419 expositis opimae pecudis intestinis, non finget esuriens? Nam sicut ipsi fatentur, vel obscura, vel falsa dicendo, ipse Apollo seducit. Quamobrem aequo animo ferant, etsi imitari interim nolunt, nos id veritatis judicio etiam prohibere, quod potuerunt majores eorum, vel experiendo contemnere. Interea apud Dyrrachium multi Orientis reges ad Pompeium cum auxiliis convenerunt. Quo cum Caesar venisset, Pompeium obsidione frustra cinxit, ipse terram quindecim millium passuum fossa praestruens, cum illi maria paterent. Pompeius castellum quoddam propinquum mari, quod Marcellinus tuebatur, evertit, praesidiaque Caesaris quae ibidem morabantur occidit. Caesar Torquatum legionemque unam, ut expugnaret, aggressus est. Hoc periculo sociorum Pompeius cognito, omnes eo copias contraxit: in quem se illico Caesar omissa obsidione convertit. Torquatus autem e vestigio prorumpens, aversum insecutus est. Ita Caesaris milites ancipiti periculo territi, ipso Caesare frustra obsistente, fugerunt. Pompeius vero Caesaris quoque testimonio victor, persequentem revocavit exercitum. Quatuor millia militum Caesaris, centuriones viginti duo, equitesque Romani complures 420 in eo praelio caesi sunt. Caesar inde citato agmine per Epirum in Thessaliam perrexit. Pompeius cum maximis copiis secutus, bellumque commissum est. Itaque instruitur utrimque acies. Pompeius octoginta et octo cohortes triplici ordine locavit. Fuerunt autem peditum quadraginta millia, equites in sinistro cornu sexcenti, in dextro quingenti, praeterea reges multi, senatores, equitesque Romani plurimi absque levium armaturarum magna copia. Caesar similiter octoginta cohortes triplici ordine disposuit, cui fuerunt non minus quam triginta millia peditum, equites mille. Videre ibi et gemere erat, contractas Romanorum vires in campis Pharsalicis ad occisionem mutuam constitisse: quas si concordia rexisset, nulli populi, nulli reges ferre potuissent. Prima congressione equitatus Pompeii pulsus, sinistra latera nudavit. Deinde cum diu utrimque dubia sorte caederentur, atque ex alia parte Pompeius inter hortandum diceret: Parce civibus, nec tamen faceret; ex alia vero Caesar hoc faceret, quod urgeret, dicens: Miles, faciem feri: tandem universus Pompeii fugit exercitus, castraque direpta sunt. Caesa sunt in eo praelio Pompeianorum quindecim millia, centuriones triginta et tres. Hic exitus pugnae ad Palaeopharsalum fuit: Pompeius fugiens, in ostio Penei amnis onerariam navem nactus, in Asiam transiit. Inde per Cyprum in Aegyptum venit: ibique mox ut littus attigit, jussu Ptolemaei adolescentis, in gratiam Caesaris victoris occisus est. Pompeii uxor filiique fugerunt. Caetera Pompeiana classis direpta est, omnibus qui in ea erant crudelissime trucidatis: 421 ibique et Pompeius Bithynicus occisus est. Lentulus vero, vir consularis, apud Pelusium interfectus est. Caesar, compositis apud Thessaliam rebus, Alexandriam venit, perlatoque ad se ac viso Pompeii capite, annuloque, flevit. Cumque se in regiam recepisset, eludebatur a tutoribus, quo minus pecuniam acciperet, templa sua astu spoliantibus, ut et regios thesauros vacuos esse ostenderent, et in invidiam Caesaris populum concitarent. Praeterea Achillas dux regius, imbutus semel Pompeii sanguine, Caesaris quoque necem meditabatur. Nam jussus exercitum dimittere, cui praeerat, viginti millium armatorum, non modo sprevit imperium, verum et aciem direxit. In ipso praelio regia classis forte subducta, jubetur incendi. Ea flamma cum partem quoque urbis invasisset, quadringenta millia librorum, proximis forte aedibus condita, exussit: singulare profecto monimentum studii, curaeque majorum, qui tot tantaque illustrium ingeniorum opera congesserant. Unde quamlibet hodieque in templis exstent, quae et nos vidimus, armaria librorum; quibus direptis, exinanita ea a nostris hominibus, nostris temporibus memorent, quod quidem verum est; tamen honestius creditur, alios libros fuisse quaesitos, qui pristinas studiorum curas aemularentur, 422 quam aliam ullam tunc fuisse bibliothecam, quae extra quadringenta millia librorum fuisse, ac per hoc evasisse credatur. Caesar postea insulam ubi Pharus est, cepit. Eo Achillas cum Gabinianis militibus venit. Ingens pugna commissa est: magna ibi Caesarianorum militum multitudo cecidit, omnes etiam interfectores Pompeii interfecti sunt; Caesar vi insistentium hostium pressus, scapham ascendit; qua mox pondere subsequentium gravata ac mersa, per CC passus ad navem una manu elevata, qua chartas tenebat, natando pervenit, mox navali certamine pulsatus, magna felicitate classem regiam aut depressit aut cepit. 423
7.16
LIBER SEXTUS. CAPUT XVI. Caesar Alexandrinis regem reddit, Alexandrinos subigit, civesque multos caedit.
7.16
Alexandrinis petentibus regem reddidit, monitum, ut magis amicitiam Romanam, quam arma experiri studeret. Qui tamen illico ut liber fuit, bellum intulit, sed continuo cum toto exercitu suo et ipse deletus est. Nam viginti millia hominum in eo bello caesa referuntur, duodecim millia cum septuaginta longis navibus dedita, quingenti ex victoribus cecidisse dicuntur. Rex ipse adolescens scapha exceptus ut fugeret, multis insilientibus mersus, necatusque est. Corpus ejus ad littus devolutum, indicio loricae aureae cognitum fuit. Qua Caesar Alexandriam praemissa, Alexandrinos omnes ad deditionem desperatione compulit, regnumque Aegypti Cleopatrae dedit. Inde Syriam pervagatus, Pharnacem in Ponto vicit. Postea vero quam Romam venit, dictator et consul creatus, in Africam transiit, et apud Thapsum cum Juba et Scipione pugnavit, maximamque ibi hominum multitudinem interfecit. Castra utriusque direpta sunt, sexaginta elephanti capti. Cato sese apud Uticam occidit. Juba percussori jugulum pretio dato, praebuit. 424 Petreius eodem se gladio perfodit: Scipio in navi, qua ad Hispanias fugere contendens vento coactus in Africam redierat, semetipse jugulavit. In eadem navi etiam T. Torquatus occisus est. Caesar Pompeii Magni nepotes, filiamque Pompeiam, simulque cum his Faustum Syllam et Afranium et Petreium filium jussit occidi. Inde quatuor triumphis Urbem ingressus, disposito recuperatae reip. statu; continuo in Hispanias contra Pompeios Pompeii filios profectus, septimo decimo quam egressus ab Urbe fuerat die, Saguntum pervenit, statimque adversus Pompeios duos, et Labienum atque Attium Varum, multa bella et varia sorte gessit. Ultimum bellum apud Mundam urbem gestum est, ubi tantis est viribus dimicatum, tantaque caedes acta, ut Caesar quoque, veteranis etiam suis cedere non erubescentibus, cum caedi cogique aciem suam cerneret, praevenire morte futurum victi dedecus cogitarit, cum subito versus in fugam Pompeiorum cessit exercitus. Et quidem eo die hoc bellum actum est, quo Pompeius pater ab Urbe bellum gesturus aufugerat, quatuorque annis hoc civile bellum 425 indesinenter toto orbe tonuit: T. Labienus et Attius Varus in acie caesi sunt. Sex. Pompeius cum centesimo equite aufugit. Frater ejus Cn. Pompeius contracta celeriter non parva Lusitanorum manu, cum Caesonio congressus et victus, fugiensque interfectus est. Munda civitas cum immensa hominum caede, Caesare oppugnante, vix capta est.
7.17
LIBER SEXTUS. CAPUT XVII. De Caesaris interitu, et ob eum tumultibus et bellis.
7.17
Caesar Romam rediit: ubi dum Reipublicae statum contra exempla majorum clementer instaurat, auctoribus Bruto et Cassio, 426 conscio etiam plurimo senatu, in curia viginti et tribus vulneribus confossus interiit. In qua conjuratione fuisse amplius sexaginta conscios ferunt. Duo Bruti et Caius Cassius aliique socii, strictis pugionibus in Capitolium secesserunt. Diu deliberatum est, utrum Capitolium cum auctoribus caedis oporteret incendi. Corpus ejus raptum populus, dolore instimulatus, in foro fragmentis tribunalium ac subselliorum cremavit. Percensuit latitudinem regni sui Roma cladibus suis, atque in suam conversa caedem, singulas quasque gentes ibidem, ubi domuit, vindicavit. Asiae, Europae, atque Africae, non dico tribus mundi partibus, sed totis trium partium angulis 427 edidit gladiatores suos: feriatisque inimicis spectaculum miserae ultionis ingessit. Nec tamen sufficit ipsas quoque cum auctoribus causas fuisse consumptas, recidiva semina in eodem agro germinant, magna continuo metentibus malorum incrementa cum magno sudore factura: victor civilis belli a civibus Caesar occiditur, in caedem unius trahuntur agmina consciorum. Certum enim erat, quia Caesar indigne peremptus, plures habere posset ultores. Plurimaque nobilitas una simul catena sceleris copulatur, ne forte tanta malorum materia non belli magnitudine suppleatur, sed vindictae brevitate tenuetur. Medeam illam fabulae ferunt dentes quondam occisi sevisse serpentis, e quibus quasi competens semini seges, armati homines terra emerserint, seseque mox invicem pugnando prostraverint. Et quidem hoc poetarum commenta finxerunt, nostra autem Roma, Caesare occiso, quanta de cineribus ejus agmina armata parturiit? Quanta bella in testimonium miserae fecunditatis non legenda pueris, sed spectanda populis excitavit? et tamen horum 428 omnium malorum initium superbia est. Inde exarserunt bella civilia, inde iterum pullularunt. Non ergo injusta caedes est eorum, qui eam injuste consectantur, si ambitionis aemulatio per ipsos atque in ipsis et agitur et punitur, donec qui detrectavere collegium, discant ferre dominatum: summaque imperii totius ad unum redacta, longe aliud omnes homines vivendi genus subeant, ut omnes humiliter placere studeant, non insolenter offendere. Sed ad tam salubrem humilitatis doctrinam magistro opus est. Itaque, opportune compositis rebus, Augusti Caesaris temporibus natus est Dominus Christus: qui, cum in forma Dei esset, formam servi humiliter assumpsit: ut tunc demum aptior fieret humilitatis institutio, quando jam per totum mundum poena superbiae omnibus esset exemplo.
7.18
LIBER SEXTUS. CAPUT XVIII. De Caesare Octaviano Augusto, rebusque per eum gestis.
7.18
Anno ab Urbe condita DCCX, interfecto Julio Caesare, Octavianus, qui testamento Julii Caesaris avunculi et haereditatem 429 et nomen assumpserat, idemque qui postea rerum potitus Augustus est dictus, simul ut Romam adolescens admodum venit, indolem suam bellis civilibus vovit. Nam, ut breviter coacervationem malorum explicem, bella civilia quinque gessit: Mutinense, Philippense, Perusinum, Siculum, Actiacum: e quibus duo, hoc est, primum et novissimum, adversus Marcum Antonium, secundum adversus Brutum et Cassium, tertium adversus L. Antonium, quartum 430 adversus Sex. Pompeium, Cn. Pompeii filium, confecit. Antonius a senatu hostis pronuntiatus, D. Brutum ad Mutinam obsidione concluserat. Consules Hirtius et Pansa, et cum his Caesar, ad liberandum Brutum, expugnandumque Antonium missi. Pansa primo veniens, exceptus insidiis, inter suorum clades, ipse quoque pilo graviter vulneratus, ab eodem vulnere interpositis diebus est mortuus. Hirtius, auxilium collegae ferens, magnas Antonii copias vasta strage delevit. Caesar eatenus castra custodiit. Secunda adversus Antonium pugna magnae utrimque strages actae sunt. Namque tunc ibi Hirtius consul occisus est, victus fugit Antonius, Caesar victoria potitus est, cui D. Brutus, de conjuratione occisi Julii Caesaris, confessus, 431 preces poenitentiae fudit: Dolabella Trebonium, unum ex interfectoribus Caesaris, Smyrnae interfecit. Dolabellam senatus hostem pronuntiavit. Consulum occisorum uterque exercitus Caesari paruit. Postea D. Brutus in Gallia a Sequanis captus et occisus est. Basillus autem, aeque unus de percussoribus, manu servorum suorum necatus est. Lepido satisagente, Caesar Antonium recepit in gratiam: atque ob fidem reconciliatae gratiae, filiam ejus matrimonio sortitus est. Inde cum ad Urbem accessissent, ac rumor de futura proscriptione ortus esset, C. Thoranius, vir praetorius, nihil tale metuens, incursu militum domi suae interfectus est, aliique complures trucidati sunt. Itaque, ne latius atque effrenatius incircumscripta caedes ageretur, centum triginta et duum senatorum nomina in tabula proposita sunt, primum Lepidi praecepto et nomine, deinde Antonii, tertio Caesaris. Ibi Antonius Tullium Ciceronem inimicum suum, ibi L. Caesarem avunculum suum, et( quod exaggerando sceleri accessit) viva matre proscripserat; ibi Lepidus L. Paulum fratrem suum in eumdem proscriptorum gregem conjecerat. Adjecti sunt postea 432 ad numerum proscriptorum triginta equites Romani. Multae diu et variae caedes actae, domus proscriptorum, direptis omnibus, dirutae sunt. At Dolabella in Syria multa cum Cassio bella gessit, a quo victus ipse se interfecit. Brutus et Cassius magnis exercitibus comparatis apud Athenas convenerunt, totamque Graeciam depopulati sunt. Rhodios Cassius terra marique oppugnatos ad deditionem coegit, quibus praeter vitam nihil reliquit. Igitur Caesar et Antonius eosdem in Macedoniam magnis bellorum apparatibus persecuti, ad mortem compulerunt: quamvis manifestissime illa tunc pugna non virtute partis Antonii, sed Caesaris felicitate confecta sit. Caesar enim tunc aeger, cum se in castris capiendae quietis causa tenere statuisset, hortatu, et precibus medici sui, qui per somnium admonitum sese fatebatur, ut ea die castris Caesarem salutis ipsius causa educeret, in campum aegre inter copias egressus est, ac mox castra ejus ab hostibus capta sunt: sed rursus Caesariani milites Cassii castra ceperunt. Quare ad desperationem adacti Brutus et Cassius, immaturam sibi mortem ante belli terminum consciverunt: nam, invitatis percussoribus, Cassius caput, Brutus latus praebuit. At Romae Fulvia, uxor Antonii, socrus Caesaris, dominatum ut mulier agitabat: incertum in hac mutatione consularis regiique fastigii, utrum deficientis potentiae ultima, an incipientis prima numeranda, certe etiam in eos insolens, per quos ut insolesceret, agebatur. Nam et Caesarem reversum apud Brundusium contumeliis, factionibus, insidiisque petiit. A quo propulsata ad Antonium 433 concessit in Graeciam. Sex. Pompeius, postquam se in prescriptorum numerum relatum comperit, conversus in latrocinia, omnem oram Italiae caedibus rapinisque vastavit. Sicilia praerepta, commeatibusque impeditis, Romam fame affecit. Mox cum eo pacem triumviri, ut non dicam tyranni, id est, Lepidus, Caesar, Antoniusque fecerunt. Sed continuo cum contra pactum Pompeius fugitivos allegeret, ut hostis habitus est. Mena, libertus Pompeii, cum sexaginta navium classe ad Caesarem defecit, eidemque classi ipse jussu Caesaris praefuit. Idemque continuo cum Statilio Tauro adversus Menecratem Pompeianum ducem navale bellum gessit. Deinde ipse Caesar adversus eosdem Pompeianos cruentissimum bellum navale confecit: sed continuo victricem classem pene universam apud Scyllaceum naufragio amisit. Ventidius Persas et Parthos in Syriam irrumpentes, tribus bellis maximis fudit, regemque eorum Pacorum in acie interfecit, ea scilicet die, qua Crassus a Parthis fuerat occisus. Antonius, uno vix castello expugnato, pacem cum Antiocho fecit, ut ipse tantam rem consummasse videretur. Ventidium Syriae praefecit, jussitque ut Antigono bellum inferret: qui Judaeos tum forte debellaverat, captisque Hierosolymis, templum spoliaverat, regnumque Herodi dempserat: quem continuo victum in deditionem recepit. Mena libertus cum sex navibus ad Pompeium rediit, a quo clementer receptus, Caesaris classem incendit, quamvis nuper Caesar alteram secundo naufragio perdidisset. Idemque Mena postea ab Agrippa navali praelio circum ventus, cum sex triremibus ad Caesarem transiit. Sed hunc Caesar tertio transfugam, indulta tantum vita, 434 segnem reliquit. Deinde Agrippa inter Mylas et Liparas adversus Democharem et Pompeium navale praelium gessit, ac vicit; ibique tunc naves triginta aut demersit, aut cepit, reliquis laceratis. Pompeius Messanam confugit. Caesar interea Taurominium trajecerat, quem repentino impetu Pompeius afflixit. Unde multis demersis navibus suis, ac magna multitudine suorum militum perdita, in Italiam Caesar aufugit, nec interveniente mora, in Siciliam rediit: ibique Lepidum ex Africa adventantem obvium habuit, summas sibi partes terrore, minis ac superbia vindicantem. Post dies paucos Agrippa jussu Caesaris a littore cum acie instructa prospectantis, atrocissimo navali praelio adversus Pompeium conflixit et vicit. Nam centum sexaginta tres naves aut demersit aut cepit. Pompeius cum decem et septem navibus vix elapsus evasit. Lepidus magna viginti legionum insolentia tumens, cum Messanam militibus permissam diripuisset, ipsum Caesarem ad se venientem semel atque iterum sprevit, ac potius telis appeti jussit: quae ille, collecta in laevum brachium lacerna, repellendo vitavit. Mox immisso equo ad suos reversus, instructo exercitu adversus Lepidum veniens, plurimas legiones Lepidi, paucis interfectis, transire in suam partem compulit. Lepidus tandem intelligens, quo vanitas sua tenderet, deposito paludamento, assumptaque veste pulla, supplex 435 Caesari factus vitam et bona impetravit, perpetuo quidem emendatus exsilio. Taurus, Caesaris praefectus, totam pene Siciliam ferro pertentatam conterritamque in fidem recepit. Quadraginta quatuor legiones sub unius tunc imperio Caesaris erant; milites, multitudine ferociores, quosdam pro accipiendis agris tumultus excitaverunt. Sed Caesar, animo ingens, viginti millia militum exauctoravit, triginta millia servorum dominis restituit, sex millia, quorum domini non exstabant, in crucem egit. Ovans Urbem ingressus, ut in perpetuum tribunitiae potestatis esset, a senatu decretum est. His diebus trans Tiberim e taberna meritoria fons olei terra exundavit, ac per totum diem largissimo rivo fluxit. 436
7.19
LIBER SEXTUS. CAPUT XIX. De rebus ab Antonio gestis, et bello Actiaco.
7.19
Antonius vero, postquam Araxem transmisit, omnibus undique malis circumventus, vix tandem Antiochiam cum paucis rediit. Nam cum multitudine equitum et sagittarum ab omnibus praeliis, quae plura tentavit, victus semper effugeret, tum praeterea incertis et ignotis regionis locis impeditus, gravissima fame ad nefandos cibos coactus est, plurimique militum sese hostibus dediderunt. Inde in Graeciam transiit, jussitque Pompeium, qui victus a Caesare exercitum bellumque reparabat, cum paucis ad se venire. Pompeius fugiens, a Titio et Furnio, Antonianis ducibus, saepe terrestri navalique bello victus et captus, ac post paululum interfectus est. Caesar Illyricum, Pannoniam partemque Italiae, bellis subegit et domuit, Antonius Artabanem, Armeniae regem, proditione et dolo cepit; quem argentea catena vinctum ad confessionem thesaurorum regiorum coegit. Expugnatoque oppido, in quo conditos esse prodiderat, magnam vim auri argentique abstulit. Qua elatus pecunia, denuntiari bellum Caesari, atque Octaviae, sorori Caesaris, uxori suae, repudium indici jussit, et Cleopatram 437 sibi ex Alexandria occurrere imperavit. Ipse Actium, ubi classem constituerat, profectus, cum prope tertiam partem remigum fame assumptam offendisset, nihil motus: Remi, inquit, modo salvi sint; nam remiges non deerunt, quoad Graecia homines habuerit. Caesar ducentis triginta rostratis navibus a Brundusio in Epirum profectus est. Agrippa vero praemissus a Caesare, multas onerarias naves frumento atque armis graves, ab Aegypto, Syria, Asiaque ad subsidium Antonio venientes, cepit; peragratoque Peloponnensium sinu, Methonam urbem, validissimo Antoniano praesidio munitam, expugnavit. Inde Corcyram cepit: fugientes navali praelio persecutus, profligavit; multisque rebus cruentissime gestis, ad Caesarem venit. Antonius defectu et fame militum suorum permotus bellum maturare instituit, ac repente instructis copiis, ad Caesaris castra processit, et victus est. Tertio post pugnam die, Antonius castra ad Actium transtulit, navali praelio decernere paratus. Ducentae et triginta rostratae fuere Caesaris naves, et triginta sine rostris, triremes velocitate Liburnicis pares, et octo legiones classi superpositae, absque cohortibus quinque praetoriis. Classis Antonii centum septuaginta navium fuit, quantum numero cedens, tantum magnitudine praecellens. Nam decem pedum altitudine a mari aberant. Famosum et magnum hoc bellum apud Actium fuit. Ab hora quinta usque in horam septimam, incerta vincendi spe, gravissimae utrimque caedes actae: reliquum diei cum subsequente nocte in victoriam Caesaris declinavit. Prior regina Cleopatra cum sexaginta velocissimis navibus fugit; Antonius quoque 438 detracto insigni praetoriae navis, fugientem secutus est uxorem. Illucescente jam die victoriam Caesar consummavit. Ex victis duodecim millia cecidisse referuntur, sex millia vulnerata sunt, e quibus mille inter curandum defecerunt. Antonius et Cleopatra communes liberos cum parte regiae gazae ad Rubrum mare praemittendos censuerunt. 439 Ipsi praesidiis circa duo Aegypti cornua, Pelusium Paraetoniumque, dispositis, classem et copias instaurando bello paraverunt. Caesar sextum imperator appellatus, et quartum ipse cum M. Licinio Crasso consul, Brundusium venit, ibique orbis terrarum praesidia, divisis legionibus, composuit. Inde in Syriam profectus, mox Pelusium adiit; ubi ab Antonianis praesidiis ultro susceptus est. Interea Cornelius Gallus, praemissus a Caesare, quatuor legiones, quas Antonius apud Cyrenas praesidii loco constituerat, suscepit in fidem: atque inde Paraetonium, primam Aegypti a Libyae parte civitatem, victo cepit Antonio, ipsumque continuo apud Pharum vicit: Antonius equestre adversus Caesarem bellum iniit; in eo quoque miserabiliter victus aufugit. Kalendis Sextilibus prima luce Antonius cum ad instruendam classem in portum descenderet, subito universae naves ad Caesarem transierunt. Cumque unico praesidio spoliatus esset, trepidus se cum paucis recepit in regiam. Deinde imminente Caesare. turbataque civitate, idem Antonius sese ferro transverberavit, ac semianimis ad Cleopatram in monumentum, in quod se illa mori certa condiderat, perlatus est. Cleopatra postquam se ad triumphum servari intellexit, voluntariam mortem petens, serpentis( ut putatur) morsu in sinistro tacta brachio, exanimis inventa est, frustra Caesare etiam Psyilos admovente, qui venena serpentum e vulneribus hominum haustu revocare atque exsugere solent. Caesar Alexandria, urbe omnium longe opulentissima et maxima, victor potitus est. Nam et Roma in tantum opibus ejus aucta est, ut propter abundantiam pecuniarum, duplicia, quam usque ad id fuerant, possessionum aliarumque rerum venalium pretia statuerentur. Occisi sunt jussu Caesaris, major Antonii filius, et P. Canidius, 440 infestissimus quidem semper Caesari, sed et Antonio infidus, et Cassius Parmensis, ultima violati patris Caesaris victima, et Q. Ovinius ob eam maxime notam, quod obscenissime lanificio textrinoque reginae senator populi Romani praeesse non erubuerat. Dehinc Caesar pedestribus copiis in Syriam venit, deinde in Asiam ad hyberna concessit, ac post per Graeciam Brundusium pervectus est.
7.20
LIBER SEXTUS. CAPUT XX. De triumpho Caesaris et nomine Augusti, monarchia Rom. et Epiphaniis nostris, deinde fontis olei explicatio.
7.20
Anno ab Urbe condita DCCXXV, ipso imperatore Caesare Augusto quinquies, et L. Apuleio consulibus, Caesar Victor ab Oriente rediens, octavo idus Januarias urbem triplici triumpho ingressus est: ac tum primum ipse Jani portas, sopitis 441 finitisque omnibus bellis civilibus, clausit. Hoc die primum Augustus consalutatus est. Quod nomen cunctis antea inviolatum, et usque ad nunc caeteris inausum dominis, tantum orbis licite 442 usurpatum, apicem declarat imperii: atque ex eodem die summa rerum ac potestatum penes unum esse coepit et mansit, quod Graeci monarchiam vocant. Porro autem hunc esse eumdem diem, hoc est, octavum idus Januarias, quo nos Epiphania, hoc est, apparitionem, sive manifestationem Dominici sacramenti observamus, nemo credentium, sive etiam fidei contradicentium, nescit. De quo nostrae istius fidelissimae observationis sacramento uberius nunc dicere, nec ratio, nec locus flagitat: ut et quaerentibus reservasse, et negligentibus non ingessisse videamur. Hoc autem fideliter commemorasse ideo par fuit, ut per omnia venturi Christi gratia praeparatum Caesaris imperium comprobetur. Nam cum primum, Caio Caesare avunculo suo interfecto, ex Apollonia rediens Urbem ingrederetur, hora circiter tertia repente, liquido ac puro sereno circulus ad speciem coelestis arcus orbem solis ambiit, quasi eum unum ac potentissimum in hoc mundo solumque clarissimum in orbe monstraret, cujus tempore venturus esset, qui ipsum solem solus, mundumque totum et fecisset et regeret. Deinde cum secundo, in Sicilia receptis a Pompeio et Lepido legionibus, triginta millia servorum dominis restituisset, et quadraginta quatuor legiones solus imperio suo ad tutamen orbis terrarum distribuisset, ovansque Urbem ingressus, omnia superiora populi Romani debita donanda, litterarum etiam monumentis abolitis censuisset; in diebus ipsius fons olei largissimus, sicut superius expressi, de taberna meritoria per totum diem fluxit. 443 Quo signo quid evidentius, quam in diebus Caesaris toto orbe regnantis futura Christi nativitas declarata est; Christus enim lingua gentis ejus in qua natus est, unctus interpretatur. Itaque cum eo tempore quo Caesari perpetua tribunicia potestas decreta est, Romae fons olei per totum diem fluxit: sub principatu Caesaris Romanoque imperio per totum diem, hoc est, per omne Romani tempus imperii, Christum et ex eo Christianos, id est, unctum, atque ex eo unctos, de meritoria taberna, hoc est, de hospita largaque Ecclesia affluenter, atque incessabiliter processuros, restituendosque per Caesarem omnes servos, qui tamen cognoscerent Dominum suum, caeterosque, qui sine domino invenirentur, morti supplicioque dedendos, remittendaque sub Caesare debita peccatorum in ea Urbe in qua spontaneum fluxisset oleum, evidentissima his, qui prophetarum voces non audiebant, signa in coelo, et in terra prodigia prodiderunt. Tertio autem, cum Urbem triumphans quintum consul ingressus est, eo scilicet die, quem supra nominavimus, cum et Janum post ducentos annos primum ipse clausit, et clarissimum illud Augusti nomen assumpsit, quid fidelius ac verius credi aut cognosci potest; concurrentibus ad tantam manifestationem, pace, nomine, die, quam hunc occulto quidem gestorum, ordine, ad obsequium praeparationis ejus praedestinatum fuisse: qui eo die, quo ille manifestandus mundo post paululum erat, et pacis signum praetulit, et potestatis nomen assumpsit? Quid autem in quarto reditu, cum finito Cantabrico bello, pacatisque omnibus gentibus, Caesar Urbem repetiit, ad contestationem fidei quam expromimus, actum sit, ipso ordine melius proferetur. 444
7.21
LIBER SEXTUS. CAPUT XXI. Caesar quomodo Hispanias ingressus, Cantabros Asturesque vicerit. Drusus quos in Germania subegerit, et Cossus in Africa; deque Tiberii, Quintilii Vari, et Agrippae gestis.
7.21
Anno ab Urbe condita DCCXXVI, imperatore Augusto Caesare sexies, et bis M. Agrippa consulibus, Caesar parum in Hispania per ducentos annos actum intelligens, si Cantabros atque Astures, duas fortissimas Hispaniae gentes, suis uti legibus sineret, aperuit Jani portas, atque in Hispanias ipse cum exercitu profectus est. Cantabri et Astures Galleciae provinciae portio sunt, qua extentum Pyrenaei jugum haud procul secundo Oceano sub septentrione deducitur. Hi non solum propriam libertatem tueri parati, verumetiam finitimorum praeripere ausi, Vaccaeos et Turmodigos et Autrigonas assiduis eruptionibus populabantur. Igitur Caesar apud Segisamam castra posuit, tribus agminibus totam pene amplexus Cantabriam. Diu fatigato frustra atque in periculum saepe deducto exercitu, tandem ab Aquitanico sinu per Oceanum incautis hostibus admoveri classem atque exponi copias jubet. Tunc demum Cantabri sub moenibus Belgicae maximo congressi bello et 445 victi, in Vinnium montem natura tutissimum confugerunt, ubi obsidionis fame ad extremum pene consumpti sunt. Aracillum deinde oppidum magna vi ac diu repugnans, postremo captum et dirutum est. Praeterea ulteriores Galleciae partes, quae montibus silvisque consitae Oceano terminantur, Antistius et Firmius legati magnis gravibusque bellis perdomuerunt. Nam et Medullium montem Minio flumini imminentem, in quo se magna multitudo hominum tuebatur, per quindecim millia passuum fossa circumseptum obsidione cinxerunt. Itaque ubi se gens hominum trux natura et ferox, neque tolerandae obsidioni sufficientem, neque suscipiendo bello parem intelligit, ad voluntariam mortem servitutis timore concurrit. Nam se pene omnes certatim igne, ferro, ac veneno necaverunt. Astures vero positis castris apud Asturam flumen, Romanos, nisi proditi praeventique essent, magnis consiliis viribusque oppressissent. Tres legatos cum legionibus suis in tria castra divisos, tribus aeque agminibus obruere repente moliti, suorum proditione detecti sunt. Hos postea Carisius bello exceptos, non parva etiam Romanorum clade superavit. Pars eorum praelio elapsa Lanciam confugit. Cumque milites circumdatam urbem incendio adoriri pararent, dux Carisius et a suis cessationem impetravit incendii, et a barbaris voluntatem deditionis exegit. Studiose enim nitebatur integram atque incolumem civitatem victoriae suae testem relinquere. Cantabricae victoriae hunc honorem Caesar detulit, ut tunc quoque belli portas claustro cohiberi juberet. Ita tunc secundo per Caesarem, quarto post Urbem conditam clausus est Janus. Post hoc Claudius Drusus, privignus Caesaris, Galliam Rhetiamque sortitus, maximas fortissimasque gentes Germaniae, armis subegit. Nam tunc, veluti ad 446 constitutum pacis diem festinarent, ita omnes ad experientiam belli decisionemve foederis undatim gentes commovebantur: aut suscepturae conditiones pacis, si vincerentur, aut usurae quieta libertate si vincerent. Norici, Illyrii, Pannonii, Dalmatae, Moesi, Thraces, Daci, Sarmatae, plurimique et maximi Germaniae populi, per diversos duces, vel superati, vel repressi, vel etiam objectu maximorum fluminum, Rheni, Danubiique, seclusi sunt. Drusus in Germania primo Usipetes, deinde Tencteros et Cattos perdomuit. Marcomannos pene ad internecionem caecidit. Postea fortissimas nationes, et quibus natura vires, consuetudo experientiam virium dabat, Cheruscos, Suevos et Sicambros pariter uno bello, sed etiam suis aspero, superavit. Quorum ex eo considerari virtus ac feritas potest, quod mulieres quoque eorum, si quando praeventu Romanorum inter plaustra sua concludebantur, deficientibus telis, vel qualibet re, qua velut telo uti furor possit, parvos filios collisos humi in hostium ora jaciebant, in singulis filiorum necibus bis parricidae. Tunc etiam in Africa Musolanos et Getulos latius vagantes Cossus, dux Caesaris, arctatis finibus coercuit, atque Romanis limitibus abstinere metu compulit. Interea Caesarem apud Tarraconem citerioris Hispaniae urbem legati Indorum et Scytharum toto orbe transmisso, tandem ibi invenerunt, ultra quod jam quaerere non possent, refuderuntque in Caesarem Alexandri Magni gloriam: quem sicut Hispanorum Gallorumque legatio in medio Oriente apud Babylonem contemplatione pacis adiit, ita hunc apud Hispaniam in Occidentis ultimo supplex cum gentilitio munere Eous Indus et Scytha Boreus oravit. Cantabrico bello per quinque annos octo, totaque Hispania in aeternam pacem cum quadam respiratione lassitudinis reclinata ac reposita, Caesar Romam rediit. 447 Quibus etiam diebus multa per se, multaque per duces et legatos bella gessit; nam inter caeteros et Piso adversum Vindelicos missus est. Quibus subactis, victor ad Caesarem Lugdunum venit. Pannonios novo motu intumescentes, Tiberius, privignus Caesaris, cruentissima caede delevit; idemque continuo Germanos bello arripuit; e quibus quadraginta millia captivorum victor abduxit. Quod revera bellum maximum et formidolosissimum quindecim legionibus per triennium gestum est, nec fere ullum majus bellum, sicut Suetonius attestatur, post Punicum fuit. Sub eodem vero tempore Quinctilius Varus cum tribus legionibus a Germanis rebellantibus, mira superbia atque avaritia in subjectos agens, funditus deletus est; quam reipublicae cladem Caesar Augustus adeo graviter tulit, ut saepe per vim doloris caput parieti collidens, clamaret: Quinctili Vare, redde legiones. Bosporanos vero Agrippa superavit, et signis Romanis quae illi quondam sub Mithridate sustulerant bello recuperatis, victos ad deditionem coegit. Parthi, quasi toto terrarum orbe vel domito vel pacato, omnium oculis signarentur, atque in se solos omnis vigor Romani imperii vertendus esset, quippe quos pristina ulciscendae Crassianae caedis conscientia mordebat, ultro signa quae Crasso interfecto abstulerant, ad Caesarem remiserunt; regiisque obsidibus traditis, firmum foedus fideli supplicatione meruerunt. 448
7.22
LIBER SEXTUS. CAPUT XXII. Octavius Augustus, composita undique pace, Janum ipse tertio clausit et rempubl. composuit, deque censu Caesaris acto.
7.22
Itaque anno ab Urbe condita DCCLII, Caesar Augustus ab Oriente in Occidentem, a Septentrione in Meridiem, ac per totum Oceani circulum cunctis gentibus una pace compositis, Jani portas tertio ipse tunc clausit. Quas ex eo per duodecim fere annos quietissimo semper obseratas otio ipsa etiam rubigo signavit; nec prius umquam nisi sub extrema senectute Augusti pulsatae, Atheniensium seditione et Dacorum commotione patuerunt. Clausis igitur Jani portis, rempublicam quam bello quaesiverat, pace enutrire atque amplificare studens, leges plurimas statuit, per quas humanum genus libera reverentia disciplinae morem gereret, Domini appellationem ut homo declinavit. Nam cum eodem spectante ludos pronuntiatum esset in quodam mimo, O dominum aequum et bonum! universique quasi de ipso dictum esset exsultantes approbavissent, statim quidem manu vultuque indecoras adulationes repressit, et insequenti die gravissimo corripuit edicto, dominumque se posthac appellari ne a liberis quidem aut nepotibus suis, vel serio vel joco, passus est. Igitur eo tempore, id est eo anno quo firmissimam verissimamque pacem ordinatione Dei Caesar composuit, natus est Christus, cujus adventui pax ista famulata est, in cujus ortu audientibus hominibus exsultantes angeli 449 cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Eodemque tempore hic, ad quem rerum omnium summa concesserat, dominum se hominum appellari non passus est; immo non ausus, quo verus dominus totius generis humani inter homines natus est. Eodem quoque anno tunc primum idem Caesar, quem his tantis mysteriis praedestinaverat Deus, censum agi singularum ubique provinciarum, et censeri omnes homines jussit, quando et Deus homo videri, et esse dignatus est. Tunc igitur natus est Christus, Romano censui statim ascriptus ut natus est. Haec est prima illa clarissimaque professio, quae Caesarem omnium principem, Romanosque rerum dominos singillatim cunctorum hominum edita ascriptione signavit, in qua se et ipse, qui cum cunctos homines fecit, inveniri hominem, ascribique inter homines voluit. Quod numquam penitus ab orbe condito atque ab exordio generis humani in hunc modum, ne Babylonio quidem vel Macedonico, ut non dicam minori cuiquam regno, concessum fuit. Nec dubium, quin omnium cognitioni, fidei, inspectionique pateat, quod Dominus noster Jesus Christus hanc urbem nutu suo auctam defensamque, in hunc rerum apicem provexerit, cujus potissime voluit esse cum venit, dicendus utique civis Romanus, census professione Romani. Quamobrem quia ad id temporis perventum est, quo et Dominus Christus hunc mundum primum adventu suo illustravit, regnumque Caesari tranquillissimum dedit, hunc quoque sextum libellum hoc fine concluserim: ut germinantia tempora Christiana, magisque inter reprimentium manus crescentia, et quae adhuc in provectu posita, horum ipsorum, quibus haec respondere cogimur, insectatione mordentur, septimo libello, si tamen adjuvante Domino suffecerim, comprehendam: ut quoniam ab initio et peccare homines, et puniri propter peccata non tacui, nunc quoque, quae persecutiones Christianorum actae sint, et quae ultiones secutae sint, absque eo quod omnes ad peccandum generaliter proni sunt, atque ideo singillatim corripiuntur, expediam.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).