Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Pachomius; Hieronymus Stridonensis340-420
Epistolae et verba mystica
Myst 7.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7165 Epetvem
7.1
EPISTOLA PATRIS NOSTRI PACHOMII Ad universa monasteria, ut congregentur omnes monasteriorum Principes et domorum Praepositi in monasterium quod vocatur Baum, vicesimo die mensis qui apud Aegyptios appellatur Mesore [Lat. Augustus], ut rite omnium peccatorum atque operum remissio compleatur.
7.1
Tempus in proximo est, ut in unum conveniatis juxta morem pristinum, juxta antiquam consuetudinem, ut remissio omnium rerum rite celebretur, ut cognoscatis invicem: ut dimittant singuli, juxta praeceptum Evangelii, debita fratribus suis., et tristitias ac simultates: et si quid est jurgii, a choro sanctorum abigatur: ut liberent corda sua timore Dei, et fugato mendacio, dominetur veritas, ut, cessantibus bellis, pacis tranquillitas redeat; et in ea ambulare possitis coram Deo et hominibus: ut omnes aequaliter diligatis: ut serviatis Deo atque concordiae, et non concupiscentiis variis, et errori oculorum vestrorum: et tumentis scientiae fraudulentiis, carnisque vitiis. E quibus oriuntur schismata, et contemptus legis Dei, contentio, malae cogitationes quae igne iracundiae bullientes quandoque erumpunt foras, et despumant in corporis voluptatibus. Idcirco scripta est lex Dei, ut lex corporum et jura solvantur: et erubescant, qui in eorum 97- 98 ambulant concupiscentiis; tandemque redeant ad Deum, et spretis temporalibus, aeterna perquirant: praeparati sanctorum haereditati, qui contempserunt praesentem vitam pro vita futuri saeculi: pro malitia sperantes benignitatem, pro tumultu atque discordiis pacem et concordiam, pro adoptione carnis, famulatum Dei. Ut ea quaerant, quae placent illius voluntati, carnis incentiva superantes. Scriptum est enim: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester, qui in coelis est, delicta vestra. Et rursum: Dimittant singuli fratribus ex corde suo. Et iterum: Dimittite, et dimittetur vobis. Et deinde: Benefacite his qui oderunt vos. Et alibi: Ne vincaris in malo: sed vince in bono malum. Et illud: Ne dicas, Vindica me de inimico meo. Et alibi: Non reddentes malum pro malo. Et iterum: Providentes bona coram omnibus hominibus. Et illud: Non vosmetipsos vindicantes, charissimi. Nec non et alibi: Estote invicem benigni, operantes bonum ad omnes. Et iterum: Diligite inimicos vestros: benefacite his qui oderunt vos: orate pro his, qui vos persequuntur. Consideremus ergo, fratres charissimi, quantis testimoniis homo fidelis concluditur a Deo ne peccet: si tamen voluerit audire legem ejus, et inclinare aurem suam praeceptis illius: aperire oculos, dirigere cor, ut possit implere quod dicitur. Multi enim sunt qui desiderant quidem bona, et Deum quaeruut cum lacrymis, et diebus ac noctibus ingemiscunt; sed decepti oculorum concupiscentiis, et carnis titillationibus superati, dormierunt in gemitu et dolore cordis, quod non potuerunt dominari carni suae, et aestuantium cogitationum incentiva comprimere; pro firmis et perpetuis inania breviaque sectantes. Qui desiderant legem, et opere, Dei destruunt voluntatem: vera judicant, et vincuntur mendaciis. Ideo ingemiscunt, juxta eloquia prophetarum, et perpetuo terrore fluctuant, donec deficiant; et tabescant in viis suis et dormiant in doloribus. Qui autem vere justi sunt, et habent in se pacem, perfruuntur gaudio sempiterno.

Intertext edge

Open linked passage

Note