Heroides
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ovid" aria-label="More works by Ovid">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
14.1
Hypermestra LynceoMittit Hypermestra de tot modo fratribus uni—
14.2
Cetera nuptarum crimine turba iacet.
14.3
Clausa domo teneor gravibusque coercita vinclis;
14.4
Est mihi supplicii causa fuisse piam.
14.5
Quod manus extimuit iugulo demittere ferrum,
14.6
Sum rea; laudarer, si scelus ausa forem.
14.7
Esse ream praestat, quam sic placuisse parenti;
14.8
Non piget inmunes caedis habere manus.
14.9
Me pater igne licet, quem non violavimus, urat,
14.10
Quaeque aderant sacris, tendat in ora faces;
14.11
Aut illo iugulet, quem non bene tradidit ensem,
14.12
Ut, qua non cecidit vir nece, nupta cadam—
14.13
Non tamen, ut dicant morientia' paenitet!' ora,
14.14
Efficiet. non est, quam piget esse, pia.
14.15
Paeniteat sceleris Danaum saevasque sorores;
14.16
Hic solet eventus facta nefanda sequi.
14.17
Cor pavet admonitu temeratae sanguine noctis,
14.18
Et subitus dextrae praepedit ossa tremor.
14.19
Quam tu caede putes fungi potuisse mariti,
14.20
Scribere de facta non sibi caede timet!
14.21
Sed tamen experiar. modo facta crepuscula terris;
14.22
Ultima pars lucis primaque noctis erat.
14.23
Ducimur Inachides magni sub tecta Pelasgi,
14.24
Et socer armatas accipit ipse nurus.
14.25
Undique conlucent praecinctae lampades auro;
14.26
Dantur in invitos inpia tura focos;
14.27
Vulgus' Hymen, Hymenaee!' vocant. fugit ille vocantis;
14.28
Ipsa Iovis coniunx cessit ab urbe sua!
14.29
Ecce, mero dubii, comitum clamore frequentes,
14.30
Flore novo madidas inpediente comas,
14.31
In thalamos laeti— thalamos, sua busta!— feruntur
14.32
Strataque corporibus funere digna premunt.
14.33
Iamque cibo vinoque graves somnoque iacebant,
14.34
Securumque quies alta per Argos erat—
14.35
Circum me gemitus morientum audire videbar;
14.36
Et tamen audibam, quodque verebar erat.
14.37
Sanguis abit, mentemque calor corpusque relinquit,
14.38
Inque novo iacui frigida facta toro.
14.39
Ut leni Zephyro graciles vibrantur aristae,
14.40
Frigida populeas ut quatit aura comas,
14.41
Aut sic, aut etiam tremui magis. ipse iacebas,
14.42
Quemque tibi dederant vina, soporis eras.
14.43
Excussere metum violenti iussa parentis;
14.44
Erigor et capio tela tremente manu.
14.45
Non ego falsa loquar: ter acutum sustulit ensem,
14.46
Ter male sublato reccidit ense manus.
14.47
Admovi iugulo— sine me tibi vera fateri!—
14.48
Admovi iugulo tela paterna tuo;
14.49
Sed timor et pietas crudelibus obstitit ausis,
14.50
Castaque mandatum dextra refugit opus.
14.51
Purpureos laniata sinus, laniata capillos
14.52
Exiguo dixi talia verba sono:
14.53
' Saevus, Hypermestra, pater est tibi; iussa parentis
14.54
Effice; germanis sit comes iste suis!
14.55
Femina sum et virgo, natura mitis et annis;
14.56
Non faciunt molles ad fera tela manus.
14.57
Quin age, dumque iacet, fortis imitare sorores—
14.58
Credibile est caesos omnibus esse viros!
14.59
Si manus haec aliquam posset committere caedem,
14.60
Morte foret dominae sanguinolenta suae.
14.61
Hanc meruere necem patruelia regna tenendo;
14.62
Cum sene nos inopi turba vagamur inops.
14.63
Finge viros meruisse mori— quid fecimus ipsae?
14.64
Quo mihi commisso non licet esse piae?
14.65
Quid mihi cum ferro? quo bellica tela puellae?
14.66
Aptior est digitis lana colusque meis.'
14.67
Haec ego; dumque queror, lacrimae sua verba sequuntur
14.68
Deque meis oculis in tua membra cadunt.
14.69
Dum petis amplexus sopitaque bracchia iactas,
14.70
Paene manus telo saucia facta tua est.
14.71
Iamque patrem famulosque patris lucemque timebam
14.72
Expulerunt somnos haec mea dicta tuos:
14.73
' Surge age, Belide, de tot modo fratribus unus!
14.74
Nox tibi, ni properas, ista perennis erit!'
14.75
Territus exsurgis; fugit omnis inertia somni;
14.76
Adspicis in timida fortia tela manu.
14.77
Quaerenti causam' dum nox sinit, effuge!' dixi.
14.78
Dum nox atra sinit, tu fugis, ipsa moror.
14.79
Mane erat, et Danaus generos ex caede iacentis
14.80
Dinumerat. summae criminis unus abes.
14.81
Fert male cognatae iacturam mortis in uno
14.82
Et queritur facti sanguinis esse parum.
14.83
Abstrahor a patriis pedibus, raptamque capillis—
14.84
Haec meruit pietas praemia!— carcer habet.
14.85
Scilicet ex illo Iunonia permanet ira,
14.86
Cum bos ex homine est, ex bove facta dea.
14.87
At satis est poenae teneram mugisse puellam
14.88
Nec, modo formosam, posse placere Iovi.
14.89
Adstitit in ripa liquidi nova vacca parentis,
14.90
Cornuaque in patriis non sua vidit aquis,
14.91
Conatoque queri mugitus edidit ore
14.92
Territaque est forma, territa voce sua.
14.93
Quid furis, infelix? quid te miraris in umbra?
14.94
Quid numeras factos ad nova membra pedes?
14.95
Illa Iovis magni paelex metuenda sorori
14.96
Fronde levas nimiam caespitibusque famem,
14.97
Fonte bibis spectasque tuam stupefacta figuram
14.98
Et, te ne feriant, quae geris, arma, times,
14.99
Quaeque modo, ut posses etiam Iove digna videri,
14.100
Dives eras, nuda nuda recumbis humo.
14.101
Per mare, per terras cognataque flumina curris;
14.102
Dat mare, dant amnes, dat tibi terra viam.
14.103
Quae tibi causa fugae? quid tu freta longa pererras?
14.104
Non poteris vultus effugere ipsa tuos.
14.105
Inachi, quo properas? eadem sequerisque fugisque;
14.106
Tu tibi dux comiti, tu comes ipsa duci.
14.107
Per septem Nilus portus emissus in aequor
14.108
Exuit insana paelicis ora bove.
14.109
Ultima quid refero, quorum mihi cana senectus
14.110
Auctor? dant anni, quod querar, ecce, mei.
14.111
Bella pater patruusque gerunt; regnoque domoque
14.112
Pellimur; eiectos ultimus orbis habet.
14.113
De fratrum populo pars exiguissima restat.
14.114
Quique dati leto, quaeque dedere, fleo;
14.115
Nam mihi quot fratres, totidem periere sorores.
14.116
Accipiat lacrimas utraque turba meas!
14.117
En, ego, quod vivis, poenae crucianda reservor;
14.118
Quid fiet sonti, cum rea laudis agar
14.119
Et consanguineae quondam centensima turbae
14.120
Infelix uno fratre manente cadam?
14.121
At tu, siqua piae, Lynceu, tibi cura sororis,
14.122
Quaeque tibi tribui munera, dignus habes,
14.123
Vel fer opem, vel dede neci defunctaque vita
14.124
Corpora furtivis insuper adde rogis,
14.125
Et sepeli lacrimis perfusa fidelibus ossa,
14.126
Sculptaque sint titulo nostra sepulcra brevi:
14.127
' Exul Hypermestra, pretium pietatis iniquum,
14.128
Quam mortem fratri depulit, ipsa tulit.'
14.129
Scribere plura libet, sed pondere lapsa catenae
14.130
Est manus, et vires subtrahit ipse timor.