Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Othlonus S. Emmerammi Ratisponensis1010-1070
De cursu spirituali
Spir 2.14.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10146 Decusp
2.14.1
INCIPIT LIBER DE CURSU SPIRITUALI. CAPUT XIV. Sententiae psalmorum, quibus omnes generatim fideles ad studia sanctitatis incitentur.
2.14.1
Ut arbitror, jam satis dixi quantum profectum unusquisque possit acquirere in collatione et oppositione tam rerum quam sententiarum vel in psalmis vel in aliis libris positarum; nunc autem consideremus illa Psalmistae verba, quae specialiter admonendo vel exhortando protulit. Haec autem maxime ad secundam personam dicta inveniuntur, quia sicut nobismetipsis minime solemus imperare, ita etiam usus non est nosmetipsos admonere, nisi forte ad nosmetipsos quasi ad alios admonendos, admonitionis dicta per secundam personam vertamus, sicut et Psalmista semetipsum admonens in loco quodam dicit: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi. Dicamus ergo ea quae ad fideles omnes admonendo protulit: Servite Domino in timore et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via justa. Sacrificate sacrificium justitiae et sperate in Domino. Attollite portas, principes, vestras et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Haec vox est coelestium Virtutum Ecclesiarum principes, qui civitatis Dei portae dicuntur admonentium, ut tam se quam sibi subjectos ad suscipiendam Dominicae incarnationis gloriam virtutibus congruis praeparent. Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. Haec verba ad apostolos vel caeteros sanctae Ecclesiae pastores dicta intelligi possunt, ut eos quos per Evangelium genuerunt ad Christum offerant.
2.14.2
Psallite Domino sancti ejus et confitemini memoriae sanctitatis ejus. Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino. Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Exsultate, justi, in Domino; rectos decet laudatio. Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum. Accedite ad eum et illuminamini, et facies vestrae non confundentur. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Beatus vir, qui sperat in eo. Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum. Diverte a malo et fac bonum, inquire pacem et persequere eam. Spera in Domino et fac bonitatem; inhabita terram et pasceris in divitiis ejus. Delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui. Revela Domino viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet. Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua, in homine faciente injustitias. Desine ab ira et derelinque furorem. Noli aemulari, ut maligneris. Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi. Exspecta Dominum et custodi viam ejus, et exaltabit te, ut haereditate capias terram: cum perierint peccatores videbis. Custodi innocentiam et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Haec sententia ad unamquamque fidelem animam dicitur admonendo, ut inclinans aures audiendi ad Dei summi Patris monita obliviscatur pristinam conversationem et pompas diaboli patris omnium infidelium.
2.14.3
Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram, auferens bella, subaudi infidelitatis, qua diabolus universum impugnabat mundum, usque ad fines terrae. Omnes gentes, plaudite manibus, jubilate Deo in voce exsultationis. Haec vox est exhortantis omnes gentes, quae jam crediderunt vel crediturae sunt, ut plaudant manibus et jubilent Deo in voce exsultationis, id est concordent operibus et lingua in Christi laude. Audite haec, omnes gentes, auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Haec vox est exhortantis omnes qui habitant in terra, ut audientes quae in hoc psalmo dicuntur de divitibus et rectoribus iniquis, quomodo scilicet propter honorem sibi tributum et vanae gloriae appetitum comparati sunt jumentis insipientibus, caveant ne illis eadem contingant. Immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua, id est immola Deo sacrificium quod sibi est gratissimum, vota scilicet tua, ut abnegans temetipsum sequaris Christum. Hinc et in alio psalmo dicitur: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi, quasi diceretur: Licet extrinsecus non habeam sacrificium tibi, Domine, offerendum, in me tamen habeo quod tibi pro laudis sacrificio offerre valeo: Invoca me in die tribulationis, et eruam te, et honorificabis me. Jacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem justo.
2.14.4
Si vere utique justitiam loquimini, recte judicate, filii hominum, hoc est, si veram justitiam scitis et loquimini, facite etiam judicium rectum; bene enim loqui et male facere nihil est aliud nisi se ipsum damnare. Nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere; divitiae si affluant, nolite cor apponere. Jubilate Deo, omnis terra, psalmum dicite nomini ejus, date gloriam laudi ejus. Benedicite, gentes, Deum nostrum et auditam facite vocem laudis ejus. Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus, iter facite ei qui ascendit super occasum. Vovete et reddite Domino vestro omnes qui in circuitu ejus affertis munera. Attendite, popule meus, legem meam. Inclinate aurem vestram in verba oris mei. Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob. Judicate egeno et pupillo, humilem et pauperem justificate. Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate. Intelligite, insipientes in populo, et stulti, aliquando sapite. Venite, exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro, praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus. Qui diligitis Dominum odite malum, custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatorum liberabit eos. Laetamini justi in Domino, et confitemini memoriae sanctificationis ejus. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Haec vox est Psalmistae adhortantis omnes fideles ad laudem Dei; et quasi aliquis Psalmistam interrogaret quae mirabilia Dei significaret, mox addit, dicens: Salvavit sibi dexteram ejus et brachium sanctum ejus. Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam. Per dexteram brachiumque Dei Jesus Christus intelligitur, quem Pater omnipotens tunc salvavit, cum eum in mundum mittens a cunctis mundanis periculis eripuit, et quod mirabilius est, solum inter homines sine peccato vivere fecit. Ipse etiam salutare Dei, quod notum fecit, ipse justitia, quam in conspectu gentium revelavit, dicitur. In quibusdam libris habetur: Salvavit eum dextera ejus; quod scilicet si apud nos diceretur ita, ego quoque eadem sequerer verba; sed, ut mihi videtur, quodlibet horum dicatur non erratur.
2.14.5
Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster. Jubilate Domino, omnis terra; servite Domino in laetitia. Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. Confitemini Domino et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. Cantate ei, et psallite, narrate omnia mirabilia ejus. Quaerite Dominum, et confirmamini, quaerite faciem ejus semper. Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Laudate, pueri Dominum, laudate nomen Domini. Laudate eum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi, quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in aeternum. Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, subaudi coelestis, quae aedificatur ut civitas terrena variis sumptibus. Laudate Dominum, quoniam bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave. Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus. Lauda, Jerusalem, Dominum, lauda Deum tuum, Sion. Juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen ejus solius. Sed et omnis spiritus laudet Dominum.
2.14.6
Quae de tribus modis locutionis divinae, id est, de pronuntiatione, de admonitione, de increpatione explanare promisi, jam satis, ut reor, implevi, licet pauca de increpatione ipsaque juxta ordinem propositum minime dicta sint. Hoc autem ideo factum est, quia cum idem modus inveniatur rarius quam caeteri, locutionis ejusdem ordinem observare nequivi; sed quovis ordine, dummodo satis aperte sint dicta, precor, fratres charissimi, ut attendatis quid per eadem dicta Dominus nobis innuat. Magnum quippe est quod tam variis modis insinuatur, quod ego, quantum valeo, vobis refero. Cum igitur Deus per sacram Scripturam nobis quaelibet pronuntiat, sive consolando, sive deterrendo, nam per has geminas species omnis divina pronuntiatio agitur: unde in Evangelio Dominus, utramque proferens dicit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit condemnabitur: aufert a nobis omnem ignorantiae excusationem, ne quis nostrum merito possit dicere, quia nemo nos conduxit. Cum autem nos pro his, quae jam pronuntiata sunt, admonet, paternum affectum ostendit, sciens quia humanum est et maximum accidens negligentibus oblivisci. Admonet etiam propterea ut et nos illis, quos vel sponte suscepimus, vel ab aliis commissi sunt ad instruendum, similiter faciamus admonentes eos saepius ut intimatam sibi doctrinam attendant. Deinde vero cum viderit nos parum profecisse ex assidua lenique admonitione, non idcirco nos deserit; sed adhuc nos sustinens quasi pater pius addit increpationes, nunc verbis, ut est illud: Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium; aliquando flagellis, juxta quod ipse dicit: Ego, quos amo, arguo et castigo.
2.14.7
Haec igitur tria omnipotens Deus cunctis hominibus non solum ad exemplum exhibet, ut nemo alios cito deserat, vel despiciat, seu condemnet; sed etiam ad testimonium extremi judicii, ut qui hic per tam variam institutionem nullatenus corrigere et emendare se volunt, illic merito se damnandos sciant. Et ne quis ex conjectura propria haec me dixisse arbitretur, audiat quid ipse Dominus in Evangelio dicat: Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum; sermo quem locutus sum ille judicabit eum in novissimo die. Talia ergo attendentes jugiter, quaeso, vobiscum tractate; quia nulla excusatio, nullumque restat refugium evadendi judicium divinum his qui modo contemnunt ipsum. Haec itaque ideo dixi, ut modos causamque divinae locutionis eo magis, quo saepius vobis insinuarem. Spero etiam me satis dixisse de illis duobus modis, quibus nos ad Deum loquimur, hoc est, de oratione et confessione, quos cum caeteris explanandis superius explanare promisi.

Intertext edge

Open linked passage

Note