Osbernus Cantuariensis
Vita S. Dunstani
Duns 1.7
Choose a text
More by Osbernus Cantuariensis
—
9569 Visdu
1.1
OBSERVATIONES PRAEVIAE.
1.1
Inter eximios Anglicanae Ecclesiae per saeculum X pontifices nescio an primum locum meretur S. Dunstanus, quem egregia vitae sanctitas, ait Baronius, sacerdotalis immota constantia, claritudo miraculorum, et omnia Spiritus sancti charismata illustrarunt, quibus etiam adde splendorem natalium. Inde in ejus laudes quasi certatim excurrunt Britanniae insulae scriptores, aequales, suppares, subsequentes ac recentiores. Ex aequalibus« alii, teste Osberno, etsi satis eleganter, non tamen satis diligenter, sed quantum ad nocturnum festivitatis officium satis esse judicantes, sermocinandi ad populum modo scripsere. Alii autem dum nimis diligenter, quemadmodum quaeque res acta sit, explicare conarentur, elegantiam perdiderunt, atque in illud dicendi genus, quod suffultum Romanae princeps eloquentiae vocat, inciderunt. Qui vero in utraque parte dicendi elaboraverunt, ut essent festivi pariter atque secundum gestas res bene ordinati; horum scripta in illo incendio consumpta sunt, quod ante hos annos sancta Dorobernensis ecclesia cum magno suarum rerum detrimento perpessa fuisse dignoscitur.» Triplex istius ecclesia incendium commemorat Gervasius. Primum,« quando beatus martyr Elfegus a Danis captus est et martyrio coronatus»( nempe anno 1020).« Secundum, cum Lanfrancus Cadomensis abbas archiepiscopatum Cantuariensis Ecclesiae suscepit regendum.»( id est anno 1070)« Tertium vero tempore Richardi archiepiscopi et Odonis prioris.» Scilicet anno 974, quod postremum Gervasius Dorobernensis monachus graphice depingit. De secundo intelligendus est Osbernus, quem sub Lanfranco floruisse constat. Subdit Osbernus post praemissa:« Sed ab his, inquiunt, aliqua in patrium, id est Anglicum sermonem, translata supersunt: ex quibus vel id petimus elicere, et in Latinam denuo linguam transferre.»
1.2
Ex omnibus ergo scriptis quae de Dunstano statim post ejus mortem condita sunt, supererant tantum Osberno scribente primi ac secundi generis lucubrationes, quae vel ad nocturnum officium sermocinandi modo; vel ineleganter, tametsi accurate, factae fuerant; quae vero accurate simul et eleganter scriptae, eas secundum illud Dorobernensis ecclesiae incendium consumpserat. Secundi generis auctorem reperi in ms. codice monasterii Vedastini apud Atrebates, cujus auctoris scriptio adeo salebris scatet, ut mihi luce indigna videatur: maxime cum non integra, sed mutila sit in codice Vedastino, qui in obitu Dunstani deficit. Ejus orationis specimen esto Prologus, Albrico seu Alfrico Elfricove altero post Dunstanum Cantuariensi archiepiscopo nuncupatus in hunc modum:« Perprudenti domino Arconti Albrico, omnium extimus sacerdotum B. vilisque Saxonum indigena, alta polorum gaudia. Te quidem, pastor praecelse, ob enormitatem divulgatae peritiae, perque magnificam placidam privilegii dignitatem, ad insuperabilem mihi tuitionem caeteros quosque, quamvis sint doctrina perspicui, excipiendam secernam, qui quodam luculento competentis facundiae calamo, decentis aeditui, almi scilicet Dunstani, merita monumenta protelare conarer, in incoepta gloriosae vitae ipsius prooemia omnem hujus opusculi diffinitionem degeneri vitiorum stylo, ut cernis, attaminando foedarem. Quapropter primus prae caeteris hujuscemodi dedecus patula protestatione tuae serenitati profiteor, meque adeo more aligerorum, qui se priusquam professionis vocem emittant, alarum plausibus flagellare videntur, propriis verborum verberibus, tuis provolutus genibus, exonerans affligo,» etc. Hic ille stylus boni oratoris, quem esse Bridferthum coenobii Ramesiensis monachum conjicio, tum ex B littera nominis initiali, quam praefert Vedastinus codex, tum ex aetate Bridferthi, quem Abbonis discipulum fuisse Pitseus tradit, atque sub annum 980 vixisse. Certe quisquis ille est B. hujus stribiliginis auctor, Dunstano aequalem fuisse intelligitur ex his verbis quae sub finem vitae leguntur.« Aequum tamen esse arbitror, ut ea saltim quae vel egomet vidi, vel audivi, justa Dei admonitione stimulatus proposse charitatis enodem.» Denique scripsit sub Aelfrico archiepiscopo, qui anno a Dunstani obitu secundo Cantuariensi Ecclesiae praeesse coepit. Unde non est contemnenda ejus auctoritas in singularibus factis exponendis, quae ab eo identidem mutuabimur, et in notulas referemus. Redeo ad Aelfricum archiepiscopum, quem Gervasius tertium a Dunstano constituit, nempe post Athelgarum et Siricium: Willelmus Malmesburiensis Ethelgaro, quem anno uno sedisse dicit, proxime substituit. Unde mirari subit, Godwinum ita fuisse hallucinatum, ut dicat Alfricum a Willelmo praetermissum in suo archiepiscoporum Cantuariensium catalogo. Willelmi haec verba sunt:« Hoc de medio facto, scilicet Ethelgaro, sedit annis XI Wiltunensium prius episcopus Aelfricus, qui et ante abbas Abendonensis fuerat. De quo quod quidam dicunt, eum Cantuariae monachos proturbatis clericis posuisse, verisimile non videtur. Constat enim monachos in ecclesia sancti Salvatoris fuisse a tempore Laurentii archiepiscopi, qui primus beatissimo Augustino successit, etc.»« Post eum Siricius, etc.»
1.3
Post B. Vitae S. Dunstani primarium scriptorem, nullum reperio ante Osbernum Cantuariensem monachum, de quo ita Willelmus in lib. de Regibus Anglorum, cap. 8, ubi de Dunstano:« Plura et non contemnenda de viro volentem dicere revocat Cantuariae cantor Osbernus, qui ejus Vitam Romana elegantia composuit, nulli nostro tempore stylo secundus, musica certe omnium sine controversia primus.» Osberni lucubrationem, non eam esse quae a Surio edita est, tametsi a Baronio aliisque sub Osberni nomine laudata, sed eam esse constat quam nunc primum damus ex ms. codice Thuano- Colbertino, in quo exstant Osberni libelli duo, unus de Vita, alter de Miraculis S. Dunstani. Horum libellum stylus apprime respondet elogio, quod Willelmus auctori tribuit. Osbernum porro sub Lanfranco archiepiscopo floruisse intelligitur ex libro Miraculorum, ubi, jubente Lanfranco, praedicationis officium etiam obiisse dicitur. Hunc scriptorem Vitae venerabilis appellat Willelmus in lib. II, de Pontificibus Anglorum, cap. 2, ubi totidem ejus verba de Algaro refert, qualia hic habet in sequentis libri num. 41.
1.4
Alium rerum a S. Dunstano gestarum praeconem Surius exhibuit sub nomine Osberti monachi Cantuariensis. Sed vereor ne( ut Trithemius) pro Osberno ingesserit nomen Osberti. eique tribuerit Vitam ab se editam, quoniam Vitae S. Dunstani scriptorem Osbernum ex Willelmo aliisque forsan didicerat. Osbertum tamen appellabimus hunc auctorem, non Osbernum ut Macheuvius et plerique alii perperam, existimantes eum non alium esse ab Osberno, quem apud Willelmum legerant. Osbertum vero, seu quisquis est Vitae Surianae auctor, non anno 1020, ut apud Surium legitur, sed potius anno 1120 scripsisse intelligimus ex libro Miraculorum ab eodem condito, et a Surio multis omissis in compendium redacto, quem integrum ex ms. codice Compendiensi habuimus. In eo siquidem libro mentio fit de nonnullis rebus tempore S. Anselmi patratis, quas suo loco referemus, contenti ea proferre, quae apud Osbernum aut non ita explicata habentur, aut penitus desiderantur. Hunc autem librum ejusdem esse auctoris persuadet brevis prologus, quem ei praefixum in consequentibus leges.
1.5
Praeter hos auctores, qui data singulari opera de S. Dunstano scripsere, inveniuntur etiam alii qui satis prolixe de eo egerunt. Hos inter praecipui sunt ex antiquis Willelmus Malmesburiensis in libris tum de Regibus, tum de Pontificibus Anglorum; Gervasius Dorobernensis monachus in libro de Actibus pontificum Cantuariensum; Rogerius Hovedenus in parte priori Annalium; Aelredus abbas Rievallensis; Joannes Bromtonus; ex chronologis, Saxonicus post Bedam; Matthaeus Westmonasteriensis, Trithemius in lib. III et IV de Viris illustribus ord. S. Benedicti: ex recentioribus scriptoribus Baronius, Harpsfeldius, Thomas Macheuvius, et plerique omnes historici Anglicani. Falsus est Ditmarus, qui Dunstanum cum Elfego ejus successore quarto confudit in Chronici lib. VII.
1.6
« Dunstanus,» teste Willelmo in lib. II de regibus Anglorum, cap. 8,» prius abbas Glastoniae, postea episcopus Wigorniae,» tum simul Londinensis,« mox archiepiscopus Cantuariae, multae in saeculo potentiae, magnae apud Deum gratiae, illic Martham, isthic exhibebat Mariam.» Quod praeter scita canonum de sede in sedem translatus, quod simul Wigorniensem et Londinensem cathedram occupavit, id non viri optimi cupiditati aut ambitioni, sed eximiae ejus sanctitati, regum urgentissimae voluntati, atque adeo Ecclesiae Anglicanae necessitati tribuendum est, factumque repugnante semper Dunstano,« Ipse, addit Willelmus, artium liberalium in tota insula post regem Alfredum excitator mirificus; ipse regalium locorum reparator munificus: in reges et delinquentes insonare terribile; pauperes et mediocres juste sustentare, in tantum et in frivolis pacis sequax: ut quia compatriotae in tabernis convenientes, jamque temulenti pro modo bibendi contenderent, ipse clavos argenteos vel aureos vasis affigi jusserit, ut dum metam suam quisque cognosceret, non plus subserviente verecundia vel ipse appeteret, vel alium appetere cogeret.» Hoc postremum in Dunstani Actis non legitur, sed zelus ejus contra delinquentes inde maxime illustratur. Hic quid regalibus locis, id est monasteriis, quid artibus reparandis contulerit, paucis investigandum.
1.7
Cum Dunstanus in Angliae lucem prodiit, usque adeo monachismus defecerat a tempore Danorum, ut vix in paucissimis coenobiis vita monastica reliqua esset.« Nondum in Anglia, inquit Osbernus num. 6, communis vitae ratio colebatur, non usus deserendi proprias voluntates hominibus affectabatur. Abbatis nomen vix quisquam audierat, conventus monachorum vix quisquam satis noverat: sed cui forte id voluntatis erat, in peregrinam vellet transsigere vitam, is modo solus, modo paucis ejusdem propositi comitatus, patrios fines egrediebatur.» Id ita explicat Osbernus ipse in Vita S. Odonis archiepiscopi, ut dicat,« studium religionis ob multiplices diversorum eventuum casus usquequaque coepisse defervere,» ob idque Odonem a Floriacensibus postulasse sanctae religionis habitum. Perseverabat tamen quibusdam in locis monastici status nomen, nempe( ut Crulandense monasterium aliaque omittam) Cantuariae in ecclesia cathedrali, quod diserte attestatur Gervasius ejus loci monachus, qui relatis Osberni verbis Cantuariensem ecclesiam excipit. Sed ita eo in loco deformata erat religio, ut monachi more comitum potius quam monachorum ibi viverent, teste Osberto in Miraculis S. Dunstani. Caetera fere loca occupabant clerici vitae solutioris: quae clades non solum Danis tribuenda est, sed etiam Edwio flagiosisissimo regi, qui in Dunstani odium monachos e coenobiis deturbavit. De Malmesburiensi auctorem habemus Willelmum loci monachum in lib. II de Regibus, cap. 7:« Ipsum Dunstanum monachorum principem in Flandriam propellit. Ea tempestate facies monachorum foeda et miserabilis erat. Nam et Malmesburiense coenobium, plusquam ducentis septuaginta annis a monachis inhabitatum, clericorum stabulum fecit.» Non tulit hanc cladem Dunstanus, quin ab exsilio revocatus fugientem religionem in claustra revocavit. Qua de re ita Osbernus:« Aucta est religio per Angliam in tantum, ut quadraginta et octo monasteria monacbis vel sanctimonialibus instituerentur, cooperantibus beato Dunstano in hoc viris venerabilibus. Oswaldo videlicet, qui primo Wigorniensis, postea fuit episcopus Eboracensis, et Athelwoldo episcopo Wintoniensi.» Quorum acta hic consule. Ejus rei gratia edita est Eadgari regis nomine, Dunstano haud dubie procurante, imo et dictante, Concordia de uniformi ritu servando in monasteriis omnibus Anglicanis, quae ad quinquagenarium numerum adaugere pius rex volebat, cujus rei praecipuus incentor fuit Dunstanus. Haec Concordia integra exstat apud Clementem Rainerum in Appendicis pag. 77, et apud Seldenum imperfecta.
1.8
Et quidem in primis Glastoniense seu Glestoniense monasterium, ubi prius solitariam vitam duxerat vir sanctus, postliminio restituit monachis. Nam antea Glestonia« regalibus stipendiis addicta, monasticae religionis prorsus erat ignara,» teste Osberno num. 6. Locus est apud Westsaxones in episcopatu Willensi, pago Somersetensi, qui tres virorum abbatias habebat, Glastoniensem, Adelingensem, et Miclaniensem. De his agit Willelmus in lib. II de Pontificibus Anglorum, cap. 5, et de Glastoniensi quidem in hunc modum:« Glastonia est villa, in quodam recessu palustri posita, quae tamen et aequo pede aditur, nec situ, nec amoenitate delectabilis. Ibi primo rex Ina consilio beatissimi Aldelmi monasterium aedificavit, multa illuc praedia, quae hodieque nominantur, largitus. Et varia quidem vicissitudine temporum, sed indeficientibus successionibus, congregationibus monachorum splenduit locus usque ad Danorum sub Elfredo rege adventum. Tunc enim, ut caetera, desolatus, aliquantis annis notos desideravit incolas. Porro quidquid turbo bellorum obtriverat, reparavit egregie Dunstanus, qui prius eo loci vitam solitariam monachus actitarat. Postmodo vero liberalitate regis Edmundi omnia quondam appendicia, et iis multo plura nactus, abbatiam composuit, qualis nunquam in Anglia sit, fueritve,» etc. Mitto quae de Glastonia dicuntur in Monastico Anglicano; sed Vitae Dunstani scriptor B. nonnulla addit hoc loco minime praetermittenda:« Erat autem quaedam regalis in confinio ejusdem praefati viri( Heorstani Dunstani patris) insula, antiquo vicinorum vocabulo Glestonia nuncupata, latis locorum dimensa finibus, piscosis aquis stagnans, atque circumdata fluminibus, et plurimis humanae indigentiae apta usibus, atque sacris( quod maximum est) dicata muneribus. In ea siquidem ipsius loci primi catholicae legis neophytae antiquam Deo dictante reppererunt ecclesiam, nulla hominum arte constructam, imo humanae saluti coelitus paratam: quam postmodum ipse coelorum fabricator multis miraculorum gestis multisque mysteriorum virtutibus hanc sibi sanctaeque genitrici suae Mariae consecratam fore[ id est esse] demonstravit. Huic etiam aliud addiderunt oratorium, quod Christo ejusque sancto apostolo dedicaverunt.... Contigit ergo hujuscemodi causis praedictum virum Heorstanum, comitante secum beato puero Dunstano, transire Glestoniam: et cum inibi causa orationis pernoctarent, ecce suavissimi soporis felicem obtexit pausatio puerum, viditque mentis excessu quemdam senem niveo candore vestitum, per amoena se sacri templi atria ducentem, ac monastica aedificia, quae post per ejus pastoratum aedificanda fuerant, demonstrantem, eo ordine quo nunc statuta referuntur fuisse.» Confer sequentem Vitam.
1.9
Praeter ea, quinque alia monasteria Dunstanus erexit ex rebus quae sibi ex haereditate obvenerant, apud Osbernum num. 16. Ad haec monachos in Novo monasterio Wintoniensi instituendi auctor fuit Dunstanus, ut dictum est superius in actis S. Aethelwoldi, quae tu consule. Atque ad Dunstanum pertinet id quod de cujusdam Wintoniensis ecclesiae dedicatione legimus apud B.:« Interea religiosi Wintoniensium cives invitaverunt eumdem Dei pontificem ad quamdam novae ecclesiae dedicationem, quam in sua civitate Wintonia, qua regimen praesulatus ipse tenebat, pro summi Numinis reverentia condiderant in parte meridiana popularis plateae, quae nunc ecclesia occidentali parte omnibus ecclesiis vicinior perhibetur esse. In cujus consecratione adfuit inter alios plures cum pontifice etiam Dunstanus cum praecipuis unus: qua dedicata, coegerunt more humanitatis virum venerandum cum suis ad parata charitatis convivia laetum diem pro tanti viri veneratione proque consecrationis ducentes celebritate. Pontifex autem post gratiarum actionem, cum suis imminente jam nocte surrexit, et data benedictione ad propria remeavit. Et venerunt incedentes per viam ad ecclesiam beato papae Gregorio consecratam: ibique subsistens episcopus dixit B. Dunstano: Compleamus hic apud oratiorium sancti Patris nostri Gregorii nostram Completorii horam. Et accesserunt post voces orationum, jungentes capita sua in unum, quo confessiones suas solita consuetudine vicissim proderent.» Notandus hic locus de confessione ad Completorium:« Qua peracta, dum daretur ab episcopo delictorum remissio, lapis permagnus ab alto aere irruit, et parcente Domino inter utriusque capita vehementi lapsu in terram corruit: tantumque tangens capillos utriusque capitis, nullum eorum laesit. Quem, ni fallor, ille malignus cujusque justi operis inimicus ex improbitatis suae jaculis furiendo dejecit, quasi geminam iram in utrisque foret ulturus.» Haec referenda duxi hoc loco, quod apud Osbernum et Osbertum desiderentur.
1.10
Simile quiddam ipsi Dunstano item accidit in funere cujusdam fratris sui germani, cui curam Glestoniensis rei familiaris ipse abbas commiserat.« Erat namque huic eidem vero Dei ex humana parentum propagatione quidam germanus frater, nomine Wulwinus, quem sibi forinsecus in villarum suarum negotiis potentem praepositum, ne vel ipse vel quispiam ex monastica professione foris vagaretur inepta rei saecularis discursione, constituit. Hic nempe post emensum temporis sui spatium lethali conditione praeventus, temporalem necem obiendo subibat. Hac de causa contigit omnes praescripti templi monachos ad funus ipsius exisse, nullumque, excepto abbate solo parvoque scholastico, qui postea pontifex effectus haec nobis intimavit, domi remansisse, ut cum sacris exsequiis exanime corpus ad monasterium, quo tumulaturum erat, perducerent. Interea abbas cum eodem scholastico ambulabat ad videndum, ut autumo, si jam fratres cum defuncti corpusculo propinquassent: et dum semper ex more psallentes incederent, venit ex improviso ultra antiquam ecclesiam quoddam missile saxum vehementi volatu conans beati Patris caput collidere: sed Deo defendente nequibat. Verumtamen pileum, quo caput velabat, procul quasi perticam unam a capite decussum projecit. Qui conversus dixit secum incedenti scholastico: Accelera ergo, et cape quantocius hoc rotabile saxum, ut deferas eum conspiciendum ad me. Quod cum ille nimis ponderosum ex jussu Patris vix elevando reveheret, ait venerandus pater Dunstanus: O adversans inimice, jam diu ex industria maligna hujus mihi lapidis ictum insidians praeparabas. Non enim erat testimonium multorum hujusmodi lapides admodum magnos vel modicos in his Sumersetensium finibus[ reperiri] nisi forte in quibuslibet lapideis operibus. Et idcirco palam patuit de cujus improba manu emissus prosiluit. Verumtamen post haec jussit ipsum saxum, licet in sui detrimentum missum fuisset, custodiae invectum quasi pro testimonio reservari.» Haec referre quoddam operae pretium duxi, tum ut Dunstani cautio pro monachis appareat, quos a saecularibus negotiis liberos curabat: tum ut notus fiat ejus frater Wlfwinus, de quo nulla alibi mentio. Habemus itaque regale Dunstani genus, patrem Herstanum, matrem Kynedridam, fratrem Wlfwinum, patruum Athelmum pontificem Cantuariensem, et consanguineum Cynewium episcopum.
1.11
His omnibus monasteriis addendum occidentale S. Petri apud Lundoniam. Dunstanus quippe cum ibi archiepiscopus esset,« abbatem apud Westmonasterium fecerat Wlfinum,» teste Willelmo Malmesburiensi in lib. II ubi de Episcopus Schireburnensibus,« instructo ad duodecim monachos coenobiolo, ubi quondam Mellitus ecclesiam» S. Petro fecerat.
1.12
Non solum porro rem monasticam, sed etiam litterariam in Anglia restituit Dunstanus, contestante non solum Willelmo, sed etiam Aelfrico apud Spelmannum in tomo I Conciliorum pag. 618, ubi legitur a tempore Aelfridi regis usque adeo litterarum studium defecisse,« ut sacerdos nullus Anglicus epistolam nosset vel Latine edere, vel e Latino interpretari, usque dum archiepiscopus Cantuariae Dunstanus et episcopus Aehtelwoldus hanc in monasteriis resuscitarent cognitionem.» Plura et Dunstanus ipse scripsisse dicitur apud Pitseum, nempe formulas benedictionum archiepiscopalium, tractatum parvum in regulam S. Benedicti, item De regula vitae monasticae librum unum. Ad haec, Contra malos sacerdotes, de Eucharistia, De decimis, De occulta philosophia, De ordinatione cleri, epistolas varias, quarum nonnullae adversus Aedwinum; quae omnia ut pro veris habeantur, imperare nolim, sed tamen quaedam vera esse fatendum est. Et primo quidem ipsius fetus est Decretum pro concordia seu uniformi vivendi ratione monachorum, sub nomine Eadgari regis conditum, de quo superius num. 7, et forsan is est liber de regula vitae monasticae a Pitseo laudatus. Deinde certum est quod de eo legitur in sequentis Vitae num. 34, nempe ipsum vacasse non solum lectioni, sed etiam codicibus emendandis; quo in genere sancti Benedicti Regulae operam impendit. Ex ejus epistolis unam invenimus Wlffino Wigorniensi episcopo scriptam, quam damus infra ex ms. Pontificali ante annos sexcentos scripto, quod modo penes eruditissimum Antonium Faurum doctorem ac socium Sorbonicum servatur. Eidem Pontificali praemissa est Joannis papae XIII epistola Dunstano inscripta pro pallio; cujus titulus in ms. codice observandus est. Sic autem habet: Incipit epistola privilegii, quam jubente Joanne papa suscepta benedictione ab eo Dunstan archiepiscopus a suis manibus accepit, sed pallium a suis manibus non accepit, sed eo jubente ab altare sancti Petri apostoli. Hanc epistolam Baronius partim edidit ex Willelmi Malmesburiensis libro( uti ad marginem notat) de Pontificibus: quam tamen apud Willelmum non reperio. Quidquid sit, eam integram hic referimus ex membraneo codice, maxime cum nec in nova Conciliorum editione integra reperiatur.
1.13
Postremo in legibus ecclesiasticis Canuti regis anno 1032 editis festum sancti Dunstani XIV Kal. Junii praecipitur, cap. 24. Ejusdem memoria est in Martyrologiis exinde editis. Hic ex Harpsfeldio monendus lector, ut si forte incidat in commentitia( sic ipse vocat) illa scripta, quibus significatur reliquias beati Dunstani a Cantuaria Glasconiam delatas ad annum Domini 1012, ut ne facile circumveniatur. Eadmerum quippe in Vita sancti Anselmi commentum illud prorsus explodere, scribentem se puero corpus sancti Dunstani inventum cum tiara, annulo, pallio, et aliis pontificiis ornamentis, et lamina plumbea, quae declarabat illius esse corpus: illudque in novam a Lanfranco exstructam basilicam illatum. Denique anno 1508 Guillelmum Warahamum archiepiscopum curasse aperiri sepulcrum, in quo caput cum omnibus ossibus et praedicta lamina repertum est. Anselmus piam de sancto Dunstano orationem composuit cum recordatione miraculorum ejus, quae exstat in nova editione, pag. 297. Nunc tempus est ut Osbernum audiamus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).