Heroides
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ovid" aria-label="More works by Ovid">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
7.1
Dido AeneaeAccipe, Dardanide, moriturae carmen Elissae;
7.2
Quae legis, a nobis ultima verba legis:
7.3
Sic ubi fata vocant, udis abiectus in herbis
7.4
Ad vada Maeandri concinit albus olor.
7.5
Nec quia te nostra sperem prece posse moveri,
7.6
Adloquor— adverso movimus ista deo;
7.7
Sed merita et famam corpusque animumque pudicum
7.8
Cum male perdiderim, perdere verba leve est.
7.9
Certus es ire tamen miseramque relinquere Dido,
7.10
Atque idem venti vela fidemque ferent?
7.11
Certus es, Aenea, cum foedere solvere naves,
7.12
Quaeque ubi sint nescis, Itala regna sequi?
7.13
Nec nova Carthago, nec te crescentia tangunt
7.14
Moenia nec sceptro tradita summa tuo?
7.15
Facta fugis, facienda petis; quaerenda per orbem
7.16
Altera, quaesita est altera terra tibi.
7.17
Ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam?
7.18
Quis sua non notis arva tenenda dabit?
7.19
Scilicet alter amor tibi restat et altera Dido;
7.20
Quamque iterum fallas altera danda fides.
7.21
Quando erit, ut condas instar Carthaginis urbem
7.22
Et videas populos altus ab arce tuos?
7.23
Omnia ut eveniant, nec te tua vota morentur,
7.24
Unde tibi, quae te sic amet, uxor erit?
7.25
Uror, ut inducto ceratae sulpure taedae,
7.26
Ut pia fumosis addita tura focis.
7.27
Aeneas oculis semper vigilantis inhaeret;
7.28
Aenean animo noxque quiesque refert.
7.29
Ille quidem male gratus et ad mea munera surdus,
7.30
Et quo, si non sim stulta, carere velim;
7.31
Non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi,
7.32
Sed queror infidum questaque peius amo.
7.33
Parce, Venus, nurui, durumque amplectere fratrem,
7.34
Frater Amor, castris militet ille tuis!
7.35
Aut ego, quae coepi,( neque enim dedignor) amorem,
7.36
Materiam curae praebeat ille meae!
7.37
Fallor, et ista mihi falso iactatur imago;
7.38
Matris ab ingenio dissidet ille suae.
7.39
Te lapis et montes innataque rupibus altis
7.40
Robora, te saevae progenuere ferae,
7.41
Aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis,
7.42
Qua tamen adversis fluctibus ire paras.
7.43
Quo fugis? obstat hiemps. hiemis mihi gratia prosit!
7.44
Adspice, ut eversas concitet Eurus aquas!
7.45
Quod tibi malueram, sine me debere procellis;
7.46
Iustior est animo ventus et unda tuo.
7.47
Non ego sum tanti— quid non censeris inique?—
7.48
Ut pereas, dum me per freta longa fugis.
7.49
Exerces pretiosa odia et constantia magno,
7.50
Si, dum me careas, est tibi vile mori.
7.51
Iam venti ponent, strataque aequaliter unda
7.52
Caeruleis Triton per mare curret equis.
7.53
Tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses!
7.54
Et, nisi duritia robora vincis, eris.
7.55
Quid, quasi nescires, insana quid aequora possint,
7.56
Expertae totiens tam male credis aquae?
7.57
Ut, pelago suadente viam, retinacula solvas,
7.58
Multa tamen latus tristia pontus habet.
7.59
Nec violasse fidem temptantibus aequora prodest;
7.60
Perfidiae poenas exigit ille locus,
7.61
Praecipue cum laesus amor, quia mater Amorum
7.62
Nuda Cytheriacis edita fertur aquis.
7.63
Perdita ne perdam, timeo, noceamve nocenti,
7.64
Neu bibat aequoreas naufragus hostis aquas.
7.65
Vive, precor! sic te melius quam funere perdam.
7.66
Tu potius leti causa ferere mei.
7.67
Finge, age, te rapido— nullum sit in omine pondus!—
7.68
Turbine deprendi; quid tibi mentis erit?
7.69
Protinus occurrent falsae periuria linguae,
7.70
Et Phrygia Dido fraude coacta mori;
7.71
Coniugis ante oculos deceptae stabit imago
7.72
Tristis et effusis sanguinolenta comis.
7.73
Quid tanti est ut tum' merui! concedite!' dicas,
7.74
Quaeque cadent, in te fulmina missa putes?
7.75
Da breve saevitiae spatium pelagique tuaeque;
7.76
Grande morae pretium tuta futura via est.
7.77
Haec minus ut cures, puero parcatur Iulo!
7.78
Te satis est titulum mortis habere meae.
7.79
Quid puer Ascanius, quid di meruere Penates?
7.80
Ignibus ereptos obruet unda deos?
7.81
Sed neque fers tecum, nec, quae mihi, perfide, iactas,
7.82
Presserunt umeros sacra paterque tuos.
7.83
Omnia mentiris, neque enim tua fallere lingua
7.84
Incipit a nobis, primaque plector ego.
7.85
Si quaeras, ubi sit formosi mater Iuli—
7.86
Occidit a duro sola relicta viro!
7.87
Haec mihi narraras— sat me monuere! merentem
7.88
Ure; minor culpa poena futura mea est.
7.89
Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent.
7.90
Per mare, per terras septima iactat hiemps.
7.91
Fluctibus eiectum tuta statione recepi
7.92
Vixque bene audito nomine regna dedi.
7.93
His tamen officiis utinam contenta fuissem,
7.94
Et mihi concubitus fama sepulta foret!
7.95
Illa dies nocuit, qua nos declive sub antrum
7.96
Caeruleus subitis conpulit imber aquis.
7.97
Audieram vocem; nymphas ululasse putavi—
7.98
Eumenides fati signa dedere mei!
7.99
Exige, laese pudor, poenas! violate Sychaei⋯
7.100
Ad quas, me miseram, plena pudoris eo.
7.101
Est mihi marmorea sacratus in aede Sychaeus
7.102
( Oppositae frondes velleraque alba tegunt).
7.103
Hinc ego me sensi noto quater ore citari;
7.104
Ipse sono tenui dixit' Elissa, veni!'
7.105
Nulla mora est, venio, venio tibi debita coniunx;
7.106
Sum tamen admissi tarda pudore mei.
7.107
Da veniam culpae! decepit idoneus auctor;
7.108
Invidiam noxae detrahit ille meae.
7.109
Diva parens seniorque pater, pia sarcina nati,
7.110
Spem mihi mansuri rite dedere viri.
7.111
Si fuit errandum, causas habet error honestas;
7.112
Adde fidem, nulla parte pigendus erit.
7.113
Durat in extremum vitaeque novissima nostrae
7.114
Prosequitur fati, qui fuit ante, tenor.
7.115
Occidit internas coniunx mactatus ad aras,
7.116
Et sceleris tanti praemia frater habet;
7.117
Exul agor cineresque viri patriamque relinquo,
7.118
Et feror in dubias hoste sequente vias.
7.119
Adplicor his oris fratrique elapsa fretoque
7.120
Quod tibi donavi, perfide, litus emo.
7.121
Urbem constitui lateque patentia fixi
7.122
Moenia finitimis invidiosa locis.
7.123
Bella tument; bellis peregrina et femina temptor,
7.124
Vixque rudis portas urbis et arma paro.
7.125
Mille procis placui, qui me coiere querentes
7.126
Nescio quem thalamis praeposuisse suis.
7.127
Quid dubitas vinctam Gaetulo tradere Iarbae?
7.128
Praebuerim sceleri bracchia nostra tuo.
7.129
Est etiam frater, cuius manus inpia poscit
7.130
Respergi nostro, sparsa cruore viri.
7.131
Pone deos et quae tangendo sacra profanas!
7.132
Non bene caelestis inpia dextra colit.
7.133
Si tu cultor eras elapsis igne futurus,
7.134
Paenitet elapsos ignibus esse deos.
7.135
Forsitan et gravidam Dido, scelerate, relinquas,
7.136
Parsque tui lateat corpore clausa meo.
7.137
Accedet fatis matris miserabilis infans,
7.138
Et nondum nato funeris auctor eris,
7.139
Cumque parente sua frater morietur Iuli,
7.140
Poenaque conexos auferet una duos.
7.141
' Sed iubet ire deus.' vellem, vetuisset adire,
7.142
Punica nec Teucris pressa fuisset humus!
7.143
Hoc duce nempe deo ventis agitaris iniquis
7.144
Et teris in rabido tempora longa freto?
7.145
Pergama vix tanto tibi erant repetenda labore,
7.146
Hectore si vivo quanta fuere forent.
7.147
Non patrium Simoenta petis, sed Thybridis undas—
7.148
Nempe ut pervenias, quo cupis, hospes eris;
7.149
Utque latet vitatque tuas abstrusa carinas,
7.150
Vix tibi continget terra petita seni.
7.151
Hos potius populos in dotem, ambage remissa,
7.152
Accipe et advectas Pygmalionis opes.
7.153
Ilion in Tyriam transfer felicius urbem
7.154
Resque loco regis sceptraque sacra tene!
7.155
Si tibi mens avida est belli, si quaerit Iulus,
7.156
Unde suo partus Marte triumphus eat,
7.157
Quem superet, nequid desit, praebebimus hostem;
7.158
Hic pacis leges, hic locus arma capit.
7.159
Tu modo, per matrem fraternaque tela, sagittas,
7.160
Perque fugae comites, Dardana sacra, deos—
7.161
Sic superent, quoscumque tua de gente reportat
7.162
Mars ferus, et damni sit modus ille tui,
7.163
Ascaniusque suos feliciter inpleat annos,
7.164
Et senis Anchisae molliter ossa cubent!—
7.165
Parce, precor, domui, quae se tibi tradit habendam!
7.166
Quod crimen dicis praeter amasse meum?
7.167
Non ego sum Pthias magnisque oriunda Mycenis,
7.168
Nec steterunt in te virque paterque meus.
7.169
Si pudet uxoris, non nupta, sed hospita dicar;
7.170
Dum tua sit, Dido quidlibet esse feret.
7.171
Nota mihi freta sunt Afrum plangentia litus;
7.172
Temporibus certis dantque negantque viam.
7.173
Cum dabit aura viam, praebebis carbasa ventis;
7.174
Nunc levis eiectam continet alga ratem.
7.175
Tempus ut observem, manda mihi; certius ibis,
7.176
Nec te, si cupies, ipsa manere sinam.
7.177
Et socii requiem poscunt, laniataque classis
7.178
Postulat exiguas semirefecta moras;
7.179
Pro meritis et siqua tibi debebimus ultra,
7.180
Pro spe coniugii tempora parva peto—
7.181
Dum freta mitescunt et amor, dum tempore et usu
7.182
Fortiter edisco tristia posse pati.
7.183
Si minus, est animus nobis effundere vitam;
7.184
In me crudelis non potes esse diu.
7.185
Adspicias utinam, quae sit scribentis imago!
7.186
Scribimus, et gremio Troicus ensis adest,
7.187
Perque genas lacrimae strictum labuntur in ensem,
7.188
Qui iam pro lacrimis sanguine tinctus erit.
7.189
Quam bene conveniunt fato tua munera nostro!
7.190
Instruis inpensa nostra sepulcra brevi.
7.191
Nec mea nunc primum feriuntur pectora telo;
7.192
Ille locus saevi vulnus amoris habet.
7.193
Anna soror, soror Anna, meae male conscia culpae,
7.194
Iam dabis in cineres ultima dona meos.
7.195
Nec consumpta rogis inscribar Elissa Sychaei,
7.196
Hoc tantum in tumuli marmore carmen erit:
7.197
Praebuit Aeneas et causam mortis et ensem;
7.198
Ipsa sua Dido concidit usa manu.