Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Heroides
OvidHeroides 5 · vulgataMore by Ovid
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ovid" aria-label="More works by Ovid"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
5.1
Oenone ParidiNympha suo Paridi, quamvis suus esse recuset,
5.2
Mittit ab Idaeis verba legenda iugis.
5.3
Perlegis? an coniunx prohibet nova? perlege— non est
5.4
Ista Mycenaea littera facta manu!
5.5
Pegasis Oenone, Phrygiis celeberrima silvis,
5.6
Laesa queror de te, si sinis ipse, meo.
5.7
Quis deus opposuit nostris sua numina votis?
5.8
Ne tua permaneam, quod mihi crimen obest?
5.9
Leniter, ex merito quidquid patiare, ferendum est;
5.10
Quae venit indigno poena, dolenda venit.
5.11
Nondum tantus eras, cum te contenta marito
5.12
Edita de magno flumine nympha fui.
5.13
Qui nunc Priamides— absit reverentia vero!—
5.14
Servus eras; servo nubere nympha tuli!
5.15
Saepe greges inter requievimus arbore tecti,
5.16
Mixtaque cum foliis praebuit herba torum;
5.17
Saepe super stramen faenoque iacentibus alto
5.18
Defensa est humili cana pruina casa.
5.19
Quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos,
5.20
Et tegeret catulos qua fera rupe suos?
5.21
Retia saepe comes maculis distincta tetendi;
5.22
Saepe citos egi per iuga longa canes.
5.23
Incisae servant a te mea nomina fagi,
5.24
Et legor Oenone falce notata tua,
5.25
Populus est, memini, fluviali consita rivo,
5.26
Est in qua nostri littera scripta memor:
5.27
Et quantum trunci, tantum mea nomina crescunt.
5.28
Crescite et in titulos surgite recta meos!
5.29
Popule, vive, precor, quae consita margine ripae
5.30
Hoc in rugoso cortice carmen habes:
5.31
Cum Paris Oenone poterit spirare relicta,
5.32
Ad fontem Xanthi versa recurret aqua.
5.33
Xanthe, retro propera, versaeque recurrite lymphae!
5.34
Sustinet Oenonen deseruisse Paris.
5.35
Illa dies fatum miserae mihi dixit, ab illa
5.36
Pessima mutati coepit amoris hiemps,
5.37
Qua Venus et Iuno sumptisque decentior armis
5.38
Venit in arbitrium nuda Minerva tuum.
5.39
Attoniti micuere sinus, gelidusque cucurrit,
5.40
Ut mihi narrasti, dura per ossa tremor.
5.41
Consului— neque enim modice terrebar— anusque
5.42
Longaevosque senes. constitit esse nefas.
5.43
Caesa abies, sectaeque trabes, et classe parata
5.44
Caerula ceratas accipit unda rates.
5.45
Flesti discedens— hoc saltim parce negare!
5.46
Miscuimus lacrimas maestus uterque suas;
5.47
Non sic adpositis vincitur vitibus ulmus,
5.48
Ut tua sunt collo bracchia nexa meo.
5.49
A! quotiens, cum te vento quererere teneri,
5.50
Riserunt comites— ille secundus erat!
5.51
Oscula dimissae quotiens repetita dedisti!
5.52
Quam vix sustinuit dicere lingua' vale'!
5.53
Aura levis rigido pendentia lintea malo
5.54
Suscitat, et remis eruta canet aqua.
5.55
Prosequor infelix oculis abeuntia vela,
5.56
Qua licet, et lacrimis umet harena meis,
5.57
Utque celer venias, virides Nereidas oro—
5.58
Scilicet ut venias in mea damna celer!
5.59
Votis ergo meis alii rediture redisti?
5.60
Ei mihi, pro dira paelice blanda fui!
5.61
Adspicit inmensum moles nativa profundum—
5.62
Mons fuit; aequoreis illa resistit aquis.
5.63
Hinc ego vela tuae cognovi prima carinae,
5.64
Et mihi per fluctus impetus ire fuit.
5.65
Dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora—
5.66
Pertimui; cultus non erat ille tuus.
5.67
Fit propior terrasque cita ratis attigit aura;
5.68
Femineas vidi corde tremente genas.
5.69
Non satis id fuerat— quid enim furiosa morabar?—
5.70
Haerebat gremio turpis amica tuo!
5.71
Tunc vero rupique sinus et pectora planxi,
5.72
Et secui madidas ungue rigente genas,
5.73
Inplevique sacram querulis ululatibus Iden
5.74
Illuc has lacrimas in mea saxa tuli.
5.75
Sic Helene doleat defectaque coniuge ploret,
5.76
Quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat!
5.77
Nunc tibi conveniunt, quae te per aperta sequantur
5.78
Aequora legitimos destituantque viros;
5.79
At cum pauper eras armentaque pastor agebas,
5.80
Nulla nisi Oenone pauperis uxor erat.
5.81
Non ego miror opes, nec me tua regia tangit
5.82
Nec de tot Priami dicar ut una nurus—
5.83
Non tamen ut Priamus nymphae socer esse recuset,
5.84
Aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus;
5.85
Dignaque sum fieri rerum matrona potentis;
5.86
Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus.
5.87
Nec me, faginea quod tecum fronde iacebam,
5.88
Despice; purpureo sum magis apta toro.
5.89
Denique tutus amor meus est; ibi nulla parantur
5.90
Bella, nec ultrices advehit unda rates.
5.91
Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis;
5.92
Hac venit in thalamos dote superba tuos.
5.93
Quae si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem,
5.94
Vel cum Deiphobo Polydamanta roga;
5.95
Quid gravis Antenor, Priamus quid suadeat ipse,
5.96
Consule, quis aetas longa magistra fuit!
5.97
Turpe rudimentum, patriae praeponere raptam.
5.98
Causa pudenda tua est; iusta vir arma movet.
5.99
Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam,
5.100
Quae sit in amplexus tam cito versa tuos.
5.101
Ut minor Atrides temerati foedera lecti
5.102
Clamat et externo laesus amore dolet,
5.103
Tu quoque clamabis. nulla reparabilis arte
5.104
Laesa pudicitia est; deperit illa semel.
5.105
Ardet amore tui? sic et Menelaon amavit.
5.106
Nunc iacet in viduo credulus ille toro.
5.107
Felix Andromache, certo bene nupta marito!
5.108
Uxor ad exemplum fratris habenda fui;
5.109
Tu levior foliis, tum cum sine pondere suci
5.110
Mobilibus ventis arida facta volant;
5.111
Et minus est in te quam summa pondus arista,
5.112
Quae levis adsiduis solibus usta riget.
5.113
Hoc tua— nam recolo— quondam germana canebat,
5.114
Sic mihi diffusis vaticinata comis:
5.115
' Quid facis, Oenone? quid harenae semina mandas?
5.116
Non profecturis litora bubus aras.
5.117
Graia iuvenca venit, quae te patriamque domumque
5.118
Perdat! io prohibe! Graia iuvenca venit!
5.119
Dum licet, obscenam ponto demergite puppim!
5.120
Heu! quantum Phrygii sanguinis illa vehit!'
5.121
Vox erat in cursu: famulae rapuere furentem;
5.122
At mihi flaventes diriguere comae.
5.123
A, nimium miserae vates mihi vera fuisti—
5.124
Possidet, en, saltus illa iuvenca meos!
5.125
Sit facie quamvis insignis, adultera certe est;
5.126
Deseruit socios hospite capta deos.
5.127
Illam de patria Theseus— nisi nomine fallor—
5.128
Nescio quis Theseus abstulit ante sua.
5.129
A iuvene et cupido credatur reddita virgo?
5.130
Unde hoc conpererim tam bene, quaeris? amo.
5.131
Vim licet appelles et culpam nomine veles;
5.132
Quae totiens rapta est, praebuit ipsa rapi.
5.133
At manet Oenone fallenti casta marito—
5.134
Et poteras falli legibus ipse tuis!
5.135
Me Satyri celeres— silvis ego tecta latebam—
5.136
Quaesierunt rapido, turba proterva, pede
5.137
Cornigerumque caput pinu praecinctus acuta
5.138
Faunus in inmensis, qua tumet Ida, iugis.
5.139
Me fide conspicuus Troiae munitor amavit,
5.140
Admisitque meas ad sua dona manus.
5.141
Quaecumque herba potens ad opem radixque medenti
5.142
Utilis in toto nascitur orbe, mea est.
5.143
Me miseram, quod amor non est medicabilis herbis!
5.144
Deficior prudens artis ab arte mea.
5.145
Quod nec graminibus tellus fecunda creandis
5.146
Nec deus, auxilium tu mihi ferre potes.
5.147
Et potes, et merui— dignae miserere puellae!
5.148
Non ego cum Danais arma cruenta fero—
5.149
Sed tua sum tecumque fui puerilibus annis
5.150
Et tua, quod superest temporis, esse precor!

Intertext edge

Open linked passage

Note